Capitulum 10

Numérotation du verset Za. 10,1 
in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris et2
dabit eis singulis herbam in agro,
1 pluviam - a Domino] inv. Weber
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Za. 10,2 
quia simulacra
locuta sunt inutile et divini viderunt
mendacium et seminatores3
frustra locuti sunt vane consolabantur.
Idcirco abducti sunt
quasi grex,
affligentur quia non est eis pastor.
3 seminatores] somniatores Weber
Numérotation du verset Za. 10,3 
Super pastores iratus est furor meus4,
super
hircos
visitabo,
quia visitavit
Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum glorie sue in bello.
4 meus] + et Weber
Numérotation du verset Za. 10,4 
Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Numérotation du verset Za. 10,5 
Et erunt quasi fortes conculcatores5
lutum viarum in prelio et bellabunt quia Dominus cum {t. 3 : Erfurt, f. 295vb ; facsim., p. 446b} eis et confundentur ascensores equorum.
5 conculcatores] conculcantes Weber
Numérotation du verset Za. 10,6 
Et confortabo domum Iuda
et domum Ioseph salvabo
et convertam eos,
quia miserebor eorum et erunt
sicut fuerunt quando non proieceram eos.
Ego enim Dominus Deus eorum6 exaudiam eos.
6 eorum] + et Weber
Numérotation du verset Za. 10,7 
Et erunt quasi fortes Ephraim
et letabitur cor eorum quasi a vinoa
et filii eorum
videbunt et letabuntur et exultabit cor eorum in Domino.
a Cf. Ps. 103, 15.
Numérotation du verset Za. 10,8 
Sibilabo eis
et congregabo
eos7
qui8 redemi eos
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati
7 eos] illos Weber
8 qui] quia Weber
Numérotation du verset Za. 10,9 
et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei, et vivent cum filiis suis et revertentur.
Numérotation du verset Za. 10,10 
Et reducam eos de terra Egypti et de Assyriis reducam9
eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus.
9 reducam] congregabo Weber
Numérotation du verset Za. 10,11 
Et transibit {t. 3 : Erfurt, f. 296ra ; facsim., p. 447a} in maris freto et percutiet in mari fluctus
et
confundentur omnia profunda fluminis et
humiliabitur superbia Assur
et sceptrum Egypti recedet.
Numérotation du verset Za. 10,12 
Confortabo eos
in Domino
et in nomine
eius ambulabunt
dicit Dominus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Za. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=50&chapitre=50_10)

Notes :