Capitulum 2
Numérotation du verset
Za. 2,1
Et levavi oculos meos et vidi,
et ecce vir,
et in manu eius
funiculus mensorum.
Numérotation du verset
Za. 2,2
Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Hierusalem et videam
quanta sit latitudo eius
et quanta longitudo eius.
Numérotation du verset
Za. 2,3
Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et alius angelus1 egrediebatur in occursum eius.
1 alius angelus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Za. 2,4
et dixit ad eum : Curre loquere ad puerum istum dicens :
Absque muro habitabitur Hierusalem pre multitudine hominum {t. 3 : Erfurt, f. 291ra ; facsim., p. 437a} et iumentorum in medio eius.
Numérotation du verset
Za. 2,5
Et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
Numérotation du verset
Za. 2,6
O o o2
fugite de terra aquilonis dicit Dominus,
quoniam in quatuor ventis3 celi dispersi vos dicit Dominus.
2 o]
om. Weber
3 ventis] ventos
Weber
Numérotation du verset
Za. 2,7
O Sion, fuge que habitas apud filiam Babylonis,
Numérotation du verset
Za. 2,8
quia hec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes que spoliaverunt vos.
Qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius.
Numérotation du verset
Za. 2,9
Quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prede his qui serviebant sibi et
cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Numérotation du verset
Za. 2,10
Lauda
et letare filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui ait Dominus.
Numérotation du verset
Za. 2,11
Et applicabuntur gentes multe
ad Dominum
in die illa et
erunt mihi
in populum4.
Et habitabo in medio tui
et scies
quia Dominus exercituum
misit
me
ad te.
4 populum] poulum
cacogr. Rusch
(Erfurt,
facsim.
,
Graz
)
Numérotation du verset
Za. 2,12
Et possidebit Dominus Iudam partem suam
in terram
sanctificatam5
et eliget
adhuc Hierusalem.
5 terram sanctificatam] terra sanctificata
Weber
Numérotation du verset
Za. 2,13
Sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo {t. 3 : Erfurt, f. 291rb ; facsim., p. 437b} sancto suo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Za. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=50&chapitre=50_2)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Za. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=50&chapitre=50_2)
Notes :