Capitulum 13

Numérotation du verset Za. 13,1 
In die illa
domui1 David
et habitantibus Hierusalem in ablutionem2 peccatoris
et menstruate.
1 domui NAL3245 Rusch Clementina ] domus Weber
2 ablutionem Rusch ( facsim., Graz) Weber ] + in cacogr. Rusch (Erfurt finis lineae)
Numérotation du verset Za. 13,2 
Et erit in die illa
dicit Dominus exercituum : Disperdam nomina idolorum de terra3
et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum immundum auferam de terra.
3 Hic desinit NAL3245
Numérotation du verset Za. 13,3 
Et erit cum prophetaverit
quispiam
ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum :
Non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini.
Et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit.
Numérotation du verset Za. 13,4 
Et erit in die illa confundentur prophete unusquisque in4 visione sua cum prophetaverit,
nec operientur pallio saccino ut mentiantur.
4 in] ex Weber
Numérotation du verset Za. 13,5 
Sed dicet : Non sum propheta.
Homo agricola ego sum, quoniam Adam
exemplum meum ab adolescentia mea.
Numérotation du verset Za. 13,6 
Et
dicetur ei :
Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum
et dicet : His plagatus sum
in medio5
eorum qui diligebant me.
5 medio] domo Weber
Numérotation du verset Za. 13,7 
Framea suscitare
et super virum coherentem mihi.
Dicit Dominus exercituum : percute pastorem
et
dispergentur6 oves
et convertam manum meam ad parvulos.
6 dispergentur] dispergantur Weber
Numérotation du verset Za. 13,8 
Et erunt in omni terra dicit Dominus partes due in ea
disperdentur et deficient
et tertia pars relinquetur in ea.
Numérotation du verset Za. 13,9 
Et ducam tertiam partem per ignem
et uram eos sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum.
Ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum.
Et7 dicam : Populus meus es et ipse dicet : Dominus Deus meus.
7 Et] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Za. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=50&chapitre=50_13)

Notes :