Capitulum 12
Numérotation du verset
1Cor. 12,1
De spiritualibus autem
nolo vos ignorare, fratres.
Numérotation du verset
1Cor. 12,2
{t. 4 : Erfurt, f. 1084rb ; facsim., p. 327b} Scitis autem quoniam
cum gentes essetis,
ad simulacra muta prout ducebamini
euntes.
Numérotation du verset
1Cor. 12,3
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit
anathema Iesu.
Et nemo potest dicere Dominus Iesus,
nisi in
Spiritu sancto.
Numérotation du verset
1Cor. 12,4
Divisiones vero gratiarum
sunt idem autem Spiritus,
Numérotation du verset
1Cor. 12,5
et divisiones ministrationum sunt
idem autem Dominus,
Numérotation du verset
1Cor. 12,6
et divisiones operationum sunt
idem vero
Deus
qui operatur omnia
in omnibus.
Numérotation du verset
1Cor. 12,7
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus
ad utilitatem.
Numérotation du verset
1Cor. 12,8
Alii quidem
datur per Spiritum1
sermo sapientie, alii autem sermo scientie secundum eundem Spiritum,
1 datur-per Spiritum]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 12,9
{t. 4 : Erfurt, f. 1084va ; facsim., p. 328a} alteri fides in eodem Spiritu,
alii gratia sanitatum
in uno Spiritu,
Numérotation du verset
1Cor. 12,10
alii operatio virtutum,
alii prophetia2,
alii discretio spirituum,
alii genera linguarum,
alii interpretatio sermonum.
2 prophetia] prophetatio
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 12,11
Hec autem omnia
operatur unus
atque idem
Spiritus,
dividens
singulis prout vult.
Numérotation du verset
1Cor. 12,12
Sicut enim corpus unum est,
et membra habet multa,
omnia autem membra corporis cum
sint multa, unum
corpus sunt
ita
et Christus.
Numérotation du verset
1Cor. 12,13
Etenim
in uno Spiritu
omnes nos in unum corpus
baptizati sumus,
sive Iudei,
sive gentiles,
sive servi,
sive liberi,
et omnes in uno spiritu3 potati sumus.
3 uno spiritu] unum Spiritum
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 12,14
Nam
et corpus
non est unum membrum
sed multa.
Numérotation du verset
1Cor. 12,15
Si dixerit pes :
quoniam non sum manus
non sum de corpore, num4 ideo non est de corpore ?
4 num] non
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 12,16
Et
si dixerit auris :
quoniam5 non sum oculus
non sum de corpore, num6 ideo non est de corpore ?
5 quoniam] quia
Weber
6 num] non
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 12,17
Si totum corpus oculus ubi auditus ?
Si totum auditus
ubi odoratus ?
Numérotation du verset
1Cor. 12,18
Nunc autem
posuit {t. 4 : Erfurt, f. 1084vb ; facsim., p. 328b} Deus
membra
unumquodque eorum
in corpore
sicut voluit.
Numérotation du verset
1Cor. 12,19
Quod si essent omnia
unum membrum
ubi corpus ?
Numérotation du verset
1Cor. 12,20
Nunc autem
multa quidem membra,
unum autem corpus.
Numérotation du verset
1Cor. 12,21
Non potest dicere oculus manui :
opera tua non indigeo.
Aut iterum caput pedibus :
non estis mihi necessarii.
Numérotation du verset
1Cor. 12,22
Sed multo magis que videntur membra corporis infirmiora
esse, necessariora sunt,
Numérotation du verset
1Cor. 12,23
et que putamus ignobiliora membra esse corporis,
his honorem
abundantiorem circumdamus,
et que inhonesta
sunt nostra,
abundantiorem honestatem
habent.
Numérotation du verset
1Cor. 12,24
Honesta autem nostra
nullius egent,
sed Deus temperavit corpus,
ei cui
deerat
abundantiorem
tribuendo honorem,
Numérotation du verset
1Cor. 12,25
ut non sit schisma
in corpore,
sed
in7 idipsum
pro invicem
sollicita sint membra.
7 in] om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 12,26
Et si quid patitur
unum membrum compatiuntur
omnia membra,
sive gloriatur unum membrum
congaudent omnia membra.
Numérotation du verset
1Cor. 12,27
Vos autem estis corpus Christi
et membra
de membro.
Numérotation du verset
1Cor. 12,28
Et quosdam quidem
posuit Deus {t. 4 : Erfurt, f. 1085ra ; facsim., p. 329a} in Ecclesia
primum
apostolos,
secundo prophetas,
tertio doctores, deinde virtutes,
exinde8 gratias curationum,
opitulationes,
gubernationes,
genera linguarum,
interpretationes sermonum9.
8 exinde] exin
Weber
9 interpretationes sermonum
Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 12,29
Numquid omnes apostoli ?
Numquid omnes prophete ? Numquid omnes doctores ?
Numérotation du verset
1Cor. 12,30
Numquid omnes virtutes ? Numquid omnes gratiam habent curationum habent10 ? Numquid omnes linguis loquuntur ? Numquid omnes interpretantur ?
10 habent]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 12,31
Emulamini autem
charismata maiora.
Et adhuc
excellentiorem
viam
vobis demonstro.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Cor. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=61&chapitre=61_12)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Cor. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=61&chapitre=61_12)
Notes :