Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Cor. 3,1 

Incipimus
nosmetipsos
commendare ?
Aut numquid egemus
sicut quidam
commendatitiis
epistolis
ad vos
aut ex vobis ?
Numérotation du verset 2Cor. 3,2 

Epistola nostra
vos estis,
scripta in cordibus nostris,
que scitur
et legitur ab omnibus hominibus,
manifestati
quoniam
epistola estis Christi,
ministrata a nobis
et scripta non atramento,
sed Spiritu Dei vivi,
non in tabulis lapideis
sed in tabulis
cordis
carnalibus.
Numérotation du verset 2Cor. 3,4 

Fiduciam autem talem habemus
per Christum
ad Deum,
Numérotation du verset 2Cor. 3,5 

non quod sufficientes simus
cogitare
aliquid
a nobis quasi ex nobis,
sed sufficientia nostra ex Deo est,
Numérotation du verset 2Cor. 3,6 

qui et idoneos
nos fecit ministros
Novi Testamenti,
non littera1 sed Spiritus.
1 littera] littere Weber
Littera enim occidit,
Spiritus autem vivificat.
Numérotation du verset 2Cor. 3,7 

Quod si ministratio mortis litteris
deformata
in lapidibus
fuit in gloria,
ita ut non possent intendere
filii Israel
in faciem Moysi
propter gloriam vultus eius que evacuatur,
Numérotation du verset 2Cor. 3,8 

quomodo
non magis ministratio Spiritus
erit
in gloria ?
Numérotation du verset 2Cor. 3,9 

Nam si ministratio damnationis
in2 gloria
2 in] om. Weber
est, multo magis abundat
ministerium iustitie
in gloria.
Numérotation du verset 2Cor. 3,10 

Nam nec glorificatum est
quod claruit in hac parte
propter
excellentem gloriam.
Numérotation du verset 2Cor. 3,11 

Si enim quod evacuatur
per gloriam est,
multo magis quod manet in
gloria est.
Numérotation du verset 2Cor. 3,12 

Habentes autem3
3 autem] igitur Weber
talem spem
multa fiducia utimur,
Numérotation du verset 2Cor. 3,13 

et
non sicut Moyses ponebat velamen
super faciem suam,
ut
non intenderent
filii Israel in faciem eius,
quod evacuatur,
Numérotation du verset 2Cor. 3,14 

sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem,
idipsum
velamen in lectione veteris Testamenti manet
non revelatum,
quod4 in Christo evacuatur.
4 quod] quoniam Weber
Numérotation du verset 2Cor. 3,15 

Sed usque in hodiernum diem,
cum legitur
Moyses,
velamen est positum
super cor eorum.
Numérotation du verset 2Cor. 3,16 

Cum autem conversus
fuerit
ad Deum
aufertur velamen.
Numérotation du verset 2Cor. 3,17 

Dominus autem
Spiritus est,
ubi autem Spiritus Domini
ibi libertas.
Numérotation du verset 2Cor. 3,18 

Nos vero omnes
revelata facie
Domini gloriam5
5 Domini gloriam] inv. Weber
speculantes,
in eandem imaginem
transformamur
a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Cor. 3,1 
marg.| Incipimus] Hic incipit tertia pars Epistole, in qua commendat se Apostolus et alios Apostolos, et hoc ad comparationem Patrum Veteris Testamenti. Sed primo ostendit quod non ideo se commendat, quia commendatione indigeat, ibi (Numquid egemus, etc.) Secundo ostendit quod non indigeat, ibi   [Epistola nostra] Tertio ostendit se et Patres Novi Testamenti digniores esse Patribus Veteris Testamenti. Primo quia non in operationibus suis, ut illi Veteres, sed in Deo confidunt, ibi   [Fiduciam talem] Secundo, quia non sunt Ministri littere, sed spiritus, ibi   [Qui et idoneos] Et caute procedit Apostolus, ut secundum hoc pateat quod multo fortius dignior est Pseudo-predicatoribus. Tertio arguit a minori : quia si Patres Veteris Testamenti sunt in honore, multo magis debent honorari Apostoli, ibi   [Quod si ministratio] Quarto, quia evacuata est gloria eorum, ibi   [Nam nec glorificatum est] Quinto hoc idem probat auctoritate Ex. ibi   [Si enim quod evacuatur] Sexto per libertatem Patrum Novi Testamenti, et servitutem Patrum Veteris Testamenti, ibi   [Cum autem conversus] Septimo per manifestationem secretorum factam Patribus Novi Testamenti, ibi   [Nos vero omnes revelata] Dicit ergo :
marg.| {u} Incipimus] quia supra proximo dixerat, Bonus odor sumus : et, Nec tam idoneus ad hoc sicut ipsi : quod videtur iactantia, cum dicat Dominus. Io. 5.e. Si ego testimonium perhibeo de meipso, etc. Prv. 27.a. Laudet te alienus, et 2Cor. 10. Non enim qui seipsum commendat. Solutio : Testimonium aliud oris, aliud operis : primum sine secundo nullum est ; duo simul vera sunt, dummodo totum Deo attribuatur : sic Apostolus, sic Dominus. Io. 8.b. Verum est testimonium meum. Commendans ergo se, sed causam commendationis sue Deo attribuens dicit,   [Incipimus iterum] quia ante commendaverat se. 1Cor. 9.c. Melius est mihi mori, et 1Cor. 8.d. Si esca scandalizat, et 1Cor. 7.b. Volo omnes homines esse sicut me, qui sum virgo.
marg.| {x} Numquid egemus, sicut quidam, commendatitiis epistolis ?] Tangit Pseudo qui ab amicis suis, qui erant alicuius opinionis, petebant litteras in {7. 125va} Δ quibus commendarentur : ut ab aliis honorifice susciperentur.
marg.| {b} Ad vos aut ex vobis] id est ut ab aliis accipiamus litteras per quas commendent nos vobis. Vel (vobis) ut commendetis nos aliis, quasi dicat Non indigeo : quia vita mea bene me commendat, et est quasi littera commendans me. Utinam tales essent modo Prelati.
marg.| {a} Commendatitiis epistolis] non solum pseudo, sed etiam boni, unde Col. 4.c. Marcus consobrinus Barnabe de quo accepistis mandata, etc.
marg.| {c} Epistola nostra] Ostendit quod non indiget litteris commendatitiis ; quia eius opera satis eum commendant.
marg.| {d} Vos estis] enim quasi dicat In vobis quasi in scriptura apparet vita mea atque scientia.
marg.| {e} Scripta] transcripta, a me in vobis, quorum corda erant quasi pergamenum nuda et vacua ab omni bono, sed vitam Christi, et suam in eis scripsit, imo quasi sculpsit. Gal. 4.c. dicit, Formetur Christus in vobis. Is. 54.c. Ponam portas tuas in lapides sculptos. Sir. 38.c. Sic omnis faber, etc. Depingit enim quasi coloribus spiritualibus, modo informat ad virginitatem, que est quasi albedo : modo ad caritatem, que est quasi color rubeus ; modo ad humilitatem, que est quasi color violaceus, etc. huiusmodi. Prv. 3.a. Describe in tabulis cordis tui, et Prv. 7.a. Scribe legem in tabulis cordis tui, et Dt. 6.a. Audi Israel. Sed cor durum non recipit scripturam, et ideo male habebit in novissimo, nisi prius calefiat. Iob. 23. Deus mollivit cor meum. Ez. 11.d. et 36.f. Auferam a vobis cor lapideum.
marg.| {f} Que scitur et legitur ab omnibus hominibus] Sed modo non sunt qui possint id dicere, quomodo enim possunt illi transcribere, cum eorum pergamenum aut vacuum sit aut tetris litteris scriptum ? Ps. 73. Signa nostra non vidimus.
marg.| {g} Non atramento] non debiliter, sed firmiter, nisi per vos stet, vel non nigris litteris, id est erroribus aut pravis moribus, quibus eos deformabant Pseudo predicatores.
marg.| {h} Sed Spiritu Dei vivi] id est gratia Dei ; que vivificat, que Spiritui S. attribuitur.
marg.| {i} Non in tabulis lapideis] id est non in cordibus duris.
marg.| { k } Sed in tabulis cordis] idest, in cordibus latis per caritatem sicut est tabula.
marg.| {l} Carnalibus] id est mollibus et paratis ad recipiendum : quia vetus lex scripta fuit in tabulis lapideis : Ex. 31.d. quod quasi prophetia fuit modernorum Theologorum qui duri sunt ut lapides, sed caveant sibi, quia in descensu montis fracte fuerunt, priusquam populus puniretur, et non est dubium quin sint priores in pena nisi doceant populum prout debent. Ez. 3.e. Si annuntiaveris, etc.
marg.| {m} Fiduciam] Tertia pars, in qua commendat se comparatione antiquorum Patrum, qui in quantum erant Veteris Testamenti, confidebant de operibus suis : Patres vero Novi Testamenti non, sed in Deo. Ita dico quod non indigeo commendatione.
marg.| {n} Autem] id est sed (habemus fiduciam talem) comparatione antiquorum Patrum.
marg.| {p} Ad Deum] in Deo, non in operibus nostris.
marg.| {o} Per Christum] non meritis nostris. Et hanc fiduciam dico nos habere.
marg.| {q} Non] ita quod velim dicere (quod sufficientes simus cogitare,) sicut Patres Veteris Testamenti, dicentes se bona agere : propter quod dicitur Rm. 10.a. Ignorantes Dei iustitiam, et suam querentes statuere.   [Fiduciam ad Deum] non in homine. Ier. 17.a. Maledictus, unde Ps. 51. tales deridens ait, Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit, etc. Is. 30.a. Erit fortitudo Pharaonis. Is. 47.d. Dixisti in corde tuo. Sed Ps. 124. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion. Eccl. 2. Quis speravit in Domino, etc. Ier. 17.b. Qui confidit in Domino, benedictus erit. (Per Christum,) tamquam Redemptorem nostrum, quem Deus pater dedit nobis. Rm. 8.f. Qui proprio filio, etc. Item habemus fiduciam in Deo per ipsum, quia frater noster est. Ps. 48. Frater non redimet, redimet homo ? quasi dicat non. Ps. Ideo « Respice in faciem Christi tui ». Item Rm. 8.f. « Interpellat pro nobis ».
marg.| {q} Non quod sufficientes simus cogitare] quod minus est quam loqui vel operari. Rm. 9.c. Non est volentis neque, etc. Phil. 2.b. Deus est qui operatur in nobis. Prv. 8.b. Eruditis {7. 125vb} intersum cogitationibus.
marg.| {r} Sed] id est satis. Aufert se a cogitationibus que sunt sine intellectu. Lc. 15.d. ubi filius prodigus ad patrem reversus est, dicit Hieronymus Non voluntatem redeundi habuisset, nisi prius pater ei in occulto inspirasset.
marg.| {s} Sufficientia nostra ex Deo est] Tangit duo, cogitationem que est principium omnis boni ; et sufficientiam que est consummatio. Et qui hec duo Deo attribuit, implet illud Dt. 12.a. Primitias et decimas offeretis mihi : quia Apc. 1.b. et ultimo capitulo : Ego sum alpha et omega.
marg.| {t} Ex Deo est] 1Cor. 15.b. Non ego, sed gratia Dei mecum. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Is. 26.c. Omnia opera nostra. Philip. 3.d. Si quid aliud sapitis. 1Cor. 4.b. Quid habes, quod {7. 126ra} Δ non accepisti ?
marg.| {a} Qui et idoneos] Hec est secunda ratio commendationis.
marg.| {c} Ministros] docendo, exponendo Scripturas, sacramenta offerendo. Eph. 4.a. Quosdam quidem. Apostolos. Io. 15.b. Ego elegi vos. 1Cor. 4.e. Ministri eius sunt.
marg.| {b} Idoneos] perfecta scientia et vita. Lc. 12.e. Fidelis servus et prudens : fidelis per bonam vitam ; prudens per scientiam.
marg.| {d} Novi Testamenti] Evangelii. Lc. 22.d. Hic est calix Novi testamenti. Ier. 31.f. Feriam domui Israel fedus novum, non vetus. Testamentum dicitur vetus, quia vetera promittebat, scilicet temporalia que faciunt veterem : similiter novum dicitur ab effectu.
marg.| {c} Ministros non littera] quasi dicat Non ministravimus Novum Testamentum quoad litteralem intelligentiam.
marg.| {e} Sed spiritu] id est quoad spiritualem, quasi dicat Non sistimus tantum in sensu litterali, sed introimus usque ad spiritualem.
marg.| {f} Littera enim] quando est sine spirituali intelligentia.
marg.| {g} Occidit] quando est sine spirituali intelligentia, ad quam Iudei non transeunt. Mt. 12.d. Mater Iesu et fratres eius foris stabant, id est Synagoga et Iudei cortici littere adherentes.
marg.| {h} Spiritus autem vivificat] intelligentia spiritualis. Idcirco Sir. 24.c. Transite ad me scilicet per corticem, dicit spiritualis Intelligentia. Ct. 3.b. Paululum cum pertransissem, etc. Ex. 12.d. Transibo et videbo. Quia vero Iudei non transeunt usque ad medullam, moriuntur : de quibus Iob. 30.a. Mandebant herbas et corticem.   [Spiritus autem vivificat] Ideo Ps. 118. Beati, qui scrutantur testimonia eius. Io. 5.f. Scrutamini. Io. 6.g. Spiritus est, qui vivificat. Vel
marg.| {f} Littera occidit] id est multa litteratura Scripture. Ps. 70. Quoniam non cognovi litteraturam, etc. 1Cor. 8.a. Scientia inflat. Act. 26.f. Littere multe.
marg.| {i} Quod si] Arguit a minori sic.
marg.| { k } Si ministratio mortis] fuit in gloria, multo magis ministratio vite erit in gloria. Ministri Veteris Testamenti fuerunt Ministri mortis ; Ministri Novi Testamenti fuerunt Ministri vite.
marg.| {l} Mortis] id est legis mortem temporalem infligentis. Lv. 20.c. Qui coierit, etc. 4Rg. 5.g. Mors in olla.
marg.| {m} Deformata] turpiter formata : sicut mulier dicitur deformis ; et quidem quoad quedam inhonesta, que in lege precipiebantur, sicut occidere capras et huiusmodi, que sunt opera carnificum ; et quod pallium portarent ad renes ; vel operirent egesta. Vel ut ly (de) sumatur completive sic :   [Deformata] id est valde bene formata, et plene scripta, si quis spiritualiter inspiceret.
marg.| {n} Fuit in gloria] idest, ad gloriam Moysi qui dedit eam.
marg.| {o} Propter gloriam] idest, splendorem.
marg.| {p} Vultus] Ad litteram splendorem ille cessavit Dt. 33.b.
marg.| {q} Magis ministratio spiritus] idest, gratie que est in Novo Testamento. Splendor ille quem habebat Moyses, significabat quod ille perspicue legem intelligebat, quod autem Iudei illum splendorem videre non poterant, significabat quod illi non intelligebant legem spiritualiter, sed tantum ad litteram, et hoc etiam significabat velamen quod posuit super faciem suam, et per faciem splendidam Moysi, spiritualis intelligentia, que velata fuit figuris in signum quod Iudei non apprehenderunt eam.
marg.| {r} Nam si] Hec est expositio argumenti precedentis.
marg.| {s} Ministratio damnationis] id est Veteris Testamenti quod ministrabat mortem transgressoribus.
marg.| {t} In gloria est] id est Si ita gloriosus apparet Minister ipsius.
marg.| {x} Ministerium iustitie] id est Novi Testamenti per quod datur gratia, que iustificat et vivificat.
marg.| {u} Abundat in gloria] id est abundantem gloriam dat Ministris et servantibus eam.
marg.| {y} Nam nec] Quarta ratio, quia gloria Ministrorum Veteris Testamenti evacuata est, sed non gloria Ministrorum Novi Testamenti, sed adhuc manet.   [Nam quod claruit] scilicet ipse Moyses.
marg.| {a} In hac parte] idest in facie.
marg.| {z} Non glorificatum est] id est non debet reputari gloriosum.
marg.| {b} Propter excellentem gloriam] id est comparatione glorie, que debetur Patribus Novi Testamenti ; sive in comparatione glorie, que apparuit Patribus Novi Testamenti in Christo. Mt. 17. in transfiguratione. Hbr. 3.a. Amplioris enim glorie, etc.
marg.| {c} Si enim quod evacuatur] id est {7. 126rb} Vetus Testamentum quod cessat.
marg.| {d} Per gloriam est] id est reputatur gloriosum quod ministratum fuit per Moysen, qui apparuit gloriosus quando tradidit illud.
marg.| {e} Multo magis quod manet]  ; quia ei non succedet aliud.
marg.| {f} In gloria est] id est debet dici gloriosum ; sicut dicitur caritas maior. 1Cor. 13.d. quia non evacuabitur ; alie autem virtutes evacuabuntur. Vel
marg.| {f} In gloria est] idest debet dici gloriosum et Ministri eius, qui certi sunt de habenda gloria eterna, non transitoria.
marg.| {g} Habentes igitur talem spem] de illa gloria, etc.
marg.| {h} Multa fiducia utimur] id est exercemus nos in bonis operibus, quibus crescit spes, et fiducia nostra de illa habenda. Hbr. 3.b. In quo habemus fiduciam. Prv. 3.a. Habe fiduciam in Domino.
marg.| {i} Et non] velamus nos,   [sicut Moyses ponebat velamen] id est in figuris loquebatur.
marg.| { k } Ut non intenderent in faciem eius] id est ut non caperent spiritualem intelligentiam legis que per faciem eius figuratur. Nos, inquam, non sic loquimur, sed manifestamus omnibus sicut est.
marg.| {l} Quod] velamen figure.
marg.| {m} Evacuatur] a nobis spiritualiter exponentibus. Sed dico :
marg.| { k } Ut non intenderent]  ; quia non poterant. Sed adhuc non intendunt, quia   [obtusi sunt sensus eorum] hebetem rationem habent. Rm. 11.c. Cecitas contigit. Io. 9.g. Qui vident, ceci fiant.
marg.| {n} Usque in hodiernum diem] Ps. 68. Obscurentur oculi eorum ne videant, Iudei scilicet spiritualem intelligentiam. Is. 6.c. Exceca cor populi huius. Ez. 12.b. Faciem tuam velabis.
marg.| {o} Idipsum velamen] ignorantie et infidelitatis.
marg.| {p} In lectione Veteris Testamenti] id est in Iudeis vetera adhuc sectantibus manet.
marg.| {7. 126va} Δ {a} Non revelatum] quia sicut ante adventum Christi intellexerunt ; adhuc ita et non aliter intelligunt.
marg.| {b} Quod in Christo] id est in fide Christi, que est in Evangelio,   [evacuatur] Quod significatum fuit in scissione veli. Mt. 27.f. Mt. 11.d. Revelasti ea parvulis, humilibus Christianis, non superbis Iudeis. Prv. 28.d. Aperta sunt prata. Ps. Revelata sunt fundamenta orbis terrarum id est libri, in quorum sententia fundata est Ecclesia, in passione, scilicet manifesta et quasi Glossata.
marg.| {c} Cum legitur] id est quamvis exponatur eis Moyses id est Vetus Testamentum : tamen velamen culpe et infidelitatis.
marg.| {d} Positum est super cor] quasi pondus id est in cordibus eorum est cecitas deprimens rationem.
marg.| {e} Cum autem] aliquis eorum   [conversus fuerit] ad fidem Christi, que in cor intravit, ut converteretur. Is. 10.f. Reliquie convertentur ex eo, et Rm. 11.a. Tunc primo auferetur velamen culpe, quia annihilatur adveniente gratia : vel velamen figurarum auferetur, quia cessat et impletur, et hoc per Spiritum sanctum : de quo sumitur Io. 4.d. Spiritus est Deus.
marg.| {f} Dominus autem Spiritus est] quia operatur prout vult quando infunditur per gratiam in conversione peccatoris, et quia Dominus quos vult, illuminat, et quos vult, in tenebris deserit.
marg.| {g} Ubi] id est in quo.
marg.| {h} Spiritus] patris, et filii.
marg.| {i} Ibi libertas] spiritualis. Rm. 8.c. Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei ; ergo sunt liberi ; non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc.   [Ibi libertas] Ex his inferri potest : Et ego conversus sum ad Dominum, etc. ergo ego sum liber, et omnes conversi ad Dominum. Sed Patres Veteris Testamenti non sunt conversi ad fidem, quoad multos Iudeos ; ergo non sunt liberi, sed servi. Vel sic : Dico quod auferetur velamen, nec mirum   [Autem] id est quia   [Dominus] id est Iesus Christus.   [Est Spiritus] id est spiritualis essentia, idest ipse est Deus. Io. 4.d. Spiritus est Deus. Sed (ubi,) id est in quo. (Spiritus,) id est lex spiritus, (Domini) Iesu Christi (ibi libertas) Io. 8.b. Qui facit peccatum, servus est peccati. Gal. 4.d. Non sumus filii ancille. 1Pt. 2.c. Quasi liberi. Gal. 5.b. Vos in libertatem vocati estis.
marg.| { k } Non vero] Probat se excellere Patres Veteris Testamenti : quia ipsi Deum obscure in figuris cognoscebant : Patres vero Novi Testamenti ipsum vident aperte per fidem.
marg.| {l} Revelata facie] interiori, a predictis velaminibus. Ps. 28. Revelabit Dominus condensa. Is. 42.a. Ut aperires oculos cecorum, et Is. 22.a. Non caligabunt oculi videntium.
marg.| {n} Speculantes] quasi per speculum aspicientes : a speculo. Unde 1Cor. 13.d. Videmus nunc etc.
marg.| {o} In eandem imaginem] Secundum Glossa hoc exponitur tripliciter. Primo de increata imagine, que est divina essentia. Gn. 1.c. Faciamus hominem ad imaginem. Secundo de imagine creata, que est ratio. Tertio de imagine increata, que est filius Dei. Hbr. 1.a. Qui est splendor glorie, et figura substantie eius id est expressa imago Dei.
marg.| {m} Gloriam Domini] id est gloriosum Dominum Christum. (In eandem imaginem,) id est in imaginem que est ipse Deus ; hec est divina essentia.
marg.| {p} Transformamur] id est assimilamur ei magis ac magis.
marg.| {q} A claritate] nature.
marg.| {r} In claritatem] gratie. Vel (a claritate) gratie. (In claritatem) glorie : quod est quando homo perficitur in gratia, que augetur in eo.
marg.| {s} Tamquam a Domini Spiritu] quoniam decet quod magna faciat, et ideo non est mirum, si sic transformamur, quia magnus est, qui hoc facit. Vel (a claritate) Moysi, (in claritatem) Christi, idest a cognitione legis in cognitionem Evangelii, tamquam ducti a Spiritu Domini. Rm. 8.f. Quos predestinavit conformes fieri imaginis filii sui.
marg.| {u} Incipimus] commendationem, quia commendaverat se in prima Epistola in multis locis, ut dictum est, in expositione littere. Iterum inf. 4.a. Commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam, vel inf. 5.b. Spero in conscientiis vestris manifestos nos esse. Institutio vestra : quia instruximus vos in moribus et vita et fide. Instituti, id est instructi. Mihi similes. Ideo dicit 1Cor. 11.a. Imitatores Λ mei estote, sicut et ego Christi. Quia autem vivus. Io. 1.a. Quod factum est, in ipso vita erat. Vivit : ad hoc enim ut vivat, scribat. In Evangelio digitus Lc. 1.c. Mt. 12.c. dicitur. Si ego in Spiritu Dei, et ita idem appellatur digitus et spiritus : manus filius, digitus Spiritus sanctus a quo diversa dona quasi iuncture : et sicut manus et digiti a brachio ; ita filius et Spiritus sanctus a patre. Scripta est lex. Ex. 31. Nova autem lex. Videtur quod eodem modo lex Vetus scripta sit in cordibus nostris digito Dei : quia de illa dicitur Iob. 38.d. Qui posuit in visceribus hominum sapientiam. Item super illud. Rm. 2.c. Ipsi sibi sunt lex : dicit Glossa Lex naturalis scripta est in cordibus hominum, sed lex naturalis nihil aliud est quam illa decem mandata, que scripta sunt in tabulis lapideis.
marg.| Solutio Dicitur lex Nova scripta digito in cordibus hominum quia solo corde potest impleri. Lex autem Vetus secundum opinionem Iudeorum non potest impleri, nisi opere impleatur ; et ideo dicitur lex factorum. Vel dicitur lex illa Vetus quantum ad ceremonialia et iudicia, que propter veterem hominem sunt instituta : unde eo renovato cessaverunt, et constat quod hec non sunt scripta in cordibus hominum, et quia lex Evangelii omnia illa removet docens legem naturalem, de qua constat quod digito Dei scripta est, ideo dicitur Nova et digito Dei scripta. Diffusa est : Rm. 5.a. Hec lex naturalis est caritas Dei. Imo ratio potius. Sed hoc dicitur, quia quicquid pertinet ad Novum Testamentum pertinet ad caritatem et ea impletur ; iuxta illud Mt. 22.d. In his duobus mandatis tota lex pendet et Prophete ; intelligite quantum ad moralia, que ex caritate implentur. Duritia cordium. Iob. 6.c. Nec fortitudo mea fortitudo lapidum. Ez. 11.d. et 36.f. Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. Ut ostendat Veteres. Sed nonne poterant eandem habere fiduciam ? Unde Iob. 23.b. se commendans ait : Equitatem proponat contra me, etc. idem a 29. usque ad 32. de commendatione scilicet item Moyses seipsum commendans. Nm. 12.a. Erat Moyses mansuetissimus hominum, et Ps. 50. in commendationem sui dicit : Incerta et occulta sapientie tue manifestasti mihi. Item 2Pt. 1.d. Habemus firmiorem propheticum sermonem. Sic ergo patet quod isti seipsos non frustra commendaverunt ; et per auctoritatem Petri, quod Ministri Veteris Testamenti etiam maiorem videbantur habere fiduciam ad Deum quam Ministri Novi Testamenti. Solutio : Et quidam ad Vetus Testamentum pertinentes de quibus hic loquitur Apostolus. Potestas intelligendi bene operandi. Non quod sufficientes simus cogitare, etc. Ad idem. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Ergo cum sit minus cogitare quam dare eleemosynam ex naturali pietate vel compassione, homo peioris conditionis est quam animal brutum, quod naturali pietate, et passione fetui suo mammas suas dat. Solutio : Sine omni gratia etiam gratis data possumus ex nobis etiam aliquid boni facere : boni quidem quod est de genere tantum bonorum, ad quod quandoque bene datur gratia gratis data, sed sine gratia gratum faciente non possumus aliquid boni meritorii facere ; et de tali intelligitur quod hic dicitur ; quod patet per hoc quod sequitur, Nos defendens. Solum enim bonum meritorium nos defendit ; et non id, quod est de genere bonorum tantum : quia potest esse cum mortali. Ad illud, Sine me nihil potestis facere. Respondeo, id est sine me principaliter operante. Unde nec etiam minima herba sine eo crescit : sed tamen sine eo, idest sine gratia eius possumus aliquid boni facere. Qui putant ex nobis esse fidei inceptum. Hoc dicit contra Pelagium dicentem, quod quilibet ex se poterat mereri vitam eternam, non tamen habere nisi a Deo. Sed nonne verum est quod hic in eo reprehenditur, id est nonne initium fidei ex nobis est ? Super illud Ez. 3.a. Aperui os meum ; dicit Glossa quod initia bone voluntatis a nobis sunt ; ergo et initium fidei. Solutio : Duplex est initium quoddam materiale, et illud est a nobis : et est initium quoddam boni formale, quod est a solo Deo. Homo enim ex se aptus natus est bene velle et bene facere, sicut terra ex se fructum producere tamen numquam bene, id est meritorie vult, nisi gratia Dei Λ adiuvante, sicut nec terra per se fructus sine eo producit. Illud ergo super Ez. intelligitur de initio materiali : quod hic dicitur contra Pelagium, de formali. Fidei supplementum, id est premium, gloriam, scilicet eternam ; quam dicebant hominem posse mereri, non tamen habere nisi a Deo dante. Prius esse cogitare quam credere. Contra Is. 7.b. secundum Septuaginta. Nisi credideritis, non intelligetis, sed illud intelligere nihil aliud est quam cogitare ; ergo credere prius est quam cogitare. Ad idem quod hic dicitur, habetur super illud Rm. 11.b. Ceteri vero excecati sunt. Glossa Quicumque enim cum intellexisset, noluit credere, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cetero possit credere. Solutio : Est quidam intellectus discernens, et quidam consentiens. Intellectus discernens est, quando quis scit quid est, et quod dicitur verum sive falsum ; hic precedit fidem : intellectus consentiens est quando considerat causam propter quam credit, hunc precedit credere. Cum assensione cogitare ; ergo fidei est cogitare et assentire ; et ita fides, que est unica virtus, habet duos motus et usus, quod est inconveniens. Solutio : Cogitare cum assensione non duos usus, sed tantum unum dicit. Assensio enim non dicit usum per se, sed est quasi specifica differentia ipsius. Scienter peccare, occasionaliter ; quia ostendit peccatum, quo cognito magis irritatur homo si non habet gratiam. Ut abundet peccatum. Rm. 5.d. Liberet gratia : Rm. 3.d. Qui apponit scientiam : Eccles. 1.d. Mandatum bonum : Rm. 7.c. Scientia inflat : 1Cor. 8.a. Sine gratia occidit : 1Cor. 15.g. Quibusdam noxia, occasionaliter. Libera quidem est voluntas ; ergo magis se habet ad malum quam ad bonum. Contra. Ad bonum est creata. Solutio : Ad neutrum se habet per se, licet facilius possit facere alterum, id est malum ; quia in bono multe exiguntur differentie. Filii Israel non possent intendere : Ex. 34.d. Quia finem habent figure ; ergo thurificatio, et mulierum purificatio, et aqua benedicta, que est loco aspersionis, debent cessare. Solutio : Figure, que principaliter erant ad significandum, cessare debent et cessant ; que autem sunt figure faciendorum, non debent cessare : nec similiter ille, que sunt ad ampliandum cultum Dei, sicut thurificatio et cereus Paschalis, qui significabat columnam que antecedebat populum Israeliticum in deserto. Imagines tolluntur. Nota quod bene ponitur exemplum in S. Script. de illicitis, sicut hic : et sicut Dominus. Lc. 18.a. De Λ iudice Λ iudice nequam, qui nec Deum timebat, nec homines {7. 126vb} verebatur. Datur Spiritus. Similiter dabatur in Veteri Testamento, sed non vi sacramentorum, nec in tanta abundantia sicut in Novo Testamento. Sed obfuit ; quia inde magis peccaverunt, quando postea ipsum exasperaverunt. In gloria est Dei patris. Phil. 2. Quantum credimus : comparatio fit in genere, id est si multum credimus, multum videbimus. Non intenderent, id est ne in credendo lederentur spiritualiter. Nam si Iudeis dicta fuisset aperte veritas de incarnatione et passione, et huiusmodi, incidissent in infinitos errores : sicut propter hoc quod dicitur Ex. 33.d. quia Moyses vidit posteriora Domini : dicunt quod ipse habet lineamenta corporea. Velum templi scissum est : Mt. 27.f. Rationem eorum. Rm. 11.c. Potest operari quod vult. 2Cor. 12.b. Dividens prout vult singulis. Et quos vult : ergo sicut ex voluntate quosdam illuminat ; ita quosdam in tenebris deserit ex voluntate. Solutio : Primum proprie est dictum, quia ex pura liberalitate illuminat, quos illuminat. Sed cum dicitur, Quos vult in tenebris deserit, impropria est ; quia sic notatur eius preelectio. A speculo non a specula. Unde Sion prout interpretatur speculatio a speculo, sumitur pro Ecclesia militante, que videt eterna quasi in speculo : prout autem a specula, significat Ecclesiam triumphantem ; quia qui ibi sunt, res que a longe sunt ut preterita et multa futura, vident, sicut ille, qui est in specula, que a longe sunt, intuetur sicut Is. 21.b.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_3)

Notes :