Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Cor. 8,1 

Notam autem vobis facimus1, fratres,
1 vobis facimus] inv. Weber
gratiam Dei,
que
data est in Ecclesiis Macedonie :
Numérotation du verset 2Cor. 8,2 

quod in multo experimento tribulationis
abundantia gaudii ipsorum,
et altissima
paupertas eorum,
abundavit in divitias
simplicitatis eorum,
Numérotation du verset 2Cor. 8,3 

quia secundum virtutem
testimonium illis reddo, et supra virtutem
voluntarii
fuerunt,
Numérotation du verset 2Cor. 8,4 

cum
multa exhortatione obsecrantes
nos gratiam et communicationem
ministerii,
quod
fit in sanctos.
Numérotation du verset 2Cor. 8,5 

Et
non sicut
speravimus,
sed semetipsos dederunt primum
Domino,
deinde nobis
per voluntatem Dei,
Numérotation du verset 2Cor. 8,6 

ita ut
rogaremus Titum,
ut quemadmodum cepit,
ita et perficiat in vobis2
2 vobis] vos Weber
etiam gratiam istam.
Numérotation du verset 2Cor. 8,7 

Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone,
et scientia,
et omni sollicitudine,
et3
3 et] insuper praem. Weber
caritate vestra
in nos, ut et in hac gratia abundetis.
Numérotation du verset 2Cor. 8,8 

Non quasi imperans dico :
sed per aliorum sollicitudinem,
etiam vestre caritatis
ingenium bonum
comprobans.
Numérotation du verset 2Cor. 8,9 

Scitis enim
gratiam
Domini nostri Iesu Christi,
quoniam
propter vos egenus
factus est cum esset dives,
ut inopia illius4 vos divites essetis.
4 inopia illius] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,10 

Et consilium in hoc do :
hoc enim vobis utile est,
qui non solum facere, sed
et velle cepistis
ab anno priore.
Numérotation du verset 2Cor. 8,11 

Nunc vero et facto perficite,
ut
quemadmodum promptus est animus voluntatis in vobis5,
5 in vobis] om. Weber
ita sit
et perficiendi ex eo
quod habetis.
Numérotation du verset 2Cor. 8,12 

Si enim voluntas prompta est,
secundum id quod habet accepta est,
non secundum6 quod non habet.
6 secundum] + id Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,13 

Non enim
ut aliis
sit remissio,
vobis autem tribulatio,
sed ex equalitate.
Numérotation du verset 2Cor. 8,14 

In presenti tempore
vestra abundantia
illorum
inopiam suppleat,
ut et illorum
abundantia
vestre inopie sit supplementum, ut fiat
equalitas,
sicut scriptum est :
Numérotation du verset 2Cor. 8,15 

Qui multum, non abundavit,
et qui modicum non minoravit.
Numérotation du verset 2Cor. 8,16 

Gratias autem Deo,
qui dedit sollicitudinem
eamdem7
7 sollicitudinem eamdem] inv. Weber
pro vobis in corde Titi,
Numérotation du verset 2Cor. 8,17 

quoniam exhortationem
quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate
profectus est ad vos.
Numérotation du verset 2Cor. 8,18 

Misimus etiam cum illo fratrem nostrum8,
8 nostrum] om. Weber
cuius laus est in evangelio
per omnes Ecclesias.
Numérotation du verset 2Cor. 8,19 

Non solum autem,
sed et ordinatus est ab Ecclesiis
comes peregrinationis nostre
in hac gratia,
que ministratur a nobis ad Domini gloriam,
et destinatam voluntatem nostram.
Numérotation du verset 2Cor. 8,20 

Devitantes hoc,
ne quis nos vituperet
in hac plenitudine,
que ministratur a nobis
in gloria Domini9
9 in... Domini] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,21 

Providemus enim
bona
non solum coram Deo,
sed etiam coram hominibus.
Numérotation du verset 2Cor. 8,22 

Misimus autem cum illis et fratrem nostrum,
quem probavimus in multis sepe sollicitum esse.
Nunc autem multo sollicitiorem,
confidentia multa in vos,
Numérotation du verset 2Cor. 8,23 

sive pro Tito,
qui est socius meus, et in vobis10 adiutor,
10 vobis] vos Weber
sive fratres nostri, apostoli Ecclesiarum,
glorie Dei11
11 glorie Dei] gloria Christi Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,24 

Ostensionem ergo,
que est caritatis vestre, et nostre glorie pro vobis, in illos ostendite in faciem Ecclesiarum.

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Cor. 8,1 
marg.| Notam autem vobis] In hoc cap. invitat eos ad faciendum eleemosynas, et dividitur in duas partes. In prima {7. 134vb} ostendit quod debent facere eleemosynas. In secunda quare debent. Primo ergo ponit eis Macedones in exemplum patientie, et in hoc invitat eos ad eleemosynas, quia cum magnas tribulationes paterentur, tamen voluerunt facere eleemosynas Sanctis, qui erant in Ierusalem. Secundo ponit eos eisdem in exemplum largitatis, ibi :   [Et altissima] Tertio invitat eos ad eleemosynas per alia bona, que fecerunt, ibi :   [Sicut in omnibus abundatis] Quarto exemplo Christi, qui pauper factus est, ut nos ditaret, ibi :   [Scitis enim] Quinto hortatur eos, ut quod corde proposuerunt, opere impleant, ibi :   [Nunc vero et facto] In secunda parte ostendit quomodo eleemosynas facere debent, ostendens multipliciter quomodo erunt eis fructuose. Primo si secundum posse suum dent, ibi :   [Si enim voluntas] Secundo ex compassione, ibi :   [Vestra abundantia] Tertio auctoritate probat, quod sic debet fieri, ibi :   [Sicut scriptum est] Quarto ostendit quod per idoneos ministros facit hanc collectam, et ideo libenter facere debet, ibi :   [Gratias autem Deo] Quinto quare hoc facit per idoneos ministros, ibi :   [Devitans hoc] Ultimo dicit, quod ad hoc misit Apollo, qui erat, ibi :   [Misimus autem] Dicit ergo :
marg.| {y} Notam] Ita gavisus sum de correctione vestra, et penitentia, quam si vera sit, sequitur immediate satisfactio, que precipue consistit in largitione eleemosynarum, et ideo ad eas vos invito.
marg.| {z} Gratiam] gratuitam eleemosynarum largitionem, quam fecerunt Deo inspirante.
marg.| {a} Que data est] Magnum enim donum Dei, quando alicui dat voluntatem largiendi eleemosynas : quia Eccl. 3.d. Eleemosyna resistit peccatis, et Deus est prospector eius, qui reddit gratiam, id est pauperes dicentes, Deus reddet vobis, Eccl. 3.c. Omnis homo qui comedit, et bibit de labore suo, hoc donum Dei est, id est qui reficit, et impinguat animum, scilicet operibus misericordie, Eccl. 5.d. Cui potestatem dedit Deus, ut fruatur parte sua, etc. hoc donum Dei est. In eodem capitulo Nihil auferet secum de labore suo : Hier. Sola misericordia comes est defunctorum.
marg.| {b} In multo experimento tribulationis] Hoc valde magnum est ipsa tribulatione gaudere. Multi enim proponunt in corde suo, quod si Dominus permitteret eos tribulari, gauderent ; sed pauci in ipsa gaudent, Ps. 26. Si exurgat adversum me prelium, etc. Iob. cap. 39.c. Exultat audacter, in occursum pergit armatis ; contemnit pavorem, nec cedit gladio. Tales erant martyres.
marg.| {c} In experimento] Eccl. 2.a. In dolore sustine, et in humilitate patientiam habe ; non tantum in proposito. Multi enim ante experimentum {7. 135ra} Δ audaces sunt, sed in tribulatione sunt infirmi. Sir. 34.b. Qui non est expertus, pauca recognoscit.
marg.| {a} Et altissima paupertas] id est profundissima : vel nobilissima quia largitas erat ei coniuncta.
marg.| {b} In] id est super   [divitias simplicitatis] id est intentionis : quia multum abundavit ex hoc, quod simplici intentione, et pura propter Deum solum dederunt. Et commendat eorum eleemosynas in paupertate : in quo confunduntur divites, nolentes eleemosynam facere. Mc. 12.d. de vidua. Item in simplicitate intentionis : aliter non placet Deo. 4Rg. 5.c. Eliseus qui gerit typum Christi, noluit a Naaman magna dona accipit tamen ab homine paupere grana confricata. Et quod simplicitas Domino placeat, patet 3Rg. 9.a. Si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis, etc. ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum. Prv. 11.a. Simplicitas iustorum diriget eos, inf. 9.c. In omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas. Item in hoc quod dicitur.
marg.| {d} Supra virtutem] plus quam possent secundum facultates suas : in quo confunduntur parci, qui etsi velint dare, pauca dant, dicitur tamen Tb. 4.b. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue.
marg.| {e} Obsecrantes nos] etc. supple dare, id est ut darent sua, non sicut sua, sed sicut communia : quod si concederetur eis, magnam gratiam, et donum reputarent. In hoc redarguuntur divites tenaces, qui obsecrant Confessores suos, ut non iniungantur eis eleemosyne. Item commendatur eorum benignitas prompta ad dandum. Sir. 29.b. Super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non protrahas illum. Credebant enim quod dicitur Eccl. 11.c. Facile est in oculis Domini subito honestare pauperem. Item Sir. 12.a. Benefac iusto, et invenies retributionem magnam et si non ab eo, certo a Domino.
marg.| {f} Et non sua dederunt sicut] id est ea intentione qua.
marg.| {g} Speravimus] id est qua credebamus, scilicet pro culpis redimendis.
marg.| {h} Sed semetipsos dederunt primum Domino] Quidam autem volunt se dare primum Diabolo, deinde sua Deo. Sed Gn. 4.a. Respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius : primo ad ipsum, et post ad munera. Alii iniqui sunt, id est inequales ; saltem ex quo volunt dividere se et sua, et meliorem portionem deberent dare Deo, id est seipsos : sed quasi acquiescunt Diabolo dicenti Gn. 14.d. Da mihi animas, etc. Sir. 34.c. Dona iniquorum non probat Altissimus.
marg.| {i} Deinde nobis] per inobedientiam.
marg.| { k } Per voluntatem Dei] cui placet, quod obediatur prelatis, et Vicariis suis.
marg.| {l} Ita] instanter obsecraverunt nos, et subiecerunt se nostre voluntati.
marg.| {m} Ut] nos exemplo eorum provocati (rogaremus Titum, ut quemadmodum cepit :) Tangit quod fecerat mentionem prius de hac collecta, quando primum missus fuit ad ipsos ab Apostolo.
marg.| {o} Gratiam istam] eleemosynas ad opus Sanctorum qui sunt in Ierusalem.
marg.| {n} Perficiat] dico non quocumque modo.
marg.| {p} Sed sicut in omnibus] id est in fide, etc. 1Cor. 1.a. In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia. (Non quasi, etc.) id est quod rogavi Titum, quod perficeret hanc collectam, non quasi, imperans dixi quod imperaret vobis. Vel non tantum rogans Titum super hoc, sed etiam ego ipse dico (Non quasi imperans, ut in hac gratia, etc.)
marg.| {p} Sed sicut] etc. Ez. 34.b. Vos autem cum potentia, et austeritate imperabatis. Sed dico.
marg.| {t} Comprobans] suadere volens.
marg.| {s} Ingenium caritatis vestre] ut cum discretione caritatem faciatis.
marg.| {r} Per sollicitudinem] per exemplum sollicitudinis pauperum, de quibus debetis esse soliciti. (Ingenium caritatis :) ergo caritas ingeniosa est, quid mirum, ars est celestis magistri, quam docet : sed nos sumus duri ingenii.
marg.| {u} Scitis] invitat eos ad hoc per exemplum Christi.
marg.| {7. 135va} Δ {b} Cum dives esset] Nota quod non dicit fuisset, sed esset. Unde Glossa Cum dives esset, paupertatem assumpsit, et divitias non amisit.
marg.| {a} Egenus] Mt. 8.g. filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Lc. 2.e. Non erat ei locus in diversorio. Ps. 108. Egenus et pauper sum ego. Za. 9.b. Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, et pauper, etc. Ps. 48. Omnes in unum, dives et pauper. Thre. 3.a. Memento paupertatis mee.
marg.| {c} Ut illius inopia] id est per considerationem paupertatis quam pro nobis assumpsit abiicientes divitias diaboli peccatum.
marg.| {d} Divites essetis] hic in spiritualibus bonis gratie, postea in bonis glorie. Et ipse vere pauper et inops fuit : quis enim magis pauper quam qui seipsum non habet. At ipse se non habuit quia se nobis dedit. Is. 9.b. Filius datus est nobis.
marg.| {e} Et in hoc] id est consideratio huius, quod pro nobis factus est pauper.
marg.| {f} Consilium do] ut pauperibus. Sanctis detis eleemosynas.
marg.| {g} Hoc enim] Ostendit quid debeant facere quia diu est, quod habuerunt propositum faciendi.
marg.| {h} Vobis utile] Glossa Plus est utile facienti, quam illi cui fit.
marg.| {i} Sed et velle] id est compati, quod maius est, quam facere.
marg.| { k } Ex eo] id est secundum id quod habetis, plus, vel minus : ut qui habet plus, plus det, qui minus, minus. Bar. 1.a. Miserunt eis qui erant in Ierusalem, secundum quod potuit uniuscuiusque, manus invenire.
marg.| {l} Secundum id quod habet] id est retinendo sibi tantum necessaria.
marg.| {m} Accepta est] id est Deo placet.
marg.| {n} Non] supple tantum accepta Deo voluntas in dando   [secundum id quod non habet : et] ideo moneo vos, ut detis secundum quod habetis.
marg.| {o} Non enim vobis] occasionaliter.
marg.| {p} Tribulatio] id est paupertas, id est Nolo, quod detis tantum aliis ut sitis pauperes, ipsi autem divites.
marg.| {q} Sed ex equalitate] Hoc exponitur de triplici equalitate paritatis, communionis, vicissitudinis. De equalitate paritatis. Sed volo.
marg.| {r} Ut abundantia vestra] temporalis.
marg.| {s} Sit supplementum] illorum ex equalitate : ut qui plus habet, plus det, qui minus, minus : et si attenditur equalitas, sive paritas in potestate dandi in unoquoque :   [Ut abundantia illorum] spiritualis (sit sup.) defectui vestro in spiritualibus ; Ita divites a vobis, vos ab eis (in orationibus eorum) in spiritualibus. De equalitate communionis, id est ut faciatis eis vestra communia : ut sustententur de vestris, sicut et vos.
marg.| {t} Ut fiat equalitas] premii vestri, et ipsorum, id est ut et vos habeatis cum ipsis idem premium, id est vitam eternam. Vel de equalitate vicissitudinis   [ut sit equalitas] id est ut sicut datis eis de vestris bonis, ita per eos detur vobis de consimilibus bonis eorum spiritualibus. Eccl. 6.b. Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coequalis.
marg.| {u} Sicut scriptum est] Ex. 16.d. de manna. In signum huius rei congregabant illud per acervos, et unus congregabat plus quam alius : tamen cuilibet dabatur mensura equalis omnino, sed differenter sapiebat uni, et alii. Similiter qui maiora merita habebunt, et qui minora, idem premium habebunt, sed tamen differenter, quia in illa eterna beatitudine plus gaudebunt, et illa magis fruentur, qui maiora habebunt merita.
marg.| {x} Qui multum] etc. Ostendit quod ministerium eleemosynarum agebat per idoneos ministros, ut per hoc invitet eos ad promptiorem, et maiorem largitionem eleemosynarum. Sic continua. Ita rogavi Titum, ut vos moneret ad eleemosynas, vel ego ipse vobis consulo.
marg.| {y} Autem] id est quia,   [gratias ago] etc. Aliter non posuisset Deus in corde eius, si non esset bonum hoc consilium.
marg.| {z} Eandem] etc. quam ego habeo Hbr. 6.c. Cupimus unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem {7. 136ra} Δ spei usque in finem.
marg.| {a} Pro vobis] id est de vobis. Vel,   [Pro vobis] id est pro orationibus vestris. Rm. 2.b. Qui preest, in sollicitudine.
marg.| {b} Exhortationem] qua eum exhortabatur, ut iret ad commonendum istos Corinthios. Vel   [Exhortationem] id est officium legationis. sup. 5.d. Legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos.
marg.| {c} Solicitior] quam mea exhortatione 1Cor. 9.c. Si volens hec ago, mercedem habeo, etc. Et nota, quod sicut Apostolus gratias agit Deo, quia plures habebat coadiutores, sic faciunt omnes viri spirituales. Sic Moyses Nm. 11.f. Quis tribuat, ut omnis populus prophetet ? Gregorius Prophetare omnes voluit, quia bonum quod habuit, non invidit. Idem, Pia mens Pastoris, quia non propriam gloriam, sed auctoris querit, ab omnibus vult iuvari. Quod facit fidelis Predicator ; appetens si valeat fieri, ut quoniam solus non sufficit, ceteri idem faciant. Ibidem Moyses, Non possum solus sustinere hunc populum, etc. Sed multi habent sensus avis rapacis, que aliam avem sustinere non potest, etiam comparem, nisi in tempore amoris, et causam dicit Aristoteles, quia pastum diligit. Sic multi Doctores, et Predicatores, qui timent amittere pastum inanis glorie, nolunt habere Compredicatores, vel Doctores.
marg.| {d} Fratrem nostrum] Barnabam, vel Lucam.
marg.| {e} Cuius] scilicet Luce.
marg.| {f} Laus est in Evangelio] scripto : quia scripsit. Vel   [Cuius] scilicet Barnabe,   [laus est in Evangelio] id est in predicatione Evangelii.
marg.| {g} Comes peregrinationis nostre] quia fuit ei datus in socium, Act. 13.a. Segregate mihi Paulum, et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos, et quia semper secutus est Apostolum usque ad mortem ; unde ivit cum eo Romam. Vel   [Ordinatus est] Barnabas, sive Lucas   [Comes peregrinationis nostre in hanc gratiam] id est ad deferendum eleemosynas, quas faciunt Ecclesie Sanctis in Ierusalem. Unde Rm. 15.d. Nunc ergo proficiscar Ierusalem ministrare Sanctis. 1Cor. 16.a. Si dignum fuerit, ut ego vadam : et mecum ibunt. Et nota quod Apostolo est peregrinatio ire in patriam suam. Vel.
marg.| {h} Hanc gratiam] id est predicationem Evangelii.
marg.| {i} Ad Domini gloriam] id est ut laudetur Deus.
marg.| {k} Et destinatam voluntatem nostram] id est ad complendam predicationem Gentium, cui destinatus sum, et volo. Proposuerat enim in corde suo se predicaturum Evangelium Gentibus et largitionem eleemosynarum facturum. Ex his patet quod bonos constituit Apostolus ad colligendas eleemosynas. Sed videtur, quod male : quia omnis Christi actio nostra est instructio, et Io. 12.a. habetur de Iuda proditore. Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum : sed quia fur erat et loculos habens etc. hunc autem elegit Deus ad eleemosynas : et hic erat malus. Solutio : Omnis Christi actio nostra est instructio, in quantum ipse est homo quia in aliis, que ipse operatur ex divinitate, non possumus, nec debemus ei imitari. Dominus autem quando Iudam ad colligendas eleemosynas constituit, bonus erat ipsum tamen factum furem ex avaritia patienter sustinuit. Cuius ratio dicitur super illum locum in Glossa Novit furem, sed non prodit, docens tolerare malos. Malos ergo non debet aliquis instituere ad colligendas eleemosynas. Unde 4Rg. 21.a. Sarta tecta non instauratis templi. Nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum ; sed ad instaurationem templi reddite eam.
marg.| {l} Devitantes hoc ne quis] Ostendit quare idoneos ministros ad hoc elegit.
marg.| {m} Vituperet] sup. 6.a. Nemini dantes ullam offensionem, etc.
marg.| {n} Plenitudine] id est largarum eleemosynarum plena exhibitione.
marg.| {o} Ministratur] id est per ministerium nostrum fit. 1Pt. 4.b. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratie Dei.
marg.| {p} Ad gloriam Dei] Mt. 5.b. Luceant opera vestra, ut glorificetur pater vester qui in celis est.
marg.| {q} Providemus] id est cum providentia facimus.
marg.| {r} Non solum coram Deo] 1Cor. 10.g. Sine offensione estote, etc. sicut et ego per omnia omnibus placeo. Rm. 12.d. Nulli malum pro malo reddentes, etc. Unde de S. Nicolao cantatur Amicus Dei Nicolaus, etc. omnibus se amabilem {7. 136rb} exhibuit. Nota Glossa Propter nos conscientia nostra sufficit nobis : propter vos autem fama nostra non polluit, sed pollere debet in vobis. Due res sunt conscientia et fama ; conscientia tibi fama proximo. Qui conscientie fidens famam neglexit, crudelis est.
marg.| {s} Misimus] Ultimo ostendit, quod etiam Apollo, qui tante, erat auctoritatis, cum predictis misit ad ministerium illud.
marg.| {t} In vos] de correctione vestra. Et ponit tres causas, quare Apollo esset modo solicitior de eis, prima est confidentia de eorum correctione.
marg.| {u} Sive pro Tito] secunda, quia volebat facere Tito societatem, quem mittebat apud eos.
marg.| {x} Sive] pro illis   [qui] sunt   [fratres] hec est tertia causa sollicitudinis.   [Sive]  ; supple pro illis, qui sunt,   [fratres nostri] et sunt   [Apostoli] qui rogaverunt, ut Apollo iret illuc. Vel alia littera :   [Propter Fratres vestros] etc. Idem sensus propter fratres, qui rogaverunt, etc.
marg.| {y} Caritatis vestre] id est ostendatis in hoc caritatem, quam habetis ad nos.
marg.| {z} Et glorie nostre] quam habemus de vobis apud alios,   [in facie Ecclesiarum] Eccl. 10.c. In medio fratrum rector illorum, etc. Et est sic argumentum, quod legati Domini Pape debent recipi cum processione.
marg.| {y} Notam autem] etc. Qui erant Ierosolymis : hi fuerunt in primitiva Ecclesia vendentes omnia, et pretia ad Apostolorum pedes ponentes, Act. 4.g. Et congrue hic ubi de correctione agitur. Sed nonne non correctos monere debebat ad bona opera etiam ad eleemosynas faciendas, et ita ab eis debebat querere ?
marg.| Item quod est, quod dicit. Quibus sua dare non prodest ? Si loquitur de non habentibus caritatem, adhuc illis prodest, quia Dn. cap. 4.f. Redime peccata tua eleemosynis, ait ipsi Nabuchodonosor, qui erat gentilis. Item Tb. 4.b. Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat : sed non liberat a peccato, nisi illum, qui in peccato : ergo peccatoribus prosunt eleemosyne ; ergo et sua dare prodest.
marg.| Item Eccl. 4.b. Eleemosyna patris non erit in oblivione, et post sequitur. Sicut glacies in sereno, sic tollentur peccata tua, Gregorius Interim fac quicquid boni potes, ut Deus cor tuum illuminet ad penitentiam.
marg.| Solutio Nisi valet ad eternam vitam habendam. Vel aliter, et forte melius quod concordat sententie Apostoli, quia intelligitur de quibusdam, qui inter eos credebant se emere impunitatem peccatorum per eleemosynas suas : si a talibus quereret Apostolus eleemosynas, peccaret, quia ex hoc viderentur emisse libertatem peccandi, et Apostolus amisisse Λ potestatem corrigendi. Experti sunt et inde gavisi sunt in ipso experimento tribulationis. Iuxta illud Rm. 12.c. In tribulatione patientes. Iac. 1.a. Omne gaudium, etc. Pro tribulatione, {7. 135rb} Pauli et Sile. Act. 16.e. Non sunt scandalizati : quia non recesserunt a fide, licet tamen ignominiose viderent doctorem suum tractari. Ut probatos, id est in fide firmos. Horum passionibus ; Pauli et Sile. Simplici animo. Mt. 6.c. Si oculus tuus fuerit Simplex, etc. Ut etiam post egerent.
marg.| Sed videtur, quod indiscrete facerent : quia Gn. 4.a. alia littera. Si recte offeras, et non recte dividis peccasti. Non recte dividit, qui dat sua indiscrete similiter parum aut nihil retinendo, alios ditando. Item si quis maceraret se supra virtutem scienter, constat quod peccaret : ergo similiter ille qui dat eleemosynas supra virtutem.
marg.| Solutio Si ille qui dat sua, esset in tali loco ubi non posset invenire qui daret sibi necessaria, ut in deserto, et omnia sua daret, peccaret et quasi manus sibi iniiceret, et hec indiscretio esset sibi peccatum : si autem esset in loco ubi crederet se habere necessaria, perfectionis opus faceret ad illud de scienter se macerante supra modum, etc. dicendum quod non est simile, quia sibi quasi immediate manus iniicit ille : sed qui dat ultra necessaria, sperat vel ab eisdem quibus dat, vel ab aliis se habiturum vite necessaria ; Non quasi propria. Hbr. ult. Beneficentie autem, et communionis nolite oblivisci. 1Tim. ult. d. Divites facile tribuere, communicare. Ibi Glossa Communia reputare. Iac. 1.e. Religio munda, et immaculata, etc. sicut Religiosi non dicunt meum, sed omnia communia faciunt. Non ea intentione qua speravimus : sed si hac intentione dedissent non male, imo bene fecissent : quia Dn. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime.
marg.| Solutio Non dederunt pro culpis redimendis, id est pro impunitate peccandi, quia hec intentio mala esset ; sed bonum est dare pro solvenda pena, vel dimittenda, vel pro gratia facilius habenda precibus eorum quibus datur. Primum semetipsos. Hec fuit vera, et ordinata caritas, ut magis pauperi primum, et meliori subvenirent. Christus pauperrimus factus est pro nobis. Lam. 3.a. Ego vir videns paupertatem meam.
marg.| Item super illud Ps. 65. Reddam tibi vota mea. Glossa Cain recte obtulit, sed non recte divisit. Recte obtulit quia sua : sed quod melius est, seipsum subtraxit, et ideo non recte divisit. Munera excecant. Ex. 23.a. Dt. 16.d. Ideo dicitur Is. 33.c. Beatus qui excutit manus suas ab omni munere. Sir. 22.d. Xenia et dona excecant oculos iudicium, Iob. 15.d. Ignis devorabit, tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
marg.| Sed non Moyses. Nm. 16.c. nec Samuel, 1Rg. 12.a. nec Apostolus. Act. 20.d. Qui dant ut non arguantur, fructum dandi non habent. Contra. Ecce sacerdos habens Archidiaconum exactorem, nec potest esse sub eo, nisi det ei, sed iniuste ab eo arguitur, et sic omnia sua occasionibus diripit, nonne benefacit si ei dat, ut in pace permaneat, constat quod sic. Solutio : Verum est, sed hoc intelligitur de illis, qui dant ut libere peccent sine argutione. Non quasi imperans ne sitis transgressores.
marg.| Sed contra. Aut hoc erat preceptum, ut darent sua indigentibus abundanter aut consilium. Si erat preceptum : tunc essent transgressores, licet Apostolus eis non preciperet, si non darent. Si consilium, et non facerent ; essent transgressores ; si eis dixisset quasi imperans. Ex hoc videtur, quod si Prelatus precipiat alicui, ut intret claustrum, licet nolenti, quod teneatur intrare. Solutio : Consilium erat : quia tamen iam correcti parati ad satisfactionem per eleemosynas in hoc consenserant, Apostolus poterat eis precipere ; sed noluit ne fierent transgressores precepti si non facerent. Similiter et dominus Papa posset precipere alicui nolenti intrare claustrum, quod intraret si votum fecisset, aliter non. Et est hic argumentum, quod Confessores non debent penitentibus precipere quicquid volunt. Intus dives, quo ad deitatem, que quasi divitie latebat in sacculo. Latens Deus Is. cap. 45.c. Tu es Deus absconditus. Pannos iniquitatis, ipsas iniquitates quibus vestit Diabolus suos. Ps. 27. Operti sunt iniquitate, et impietate sua. Nemo se contemnat. Contra : Λ Spernere mundum, spernere nullum, spernere sese. Solutio : id est Nemo se reputet esse abiectum a Deo, et despectum. Securior dormit in terra, quam, etc. Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus illius, et cum pax sit, ille insidias suspicatur. Non ergo expavescas. Hbr. 4.d. Audeamus cum fiducia ad thronum gratie eius, etc. Plus utile facienti. Act. 20.g. Beatius est dare quam accipere. Sed et velle, quod plus est, quam facere. Contra, super illud 1Tim. 5.b. Si Sanctorum pedes lavit. {7. 135vb} Glossa ibi : Qui manu non faciunt : corde faciunt : sed multo melius est, ut etiam manibus fiat : ergo melius est facere, quam velle. Solutio : Pro tanto dicit, plus esse velle, quam facere, quia opus meritorium non est sine voluntate, sed voluntas potest esse meritoria sine opere. Solvi potest, et forte melius, quod magis competit ei de quo loquitur, loquitur enim de voluntate, que cogebat eos ad dandum etiam plus, quam possent. Unde super illud Iob. 30.d. Compatiebatur anima mea pauperi : dicit Gregorius in moralibus. Plus dicimus compati ex corde, quam dare ; quia cum quis perfecte compatitur indigenti, minus estimat omne quod dat. Nisi enim bona voluntas dantis manum vinceret predicator egregius discipulis non dixisset : qui non solum facere, sed etiam velle facere cepistis ab anno priore, quasi dicat Gregorius e contrario dixisset. Sed iterum si opus et voluntas ex eadem caritate sunt, nonne meritorium est utrumque, et idem valet. Solutio : huius super illud 1Rg. 16.c. Melior est obedientia quam victime. Huius causam dicit ibi Gregorius quia in victima alienum mactatur, in obedientia ipse homo, et eius propria voluntas : quilibet enim magis se diligit, quam sua. Unde qui voluntatem suam dat alii per compassionem, plus dat quam qui solum sua dat, dummodo libenter sua daret si haberet : sed qui utrumque dat magis dat. Sir. 18.b. Nonne ecce verbum super datum bonum ; sed utrumque cum homine iustificato. Munus manus bonum, munus lingue melius. Sir. 18.b. Verbum melius, est quam datum. Munus cordis optimum. Is. 57.c. Si effuderis esurienti animam tuam, et animam esurientem, etc. Ut necessaria retineat ; accepta superflua, non est accepta. Solutio : Verum est, nisi reservet quasi certus homines magis indigentes esse in proximo tempore, ut si in hyeme habet superflua, potest ea retinere usque post pascha. Nam ideo dixit. Quin melius esset : ergo melius esset quod quis perfectus tantum illis daret, quod ipse indigeret, et ipsi inde deliciose, et otiose viverent. Contra. Lv. 2.d. Precipitur sal apponi in omni sacrificio : hic autem indiscrete facit, ergo peccat. Solutio : Melius esset, si tamen non hac intentione daret quia tunc indiscrete daret Mt. 19.c. Vade et vende omnia, que habes. Zacheus dimidium bonorum Lc. 19.b. Videtur ergo quod Ambr. taxet quantum nobis retinere possumus, et debemus licite, videlicet mediam partem, reliquam erogantes pauperibus. Contra. Sit hic aliquis habens centum libras, et non sufficiunt ei minus quam octoginta : ergo tantum debet, et potest retinere. Item si aliquis, qui habeat centum et sufficiunt ei viginti, et imminet necessitas, constat quod non debet retinere medietatem. Solutio : Per hoc non taxat, sed exemplificat in Zacheo, cui sufficiebat mediatas bonorum suorum. Unde si minus sufficiat alicui, plus debet dare, quam medietatem, et si non sufficeret medietas, plus potest retinere. Qui accipiunt spiritualia tribuant carnalia 1Cor. 9.b. Si nos vobis spiritualia seminavimus, etc. Gal. 6.b. Communicet is qui cathechizatur verbo, etc. Nisi iuventur per alios. Sed tales aut habent caritatem, aut non : si habent, iam sufficiunt ad vitam eternam ; si non habent quantumcumque alii orent pro ipsis, non sufficiunt, ut habeant vitam eternam. Solutio : Qui vivunt in hoc seculo, id est qui implicant se secularibus negotiis contra 2Tim. 2. tales aut non habent gratiam, et sic indigent ut oretur ut Dominus det eis : aut si habent, cito amittunt nisi orationibus aliorum eis conservetur. Vel non sunt sufficientia ex condigno. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones, etc. Quorum est regnum celorum : Mt. 5.a. Debiliores fecerunt unde Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Differant in claritate, 1Cor. 15.f. Idem omnes habebunt id est equabuntur equalitate vicissitudinis sup. cap. 1.b. Et sicut socii passionum, sic et consolationum. Glossa quia equa gloria labori vestro retribuetur. Sicut scriptum est Ex. cap. 16.d. Collegerunt, alius plus, alius minus, et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius. Eandem resurrectionem, non tamen equaliter. Et si non opere ; quia dabant tantum, quod pauperes erant. In hac simplicitate id est in hac eleemosynarum largitione facta ex simplicitate. Sed cum esset solicitior, sua voluntate, etc. In hoc commendatur ; sed videtur quod imo in Λ hoc sit vituperabilis : quia super illud Iob. ultimo capitulo : Dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem, etc. dicit Gregorius Si quis ex proprio desiderio ad prospera anhelat, tamen imperatur sibi, virtutem obedientie evacuat : si adversa invitus, et nolens subit, obedientie meritum sibi minuit. Prosperis ergo ex sola iussione ; adversis ex devotione militemus : ut Moyses de suo nihil habet, quia precibus renititur, ne Israeli preferatur. Ergo cum Titus magis venit ex propria voluntate ad hanc prelationem, quam propter Apostoli exhortationem, minuit meritum obedientie. Solutio : Ivit ex propria voluntate, non ut esset prelatus Corinthiis ; sed ut impleret largitionem eleemosynarum, quod erat multum laboriosum : et etiam tunc bene desideraret Episcopatum. 1Tim. 3.a. Voluntatem dico predestinatam : ergo omnis bona voluntas est a Dei predestinatione, et eadem ratione omne bonum opus. Contra. Iste reprobus habet modo caritatem : ergo eius bona voluntas, et bonum opus est a Dei predestinatione, quod videtur falsum. Solutio : Predestinatio dupliciter sumitur, large, et stricte. Large idem est quod previsio eorum, que sunt in habente gratiam in quantum habet gratiam sic omnis bona voluntas et omne bonum opus est ex predestinatione Dei. Stricte idem est, quod previsio cum finali approbatione gratie in presenti ; et glorie in futuro : sic non omnis bona voluntas est a predestinatione Dei, nec omne bonum opus. Sic alii Apostoli Gal. 6.b. et Act. 15.a. Ut etiam hominibus dona videantur. Contra Gal. 1. Si hominibus placerem servus Dei non essem. Solutio huius habetur super illud. 1Cor. 10.g. Sine offensione. Due res sunt, fama et conscientia ; ideo inungimur oleo, et Balsamo. Phil. ult. b. Quecumque bona quecumque pudica, et ecce oleum : quecumque bone fame, ecce Balsamum. Qui conscientie fidens famam negligit, crudelis est. 1Cor. 4. Mihi autem pro minimo est, etc. ergo non curabat de fama, ergo erat crudelis a primo, quod falsum est : restat ergo quod falsum est quod hic dicitur. Solutio : Quando aliquis est inter incorrigibiles, non debet curare de fama quia vix aut numquam potest haberi inter tales ; talibus loquebatur Apostolus. 1Cor. 4.a. Sed quando est inter corrigibiles, si famam negligit, crudelis est : quia non parcit sibi, nec proximo : non sibi, quia indiscrete agit ; non proximo, quia eum scandalizat. Apollo modo ivit : quia audivit illos correctos. In hoc videtur fecisse contra illud Mt. 9.b. Non est opus valentibus medicus, id est eis qui reputant se habere spiritualem valetudinem, quia tales repellunt gratiam : sed male habentibus. Potius ergo debuit ivisse ante, quam modo. Item eleemosyna materialis potius debet dari indigenti, quam non indigenti : ergo similiter correctio spiritualis. Solutio : Audivit correctos, id est correctioni paratos. Ad illud. Non est opus valentibus medicus, etc. dicendum quod nullus est ; dum est in hac vita, qui correctione non indigeat : quibus autem potius predicandum, utrum iam correctis, vel non correctis, caritas docebit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_8)

Notes :