Capitulum 1
Numérotation du verset
Hbr. 1,1
Multifariam
multisque1 modis
1 multisque ΩS
Rusch
] et multis
Weber
olim Deus loquens patribus in prophetis,
Numérotation du verset
Hbr. 1,2
novissime
diebus istis
locutus est nobis
in Filio,
quem constituit
heredem universorum,
per quem fecit
et secula.
Numérotation du verset
Hbr. 1,3
Qui cum sit
splendor glorie
et figura
substantie eius
portansque omnia
verbo
virtutis sue,
purgationem peccatorum faciens,
sedet2
2 sedet ΩS
Rusch
] sedit
Weber
ad dexteram maiestatis eius3
3 eius]
om. Weber
in excelsis,
Numérotation du verset
Hbr. 1,4
tanto melior
angelis
effectus,
quanto differentius pre illis nomen hereditavit.
Numérotation du verset
Hbr. 1,5
Cui enim
dixit aliquando angelorum :
Filius
meus
es tu
ego hodie
genui te ?
Et rursum :
Ego ero illi in Patrem
et ipse
erit mihi in Filium ?
Numérotation du verset
Hbr. 1,6
Et cum iterum
introducit
primogenitum
in orbem terre dicit : Et adorent
eum
omnes angeli Dei.
Numérotation du verset
Hbr. 1,7
Et ad angelos quidem
dicit : Qui
facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis.
Numérotation du verset
Hbr. 1,8
Ad Filium autem :
Thronus tuus
Deus
in seculum seculi
virga4* equitatis
4 virga ΩS
Rusch
] et
praem. Weber
virga regni tui.
Numérotation du verset
Hbr. 1,9
Dilexisti
iustitiam
et odisti
iniquitatem,
propterea
unxit te
Deus,
Deus tuus, oleo
exultationis
pre participibus tuis.
Et tu
in principio,
Domine,
terram fundasti
et opera manuum tuarum
sunt celi.
Numérotation du verset
Hbr. 1,11
Ipsi
peribunt,
tu autem permanebis,
et omnes
ut vestimentum
veterescent,
Numérotation du verset
Hbr. 1,12
et velut amictum mutabis5 eos
5 mutabis ΩS
Rusch
] involves
Weber
et mutabuntur.
Tu autem
idem ipse6 es
6 ipse ΩS
Rusch
]
om. Weber
et anni tui
non deficient.
Numérotation du verset
Hbr. 1,13
Ad quem autem angelorum dixit aliquando :
Sede
a dextris meis
quoadusque
ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum ?
Numérotation du verset
Hbr. 1,14
Nonne omnes sunt7*
7 omnes sunt ΩS
Weber
]
inv. Rusch
administratorii8* spiritus,
8 administratorii ΩS
Weber
] angeli
praem. Rusch
in ministerium
missi
propter eos
qui hereditatem capiunt9* salutis ?
9 capiunt ΩS] capient
Rusch Weber
Capitulum 1
Numérotation du verset
Hbr. 1,1
marg.|
{7.237va}
Multifarie multisque modis]
etc. Rm. 11.b. Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, si quomodo ad enuntiandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos de illis. Sicut dixit Apostolus, sic complevit. Nam ad Hebreos hanc Epistolam scripsit lingua, ut dicitur, Hebraica, sed post mortem a Luca fuit Greco sermone composita, vel translata. Intentio Apostoli est mutare conversos de Iudeis ad solam fidem Christi, et ab observatione legalium revocare. Nomen autem suum vel dignitatem tacuit, quia non erat eorum Apostolus, et ideo nomen suum non invocavit super eos maxime cum superbi essent, et magis provocandi essent ad bonum per humilitatem, quam per auctoritatem. Hec autem Epistola, ut dicit Chrysostomus antiquior est illa, que scripta est ad Timotheum, in qua dicitur, Ego enim iam delibor, 2Tim. 4.b. Et sup. dicit idem Chrysostomus Duos annos fuit in Roma. Act. ult. g. Deinde dimissus {7.237vb} ad Hispanias venit, et vidit Iudeos et post Romam rediit. Hanc autem Epistolam portavit Timotheus sicut vult Chrysostomus Unde infr. ult. d. dicitur. Cognoscite fratrem vestrum Timotheum dimissum, cum quo, si celerius venerit, videbo vos. Dividitur autem hec Epistola in quatuor partes. In prima ostendit Christum excellentiorem esse omni creatura, et ideo in illo potissime fidendum, quod facit usque ad principium septimi capituli, ibi :
[Hic enim Melchisedech Rex Salem]
In 1. cap. due sunt partes. Commendat enim Christum ultra omnes Prophetas et omnes homines. In prima parte ab eterna genitura, contra Iudeos qui dicebant. Io. 9.f. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus, unde sit. In secunda parte prefert eum Angelis multis rationibus ibi :
[Tanto melior]
etc. In secunda parte probat sacerdotium Christi maius esse et dignius sacerdotio Levitico, et hoc facit usque ad Principium. 1. cap. ibi
[Est autem fides sperandorum]
etc. In tertia agit de fidei commendatione per quam est accessus ad Christum, et hoc per totum 11. cap. In quarta de mortali instructione, a 12. usque ad finem Epistole. In prima ergo parte commendat Christum multipliciter. Et dividitur illa pars prima in duas partes. In prima ostendit eum esse excellentiorem omni rationali creatura, que est Angelus, et durat usque ad initium tertii capituli, ibi (Amplius enim, etc.) in secunda excellentiorem rationali creatura, que est, et durat ab illo usque ad principium 7. cap. ibi (Hic enim Melchisedech) Volens ergo ostendere quod excellentior est angelica creatura, commendat eum secundum ea, qui ei competunt secundum utramque naturam. Et primo secundum ea que competunt ei ratione Deitatis. Primo ergo, commendat eum ab excellentia in magisterio, ibi (Locutus est nobis in filio) quasi abundantius docuit per filium, quam per prophetas. Secundo, a Domino, ibi (Quem constituit heredem) Tertio, ab identitate potentie cum Deo Patre, ibi (Per quem fecit) Quarto, a coeternitate, (Qui cum sit splendor.) Quinto a consubstantialitate, ibi (Et figura substantie eius) Sexto, ab omnium creaturarum gubernatione ibi (Portans omnia) Septimo a redemptione sive impiorum iustificatione, ibi (Purgationem peccatorum faciens) Octavo, ab equalitate sive concessu cum Deo Patre, ibi (Sedet ad dextram) Nono ex predictis infert, ibi (Tanto melior Angelis), Decimo, probat precedentia auctoritate Sacre Scripture, ibi (Cui enim aliquando, etc.) Undecimo, probat auctoritate Christum maiorem esse Angelis ibi (Et adorent eum) Duodecimo similiter probat auctoritate ibi (Qui facit) Tertiodecimo, probat auctoritate Angelos esse servos : Christum autem Dominum excellentiorem Angelis per superabundantiam caritatis, et eum etiam probat excellentiorem secundum humanam naturam, ibi (Dilexisti, etc.) Quartodecimo, probat idem per precessionem. ibi (Ipsi peribunt) Ultimo, per universalem subiectionem ibi
[Ad quem autem Angelorum]
Et ibi ostendit quod omnia subiecta sunt Angelis, sed potius Angeli subiecti sunt ac administratorii. Chrysostomus ponit hanc litteram. Multipertite et multimode olim Deus locutus Patribus in Prophetis, in ultimo dierum eorum locutus est nobis in filio, quem posuit heredem omnium, per quem fecit et secula, qui existens a Panegyrina, id est splendor glorie, character, id est signaculum hypostaseos, id est persone eius serensque omnia verbo virtutis sue per seipsum purgationem faciens peccatorum eorum, Nm. 12.b. Si quis fuerit inter vos Propheta, etc. Is. 6.a. Vidi Dominum. Aliter vidit, Ez. 1.a. Apc. 1.c. Ex. 2.a. et 24.d. Dicit ergo :
marg.|
{f}
Multifariam
vel
multifarie]
id est multoties et multis personis ut Abrahe, Isaac, et Iacob, et eisdem sepe.
marg.|
{h}
Multisque]
modis id est multis qualitatibus, sive speciebus loquendi, quia modo per somnia modo aperta voce, {7.238ra} modo inspiratione, vel e converso, multipliciter, id est diversis modis loquendi.
marg.|
Sunt autem quindecim modi quia per somnia, Dn. 7.a. Gn. 28.c. Videtque Iacob in somnis scalam, et Dominum innixum scale dicentem sibi ego sum, etc. Nm. 12.b. Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnia. Iob. 33.b. Semel loquitur, et secundo idipsum non repetit per somnium in visione nocturna.
¶Item locutus est sermone vocali per subiectam creaturam, Ex. 3.a. Cernensque Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait Moyses.
¶Item per occultam inspirationem, in quo nescit homo quandoque utrum ipse, vel Deus loquatur Gn. 15.a. His namque transactis factus est sermo Domini ad Abraham, per visionem. Glossa per occultam inspirationem.
¶Quarto, loquitur per propheticam inspirationem, in qua iam homo non occulte, sed aperte scit quis loquitur, et intelligit, quod dicitur, Ps. 84. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Os. 1.a. Principium loquendi Domino in Osee. Is. 38.a. Factum est verbum Domini ad Isaiam dicens. Vade et dic Ezechie, etc.
¶Quinto, loquitur per applicationem spiritus ad spiritum, ut Angeli ad animam quasi speculi ad rem, et tunc resultant in anima forme, quibus plene sunt intelligentie, id est Angeli ut Za. 1.d. Et dixi ad Angelum qui loquebatur in me.
¶Sexto, loquitur per opera significantia, Is. 20.a. Locutus est Dominus in manu Isaie filii Amos dicens, Vade, solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis, et fecit sic. Quod fuit idem, ac si diceret. Denudamini vos capti de hostibus, o Egyptii Ethiopes quia de illis loquitur ibi : Et in Ez. 4.a. Sume tibi laterem et postea sartaginem, etc. Item Ier. 1.c. Quid tu vides Ieremia ollam succensam, etc. Item Za. 1.b. et 6.a.
¶Septimo, loquitur per figuras et ceremonialia Is. 42.d. Qui vides multa nonne custodies ? et qui apertas habes aures nonne audies quasi dicat Dominus : Ego loquor vobis, o Iudei, per istas figuras, et non auditis.
¶Octavo, loquitur per signa et portenta, Ex. 20.c. Cunctus autem populus videbat voces, et lampades et sonitum buccine, montemque fumantem, etc.
¶Nono, loquitur per scripturas. Ier. 20.b. Factus est Domini sermo in opprobrium, Ps. 48. proiecisti sermones meos retrorsum. Alibi Letabor ego super eloquia tua, etc.
¶Decimo, loquitur per miracula, Io. 5.f. Opera, que ego facio, testimonium perhibent de me.
¶Undecimo, loquitur per flagella, sicut homo loquitur equo suo, vel asino, quando eum pungit, vel tundit. Ratio enim dicit ei, quod festinet. Ps. 93. Qui fingis laborem in precepto Augustinus in libro Confessionum. Non erat, quid responderem dicenti mihi : Surge, qui dormis nisi verba somnolenta et lenta, sine modo, ecce modo, sine paululum, ecce Paululum, sed modo et modo non habebant modum, et paululum ibat in longum.
¶Duodecimo, loquitur per Doctores et Predicatores, Lc. 10.c. Qui vos audit, me audit.
¶Tertiodecimo, loquitur per sanguinem suum, sive per sanguinis aspersionem, Hbr. 12.f. Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
¶Quartodecimo, loquitur per omnes creaturas, que sunt quasi voces visibiles, Iob. 12.d. Interroga iumenta, et docebunt te. Prv. 6.a. Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius, et disce Sapientiam, Ps. 18. Celi enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius, etc. Deus me fecit.
¶Quintodecimo, loquitur per beneficia : Ps. 98. « In columna nubis loquebatur ad eos ».
¶Ultimus autem modus, quo Deus pater loquitur per se. Loquitur enim Pater per filium Et hoc dupliciter. Ipsum generando, qui est verbum suum, Ps. 32. Dixit et facta sunt, id est verbum genuit, per quem omnia facta sunt. Sic continue loquitur per ipsum incarnando, quando verbum caro factum est, et sic verbum transformatum est in vocem, verbum mentale in verbum vocale, vel potius visibile, Ps. 61. Semel locutus est Deus quasi non continue, incarnatio semel facta est.
¶Item locutus est sermone vocali per subiectam creaturam, Ex. 3.a. Cernensque Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait Moyses.
¶Item per occultam inspirationem, in quo nescit homo quandoque utrum ipse, vel Deus loquatur Gn. 15.a. His namque transactis factus est sermo Domini ad Abraham, per visionem. Glossa per occultam inspirationem.
¶Quarto, loquitur per propheticam inspirationem, in qua iam homo non occulte, sed aperte scit quis loquitur, et intelligit, quod dicitur, Ps. 84. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Os. 1.a. Principium loquendi Domino in Osee. Is. 38.a. Factum est verbum Domini ad Isaiam dicens. Vade et dic Ezechie, etc.
¶Quinto, loquitur per applicationem spiritus ad spiritum, ut Angeli ad animam quasi speculi ad rem, et tunc resultant in anima forme, quibus plene sunt intelligentie, id est Angeli ut Za. 1.d. Et dixi ad Angelum qui loquebatur in me.
¶Sexto, loquitur per opera significantia, Is. 20.a. Locutus est Dominus in manu Isaie filii Amos dicens, Vade, solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis, et fecit sic. Quod fuit idem, ac si diceret. Denudamini vos capti de hostibus, o Egyptii Ethiopes quia de illis loquitur ibi : Et in Ez. 4.a. Sume tibi laterem et postea sartaginem, etc. Item Ier. 1.c. Quid tu vides Ieremia ollam succensam, etc. Item Za. 1.b. et 6.a.
¶Septimo, loquitur per figuras et ceremonialia Is. 42.d. Qui vides multa nonne custodies ? et qui apertas habes aures nonne audies quasi dicat Dominus : Ego loquor vobis, o Iudei, per istas figuras, et non auditis.
¶Octavo, loquitur per signa et portenta, Ex. 20.c. Cunctus autem populus videbat voces, et lampades et sonitum buccine, montemque fumantem, etc.
¶Nono, loquitur per scripturas. Ier. 20.b. Factus est Domini sermo in opprobrium, Ps. 48. proiecisti sermones meos retrorsum. Alibi Letabor ego super eloquia tua, etc.
¶Decimo, loquitur per miracula, Io. 5.f. Opera, que ego facio, testimonium perhibent de me.
¶Undecimo, loquitur per flagella, sicut homo loquitur equo suo, vel asino, quando eum pungit, vel tundit. Ratio enim dicit ei, quod festinet. Ps. 93. Qui fingis laborem in precepto Augustinus in libro Confessionum. Non erat, quid responderem dicenti mihi : Surge, qui dormis nisi verba somnolenta et lenta, sine modo, ecce modo, sine paululum, ecce Paululum, sed modo et modo non habebant modum, et paululum ibat in longum.
¶Duodecimo, loquitur per Doctores et Predicatores, Lc. 10.c. Qui vos audit, me audit.
¶Tertiodecimo, loquitur per sanguinem suum, sive per sanguinis aspersionem, Hbr. 12.f. Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
¶Quartodecimo, loquitur per omnes creaturas, que sunt quasi voces visibiles, Iob. 12.d. Interroga iumenta, et docebunt te. Prv. 6.a. Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius, et disce Sapientiam, Ps. 18. Celi enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius, etc. Deus me fecit.
¶Quintodecimo, loquitur per beneficia : Ps. 98. « In columna nubis loquebatur ad eos ».
¶Ultimus autem modus, quo Deus pater loquitur per se. Loquitur enim Pater per filium Et hoc dupliciter. Ipsum generando, qui est verbum suum, Ps. 32. Dixit et facta sunt, id est verbum genuit, per quem omnia facta sunt. Sic continue loquitur per ipsum incarnando, quando verbum caro factum est, et sic verbum transformatum est in vocem, verbum mentale in verbum vocale, vel potius visibile, Ps. 61. Semel locutus est Deus quasi non continue, incarnatio semel facta est.
marg.|
Hec enim distinctio in parte habetur a beato Gregorio super illud Iob. 11.a. Atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi.
Multisque modis
quia Deus loquens omnibus predictis modis, loquitur tripliciter, sive triplicia. Infectum per anagogen ; factum per historiam, vel per allegoriam faciendum per Tropologiam. Sic ergo quod dicit, (multifariam refertur ad diversos modos loquendi, hoc autem, quod dicitur modis) id est tribus, multis quia sensui loquitur per opera, et imaginationi per corporales imagines ; intellectui per res {7.238rb} spirituales. Hec autem distinctio habetur 2Cor. 2.a. ubi loquitur de raptu Pauli, sic diversitas locutionis vel multitudo accipitur penes diversitatem recipientium locutionem, sensus, scilicet et imaginis et intellectus. Vel (multis modis) tripliciter, scilicet ut in tribus eius locutio effectum habeat in nobis, ut det nobis sapientiam in cogitatione, locutione, et operatione. Prv. 22.c. Ecce descripsit eam, id est Sapientiam tibi tripliciter, id est in tribus habendam, cogitatione, locutione, et operatione. In his tribus debet quilibet possidere Sapientiam quam nobis Deus offert in sua locutione. Unde Bernardus Cogitare loqui, et opere Sapientiam exercere precipit : et hoc est, quod dicitur, in cogitationibus, id est ad cogitandum interius corde et scientia, id est ad docendum exterius ore et opere.
marg.|
{a}
Olim Deus loquens Patribus et prophetis]
Nota singula (Olim) quasi non est novum, quod loquitur modo Deus per Christum, sed idem locutus est olim per Prophetas, ubi commendatur veritas dictorum Dei ex antiquitate, cum dicit (Olim.) Is. 44. Ex tunc audire te feci, et annuntiavi, vos estis testes mei. Ex tunc id est ex antiquo. Item commendatur ex ipso loquente, cum dicit.
marg.|
{b}
Deus]
Deus enim vera loquitur, non homo, quia omnis homo mendax. 2Pt. 1.d. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia sed Spiritu S. inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Item commendatur ab illis, quibus locutio facta est, quia.
marg.|
{c}
Patribus]
Act. 13.e. Ad Patres nostros repromissio facta est. Item ab illis per quos facta est, cum dicitur.
marg.|
{d}
In Prophetis]
id est per Prophetas. Patribus enim in Prophetis locutus est Deus servis suis, per servos suos Prophetas, Prv. 29.c. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus. Quinto commendatur a continuatione Non enim cessat loqui per filium quod olim per Prophetas locutus est.
Numérotation du verset
Hbr. 1,2
marg.|
{e}
Novissime diebus istis]
etc. Qui olim per prophetias in veteri Testamento, modo per filium loquitur apertius in Evangelio. Olim terruit nunc allicit ; olim Dominus intonuit, modo parvulus vagit. Differenter loquitur sed non diversa, sive contraria. Rota enim est in rota, et quod olim predixit, novissime per filium exhibuit. Unde dicit (Novissime) id est in fine temporum. 1Cor. 10.c. Nos sumus, in quos fines seculorum devenerunt. Is. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium, id est Christus super omnes Sanctos, 1Io. 2.c. Filioli, iam novissima hora est, Gn. 49.a. Congregamini ut annuntiem, que ventura sunt vobis in diebus novissimis. Vel
[Novissime]
quia post hanc locutionem non sequitur alia locutio, id est alius modus loquendi. Eadem enim est locutio Apostolorum et Predicatorum, que et Christi. Non tamen per identitatem dictorum, sed modo dicendi, aperte enim locuti sunt, sicut Christus.
marg.|
Et nota, quod prima lingua fuit enigmatica, scilicet, lingua veteris Testamenti. Secunda aperta scilicet, novi Testamenti. Hec lingua debet esse ultima, que procedit ex ore Dei ; sed ex ore Diaboli modo procedit tertia lingua, non lingua Moysi, vel lingua Christi ; sed Diaboli. De qua dicitur Sir. 28.b. Lingua tertia multos commovit.
marg.|
{f}
Diebus istis]
quasi dicat quasi adhuc supersunt, que audierunt, et viderunt. Unde in prol. Lc. dicit ipse Lucas. Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis.
marg.|
{g}
Locutus est]
Nota, quod dicitur loquens in Prophetis de presenti, et dicit
[locutus est in filio]
quasi de preterito, ut per hoc innuat, quod filius idem loquitur, quod Prophete, et e converso, Prophete idem, quod Christus ; ut sit rota in medio rote.
marg.|
{h}
Nobis in fine]
scilicet illorum Patrum, quibus olim locutus est per Prophetas ne aliud putetur nobis locutus, quam illis, quod potuit videri si alii loqueretur genti.
marg.|
{i}
In filio]
id est per filium, quem ipsum verbum suum fecit carnem, ut nobis Pater loqueretur, Io. 1.b. Unigenitus, qui est in sinu Patris ipse enarravit.
marg.|
{k}
Quem constituit]
in immutabili statu Deus pater.
marg.|
{l}
Heredem universorum]
et possessorem omnium creaturarum.
marg.|
Hoc etiam est secundum humanam creaturam, ut dicit Ps. 2. Postula a me et dabo tibi, etc. Item heredis nomine assignatur, quod proprius est filius.
marg.|
Et iterum quod immobilis est Dominus, Ps. 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo ; etc. Mt. 21.d. Hic est heres, Is. 45.a. Christo meo Cyro, quod interpretatur heres. Rm. 4.c. Non enim per legem promissio Abrahe, aut semini eius ut heres esset mundi, Mich. 1.d. Adhuc heredem adducam tibi, que habitas in Maresa. Dicit ergo
[Quem constituit]
secundum humanam naturam.
marg.|
{m}
Per quem fecit et secula]
secundum divinam, et ita commendatur secundum {7.
238va} utramque naturam. Ps. 103. Omnia in Sapientia fecisti. Item Ps. 32. Verbo Domini celi firmati sunt. Rm. 11.d. Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ergo que est ars Dei capax omnium artium plena ratione. Io. 1.a. Omnia per ipsum facta sunt. Sir. 43.d. In sermone eius composita sunt omnia.
marg.|
Item Sir. 24.a. Ego feci in celis ut oriretur lumen. Prv. 8.c. Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quicquam faceret a principio, etc.
marg.|
{a}
Secula]
quasi dicat non tantum eterna, id est sempiterna, Sed
[Secula]
id est secularia et visibilia, et mutabilia. Deinde prosequitur de divina natura dicens.
Numérotation du verset
Hbr. 1,3
marg.|
{b}
Qui cum sit splendor]
ostendens primo per similitudinem coevorum coeternitatem filii cum Deo Patre, quia cum Filius sit splendor patris, et Pater ignis, et si ignis sit eternus, ergo et splendor : ergo cum Pater sit eternus, et Filius est eternus. Coeva enim sunt ignis et splendor : ergo coeterni sunt Pater et Filius quod ostenditur sic formando argumentum. Omne fecundius et potentius est magis efficax et potens ad producendum sibi vicinum, quam, quod non est ita fecundum ; sed si unum fecundum, et potens est Deus Pater : ergo potentior est ad producendum ex se coeternum sibi, quod est ei vicinum, quam aliquod creaturarum sibi coevum ; ergo sibi coeternum Filium. Quod autem Christus comparetur splendori, dicit Is. 63.a. Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur, ut splendor. Iustus eius, etc. Et sicut non diminuitur ignis licet splendor ab ipso exeat ; ita sine diminutione patris generatur Filius a Patre, sicut splendor ab igne. Chrysostomus Audi ipsum Christum dicentem. Ego sum lux mundi. Io. 8.b. Dicit ergo
[Qui cum sit splendor glorie]
id est splendor gloriosus, eiusdem, scilicet glorie cum patre. Vel
[Glorie]
id est Patris gloriosi, id est natus a Patre glorioso, sicut splendor : ab igne Deus, id est Pater, est ignis, non solum consumens, sed splendens. Sap. 7.d. Virtus Dei est, et emanatio quedam claritatis Dei omnipotentis sincera, et nihil inquinatum in illam incurrit. Candor enim lucis eterne.
marg.|
{c}
Et figura substantie eius]
Et si splendor sit coevus igni, non tamen eiusdem substantie ; ideo addit, hoc ostendens non solum coeternitatem Filii cum Patre, sed etiam consubstantialitatem eius ad Patrem
[Et figura]
vel caracter, vel signum, id est expressiva imago.
marg.|
{d}
Substantie eius]
id est eiusdem substantie cum Patre, quia cum sit omnino simplex et impartibilis substantia Patris ; de necessitate apparet, quod totam substantiam suam conferat Filio quem ex se gignit. Non sic autem est in patre carnali et filio : quia substantia patris carnalis partibilis est. Unde non transit tota in substantiam filii. Sap. 7.d. Speculum sine macula Dei maiestatis et imago Bonitas illius. Col. 1.b. Qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creature. Sir. 24.a. Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam id est simillimus sum ei. Loquitur enim vulgariter secundum quod dicitur de aliquo, qui patri suo multum est similis, videtur quod de ore eius exierit. Per hoc autem quod dicitur figura substantie, notatur tam distinctio personarum, quam identitas substantie. Contra Sabellium, et Marcellum et Photinum, qui non ponunt alium Patrem a Filio in persona. Contra quod dicit Apostolus, Filium figuram patris ; figura autem alia est, quam ille, cuius est figura. Chrysostomus illis omnibus unam plagam dedit dicentes. Caracter hypostaseus id est sigillum persone eius.
marg.|
{e}
Portansque omnia]
Hic commendat Filium a gubernatione et sustentatione omnium, sive ab Omnipotentia qua potens est in esse sustentare, quia cum ex nihilo sint omnia, nisi ab eo conservarentur, cito redigerentur in nihilum, non solum ea, que ratione contrariarum qualitatum, ex quibus composita sunt, necessario dissolvuntur, sed etiam, que simplicia, et stabilia sunt : quia tamen ex nihilo sunt, ex se dissolvuntur, nisi a Deo portentur. Dicit ergo
[Portansque omnia]
id est continens et gubernans tam spiritualia, quam temporalia.
marg.|
{f}
Verbo]
id est solo imperio.
marg.|
{g}
Virtutis sue]
id est seipso, qui est verbum Patris, sua virtute omnia sustentans et gubernans. Vel
[Virtutis sue]
id est potentie et bonitatis. Vel
[Verbo virtutis sue]
id est omnia portat facile, et sine labore id est virtuose.
marg.|
Et nota, quod tripliciter portat omnia, scilicet in esse omnia conservando. Item motum omnium gubernando et dirigendo. Item nata ex eis propagando.
marg.|
{7.
238vb} Tria enim genera operum fecit Deus a principio. Opus creationis quando omnia in materia creavit. Opus distinctionis, quando in speciebus et formis distinxit. Opus ornatus quando terram animalibus, mare piscibus, aerem avibus, celum stellis decoravit, et ornavit. Quoad primum scilicet ad opus creationis omnia portat, sustinet, et creata in esse conservat. Quantum ad secundum opus, scilicet, quantum ad opus distinctionis, omnia portat, motus quarumlibet specierum gubernando, et dirigendo ; quia motus sequitur speciem. Quantum ad tertium, scilicet, opus ornatus omnia portat, omnia, que ornatum creata sunt multiplicando, propagando, ut sibi invicem succedant, sicut animantia.
marg.|
Hec tria operum genera Dei innuit. Eccl. in princ. Ipse creavit illam Spiritu sancto, scilicet, Sapientiam creavit in effectu suo secundum quod exemplar producitur in exemplum, et vidit, hoc est, quantum ad opera creationis. Iuxta illud Gn. 1.a. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas, id est super materiam illam informem creatam ferebatur, sicut mens artificis super materiam de qua operaturus est. Hoc est igitur, quod dicit Eccl. Et vidit res, scilicet, in materia. Et dinumeravit, hoc est, quantum ad opera distinctionis et mensus est, quantum ad opera ornatus, que maxime sunt sub mensura temporis, quia tempus vite uniuscuiusque determinatum est. Idem innuitur Is. 40.c. Quis appendit tribus digitis molem terre, scilicet, tribus dictis operibus. Sequitur. Qui mensus est pugillo aquas, et celos palma ponderavit, etc. Item Is. 46.b. Ego feci, ego feram, ego portabo, et salvabo.
marg.|
Et nota in hac auctoritate quatuor opera Filii Dei opus creationis cum dicit ego feci. Opus gubernationis, et conversationis, cum dicit, ego feram. Opus redemptionis cum dicit, ego portabo in cruce, scilicet Opus glorificationis, cum dicit et salvabo. Que etiam quatuor notantur hic in textu. Primum cum dicitur
[per quem fecit secula]
Secundum, cum dicit
[Portansque omnia]
etc. Tertium, scilicet, opus redemptionis, cum subditur
[Purgationem peccatorum faciens]
Quartum, cum subditur
[Sedet ad dexteram]
etc. Ibi enim ipse glorificator et receptor suorum est in eadem mansione, in qua est cum Patre. Dicit ergo :
marg.|
{h}
Purgationem peccatorum facit]
per sanguinem proprium. Et in hoc commendat eum a redemptione. Apc. 1.b. Qui dilexit nos, et lavit nos in sanguine suo. Inf. 9.b. Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitule aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, multo magis sanguis Christi, qui per Spiritum S. semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis.
marg.|
Et nota, quod sanguis est optimum emplastrum contra recens vulnus ; ita memoria passionis Christi medela contra omnem morbum peccati. Dico
[Purgationem]
etc. Io. 1.d. Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Rm. 3.d. Quem proposuit Deus propitiationem per fidem, 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed pro totius mundi. Potest etiam hec commendatio sumi a iustificatione impii, cum dicit
[Purgationem]
etc. Mal. 3.a. Sedebit conflans, et emundans quasi argentum et purgabit filios Levi. Is. 4.b. Si abluerit Dominus sordem filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu ardoris. Spiritus iudicii est contritio, in qua se iudicat, et condemnat peccator. Spiritus ardoris est ira procedens contra peccatum.
marg.|
{l}
Sedet]
Postquam per naturam, et potestatem et benignitatem Christi commendavit, commendat per dignitatem : quia crucem sustinuit, ut nos a peccatis mundaret, et ipse qui ita humiliatus est,
[sedet]
id est quiescit et regnat.
marg.|
{k}
Ad dexteram Maiestatis]
id est in potioribus bonis Patris ; secundum quod homo, vel in equalitate Patris, secundum quod Deus. Et locatus non in Paradiso, unde Adam excidit, sed.
marg.|
{l}
In Excelsis]
id est super omnia locorum dignitate. Mc. ult. d. Assumptus est in celum, sedet a dextris Dei. Act. 7.g. Ecce video celos apertos et filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Col. 3. Que sursum sunt querite, ubi Christus est in dexteram Dei sedens Inf. 18. Qui consedit in dextera. Item 10.c. et 12.a. Item Dn. 7.c. Ecce cum nubibus celi quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et postea dicitur. Potestas eius potestas eterna, que non auferetur. Act. 2.e. Dextera Dei exaltatus et promissione Spiritus sancti accepta a Patre effudit hoc donum quod vos videtis, et auditis. Nota Glossa In hac serie prius alta commemorat, dicens
[In filio]
ubi proprius intelligitur filius, qui est superior, et excellentior universis. Deinde ad humilia descendit subdens. Quem constituit heredem
[Deinde redit ad alta dicens]
Per quem fecit et secula, etc. Postea ad altiorem omnibus gradum venit dicens.
[Qui cum sit splendor]
Deinde humilia loquitur
[Purgationem peccatorum faciens]
Deinde ad alta narrando revertitur.
{7.
239ra} Sedes ad dexteram Maiestatis. Sequitur
Numérotation du verset
Hbr. 1,4
marg.|
{a}
Tanto melior]
etc. dignior Angelis est.
marg.|
{b}
Effectus]
id est evidenter secundum hominem factus.
marg.|
{c}
Quanto differentius]
etc. id est differentiorem honorificentiam, quam ante scilicet.
marg.|
{e}
Hereditavit]
id est firmiter habuit in resurrectione, et ascensione, qui paulominus ab Angelis fuit minoratus in passione, et carnis mortalitate. Et hunc honorem habuit.
marg.|
{d}
Pre aliis]
id est Pre Angelis etiam in carne mortali fuit Christus, et honorabilior Angelis, et ita differens nomen habuit pre illis, sed multo differentius habuit in resurrectione, et ascensione, quoniam ad dexteram Dei sedet. Quia autem Christus maior fuerit Angelis etiam passibilis, et mortalis, patet ; quia dicitur Mt. 4.b. Et accedentes Angeli ministrabant ei. Mc. 1.b. Eratque cum bestiis, et Angeli ministrabant ei. Minor tamen dicitur ab Angelis, non simpliciter, sed quoad quid, scilicet quantum ad passibilitatem, et quantum ad apparentiam ; sed quantum ad rem ; et gratiarum plenitudinem omnino maior. Unde Gal. 4.a. Quanto tempore heres parvulus est nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium : nihil differt a servo, quia verberatur, ut servus : sed tamen Dominus est omnium, et ita maior servo. Et hoc est, quod dicitur Io. 1.g. Amen amen dico vobis, videbitis celum apertum et Angelos Dei descendentes, et ascendentes super filium hominis. Celumque fuit apertum, id est Christus perforatus, et apertus in passione : tunc cataracte celi aperte sunt in diluvio gratiarum : et tunc Angeli ascenderunt, et descenderunt in filium hominis.
marg.|
Ascenderunt, quia minor fuit Angelis secundum quid, id est quantum ad passibilitatem : sed descenderunt, quia maior fuit Angelis, secundum gratie plenitudinem. Non enim dedit ei Deus Spiritum ad mensuram. 1Io. cap. 3.d. Parce, sicut quod mensuratur, parce datur. Vel (Hereditavit) id est habuit nomen differens. Et hoc, (pre illis) id est nomen valde differens. A nomine Angelorum, scilicet filii per naturam, quod alii habent per adoptionis gratiam, Phil. 2.b. Dedit illi nomen, quod est super omne nomen, etc. Act. 4.c. Nec enim aliud nomen est datum sub celo hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Iohel 1.g. Omnis quicumque invocaverit nomen Domini hic salvus erit.
Numérotation du verset
Hbr. 1,5
marg.|
{f}
Cui enim]
Probat auctoritate Prophete precedentia, coeternitatem. scilicet filii, et consubstantialitatem, quia generatus est ab eterno, et ab omnino simplici. Continuatur sic, bene dico, quod differentius nomen pre Angelis habuit.
marg.|
{g}
Enim]
id est quia (Cui Angelorum) id est nulli.
marg.|
{h}
Filius]
ecce nomen.
marg.|
{i}
Meus]
id est consubstantialis, non adoptivus.
marg.|
{k}
Es tu]
discretive, id est ; nullus alius, Mt. 17.a. Hic est filius meus dilectus, hic et non alius. Et vere es filius meus, quia.
marg.|
{l}
Ego hodie]
id est eternaliter.
marg.|
{m}
Genui te]
Presens, et preteritum coniungit, illam generationem innuens esse eternam, quia non ita fuit, quod preterierit, et propter hoc dicit (hodie,) nec ita est, quin ante fuerit, et ideo dicit :
[Genui]
Unde Glossa Genui dicit, ne nova putaretur, aut ne modo videretur incipere, hodie dicit, ne preterita generatio videretur, Sir. 24.a. Ego ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam, Prv. 8.c. Ante colles ego parturiebar.
marg.|
Et notatur per preteritum imperfectum eterna filii generatio, quia filius semper a Patre. Per hoc, quod verbum est meditativum intelligitur, quod incomprehensibilis est illa generatio, Is. 53.c. Generationem eius, etc. Potest etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est vel dies resurrectionis, Act. 13.e. Hanc Deus adimplevit filiis vestris resuscitans Iesum, sicut in Ps. 2. scriptum est. Filius meus es tu ego hodie genui te. Augustinus Cum Christo gignitur hodie generatur, id est Christus, est dies.
marg.|
{n}
Et rursum]
dicit Scriptura de eodem.
marg.|
{o}
Ego ero illi in Patrem]
Hoc dicitur de Salomone in figura filii Dei 2Rg. 7.b. et 1. Paral. 28.e. Ipsum elegi mihi in filium, et ego ero ei in Patrem, et firmabo {7.
239rb} regnum eius usque in sempiternum. Vel in Ps. 88. dicit Ipse invocavit me, Pater meus es tu, et susceptor salutis mee, et ego primogenitum ponam illum etc. Glossa tamen dicit, quod in Is. sunt hec verba Is. 42.a. Ecce meus puer, vel servus secundum aliam litteram, suscipiam eum Electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus. Et ab hoc loco sumitur illud Mt. 21.b. Ecce puer meus electus, quem ego elegi, etc.
[Dicit ergo ero illi in Patrem]
ipsi precipiendo sicut pater filio ipsum disciplinando, Is. 33.a. Disciplina pacis nostre super eum, ipsi hereditatem dando, Ps. 2. Dabo tibi gentes hereditatem tuam, etc.
marg.|
{p}
Et ipse mihi erit in filium]
alia littera : Obediendo disciplinam meam, amplectendo, hereditatem sibi traditam, mihi conservando, et multiplicando, Lc. 1.d. Quod enim ex te nascitur sanctum, vocabitur filius Dei. Maior ergo est Angelo, quod iterum ostendit dicens.
Numérotation du verset
Hbr. 1,6
marg.|
{q}
Et cum iterum introducit]
Scriptura.
marg.|
{r}
Primogenitum in orbem terre]
id est quando loquitur de filio Dei introducendo in mundum, Mt. 13.a. Exiit qui seminat semen suum Seminare. Sed cur non manifestius loquitur Paulus exemplum de illo, qui vult Regi reconciliare incarceratos qui offenderunt eum, non statim introducit ad Regem sed prius exiens loquitur eis et ita de Deo verbo hoc ait, sed de Deo secundum carnem Io. 1.a. in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, etc.
marg.|
Et nota, quod dicit (Iterum) quia Scriptura sepe dicit introducendum Vel
[iterum]
introducit per assumptionem carnis, secundum quam in mundum dicit introductum, non per naturam divinitatis secundum quam mundum fecit, Io. 1.a. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est. Vel sic ordina litteram
[Et iterum]
dicit Scriptura, cum scilicet
[introducit]
id est introducendum dicit.
[Primogenitum]
Sir. 24.a. Primogenita ante omnem creaturam, Rm. 8.f. Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, Col. 1.b. primogenitus ante omnem creaturam.
marg.|
{s}
In orbem terre]
quasi heredem in possessorem, Io. 1.a. In propria venit : Quid dicitur hoc, quod subdit.
marg.|
{t}
Et adorent eum omnes Angeli Dei]
Hoc habetur in Ps. 96. Dominus regnavit : exultet terra. In quo subditur : Adorate eum omnes Angeli, hic, Adorent eum, etc. et loquitur ille Ps. de introductione Christi secundum hominem in mundum tamquam in possessionem, cum dicit. Dominus regnavit, quod patet ex titulo, qui est talis Ps. David, cum terram eius restituta est ei,
[Et Adorent]
per hoc probat, quod maior est filius, quam Angeli ; Constat enim, quod minor non adoretur a maiori, sed e converso, Dn. 7.c. Millia millium ministrabant ei, Apc. 4.a. Quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas, etc. Et dicit
[Adorent]
Glossa quia visioni eius obtemperavit. Unde subdit.
Numérotation du verset
Hbr. 1,7
marg.|
{u}
Et ad Angelos quidem dicit]
Pater de filio. Vel Scriptura dicit de ipso.
[Ad Angelos]
id est quidam quod pertinet ad Angelos.
marg.|
{x}
Qui]
filius.
marg.|
{y}
Facit Spiritus]
celestes omnes.
marg.|
{z}
Angelos]
id est legatos.
marg.|
{a}
Ministros]
id est ad voluntatem suam faciendam. Et per hoc ostendit Angelos servos eius, et ipsum Domum eorum. Chrysostomus Ecce magna differentia. Angeli enim creabiles sunt omnes, filius increabilis. Unde de Angelis dicit.
marg.|
{x}
Qui facit]
non autem de filio, sed Angelos suos spiritus, etc. Sed contra Act. 2.f. Et Dominum eius, et Christum fecit Deus. Et secundum carnem dicit : fecit : Sed numquid Angeli minores soli et ministrant ? Non ideo subdit {a}
Et ministros]
etc.
marg.|
Sic ordina litteram : {b}
Flammam ignis]
id est Seraphin qui sunt ordine superiori.
marg.|
{y}
Facit ministros suos]
Chr<ysostomus> Non Angelos tamen, sed omnem superiorem virtutem ministrativam dicit : Is. 6.b. {
239va
}
Δ Volavit ad me unus de Seraphin, qui dicuntur ardentes, et sunt superioris ordinis. Unde superior celestis Hierarchia, sive Epiphanium incalescenti affectionis incendio, altioris intellectus fastigio iudicii libra resultatio distributa, id est divisa in hoc, quod dicit incalescentis affectionis incendio, Seraphin significat. Per hoc, quod dicit altioris intellectus fastigio, significat Cherubin. In hoc, quod dicit libra iudicii thronos. Per hoc, quod dicit resultatio distributa, significat, quod quicquid boni est in Angelis est quedam redundatio, et resultatio infinite bonitatis Dei ab eo collata, et distributa. In primo enim ordine resultat ardor caritatis. In secundo scientie plenitudo. In tertio iudicii certitudo. Omnes autem ministrant Christo, Dn. 7.c. Millia millium, etc. Mt. 4.b. Mc. 1.b. Angeli ministrabant ei. Infr. eod. d. Omnes sunt administratorii spiritus, etc. Mt. 13.f. Mittet filius hominis Angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis. Item dicit, Mt. 24.c. Mittet Angelos suos in tuba, etc. ergo filio hominis ministrabunt. Item Mt. 25.e. Cum autem filius hominis venerit in Maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, etc.
Numérotation du verset
Hbr. 1,7
aliter
aliter
marg.|
Vel aliter {b}
Qui facit]
etc. id est qui mittit Angelos suos, ut leta, et levia nuntient.
marg.|
{a}
Et ministros suos]
etc. quando per eos punit malos. Per ignem enim quelibet pena significatur. Unde Ier. 29.e. Quos frixit Rex Babylonis in igne pro eo, quod fecerunt stultitiam in Israel, et mechati sunt in uxores amicorum suorum, et in rei veritate lapidavit eos, sicut habetur Dn. 13.g. Glossa
[flammam ignis]
dum ad exercitium vindicte mittit, ut in Sodoma ; et in aliis plurimis locis. Hic sumitur argumentum, quod boni puniunt, Gn. cap. 19.a. Venerunt duo Angeli Sodomam, etc. non enim Loth Demones recepit. Idem Apc. cap. 16.a. Primus Angelus effudit phialam, Apc. cap. 15.c. Septem Angeli. Glossa Sicut in Ecclesia Spiritus, id est spirituales viros.
[Facit Angelos suos Spiritus]
id est ministros verbi sui Mal. 2.b. legem inquirent de ore eius, quia Angelus Domini exercituum est.
marg.|
Et ministros suos flammam ignis]
Ardere enim debent, ut ignis, et lucere, ut flamma. Io. cap. 5.f. Θ Erat Ioannes lucerna ardens, et lucens : Et qui talis est potest alios calefacere ad bonum per exhortationem, et torrere in eis mala per increpationem, Ier. 23.f. Nonne verba mea quasi ignis ad calefaciendum in bono, et quasi malleus conterens petras id est duritia malorum. Sed sicut auctoritas dicit. Qui non ardet non accendit, Sir. 48.a. Surrexit Elias Propheta quasi ignis : Et post subdit : Et verbum eius quasi facula ardebat. Sequitur.
Numérotation du verset
Hbr. 1,8
marg.|
{a}
Ad filium autem]
Hic per dignitatem simul, et potestatem commendat Christum. Et probat eum esse Deum Angelorum, quasi dicat, predictum pertinet ad Angelos, sed (ad filium) dicit Deus Pater, quod sequitur.
marg.|
{b}
Thronus tuus]
etc. sicut habetur in Ps. 44. Sed videtur, quod ille psalmus non sit de filio, quia titulus dicit Filiis Chore. Solutio : sequitur, ibi : Canticum pro dilecto, id est Christo. Et postea dicitur in ipso psalmo : Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime, quod proprie filio Dei convenit, sicut et istud : (Thronus tuus.) o Deus fili, id est regia dignitas, id est iudiciaria sedes, sive potestas permanet.
marg.|
{c}
In seculum seculi]
Io. 5.
marg.|
{
e
}
Omne iudicium dedit filio suo]
etc. Lc. 1.c. Et sedebit in domo Iacob in eternum, et regni eius non erit finis, Is. 9.b. Super solium David et super regnum eius sedebit.
marg.|
Et nota, quod thronus proprie est Regis, tribunal Iudicis, cathedra Magistri. De primo dicitur 3Rg. 10.c. Fecit Salomon thronum de ebore grandem. De secundo Io. 19.c. Sedit Pilatus pro tribunali. De tertio Mc. 11.b. Evertit cathedras, etc. Glossa Cathedre sunt ministri. Dicit ergo : (Thronus) id est regnum, vel iudicium. Vel (thronus) id est Angelici celestes, Is. ult. a. Celum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Per celum Angeli in quibus iam quiescit. Per terram homines, id est in quibus quasi deambulat, quia non sunt firmati : dicuntur autem Angeli thronus Dei, sicut homines corona Regis, Unde Ez. 1.g. Super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi similitudo lapidis saphiri, similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper, quia inquantum est homo dominatur Angelis : Is. 6.a. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum, id est super Angelos, qui sunt excelsi natura, et elevati confirmationis gratia, Apc. 4.a. Ecce sedes, id est Angeli posita erat in celo quod est regno spirituum, et iris erat in circuitu sedis. Iris, ut dicitur Gn. 9.b. est signum federis, quia officium Angelorum est homines reconciliare Deo. Similis visioni Smaragdine, quia cum intuentur angelicos Spiritus confortantur, sicut in natura Smaragdi Item Dn. 7.c. Thronus eius flamma ignis, Ps. 79. Qui sedes super Cherubin, etc. Per thronum omnes ordines Angelorum intelliguntur. Sed quia non tantum thronus est signum Regis, sed etiam sceptrum, et virga subdit de sceptro dicens.
marg.|
{e}
Et virga regni tui]
et disciplina, quia illos, qui sunt regnum tuum, dirigis, et corrigis.
marg.|
{d}
Et virga equitatis]
id est sive acceptione personarum. Vel, id est sine acceptione personarum. Vel, id est regula {7.
239vb} directa, et inflexibilis, Ps. 2. Reges eos in virga ferrea, id est rigida potestate, et inflexibili equitate pro mansuetis terre, Ps. 95. Iudicabit populos in equitate, Is. 11.a. Percutit terram virga oris. Apc. 19.c. Et ipse reget in virga ferrea, id est rigida potestate, que etsi quaque flectitur, non frangitur.
marg.|
Et nota, quod virga filius corrigitur, edificium regulatur. Item grex pascitur. Item hereditas mensuratur. Quia ergo hec que diximus, virga sua facit, dicitur recte de eo : Virga equitatis, etc. De primo dicitur Hbr. 12.b. Flagellat omnem filium, quem recipit, Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri, et virga discipline fugabit eam. De secundo, Apc. 11.a. Datus est mihi calamus similis virge, et dictum est mihi surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo. De tertio. Ps. 22. Virga tua, et baculus tuus. Et Mich. 7.c. Pasce, Domine, populum tuum gregem hereditatis tue habitantes solos in saltu. De quarto dicitur Ez. 40.a. Ecce vir cuius species quasi species eris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensure in manu eius. Idem est funiculus Christi, et virga eius scilicet discipline, que in presenti ligat, et verberat, sed hereditatem celestem nobis mensurat, Ps. 118. Funes ceciderunt mihi in preclaris, etc. Za. 11.b. Unam virgam vocavi decus, et alteram vocavi funiculum et pavi gregem.
marg.|
Et nota quod dicit :
[Thronus tuus in seculum seculi]
sicut dicitur Dn. 7.d. Potestas eius potestas eterna, que non auferetur ; regnum eius, quod non corrumpetur. Et subdit causam stabilitatis regni sui.
marg.|
{d}
Et]
id est quia (Virga equitatis, etc.) Unde Prv. 16.b. Iustitia firmatur solium. Item Prv. 25.a. Aufer impietatem de vultu Regis, et firmabitur iustitia thronus eius. Unde etiam subditur.
Numérotation du verset
Hbr. 1,9
marg.|
{f}
Dilexisti iustitiam]
id est omne bonum.
marg.|
{g}
Et odisti iniquitatem]
id est omne malum, Eccl. 12.a. Altissimus odio habet peccatores, Apc. 2.b. Odisti facta Nicolaitarum, que et ego odi, Sap. 14.b. Similiter sunt odio Deo, impius, et impietas eius, Et in his duobus est perfecta iustitia, in amore boni et odio mali, Ps. 118. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. Seneca. Odium peccati non finem supple, iterum oportet habeas, vel facias.
marg.|
{h}
Propterea]
id est ad hoc, ut predicta tibi essent id est amor iustitie, et odium iniquitatis. Vel
[Propterea, id est quia dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, inde tibi datum est hoc premium, quia,
scilicet
id est Unxit te Deus]
filium secundum hominem.
marg.|
{k}
Deus tuus]
pater unxit, scilicet ut pugilem. Unde Ier. 20.c. Dominus mecum est tamquam bellator fortis. Item ut Pontificem Hbr. 9.c. Christus assistens Pontifex futurorum bonorum. Item ut Regem Apc. 19.c. Rex Regum et Dominus dominantium.
marg.|
{l}
Oleo letitie]
id est exultationis, id est Spiritu Sancto, sive donis Spiritus sancti.
marg.|
{m}
Pre participibus tuis]
id est pre Angelis, et hominibus qui partem gratie habent, sed Christus Plenitudinem. Io. 1.b. Plenum gratie, et veritatis, Io. 3.d. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum Christo, scilicet
[Pre participibus ergo suis fuit unctus]
quia plenus fuit, et ipsi semipleni. Item ipse fructuosus, omnes alii respectu eius infructuosi Ct. 2.a. Sicut malus inter ligna silvarum, etc. Item Ct. 5.c. Electus ex millibus.
marg.|
Item alii mortales ; ipse stabilis, et eternus Sacerdos secundum ordinem Melchisedech Infr. 7.a. Plures facti sunt Sacerdotes idcirco quia morte prohibentur permanere ; hic autem eo, quod manet in eternum, sempiternum habet sacerdotium, Dicit ergo :
[Unctus pre participibus]
quoad plenitudinem, fructuositatem, stabilitatem.
marg.|
Sed queritur de hoc quod dicit :
[Propterea unxit te]
etc. Et dicit Glossa quia dilexisti iustitiam ; ergo Filius Dei, quia dilexit iustitiam, fuit unctus. Solutio : Triplex fuit unctio in Christo.
marg.|
Prima fuit in utero Virginis in conceptione de qua dicitur in Epistola ad Quirinum Episcopum.
marg.|
In utero virginis homo conceptus est, ibi ab eodem spiritu unctus ibi conceptus, nec ante conceptus, et postmodum unctus, sed hoc ipsum de Spiritu Sanct. ex carne Virginis concipi fuit a Spiritu Sancti ungibus Mt. 1.d. Quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est. Hec unctio consistit in tribus, in naturarum unione, in donorum plenitudine, in peccatorum, immunitate.
marg.|
Secunda unctio est manifestatio omnium horum in Baptismate, tunc enim dictum est ei : Hic est filius meus dilectus, Mt. 3.d. Iesus autem plenus Spiritus sancti reversus est a Iordane Tertia unctio fuit sive gratia immortalitatis in resurrectione : de qua potest intelligi quod hic dicitur : Quia enim dilexit iustitiam, etc. meruit resurrectionem gloriosam. Alii aliter solvunt, dicentes {7.
240ra} quod Christus meruit habitum, nos habendum meremur. Unde dicitur, quod Christus meruit habitam gratiam. Vel aliter, ut oleum letitie dicatur hilaritas, et serenitas conscientie, quam meruit, non merito precedente, sed coherente, et quam sibi etiam quilibet Iustus meretur, quia non simul cum bonis operibus habetur. Unde Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa.
marg.|
Et nota, quod per predicta :
[Unxit te]
etc. probavit Christum maiorem Angelis etiam secundum hominem per gratiarum, et charismatum abundantiam, et plenitudinem. Nunc iterum redit ad eternitatem eius ostendendam per auctoritatem Prophete dicentis in Ps. 103.
Numérotation du verset
Hbr. 1,10
marg.|
{a}
Et tu]
Domine, Pater.
marg.|
{b}
In principio]
id est in filio, qui est principium, Gn. 1.a. In principio creavit Deus celum, et terram, Prv. 8.c. Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quicquam faceret a principio. Vel
[Tu Domine]
fili. (In principio,) rerum id est antequam res essent in forma distincta, et propria.
marg.|
{c}
Terram fundasti]
id est fecisti in materia, Ps. 103. Qui fundasti terram super stabilitatem suam, Iob. 38.a. Quando ponebam fundamenta terre.
marg.|
{d}
Et opera manuum tuarum sunt celi]
Manus Dei est potentia qua iubet et facta sunt. Ps. 32. Verbo Domini celi firmati sunt Is. 40.c. Celos palmo ponderavit. Sed quare dicit, quod fundavit terram, et quod opera manuum suarum sunt celi, potius quam e converso. Respondeo. Fundamentum proprie est in inferiori parte edificii, et ideo cum terra sit infima in tota mundi machina, ei competit ratio fundamenti. Unde Ier. 10.b. Qui fundavit terram in fortitudine sua. Celi autem dicuntur opera manuum eius, quasi in eis specialiter operatus sit, et ita in eo est maior specialitas, et magis in eis apparet Potentia, et Sapientia Dei, sicut dicit Artifex de pulchriori opere, ego feci illud manibus meis. Is. 48.c. Manus mea fundavit terram, et dextera mea mensa est celos. Sed iterum de fundatione terre contrarietas videtur, Ps. 135. Qui firmavit terram super aquas. Contra Io. 26.c. Qui appendit terram super nihilum. Solutio : Terra seipsa virtute divina eam stabiliente. Unde : Fundasti terram super stabilitatem suam. Unde bene dicit Iob., et proprie eam fundatam super nihil, quia est inferius terra. Ps. autem loquitur usualiter, cum dicit : Qui fundavit terram super aquas. Sicut cum dicitur : Castrum hoc fundatum est super aquas, id est iuxta. Aliter enim cum aqua sit levior terra, non posset sustinere terram : Vel loquitur de aliquibus partibus terre, quas subintrat aqua, et terra desuper.
Numérotation du verset
Hbr. 1,11
marg.|
{f}
Ipsi peribunt]
Hic probat Christum excedere omnem creaturam etiam Angelicam, per eius immutabilitatem, cum omnia quantum in se sint mutabilia. Dicit ergo :
[Ipsi peribunt]
celi aerei secundum speciem, quam nunc habent, non secundum substantiam, et in melius mutabuntur. Sicut dicitur de aliquo homine, quia periit ; cuius facies mutata est Is. 51.b. Celi sicut fumus liquescent, et terra, sicut vestimentum, atteretur. Iob. 14.c. Donec atteretur celum, non evigilabit. Mt. 24.c. Celum, et terra transibunt. Apc. 20.c. A cuius conspectu terra fugit, et celum.
marg.|
{g}
Tu autem permanebis]
Ps. 118. Verbum tuum permanet in celo.
marg.|
{h}
Et omnes]
sive celi, sive terra.
marg.|
{i}
Ut vestimentum veterascent]
id est ad interitum accedent. Inf. 8.d. Quod antiquatur, et senescit, prope interitum est, sicut (vestimentum) scilicet sicut humana corpora longevitate veterascent. Corpus enim humanum vestimentum anime est. Vel.
marg.|
{e}
Celi]
id est Sancti, sicut vestimentum vel vestimentum secundum corpus. Iob. 4.d. Qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea.
marg.|
{7.
240rb}
Numérotation du verset
Hbr. 1,12
marg.|
{k}
Et velut amictum]
id est tam facile, sicut amictus extenditur, et plicatur.
marg.|
{l}
Mutabis eos]
in melius. Apc. 21.a. Vide celum novum, et terram novam. Comparatur celum amictui, qui operit omnia inferiora, et terram cingit.
marg.|
{m}
Et mutabuntur]
id est mutata sic permanebunt.
marg.|
{n}
Tu autem idem ipse es]
o fili, id est immutabilis es, quia idem, id est simplex omnino es, et ideo impossibile est, quod fiat in Deo aliqua mutatio : mutatio enim aliquid abiicit, et aliquid relinquit, Ex. 3.d. Ego sum, qui sum.
marg.|
{o}
Et anni tui non deficient]
id est eternitas tua non deficiet. Contra, hoc quod dicit (peribunt.) Mal. 3. Ego Deus, et non mutor. Nm. 23.c. Non est Deus, ut homo, ut mentiatur ; vel ut filius hominis, ut mutetur. Idem 1Rg. 15.e. Vel (Anni tui, etc.) id est eternitas tua non deficiet in celis, id est in Sanctis, Sir. 27.d. Vita viri in numero dierum ; dies autem Israel numerabiles sunt.
Numérotation du verset
Hbr. 1,13
marg.|
{p}
Ad quem autem]
etc. Hic probat maioritatem filii, per universalem subiectionem omnium.
marg.|
{q}
Sede]
ut Victor, et Iudex.
marg.|
{r}
A dextris meis]
id est in equalitate mea, secundum quod Deus ; vel in potioribus bonis meis, secundum quod homo.
[Donec]
id est quousque.
marg.|
{t}
Ponam]
etc. id est donec subiiciam tibi omnia, vel voluntarie, ut penitentes ; vel invite, ut rebelles :
[Ponam scabellum pedum tuorum]
id est humilitati tue ostendam subiectos maxime in iudicio. Vel pedes domini sunt Apostoli, et alii Sancti, qui malos iudicabunt. Mal. ult. a. Calcabitis impios, dum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Et istud, donec non exclusivum, sed ultra etiam subiecti erunt : Is. cap. ult. g. Vel
[Quousque ponam]
id est quamdiu ponam, id est eternaliter mecum sedebis in gloria, sicut eternaliter inimicos tuos subiiciam in pena. Act. 2.f. Non enim David ascendit in celum. Dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, etc. sup. a. Sedet ad dexteram Maiestatis in Excelsis. Mt. 22.d. Quomodo ergo David vocat eum Dominum dicens : Dixit Dominus Domino meo, etc. Inf. 10.c. Sed et ad dexteram Dei, de cetero expectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius. 1Cor. 15.d. Oportet illum regnare ; donec ponat inimicos sub pedibus eius.
Numérotation du verset
Hbr. 1,14
marg.|
{u}
Nonne omnes]
etc. posset aliquis dicere, per hoc non probatur universalis subiectio, quia scilicet, dicitur, quod subiiciet ei inimicos. Respondeo. Imo quia predictam subiectionem facit, et faciet per ministerium Angelorum, quasi. (Nonne omnes sunt, administratorii Spiritus propter eos etc.) id est propter bonos ? quasi dicat ita : et hoc erit donec ponantur inimici sub pedibus eius, quando implebitur illud : Omnia subiecisti sub pedibus eius. Vel aliter.
[Nonne omnes]
etc. quasi dicat, nulli Angelorum dixit hoc aliquando, quia.
marg.|
{x}
Omnes sunt administratorii Spiritus in ministerium missi]
etc. Spiritus in natura, administratorii ex officio missi, et actu. Et ordina sic litteram. (Omnes Spiritus,) celestes etiam de superiori ordine. (Sunt administratorii,) id est ministrant Christo. (In ministerium missi propter eos, etc.) quasi dicat, quid mirum si ministrant Christo, quia et nobis ipso mediante ministrant ? Is. 6.b. Volavit ad me unus de Seraphin, id est de superiori ordine. Ministrando tamen assistunt. Unde Dn.
marg.|
{c} . 7.c. Millia millium assistebant ei, etc. Tb. 12.c. Ego sum Raphael unus de septem, qui astamus ante Deum. Lc. 1.b. Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum. Nec mirum est, cum etiam de Elia dicatur 3Rg. 17.a. Vivit Dominus, ante cuius conspectum sum.
marg.|
{y}
Missi propter eos]
id est bonos.
marg.|
{z}
Qui hereditatem capiunt salutis]
vel capient in futuro ; vel capiunt iam in spe. Rm. cap. 8.e. Spe salvi facti sumus Mt. cap. 19.b. Qui potest capere capiat. (Missi.) Lc. 1.a. et 2.b. Act. 12.a.a Quando absolvit Petrum. Chrysostomus Omnia nobis ministrant. 1Cor. cap. 3.d. Omnia enim vestra sunt, sive mors, sive vita, sive mundus missus est, et unigenitus, sed non a loco ad locum transit, sed carnem assumpsit nostram : Quid formidatis ? Angeli ministrant nobis. Bernardus O quantum desiderant cives celi instaurari civitatis sue ruinas ? quomodo solliciti sunt ; ut veniant lapides vivi ; qui reedificentur cum eis, discurrent medii inter nos, et Deum non dedignabuntur, ut simus socii eorum, quorum facti sunt iam ministri. Festinemus obsecro, festinemus, tota nos multitudo curie celestis expectat, ipse quoque Angelorum Creator expectat pariter et desiderat. Quia ergo sic ministrant.
a Cf. Act. 12, 6-10.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_1)
Notes :