Capitulum 4

Numérotation du verset Hbr. 4,1 

Timeamus ergo1
1 ergo] + fratres Md044
ne forte relicta pollicitatione
introeundi in requiem eius
existimetur aliqui2 ex vobis deesse.
2 aliqui] aliquis Md044
Numérotation du verset Hbr. 4,2 

Etenim et nobis
nuntiatum est
quemadmodum
et illis,
sed non profuit illis
sermo auditus
non admixtis fidei
ex his
que audierunt.
Numérotation du verset Hbr. 4,3 

Ingrediemur enim
in requiem
Codd. : nonne illis… in requiem = Md044 ( collation . f. 193r)
eius3 qui credidimus, quemadmodum dixit :
3 eius] om. Weber
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam,
et quidem operibus
ab institutione mundi
huius perfectis4
4 huius perfectis] factis Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,4 

Dixit enim
quodam loco
de die septima
sic : et requievit Deus
die septima ab omnibus operibus suis.
Numérotation du verset Hbr. 4,5 

Et
in isto
rursum :
si introibunt in requiem meam.
Numérotation du verset Hbr. 4,6 

Quoniam ergo superest
quosdam
introire in illam
et hii quibus prioribus annuntiatum est
non introierunt propter incredulitatem,
Numérotation du verset Hbr. 4,7 

iterum
terminat
diem quemdam hodie
in David dicendo
post tantum temporis,
sicut supra dictum est
hodie :
si vocem eius audieritis
nolite obdurare corda vestra.
Numérotation du verset Hbr. 4,8 

Nam
si Iesus
eis5 requiem
5 Iesus eis] inv. Weber
prestitisset,
numquam de alio loqueretur post hac die.
Numérotation du verset Hbr. 4,9 

Itaque relinquitur
sabbatismus
populo
Dei.
Numérotation du verset Hbr. 4,10 

Qui enim ingressus est
in requiem eius
etiam ipse requievit ab operibus suis
sicut a suis
Deus.
Numérotation du verset Hbr. 4,11 

Festinemus ergo
ingredi in illam requiem, ut ne quis in idipsum6 incidat incredulitatis exemplum.
6 quis...idipsum] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,12 

Vivus est enim
sermo Dei7,
7 sermo Dei] inv. Weber
efficax8
8 efficax] et praem. Weber
et penetrabilior
omni gladio ancipiti,
et pertingens usque ad divisionem anime
ac spiritus,
compagum quoque ac9 medullarum,
9 ac] et Weber
et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Numérotation du verset Hbr. 4,13 

Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius,
omnia autem nuda
et aperta
sunt oculis
eius
ad quem nobis sermo.
Numérotation du verset Hbr. 4,14 

Habentes igitur10
10 igitur] ergo Weber
pontificem magnum
qui
penetraverit
celos
Iesum Filium Dei
teneamus confessionem
nostre spei11
11 nostre spei] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,15 

Non enim habemus
pontificem
qui non possit compati
infirmitatibus nostris,
temptatum autem
per omnia pro similitudine
absque
peccato.
Numérotation du verset Hbr. 4,16 

Adeamus ergo
cum fiducia
ad thronum gratie eius12,
12 eius] om. Weber
ut misericordiam
consequamur
et gratiam inveniamus
in auxilio
opportuno.

Capitulum 4

Numérotation du verset Hbr. 4,1 
marg.| Timeamus] etc. Hoc capitulum dividitur in duas partes principales. Prima dependet a precedenti capitulo. In ultima enim parte precedentis capituli hortatus est eos Christo obtemperare. In hac prima idem hortatur. In secunda redit ad propositum principale, id est ad ostendendum, quod Christus est maior omni creatura rationali, que est homo, ibi :   [Vivus est sermo Dei] etc. Primo ergo, ostendit Christo esse obtemperandum, ne nobis imputetur, si non impletur in nobis promissio. Secundo, ne nobis per infidelitatem fiat promissio inutilis, ibi :   [Etenim nobis nuntiatum est] etc. Tertio, ut nobis facta promissio prosit, ibi :   [Ingrediemur enim in requiem, qui credimus] Quarto, ostendit promissionem esse a principio pronuntiatam, sicut patet. Gn. ibi :   [Et quidem operibus] etc. Quinto, ostendit nondum eam esse impletam. Et hoc probat duabus rationibus. Prima est, quia illi, quibus facta est illa promissio, non intraverunt in requiem illam, et Deus non est fallax, nec mendax, ergo adhuc implebitur, ibi : (Quoniam ergo superest, etc.) Secunda ratio est, quia Propheta dicit, (hodie,) etsi impleta esset promissio illa tempore Iosue, non diceret, (hodie si audieritis,) sed si audissetis, ibi : (Iterum terminat.) Ex his duabus rationibus concludit requiem esse futuram, ibi : (Itaque relinquitur Sabbatismus, etc.) Dicit ergo :
marg.| {b} Timeamus ergo] quasi ex quo illi propter incredulitatem suam non potuerunt. (Ergo timeamus, etc.) Timor enim utilis admonitor anime ad bonum agendum, et est comes, et frater trium spiritualium, scilicet spei, fidei, et caritatis. Unde Sir. 24.c. Ego mater pulchre dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sancte spei. Eccl. 2. Idem notatur, cum dicitur. Qui timetis Dominum credite illi, et non evacuabitur merces vestra, qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem vobis veniet misericordia : qui timetis Deum, diligite illum et illuminabuntur corda vestra. Quid autem timendum sit, et subdit.
marg.| {c} Ne forte existimetur aliquis ex nobis] Ne forte, notatur libertas arbitrii.
marg.| {d} Relicta pollicitatione introeundi in requiem eius] id est contempta promissione {7. 245ra} sepius facta intrandi in requiem eternam, quoniam requies significata est per terram promissionis, (Timeamus,) inquam, (ne forte existimetur aliquis ex nobis deesse,) ab illa requie. Nec dicit, ne desit aliquis ; sed ne existimetur, sive videatur, et reputetur deesse debere, id est ne alia opera faciat aliquis nostrum, per que reputari possit deesse. Mt. 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus. Et dicit. (Deesse aliquis ex nobis) quasi dicat requies eterna numquam deest homini, imo semper offertur ei, sed homo deest ipsi requiei, inf. 12.d. Contemplantes, ne quid desit gratie Dei. Et in eod. infr. dicitur. Tamquam filiis offert se Deus vobis. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso. Sed multi claudunt ostium Domino : multi desunt requiei promisse ; ne requies sit eis, sicut cecus deest Soli lucenti : contemnunt enim pollicitationem Domini, id est frequentem promissionem requiei, quam promiserat sub figura Abraham, Isaac, et Iacob. Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, etc. Apc. 14.c. A modo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Sed istam promissionem multi relinquunt, et contemnunt. Ps. 105. Pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Io. 6.f. Multi abierunt retro. Euntes nec respicere liceat. Unde Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei. Item Lc. 10.g. Mementote uxoris Loth.
marg.| {a} Etenim et nobis nuntiatum est] quasi dicat timeamus, ne quis ex nobis desit ab illa requie, que nobis promissa est, et ad nos pertinet, quod patet,   [quia nobis nuntiatum est] de eterna et vera requie per filium.
marg.| {b} Quemadmodum et illis] nuntiatum est per famulum. Quod enim tempore legis figuratum est, tempore gratie expressum est, 1Cor. 10.c. Omnia in figura contingebant illi, scripta sunt ad correptionem nostram. Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt, ad doctrinam nostram, scripta sunt.
marg.| {c} Sed non profuit illis] sed obfuit, quia servus sciens voluntatem Domini sui et non faciens, vapulabit.
marg.| {d} Sermo] promissus de requie.
marg.| {e} Auditus] in aure carnis, non receptus in assertione cordis.
marg.| {f} Non admixtus fidei] quia non fuit creditus, sed discrediderunt.
marg.| {g} Ex his] id est propter hec, (que audierunt,) ab exploratoribus, qui mala retulerunt. Nm. 13.d. quasi dicat non discrediderunt, non includitur a negatione. Vel aliter ut includatur, et sic est sensus.
marg.| {c} Non profuit illis sermo auditus, et admixtus fidei. Fidei] dico sumpte.
marg.| {g} Ex his, que audierunt] id est quam debuerunt sumere ex his, que audierunt a Moyse, quia fides ex auditu quasi dicat non habuerunt fidem, non crediderunt, licet multa audirent a Moyse. Ps. 105. Non crediderunt verbis eius, et murmurabant in tabernaculis suis, etc.
marg.| Et nota, quod sermo auditus debet misceri. Primo cum fide. Unde dicit Is. 53.a. Domine, quis credidit auditui nostro. De secundo, dicit Ez. 33.g. Audiunt sermones tuos, et non faciunt eos. Sed quomodo debet fieri ista commixtio, docetur. Mt. 13.e. Simile est regnum celorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farine tribus satis. Similiter verbum Domini debet abscondi, et miseri tribus satis farine id est in tribus viribus anime, ut illuminent rationem per fidem, et accendant concupiscibilem, et roborent irascibilem ad mali detestationem. Sed nota, quod modicum fermentum sufficit ad magnam materiam : similiter modica verba, et modice exhortationes debent sufficere ad magna agenda.
marg.| {h} Ingrediemur enim] quasi nobis nuntiatum est de requie, et ad nos pertinet illa promissio requiei, quod patet per effectum.
marg.| {h} Ingrediemur enim in requiem] veram nos, (qui credimus.) Fides enim inducit. {7. 245rb} Mc. ult. d. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit. Cum ergo sit nobis promissa, et nuntiata requies, et fides operans per dilectionem sit introductiva, bonum est festinare ingredi, intus gradi. Lc. 13.e. Contendite intrare per angustam portam. Angusta quidem est, sed aperta : quia angusta, timendum est ; quia aperta, sperandum. Sed veniet tempus, quando claudetur. Mt. 25.a. Clausa est ianua. Probat autem ingressum in requiem a contrario sensu, cum subdit.
marg.| {i} Quemadmodum dixit] quasi bene dico, quod ingrediamur in requiem nos, qui credimus. (Quemadmodum) ex opposito dixit Spiritus Sanctus in Ps. 94. de incredulis, hoc scilicet.
marg.| {l} Si introibunt in requiem meam] Aposiopesis est, id est non introibunt.
marg.| {k} Sicut iuravi in ira mea] quasi dicat sicut illi ad litteram propter incredulitatem in Palestinam, nec in veram requiem intraverunt ; sic per contrarium fideles per fidelitatem in veram requiem ; quod enim infidelitas claudit, fidelitas aperit. Vel sic.
marg.| {h} Ingrediemur] etc. quasi dicat patet, quod nos fideles intrabimus in requiem Domini, quia ex quo promissa est, et aperta ; constat, quod aliqui intrabunt, sed Iudei increduli non intraverunt, nec figuralem requiem, nec in figuratam ; ergo nos intrabimus. Probat autem eos non intrasse, cum dicit. (Quemadmodum dixi, etc.) Rm. 11.d. Vos enim aliquando non credidistis Deo ; nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem eorum. Que eis abstulit requiem, occasio est nobis salutis, et requiei.
marg.| {m} Et quidem] Posset aliquis dicere, nulla est requies, de qua tu loqueris. Respondet imo, quia Deus facit mentionem de illa ab institutione mundi. Unde ne ignoretur ista requies, notificationes quasdam de ea ponit Apostolus, et ante legem, et sub lege, et in gratia. Et primo, ante legem. Unde (Et quidem.) Benedico, quod nuntiatum est nobis de illa requie, quia.
marg.| {n} Operibus ab institutione mundi perfectis] id est completis operibus sex dierum, que facta est principio mundi, quando scilicet completum opus creationis, distinctionis et ornatus, et facto homine, propter quem facta sunt omnia alia.
marg.| {o} Dixit] Spiritus Sanctus per Moyses.
marg.| {p} Quodam loco] egregio et noto, scilicet in principio Gn. de die septima sic.
marg.| {q} Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis] Hoc habetur Gn. 2.a. Requievit Deus in die septimo ab omni opere, quod patrarat. Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit, ut faceret. Vult ergo Apostolus innuere hic per Sabbatum, sive requiem temporis, Sabbatum, et requiem eternitatis. Sicut enim sex diebus operatus est Deus, et septima quievit ; similiter per ea, que Deus operatur in nobis in sex etatibus mundi, vel in etatibus ipsius hominis, scilicet infantia, pueritia, adolescentia, iuventute, senectute decrepita, tandem venitur ad septimam eterne quietis. In cuius etiam rei figuram Christus septima etate natus est in mundo ad laborem, ut dicit Glossa et sexta hora diei passus est. Io. 19.f. Septima vero in sepulchro quievit. Vel legitur aliter, secundum quod est ibi, sic. (Et quidem, etc.) quasi nuntiatum est nobis de illa requie. (Et quidem operibus ab institutione mundi perfectis,) id est operibus sex dierum completis, que opera inchoata sunt a constitutione mundi nuntiatum est, supple, sive prefiguratum de illa requie. Et subditur quomodo, dicens. (Dixit enim in quodam loco, etc.)
marg.| { r } Et in isto rursum loco] et in ipso dicit Spir. S.
marg.| {s} Si introibunt in requiem meam] id est in terram promissionis, que significat veram requiem. Significatur ergo per requiem temporis, et requiem terre requies eternitatis in celis. Sicut enim dicit Chrysostomus Apostolus hic ponit tres requies. Unam Sabbati, aliam Palestine, quando Iudei a miseria quieverunt ; tertiam, que significatur per duas predictas. Primo ergo, Apost. ostendit plures esse requies sic. Ante legem legitur de requie, et sub lege de alia, ergo plures sunt requies. Et postea ponit tertiam requiem significatam. Unde dicit.
marg.| {t} Quoniam ergo superest] quasi dicat hoc et illo modo promissa est, et significata requies celestis   [ergo superest] id est certum est.
marg.| {u} Quosdam introire in illam] quod enim promissum est a Deo non excludit. Unde Rm. 9.b. Non autem quod exciderit verbum Dei, quoniam hoc est certum, quosdam scilicet introire in requiem. Et quia hoc non sufficeret ad inferendum quod illaturus est, addit aliud, scilicet
marg.| {x} Et hi] etc. ut ex his duobus tertium necessario inferatur, hoc modo, quasi et quia, hoc est scilicet   [Quoniam super est quosdam introire in illam, et quia hi, quibus prioribus annuntiatum est] id est Iudei non introierunt propter incredulitatem suam nec in terram promissionis ad litteram, nec in veram requiem celi, quia ergo ita est.
marg.| {y} Iterum] vel   [sursum terminat] Spiritus Sanctus determinat, et distinguit.
marg.| {z} Diem quamdam] qua pronuntiata impleantur, id est tempus egregium, tempus gratie.
marg.| {a} Hodie in David] id est per os David.
marg.| {b} Dicendo] David enim dixit.
marg.| {a} Hodie] ad significandum tempus gratie.
marg.| {c} Post tantum temporis] ex quo {7. 245va} illa dicta sunt patribus in deserto : Unde patet, quod hec est requies, de qua David dicit.
marg.| {a} Hodie] quam illa, ad quam duxit Iosue. Nota breviter, quod intendit Apostolus dicere : dicit enim quod constat quosdam intraturos in requiem promissionis, sed Iudei non introierunt propter incredulitatem, ergo alii introibunt per fidem : vel illuminant ; tunc etiam novus populus intravit ad litteram in terram promissionis, et Nm. 26.a. Ad hoc etiam significandum, quod fideles intraturi sunt in requiem tempore gratie determinat David quemdam notabilem diem dicendo.   [Hodie] et hoc post illud tempus, ex quo promissa fuit terra promissionis Iudeis, et ita patet, quod David loquitur de alia requie. Ubi autem dicat David hodie, subdit.
marg.| {a} Sicut supra dictum est] iam in tertio capitulo sub.
marg.| {b} Hodie si vocem eius audieritis] etc. Dominus enim locutus est per filium. Hodie id est tempore gratie, ut emolliret corda audientium, et invitavit vos ad requiem, dicens. Venite ad me omnes, qui laboratis, etc. Mt. 11.d.
marg.| Et nota, quod in illa die notabili, de qua loquitur, dicit. Za. 14.a. Veniet Dominus Deus meus, omnesque Sancti cum eo. In die illa non erit lux, sed frigus, et gelu. Et est bonum thema in Natali Domini, quando ad litteram frigus est et dies nebulosi, et tamen Dominus venit in frigore hyemis et caligine noctis et temporis, 2. Par. 6.a. Domino pollicitus est, ut habitaret in caligine, etc. Sed quomodo omnes Sancti venerunt cum eo, cum pauci fuerunt cum eo in Nativitate, scilicet Ioseph et Maria. Unde dicit beatus Bernardus Si Rex est, ubi est aula regia, ubi thronus, ubi curie regalis frequentia. Numquid aula regia stabulum, thronus presepium, curie regalis frequentia Ioseph et Maria ? Resp. Lc. 2.b. Facta est cum Angelo multitudo militie celestis exercitus, etc. Sed quomodo dicit omnes Sancti cum eo. Resp. voto fuerunt cum eo tam Angelice potestates, quam antiqui patres : omnes enim desiderio affuerunt et voto. Item de ista die dicitur 2Pt. 3.b. Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissionem, etc.
marg.| {c} Nam si eis] etc. Hic ostendit Apostolus, quod Propheta locutus est in predicta auctoritate de requie eterna, non de requie palestine ; nam quasi vere hec est alia requies, quam illa, ad quam duxit Iosue : nam si illa esset, numquam loqueretur David ad alia ; sed locutus est : ergo certum esse aliam, ad quam Christus duxit, que per illam in Palestina significabatur, et hoc est, quod ait.
marg.| {c} Nam si eis] Vel ita continua. Vere super est quosdam introire sicut David determinat.
marg.| {c} Nam si eis] etc. id est filius Israel.
marg.| {d} Iesus] id est Iosue, qui duxit in terram promissionis.
marg.| {e} Requiem prestitisset] id est prestando, ut Dux dedisset requiem veram.
marg.| {f} Numquam de alia loqueretur posthac die] Construe sic (Numquam posthac,) id est post illud tempus.
marg.| {h} Loqueretur] Spir. S. in David.
marg.| {g} De alia die] qua, scilicet debet dari requies, sic est una pars posthac. Vel est ibi littera post hanc. Vel sic. (Numquam de alia,) requie, scilicet (loqueretur post illud tempus, scilicet dicendo. Hac die,) id est Hodie. Et est summa huius, quod dicit hic habentibus Palestinam, et qui iam diu in ea commorati fuerant, loquitur Propheta dicens. Nolite obdurare corda vestra, ne non intretis in requiem ad quam monet eos intrare. Sed ideo intraverunt in terram Palestine. Alia ergo est illa requies, de qua dicit Propheta. (Nolite obdurare corda vestra, etc.) Itaque cum Propheta locutus sit de alia requie, scilicet de eterna.
marg.| {i} Relinquitur Sabbatismus] id est reservatur Sabbatum, et quies iucunditatis eterne.
marg.| {k} Populo Dei] id est fidelibus. Ps. 30. Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine quam abscondisti timentibus te, id est reservasti. Is. ult. g. Erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato, id est : defectus inferni erit ex defectu peccati, et quies eternitatis erit bonis ex quiete peccatoris. Chrysostomus dicit. Relinquitur requies populo Dei, que significata est per requiem Sabbati.
marg.| {l} Qui enim ingressus est in requiem eius] id est Dei quam Deus promittit, vel dat. Vel (in requiem eius,) id est que ipse est.
marg.| {m} Etiam ipsa requievit ab operibus suis] quibus laboravit in hac vita. Apc. 14.c. A modo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Ps. 114. Convertere, anima mea, {7. 245vb} in requiem tuam. Sed in quo habetur hec requies, non in mundo, sed in Deo. Io. 16.g. In me pacem, in mundo autem pressuram habebitis. Sir. 24.a. In omnibus requiem quesivi, et non inveni, supple, in hereditate Domini morabor. Ps. 131. Requies mea in seculum seculi, etc.
marg.| {n} Sicut et a suis Deus] requievit : Deus enim quievit, id est cessavit die septimo a novis operibus, dans formam nobis laborandi in sex diebus, id est in hac vita, que per sex etates volvitur.
marg.| Vel in sex etatibus ipsius hominis, ut in futuro quiescat et cesset a laboribus. Nunc amplius non turbabitur Martha nec ministrabit. Io. 9.a. Veniet nox, id est tempus quietis, quando nemo potest operari. In hoc etiam, quod Dominus quievit ab operibus septima die, dedit nobis exemplum quiescendi, et vacandi Deo ; quia.
prol.| Quod caret alterna requie, durabile non est.
marg.| Hinc est etiam, quod Ecclesia statuit ; ut dies Dominica sit dies quietis : quod inde statutum multi male custodiunt pro cupiditate acquirendi, et tamen ex hoc frequenter damna incurrunt. Unde Lv. 26.e. Tunc placebunt Sabbata sua terre cunctis diebus solitudinis sue eo, quod requievit in Sabbatis vestris, quasi dicat, non custoditis requiem, id est Festa et Dominicas, sed terra quiescit a partu fructuum, 2. Par. ult. d. Ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremie celebraret terra Sabbata sua. Cunctis enim diebus desolationis erga Sabbatum.
marg.| {o} Festinemus ergo] Positis diversis rationibus, quod Christo, et eius Evangelio obtemperandum sit, ut ingredi mereamur in illam requiem nobis promissam : ostensa etiam illa requie, et probata per requiem temporis ante legem, et per requiem terre promissionis sub lege concludit Apostolus sic. (Festinemus ergo, etc.) quasi ex quo populo Dei relinquitur Sabbatismus, ut dictum est. (Ergo festinemus ingredi,) inchoantes hic ingressum per fidem et operationem, ut possimus pervenire ad glorie adeptionem.
marg.| {p} In illam requiem] veram et eternam. Sunt autem multe rationes, quare festinandum sit ingredi in requiem. Primo, propter desiderium quietis, et finem laboris. Phil. 1.d. Cupio dissolvi, et esse cum Christo : multo melius, 2. Col. 5.a. Scimus quoniam si terrestris domus huius nostre habitationis dissolvatur, quod edificationem ex Deo habemus non manu factam, in celis eternam.
marg.| Item, propter periculum huius stationis, ubi latrones sunt, et fures, et scorpiones. Ez. 2.c. Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Mt. 6.c. Ubi fures non effodiunt, nec furantur. Tertia ratio, propter securitatem illius patrie. Is. 33.c. Munimenta saxorum sublimitas eius. Quarta ratio est, propter obedientiam vocantis, et dilectionem invitantis. Inf. 12.c. Tamquam filiis nobis offert se Deus. Quinta ratio est propter utilitatem venientis, 1Cor. 2.b. Quod oculus non vidit, et auris non audivit, etc. Sexta ratio est, propter damnationem subitam contemnentis. Eccl. 5.b. Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius, et in tempore vindicte disperdet te. Soph. 1.d. Qui consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. Is. 8.a. Velociter spolia detrahe, cito predare, Septima ratio, quare festinandum est, propter horrorem hostis iugiter insequentis. Za. 2.b. O, o, o, fugite de terra Aquilonis. Glossa Tertia vocatio crebra est ad fugam admonitio. Gn. 3.c. Tu insidiaberis calcaneo eius id est tu persequeris fugientem. Octava ratio est, propter in opportunitatem hospitis id est mundi. Sir. 29.d. Hospitabitur, et pascet, et putabit ingratos, et adhuc amara audiet. Nona ratio est, et propter litigium uxoris id est carnis. Prv. 25.d. Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. Decima ratio est, quod fugiendum est cito de hoc mundo, vel de peccato, propter penuriam luminis. Iob. 37.d. Nos quippe involvimur tenebris. Undecima ratio est, propter immunditiam itineris 1Rg. 21.b. Porro hec via polluta est. Duodecima ratio est, ne nobis claudatur ingressus illius requiei, modo enim tempus est ingrediendi per bona opera. Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare ; quia nec opus, nec ratio, nec scientia est apud inferos, quo tu properas. Mt. 25.a. Clausa est ianua. Ianua enim misericordie clausa est fatuis virginibus, que non festinant oleum preparare. Propter has, et alias rationes festinandum est, non dormiendum. Prv. 24.d. Usquequo, piger dormis. Lc. 1.a. Exurgens autem Maria abiit in montana cum festinatione. Sed contra Prv. 19.a. Qui festinus est pedibus, offendet. Solutio : Est festinatio levitatis, que est reprobanda ; quia offensionem generat. Et est festinatio strenuitatis, de qua Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum. Propter hoc dicitur. Lc. 13.e. Contendite intrare per angustam portam. Dicit ergo : (Festinemus ergo ingredi in illam requiem.)
marg.| {7. 246ra}
marg.| {a} Ut ne] id est non.
marg.| {b} In idipsum quis incidat incredulitatis exemplum] id est in eandem incredulitatem, in qua patres fuerunt, que est nobis exemplum, ut caveamus. Unde Ps. 94. Hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione, etc. Vel   [In idipsum incredulitatis exemplum] id est in talem penam qualem pro incrudelitate meruerunt : que nobis exemplum est ; quia pestilente flagellato sapientior erit Parvulus. Prv. 19.d. et 21.b. Unde 1Cor. 10.b. Neque idololatre efficiamini, sicut quidam illorum, etc. Vel incredulitatis exemplum : Hoc dicit quia qui non festinat, incidit in exemplum pro incredulitate ; ita ut exempletur aliis in pena : quia punitur, ut sit in exemplum aliis eterne damnationis. Unde Iudei etiam abeuntes post carnem alteram facti sunt exemplum eterni ignis. Vel   [Increditum exemplum] id est signum infidelitatis. Quia enim homo tardat ingredi requiem Domini, signum est, quod non veraciter credit illam esse veram et eternam requiem. Fides enim sine operibus mortua est. Iac. 2.d.
marg.| { d } Vivus est enim sermo Dei] Hec est secunda pars, in qua redit principale propositum ad ostendendum, scilicet Christum maiorem omni rationali creatura, que est homo. Et primo, ostendit, quod maior est vita, et efficacia, et subtilitate ingenii. Secundo ostendit eum excellere discretione, et scientia, ibi   [Discretor etc.  omnia autem nuda] etc. Tertio, Pontificios, ibi :   [Habentes ergo Pontificem] Quarto, compassione, ibi :   [Non enim habeamus] etc. Quinto, misericordia, ibi :   [Audeamus] etc. Dicit ergo :
marg.| { d } Vivus est] quasi diceret, debemus festinare in illam requiem et cavere nobis a pena patrum incredulorum, quia   [Vivus est] etc. Vel sic continua. Ita dico.   [Ingrediamur] per fidem Christi, quia ei credendum est.
marg.| {d} Enim] id est.   [Vivus est sermo Dei] id est filius Dei qui dicitur verbum Patris, quia immediate exiit ab eo, sicut sermo a mente, et postea induit carnem, quasi vocem ad narrandum nobis Patrem. Sir. 24.a. Ego ex ore Altissimi prodii, sicut verbum a mente. Io. 17.c. Sermo tuus veritas est. Sap. 18.c. Omnipotens sermo tuus, Domine, exiliens de celo a regalibus sedibus venit. Is. 55.c. Verbum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum. Iste sermo   [Vivus est] quia est vita, in qua omnia alia viventia vivunt, et ita vita sua, non solum hominem, sed omnem aliam creaturam excellit. Io. 1.a. Quod factum est in ipso vita erat. Io. 5.d. Sicut Pater habet vitam in semetipso.
marg.| {e} Et efficax] in operando in tantum, quod verbo Dei celi firmati sunt. Ps. 32. 103. 113. Omnia in sapientia fecisti. Nec mirum, quia quecumque voluit, fecit.
marg.| Vel [Vivus] id est vita et remunerans, et vivificans fideles in requiem suam festinantes, et ideo festinemus ingredi in illam.   [Et efficax] id est potens in puniendo incredulos, et pigritantes. Et non solum potens est ; sed etiam sapiens. Unde subdit.
marg.| {f} Et penetrabilior] id est perspicacior.
marg.| {g} Omnia gladio ancipiti] id est omni ingenio carnali, vel spirituali. Ps. 93. Qui plantavit aurem, non audiet ; aut qui finxit oculum, id est ingenium humanum, non considerat quasi diceret, imo Sir. 23.c. Oculi Domini multo lucidiores sunt super Solem, circumspicientes in absconditas partes. Unde subdit.
marg.| {h} Et pertingens] id est perfecta cognitione attingens.
marg.| {i} Usque ad divisionem anime, ac spiritus] quia cognoscit divisionem, sive differentiam inter animam et spiritum, id est superiorem et inferiorem partem rationis, vel inter sensum brutalem, et animam rationalem. Vel sicut dicit Hugo de
marg.| {S} . Victore [Vivus] in preceptis   [Efficax] in promissis   [Penetrabilis] in iudiciis. Et pertingens usque ad divisionem anime, ac spiritus, id est perfecte cognoscit, quid anima discernat, et quid spiritus cogitet. Unde Hugo de
marg.| {S} . Victore. Tria sunt caro, spiritus et mens. Ad carnem pertinet delectatio, ad spiritum cogitatio, ad mentem discretio. In delectatione {7. 246rb} est superfluitas, et concupiscentia, in cogitatione est necessitas, et providentia ; in discretione virtus, et scientia. Hoc etiam ex superabundanti solet exponi de verbo materiali, cuius diversi effectus hic ostenduntur. [Vivus] sicut carbo dicitur vivus. Unde Ps. 118. Ignitum eloquium tuum vehementer. Inflammat enim ad amorem, et illuminat ad cognitionem. Vel   [Vivus est ergo sermo Dei] per firmitatem, et perpetuitatem ; non extinctus sicut vita extinguitur per arrogationem, vel sicut opiniones antiquorum logicorum. Item   [vivus] est ab effectu, quia vivificat. Iob. 6.g. Verba, que ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Et inf. Verba vite eterne habes. Ps. 118. Eloquium tuum vivificavit me. Item   [vivus] dicitur sermo divinus, sicut aqua dicitur viva, que iugiter emanat, et iugiter scaturit, et surgit. Prv. 13.c. Lex sapientis fons vite, ut declinet a ruina mortis. Item Prv. 10.b. Vena vite os iusti. Item sermo dicitur vivus, qui habet sensum et motum. Sensus enim et motus probant vitam sermonis. Sermo autem qui vivit in predicante efficax est in auditore. Unde subditur.
marg.| {t} Et efficax] id est potens ad multos affectus in audiente. Eccl. 8.a. Sermo eius potestate plenus est. Mt. 7.d. Erat enim docens sicut potestatem habens, et non sicut Scribe eorum et Pharisei. Lc. ultimo capitulo : Potens in opere et sermone. Nota quod verbum Dei est efficax super omnem medicinam. Sanat enim omnem infirmitatem spiritualem. Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis, etc. Sap. 16.b. Non herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus sermo Domine, qui sanat omnia. Et non solum ab infirmitate sanat ; sed etiam a morte suscitat : quod tamen nulla facit medicina aliqua alia. Io. 5.d. Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei : et qui audierint vivent.
marg.| {s} Et penetrabilior] id est subtilior.
marg.| {g} Omni gladio ancipiti] id est omni alia scientia, qua pugnant disputantes invicem. Sed sicut dicit Is. 2.a. Conflabunt gladios suos in vomeres, scilicet subtilitatem scientie secularis, et disceptationem in utilitatem rudis predicationis. Vel (Penetrabilior omni gladio ancipiti,) quia nihil ita vulnerat cor amore, sicut sermo Dei. Ps. 119. Sagitte potentis acute. Eph. 6.c. Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Is. 49.a. Posuit os meum quasi gladium acutum, dicitur etiam anceps, quia ex utraque parte vitia, scilicet, carnalia et spiritualia arguendo. Apc. 1.d. Et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat quia utrinque secat vitia, scilicet, carnis et mentis a dextris et a sinistris. Quidam tamen gladium semicipitem habent : vitia enim arguunt carnalia, non spiritualia.
marg.| {h} Et pertingens usque ad divisionem anime et spiritus] Dividit enim verbum Dei animalitatem et spiritum. Hoc est enim firmamentum quod dividit aquas superiores ab inferioribus. Ita enim ligat animam, quod ratio in eternis delectata non descendit ad carnales delectationes, et iterum pertingens est usque ad divisionem.
marg.| {k} Compagum quoque ac medullarum] Magister Hugo de Sancto Victore exponit hoc per duo que sequuntur.
marg.| {m} Et discretor cogitationum et intentionum cordis] Compages enim sunt cogitationes, medulle autem sunt intentiones. Vel per hec quatuor notantur quatuor, que sunt in peccatore. Consensus in peccatum, delectatio, et studium peccati, et intentio. Unde dicit.
marg.| {k} Compagum quoque] id est consensum. Per consensum enim colligat se anima ad peccatum, et per diversos sensus ligat se ad diversa peccata : hec est compago, sive compactio peccati. Iob. 41.a. Corpus illius quasi scuta fusilia compactum squamis, etc. Is. 58.b. Dissolve colligationes impietatis.
marg.| {l} Et medullarum] id est delectationum. Unde impio dicitur Iob. 21.c. Viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Vel secundum Glossa Compages dicitur iunctura ipsius sensualitatis et rationis, quam plene filius Dei cognoscit. Medulla vero, que interior est, dicitur quicquid interius vel subtilius est in anima, vel spiritu, quod etiam videt filius Dei, et est discretor cogitationum. Cogitationes enim sunt quasi capilli hirti et fusi qui pectine divine discretionis distinguuntur, et discriminantur : ipse enim scit distinguere inter bonas cogitationes et malas. Sap. 1.g. In cogitationibus impii interrogatio erit. Et quis interrogabit verbum Dei.
marg.| Unde Io. 12.g. Sermo, quem locutus sum vobis, ille iudicabit vos.
marg.| {n} Et intentionum cordis] an sint recte, annon, recte. Lc. 11. Si oculus tuus simplex fuerit, etc. Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Deus, id est intentionum, ut generalius et amplius dicatur.
marg.| {o} Et non est ulla creatura] terrena, vel celestis.
marg.| {p} Invisibilis in conspectu eius] Sir. 39.c. Nec est quicquam {7. 246va} absconditum ab oculis eius, scilicet ex hoc videtur, quod sermo videt. Solutio : Christus idem est sermo et oculus. Za. 9.a. Dominus est oculus hominis.
marg.| Et nota, quod Dominus oculo cognitionis simplicis videt omnia bona et mala : sed oculo misericordie, et approbationis tantum videt bonos, vel bona. Ps. 33. Oculi Domini super Iustos. Hab. 1.d. Mundi sunt oculi tui ne videas malum : et respicere ad iniquitatem non poteris. Item oculo iustitie videt malos. Is. 59.c. Vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
marg.| {a} Omnia autem] etc. quasi dico, quod nulla creatura est invisibilis ei ; sed potius.   [Omnia] id est celestia et terrestria.
marg.| {b} Nuda] id est discooperta.
marg.| {c} Et aperta] id est manifesta, quia ex omni parte plene visa.
marg.| {d} Oculis eius] id est visioni et cognitioni filii Dei.
marg.| {e} Ad quem nobis sermo est] id est cui oportet nos reddere rationem de operibus, cogitationibus et intentionibus nostris. Eccl. ult. d. Cuncta adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum sit. Mt. 12.c. De omni verbo otioso, etc. Magna ergo nobis indicta est necessitas bene agendi, ut cuncta agamus ante oculos Iudicis cuncta cernentis ut dicit Boethius. Iob. 26.a. Nudus est infernus coram eo, et nullum est operimentum perditioni. Prv. 15.b. Infernus et perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum. Et omnes gressus eorum considerat non sunt tenebre, et non est umbra mortis, ne abscondantur, qui operantur iniquitatem. Item Iob. 28.b. Profunda quoque fluviorum scrutatus est. Ps. 7. Scrutans corda et renes Deus, id est cogitationes et delectationes, 1Rg. 16.c. Deus intuetur cor. Sir. 16.c. Omne cor intelligitur ab illo Lc. 16.d. Deus autem novit corda vestra,   [Ad quem] ad Deum, vel sermonem,   [nobis sermo] Hugo de Sancto Victore, est supple, vel erit, vel esse debet. Primum quidem fit sermo Dei ad nos, postea noster ad ipsum. Duobus modis fit sermo Dei ad nos, interius per inspirationem, exterius per predicationem. Duobus modis fit noster ad ipsum ; vel consulendo rationem, vel reddendo. Si enim modo consulere rationem ad faciendum volumus, tunc ex necessitate de factis rationem reddemus. Vel aliter. Ad quem debet esse sermo noster, ut scilicet loquamur Christo de nobis, ut ipse loquatur ad Patrem pro nobis ; quia Pontifex est, ut offerat Deo patri preces nostras. Unde sequitur.
marg.| {f} Habentes ergo Pontificem] etc. Sup. invitavit nos ad festinandum in requiem per fidem, et operationem, et hinc etiam per incussionem timoris, quia vivus est sermo Dei, etc. Unde per illa incutit timorem Iudicis, ad quem nobis sermo est reddende rationis in iudicio. Hic autem invitat nos, ut teneamus spei nostre confessionem ratione auxiliaris nobis presto existentis et exemplum exhibentis Christi, scilicet Pontificis Christi. Prius ergo ad timendum nos invitavit, nunc ad amandum et confitendum. Unde dicit.
marg.| {f} Habentes ergo Pontificem magnum] etc. quasi dicat ille idem est Pontifex nobis pontem faciens in presenti, qui erit Iudex in futuro.
marg.| {k} Teneamus] etc. quasi dicat non simus ingrati beneficio tanti Pontificis. Dicitur autem Pontifex, quia pons nobis factus est exhibens exemplum vivendi per suam conversationem ; vel quia pontem nobis fecit ad celum per suam orationem. Item quia non sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed seipsum pro nobis obtulit per suam passionem. Sup. 3.a. Considerate Apostolum, et Pontificem confessionis nostre Iesum, qui fidelis est ei, qui fecit illum, etc.   [Habentes ergo Pontificem magnum] Non solum est Pontifex, sed magnus Pontifex. Sir. 50.a. Ecce Sacerdos magnus qui in diebus suis placuit, etc. Za. 3.a. Ostendit mihi Dominus Sacerdotem magnum Iesum stantem coram Angelo Domini.
marg.| Et nota, quod magnus Sacerdos ordinat Sacerdotes, consecrat Ecclesias, dat prebendas et benedicit populo. Similiter Christus bene dicitur magnus Sacerdos et Pontifex. Ipse enim ordinat probos Sacerdotes. Apc. 5.c. Fecisti nos Deo nostro regnum et Sacerdotes. Item consecrat Ecclesias, scilicet Iustorum animas, 1Cor. 3.d. Templum Dei Sanctum est quod estis vos. Item dat magnas prebendas, inf. 9.c. Christus assistens Pontifex futurorum, etc. id est dator prebendarum celestium. Item benedicit populo. Mt. 25.c. Venite, benedicti Patris {7. 246vb} mei, possidere paratum vobis regnum, etc.
marg.| {g} Qui penetravit] id est penitus intravit, ut sequi possimus.
marg.| {h} Celos] qui prius erant impenetrabiles, et duri sicut lapis adamantinus, sed Christus cum sanguine proprio ascendens ad celos, eos aperuit, sicut adamas cedit sanguini hircino calido inf. 9.f. Non enim in manufacta Sancta Iesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum celum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.
marg.| Sed quis est ille Pontifex determinat nomine hominis, et notatur Deitas, subdens.
marg.| {i} Iesum filium Dei] Cum ergo tantum habeamus, et talem pontificem.
marg.| {k} Teneamus] firmiter et perseveranter in prosperis, et adversis.
marg.| {l} Spei nostre confessionem] et fidem cordis cum confessione oris. Rm. 10.b. Corde creditur, etc. que confessio est causa spei nostre, id est future beatitudinis, quam speramus, quando ore fit confessio ad salutem. Vel (Confessionem, spei) id est confessionem, que roboratur ex spe premii promissi confitentibus. Mt. 10.d. Qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo, etc. Vel (Confessio spei) est confessio culpe proprie. Est tamen spes venie, inf. 6.d. Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam spem propositam.
marg.| {m} Non enim habemus] etc. quasi diceret, teneamus, et tenere debemus, quia non solum magnus est Pontifex noster et potens ; sed etiam misericors. Unde dicit. Non enim habemus Pontificem, qui non possit, id est qui non novit, vel qui non habeat naturam, secundum quam possit.
marg.| {n} Compati] id est condescendere. Per simile hoc dicit, sicut Medicus infirmo.
marg.| {o} Infirmitatibus nostris] id est fragilitatibus. Hec est magna consolatio, quando aliquis de altitudine alicuius in prioribus dixerat, subdit de eius misericordia et compassione. Chrysostomus Non ignorans, ut multi Pontificum, qui ea, que in tribulationibus sunt, ignorant ; neque scimus, quid est tribulatio : impossibile est enim sciri sine experientia. Sir. 34.b. Qui non est expertus, pauca recognoscit. Item Chrysostomus Si Angelus nobis datus esset Pontifex, scire posset infirma nostra ; sed non compati, quia nec pati. Item Bernardus Deus Dei filius sicut priusquam se exinaniret, misericordiam, vel subiectionem expertus non erat ; sic misericordiam, vel obedientiam experimento non noverat : at ubi minoratus est, paulominus ab Angelis ; in passione expertus est misericordiam, in subiectione obedientiam : per quam experientiam non ei scientia, sed nobis fiducia crevit, dum ex hoc misero genere cognationis factus est nobis proprior.
marg.| {p} Tentatum autem] quasi diceret, non habemus Pontificem, qui non possit compati, sed potius tentatum a Diabolo de peccatis, et ab hominibus de ignominiis, et penis, et ideo tamquam bene potest compati, sicut Medicus, qui pluries fuit infirmus.
marg.| {q} Per omnia] genera, id est tentationum exteriorum, non interiorum. Exteriores enim tentationes peccata non sunt tentando. Sir. 34.b. Qui non tentatus est, quid scit. Et inf. b. Qui tentatus est, qualia scit, sup. 2.d. In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus potens est et eis qui tentantur, auxiliari. Mt. 4.a. Ductus est Iesus a spiritu in desertum, ut tentaretur a Diabolo.
marg.| Et nota, quod Diabolus tentavit eum de omnibus ; de quibus tentaverat Adam, de gula, et avaritia, et superbia : et ita tentatus est per omnia, ut in omnibus vinceretur Diabolus ab homine in quibus vicerat hominem. Tentatum dico.
marg.| {r} Pro similitudine] carnis peccati id est quia simul adhuc hominibus erat secundum penam. Ideo enim tentare ausus est Diabolus Christum, quia vidit eum similem hominibus mortalem. Rm. 8.a. Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum. Vel (pro similitudine carnis peccati), id est secundum illam naturam, secundum quam habuit similitudinem carnis peccati. Unde Chrysostomus ponit hanc litteram, (secundum similitudinem, vel pro similitudine) id est pro conformitate et communitate tenenda, ut scilicet in omnibus esset in nobis conformis, non tantum natura, sed in miseria et pugna, inf. 2.d. Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Vel   [Pro similitudine] id est ut exemplum daret aliis similia patiendi et sustinendi. Unde 1Pt. 4.a. Christo igitur in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. Augustinus Magna consolatio membris ex capite. Ideo etiam Dominus voluit pati id meridie et in monte, in loco communi, ut omnibus exemplum relinqueret similia pro eo sustinendi.
marg.| {s} Absque peccato] quia ut dictum est, non fuit tentatus tentatione interiori. Et hoc bene decuit fieri, quia ex eo, quod tentatus est scit compati : ex eo vero, quod sine peccato est, potens est liberare. Impossibile enim est afflictorum afflictiones scire hominum, qui afflictionis experimentum {7. 247ra} non habent, et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc, quod Deus secundum quod omnia novit, sed per hoc, quod homo, et similia sustinuit.
marg.| {a} Adeamus ergo] etc. quasi et quia habemus tam misericordem Pontificem ergo (adeamus,) fide, intentione, et opere.
marg.| {b} Cum fiducia] id est fiducialiter.
marg.| {c} Ad thronum glorie eius] id est in quo modo regnat gratia, et misericordia ; ut sic effugiamus thronum iustitie et vindicte. Modo enim sedet Dominus in throno misericordie daturus omnibus que petunt ; in futuro sedebit in throno iustitie redditurus unicuique quod meruit 2Cor. 5.b. Omnes stabimus ante tribunal Christi thronus Christi dicitur Crux eius. Apc. 5.b. Vidi in medio throni agnum stantem tamquam occisum id est in cruce, que dicitur thronus, quia in ipsa iudicavit iuste, dans veniam latroni penitenti, et penam blasphemanti et non solum est thronus, sed etiam sceptrum regni, quia in ipsa aeris potestates baculavit, et destruxit. Unde beatus Bernardus super illum locum Mt. 27.e. Si Rex Israel est, descendat nunc de Cruce. Non est bona consequentia ista, imo si Rex Israel est, sceptrum regni non deserat. Item thronus Christi est beata Virgo. Sir. 24.a. Thronus meus in columna nubis. Ez. 1.g. Aspectus lapidis saphiri similitudo throni 3Rg. 10.c. fecit Rex Salomon thronum de ebore grandem. Hec omnia competunt beate Virgini, que columna nubis fuit per gratiarum condensitatem et plenitudinem. Nubes enim rore crescunt Prv. 3.c. Unde Lc. 1.c. Ave gratia plena, Dominus tecum. Vel nubes est per compassionem, per quam pluit super peccatores steriles. Item saphirina fuit per celestem conversationem, et eburnea per innocentiam virginalem. Iste thronus bene dicitur thronus gratie, quia plena fuit gratia, et per illam misericordiam obtinemus de peccatis, et gratiam in bonis agendis. Christus autem spiritualiter dicitur in hoc loco thronus gratie, quia in eo regnat gratia, per quam Christum habemus, accessum ad Patrem, et a quo gratiam et gloriam reportamus. Dicit ergo : (Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratie eius) id est ad Christum, in quo regnat gratia, et dicit. (Adeamus cum fiducia.) Quid enim timendum est, ubi gratia regnat, ubi misericordia dominatur, ubi ipse Iudex caro et frater noster est, non tam Iudex, sed iudicatus. Bernardus Quoniam ei appropinquare audemus cum fiducia, quia iam nobiscum descendit.
marg.| {d} Ut misericordiam consequamur] id est remissionem peccatorum.
marg.| {e} Et gratiam inveniamus] bene agendi de cetero Rm. 5.a. Pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in tribulationibus. Gratiam dico.
marg.| {f} In auxilio opportuno] id est per quam auxiliemur in presenti, ne tendamus in peccatum, nunc enim tempus auxilii est, non quando claudetur ianua. Mt. 25.a. Ps. 9. Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione 2Cor. 6.a. Tempore accepto exaudivi, etc. Augustinus Non semper danda est esca, sed in tempore opportuno. Eccl. 8.a. Omni negotio tempus est, et opportunitas. Sir. 35.d. Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, sicut nubes pluvie in tempore siccitatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_4)

Notes :