Capitulum 3

Numérotation du verset Hbr. 3,1 

Unde,
fratres, sancti vocationis celestis
participes,
considerate
apostolum
et pontificem
confessionis nostre
Iesum Christum1,
1 Christum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,2 

qui
fidelis est ei
qui fecit illum,
sicut et Moyses
in omni domo
illius.
Numérotation du verset Hbr. 3,3 

Amplioris enim glorie iste pre Moyse dignus habitus est,
quanto ampliorem honorem habet
domus,
qui
fabricavit eam2.
2 eam] illam Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,4 

Omnis namque domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit Deus est3
3 est] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,5 

Et
Moyses
quidem fidelis erat in tota domo
eius
tamquam famulus
in testimonium illorum4 que dicenda erant :
4 illorum] eorum Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,6 

Christus vero
tamquam filius in domo sua
que domus
sumus nos,
si fiduciam
et gloriam spei
usque ad finem, firmam retineamus.
Numérotation du verset Hbr. 3,7 

Quapropter
sicut dixit5 Spiritus sanctus :
5 dixit] dicit Weber
hodie
si vocem eius audieritis,
Numérotation du verset Hbr. 3,8 

nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione
secundum diem temptationis
in deserto,
Numérotation du verset Hbr. 3,9 

ubi temptaverunt me patres vestri,
probaverunt
et viderunt
opera mea
Numérotation du verset Hbr. 3,10 

quadraginta annis6,
6 annis] annos Weber
propter quod
infensus
fui generationi huic,
et dixi :
semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Numérotation du verset Hbr. 3,11 

sicut iuravi in ira mea :
si introibunt
in requiem meam.
Numérotation du verset Hbr. 3,12 

Videte fratres,
ne forte sit in aliquo vestrum
cor malum incredulitatis,
discedendi a Deo vivo,
Numérotation du verset Hbr. 3,13 

sed adhortamini
vosmetipsos
per singulos dies, donec hodie
cognominatur,
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
Numérotation du verset Hbr. 3,14 

Participes enim
Christi
effecti sumus,
si tamen initium substantie usque ad finem
firmum retineamus.
Dum
dicitur :
hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare
corda vestra,
quemadmodum in illa exacerbatione.
Numérotation du verset Hbr. 3,16 

Quidam enim audientes
exacerbaverunt,
sed non universi
qui profecti sunt ab Egypto per Moysen.
Numérotation du verset Hbr. 3,17 

Quibus autem infensus est
quadraginta annis7?
7 annis] annos Weber
Nonne
nonne illis… in requiem (Hbr 3, 17-4, 3) Codd. : Md044 (f. 193r)
illis qui peccaverunt quorum cadavera
prostrata sunt
in deserto ?
Quibus autem iuravit
non introire in requiem ipsius,
nisi illis
qui increduli fuerunt ?
Et videmus quia non potuerunt intrare8
8 intrare] introire Md044 Weber
in requiem ipsius9
9 in requiem ipsius Rusch Sixtina Wordsworth (F D)] om. Weber cum LXX
propter incredulitatem.

Capitulum 3

Numérotation du verset Hbr. 3,1 
marg.| Unde fratres] Hic incipit alia pars prime partis totius Epistole in qua intendit ostendere Christum esse maiorem omni creatura ; nam in prima parte ostensum est, quod maior est omni rationali creatura, que est Angelus. In hac secunda parte ostendit, quod maior est omni rationali creatura, que est homo, que protenditur usque ad principium octavi capituli. Et dividitur in duas partes. In primis ostendit, quod maior est per Moysen, qui maior erat omnibus. Et hec pars prima, in qua probat hoc per Moysen, durat usque ad principium quinti capituli. In secunda parte interposita interpretatione probat per Melchisedech, et protenditur usque ad principium octavi capituli. Hec prima dividitur in duas partes. In prima ostendit, quod Christus est maior Moyse multis modis. In secunda concludit, quod magis obtemperandum est Christo. Et incipit illa pars secunda, ibi :   [Quapropter] etc. et protenditur usque ad principium quinti capituli. Probat ergo Christum maiorem Moyse. Primo per amplitudinem {7. 243rb} potestatis, ibi :   [Qui fidelis est] Moyses enim habuit potestatem tantum in domo Iudeorum, Christus in omni domo. Secundo, quia Christus est fabricator domus spiritualis, Moyses autem tantum dispensator, ibi :   [Amplioris enim glorie] Tertio, quia Christus est heres domus : Moyses famulus : et maior est heres famulo. ibi : Et Moyses quidem fidelis,   [Postea incipit secunda pars in qua concludit] quod Christus est maior : et quod magis obtemperandum est Christo. Et primo, hortatur nos ad hoc auctoritate David ibi :   [Quapropter sicut dicit Spiritus S. Secundo] hortatur ad idem ; quia nunc est tempus acceptabile in quo nobis offertur gratia, per quam ei possimus obtemperare, ibi :   [Videte fratres] Tertio, ut promissa adipiscamur, ibi :   [Participes enim] Quarto, nec in via prosternamur, ibi   [Quidam enim audientes] Quinto, ne ab introitu eterne glorie arceamur, ibi :   [Quibus autem iuravit] Dicit ergo :
marg.| {e} Unde fratres] quasi, quia Christus potens est, et quia pro nobis passus, et potest auxiliari.   [Vel] Unde, quia Christus maior est Angelis.   [Fratres sancti] id est in Baptismo sanctificati Ps. 85. Custodi animam meam ; quoniam sanctus sum. Vel,   [Sancti] id est sine terra, quia vendiderunt, Act. 4.g.
marg.| {f} Vocationis celestis participes] id est vocati ad celestia,   [et a celesti precone Christi] scilicet Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis, etc. Gregorius In celo sedet qui nos vocat : ne contemnamus vocantem.
marg.| {g} Participes] id est partem capientes per gratiam Col. 1.a. Gratias agentes Deo, et Patri, qui dignos nos fecit sortis Sanctorum in lumine inf. eod. c. Participes enim Christi effecti sumus. Ps. 118. Particeps ego sum omnium timentium, etc.
marg.| {h} Considerate Apostolum, et Pontificem] quasi dicat qui vocati estis ad Christum vitam, considerate Christum viam, ut per eum veniatis ad ipsum Apostolum missum in incarnatione.
marg.| {k} Et Pontificem] qui seipsum obtulit pro nobis in passione.
marg.| {i} Apostolum] idem est Apostolus, quod missus. Missus est autem Christus a Patre. Is. 48.c. Antequam fierent ibi eram : et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus eius. Io. 3.b. Non enim misit Deus filium suum, ut mundum iudicet ; sed ut salvetur mundus per ipsum, Ex. 4.d. Obsecro, Domine mitte quem missurus es. Ma. 3.a. Ecce ego mitto Angelum meum, qui preparabit viam meam, etc. Apostolus ergo fuit, id est missus fuit ut voluntatem Patris sui nobis nuntiaret Io. 1.b. Ipse enarravit ut nos de salute letificaret. Unde Prv. 25.d. Aqua frigida anime sitienti : et nuntius bonus de terra longinqua.   [Et Pontificem] quia adhuc exorat pro nobis Deum Patrem, et seipsum nobis pontem, et viam fecit per mare huius mundi. Unde dicitur Pontifex, quasi pons factus per passionem suam ; id est pontem faciens per orationem, quia etiam in cruce oravit pro nobis : et adhuc representatio passionis sue apud Patrem est oratio pro nobis. Unde Ps. 140. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Ideo elevat Sacerdos manus in missa ; et Christus adhuc ostendit cicatrices Patri. Is. 53.d. Ipse peccata multorum tulit : et pro transgressoribus rogavit, ut non perirent : Pontificem dico.
marg.| {l} Confessionis nostre Iesum] id est quem nos confitemur. Vel,   [Confessionis] id est fidei nostre, id est qui dat fidem, et in quem credimus, vel   [Confessionis nostre] auctorem, vel materiam, vel finem vel exemplar ; ut notentur quatuor cause. Vel   [Confessionis nostre] auditorem ; ipse enim est Sacerdos qui audit confessiones, et absolvit. Ps. 31. Dixit, confitebor adversum me in iustitiam meam Domino.
marg.| {m} Qui fidelis est] non a fide, sed a fidelitate Lc. 12.e. et Mt. 24.d. Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.
marg.| {n} Et qui fecit illum] scilicet Deo patri. Rm. 1.a. Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Fidelis dico.
marg.| {p} In omni domo eius] id est Dei Patris, Chrysostomus Nihil hic de Deitate ait, sed de dignitatibus humanis, sive secundum hominem.
marg.| {o} Sicut et Moses] id est fidelis, Christus tamen   [In omni domo] Moyses autem tantum in Iudea quia tunc in Iudea notus erat Deus.
marg.| Et nota, quod dicit [Sicut Moyses] non adequando Moysen Christo ; sed quia in figura Christi de Moyse dictum erat Nm. 12.b. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est : ore enim ad os loquar ei, et palam, et non per enigmata Deum videt, etc. Hoc de Christo verum est ; de Moyse figuraliter dictum : neque enim Moyses facie ad faciem vidit, sicut Christus, sicut patet Ex. 33.d. ubi dicit. Ostende mihi faciem tuam. Vel lege sic litteram   [Qui] Christo   [fidelis] etc. simpliciter fidelis dicitur, sicut et Moyses   [In omni domo eius] id est in tota domo Iudeorum fuit fidelis. Christus ergo plusquam Moyses, qui simpliciter fidelis dicitur, et Moyses in parte, scilicet in spirituali domo sibi commissa.   [Omni domui] id est populo Iudeorum ipse prefuit, sicut ceconomus id est dispensator, ita erat Moyses. Quod autem populus dicatur domus, habetur inf. eod. {7. 243va} Que domus sumus nos. Is. 5.b. Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est, id est populus Israel.
marg.| {a} Amplioris enim] quasi dicat ex effectu patet, quod Christus fuit fidelis, quia   [Amplioris glorie est pre Moyse] id est quam Moyses, vel ipse est ens pre Moyse. (Amplioris glorie dignus habitus est) Amplior gloria, quia Christus homo sedet a dextris Dei. Eph. 1.d. Suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in celestibus super omnem principatum, et potestatem : Moysen vero non suscitavit. Item si gloriari est frequens fama cum laude. Christus ubique predicator ; Moyses vero tantum in Iudea. Act. 15.d. Moyses a temporibus antiquis in singulis civitatibus habet, qui eum predicent. Item maiora de Christo predicantur beneficia. Moyses enim non crucifixus est pro populo ; sed afflictus : nec de celo descendit ; sed de monte. Amplioris ergo glorie dignus a Patre habitus ; et habendus ab homine.
marg.| {b} Quanto ampliorem] id est habere debet honorem dico.
marg.| {c} Domus] id est in domo, vel de domo facta. Ille.
marg.| {d} Qui fabricavit illam] Domus est mundus, vel omne mundanum genus, quam domum Christus fabricavit. sup. 1.a. Per quem fecit et secula. Ps. 94. Qui fabricatus est Auroram, etc. Mt. 13.g. Nonne hic est fabri, filius nonne mater eius dicitur Maria ? Mar. 6.a. Nonne hic est Faber, filius Marie frater Iacobi, et Iosephi ?
marg.| {e} Omnis namque] etc. Dico bene fabricavit ; per se enim, non potuit fieri. (Omnis namque domus fabricatur ab aliquo.) Artifex, de quo subdit.
marg.| {f} Qui autem omnia creavit, Deus est] quod maius est, quam fabricare. Faber enim de materia facit domum ; sed Deus a nihilo, ideo dicit.
marg.| {g} Creavit] Et ex hoc vult probare, quod Christus est fabricator domus. Si enim Deus creavit omnia, vel fabricavit et Christus est Deus ; ergo fabricavit omnia, que sunt fabricata domus sed fabricata est ; ergo Christus eam fabricavit, et ita constat maiorem eum esse Moyse, qui non Dominus fuit ; sed de ipsa domo vivis, id est de populo. Sed videtur quod hec probatio non valeat ad propositum, quia intentio eius est probare, quod Christus est maior Moyse, in quantum Christus est homo ; ipse autem est fabricator in quantum Deus, non in quantum homo. Solutio, ex eo quod natura eius humana, quam assumpsit, est Deo fabricatori, est ei maxima excellentia, in quantum est homo, et ideo bona est probatio.
marg.| {h} Et Moyses quidem] etc. quasi dicat, patet, quod amplioris glorie dignus est Christus, quam Moyses : quia Christus fabricator est, ille autem fabricatus est. Item alia ratione idem ostendit, quia scilicet Moyses famulus fuit domus : Christus vero Dominus. Item ille carnalibus carnalia ministravit ; Christus spiritualibus spiritualia ministravit, vel dedit : et hoc est, quod dicit. (Et Moyses quidem fidelis,) id est Dei non sua.
marg.| {i} Tamquam famulus] in domo eius, que erat Synagoga, non Dominus Ios. 13.b. Possederunt terram, quam dedit eis Moyses famulus Domini transfluenta Iordanis, idest, Moyses paucis extra terminos terre promissionis dedit hereditatem ; Iesus vero noster multis tradidit veram et promissam hereditatem. In cuius etiam figura Iosue intravit terram promissionis, non Moyses : et eam ipse Iosue populo distribuit. Nm. 12.b. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est.
marg.| {k} In testimonium] etc. id est ubi testaretur eis, que conveniebant dici carnalibus. Dt. 5.a. Ego Sequester et Medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius.
marg.| {l} Christus vero tamquam filius] id est heres legitimus.
marg.| {m} In domo sua] id est propria. Ps. 2. Dabo tibi gentes hereditatem tuam. Mt. 21.d. Hic est heres. Io. 8.d. Filius manet in domo in eternum.
marg.| {n} Que domus sumus nos] Totus mundus est domus Christi generaliter ; sed Sancti sunt domus eius specialiter per gratiam {7. 243vb} eius renati Is. ult. a. Celum mihi sedes est. 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et 1Cor. 6.d. idem Sed multi expellunt Dominum, et proscribunt a sua hereditate, id est ab Ecclesia, et ab anima. Ab Ecclesia proscribunt eum Prelati qui sunt pedagogi eius, et habent eum pro parvulo, non pro Domino, quia volunt comedere fructus hereditatis eius. Io. 1.a. In propria venit, et sui eum non receperunt. Gal. 4.a. Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium. Prelati enim, qui sunt pedagogi eius, volunt suam voluntatem facere, non illius, de hereditate, et pro procuratoribus se gerunt, cum sint dispensatores. Sed quoniam vocabuntur ad rationem reddendam, quid dicere poterunt ? Lc. 16.a. Redde rationem villicationis tue. Item a domo sua, id est ab anima excluditur per peccatum ab illo, qui custodire debet domum eius, id est cor suum. Tria sunt, que expellunt hominem a domo, fumus superbie, stillicidium cupiditatis, et avaritie, et mala uxor, idest, fervor carnalis concupiscentie. Et dicitur hoc Prv. 27.c. Is. 36.c. Domus mea domus orationis vocabitur, id est cor hominis. Sed Ier. 7.b. dicit Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris, ego sum, ego vidi, dicit Dominus ? De utroque scilicet de Is. et de Ier. sumitur illud. Mt. 21.b. Domus mea domus orationis vocabitur ; vos autem fecistis eam speluncam latronum. Si corda nostra sunt domus Dei, non debent in ea fieri, nisi, que Dei sunt, id est spiritualia. Extra, id est in carne debet esse comburens holocaustum per carnis mortificationem, in qua debent mactari animalia, id est motus animales, et carnalia vitia ; intus debet esse candelabrum, id est cognitio Dei, et eorum, que sunt facienda et mensa refectionis spiritualis, et altare Thymiamatis, id est devotio orationis.
marg.| {o} Si fiduciam] etc. id est si habeamus spem firmam, et durantem : qua confidimus nos habituros eternam gloriam.
marg.| Et nota, quod dicit. (Fiduciam, etc.) id est fiduciam eterne glorie, que quasi nescitur ex se ; et sic fiducia dicit motum spei. Vel potest dicere intentionem spei, et est sensus. (Fiduciam spei,) id est spem cum fiducia non dubiam, sed securam.
marg.| {p} Et gloriam spei] id est spem gloriosam, que est, scilicet de gloria eterna.
marg.| Vel (Gloriam spei,) id est que comitatur spem, non potest enim esse spes sine gaudio, et gloria conscientie. Ps. 121. Letatus sum in his, que dicta sunt mihi : in domum Domini ibimus.
marg.| {q} Firmam retineamus] Inf. 6.d. Ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus anime tutam, et firmam usque in finem, quia qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Mt. 10.c. et 24.b.
marg.| {r} Quapropter] Secunda pars prime partis ; in qua hortatur nos obtemperare Christo auctoritate David (Quapropter,) quia scilicet sumus Christi.
marg.| {x} Nolite obdurare] etc. Et hoc dico, sicut dicit Spiritus S. per David in Ps. 94.
marg.| {s} Hodie] id est in hoc tempore gratie, quo potens erat David in spiritu, 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Is. 49.c. In tempore placito exaudivi te. Item, (hodie,) dicit contra procrastinantes fidei opera, vel penitentiam, sera nimis vita crastinant hodie. Soph. 2.d. Vox clamantis in fenestra, corvus in superliminari. Corvus semper clamat cras, et numquam hodie. Sed multi sunt qui promittunt se acturos cito penitentiam, et numquam perficiunt, semper pregnantes, et numquam parientes, nisi forte stipulam. Is. 33.b. Concipietis ardorem, et parietis stipulam. Is. 37.a. Filii venerunt, etc. Mt. 24.b. Ve pregnantibus, etc. Ista vox, scilicet corvina multos decipit : quia promittunt penitentiam, et subito moriuntur antequam assumant. Sir. 29.c. Repromissio nequissima multos perdidit.
marg.| {t} Si vocem eius] id est Christi per se loquentis.
marg.| {u} Audieritis] Is. 52.b. Ego qui loquebar, ecce adsum.
marg.| {x} Nolite obdurare] etc. Ad vocem Domini, qui vos vocat per beneficia, per flagella, per exempla, per sacram Scripturam, per Angelos, per  DD. per creaturas, per inspirationem. His modis clamat Deus, et clamitat quotidie. Prv. 8.a. O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. Ps. 68. Laboravi clamans, rauce facte sunt fauces mee. In quo notatur frequentia clamandi, et magnitudo clamoris. Is. 40.a. Vox clamantis in deserto. Mirum est, ergo quod cor nostrum induramus ad vocem eius, cum molliri debeat ; quia verbum eius ignis est. Cor ego etiam ferreum deberet molliri. Ier. 23.f. Nonne verba mea sunt, quasi ignis ? Ct. 5.c. Anima mea liquefacta, ut dilectus locutus est. Sed multi sunt terra que ex verberatione induratur, et solidatur ; et ideo durior est omnibus elementis, quia circumquaque contunditur ; sic corda terrena ad continuationem per accidens indurantur. Sir. 43.b. Vox tonitrui eius verberabit terram.
marg.| Et nota, quod dicit [Nolite obdurare] Homo enim ex propria voluntate se obdurat ; sed Deus ex gratia mollit. Iob. 23.d. Deus mollivit cor meum. Et contra de malis. Ier. 7.e. Non audierunt, neque inclinaverunt {7. 244ra} aurem suam, sed induraverunt cervicem, et peius operati sunt, quam patres eorum. Item Ier. 5.a. Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Za. 7.c. Cor suum posuerunt, ut adamantem, ne audirent legem. Dt. 10.d. Cervicem vestram ne induretis amplius, quia sicut dicit Eccl. 3.d. Cor durum male habebit in novissimo. Iob. 41.c. Indurabitur cor eius quasi lapis et quasi malleatoris incus. Sed nota, quod licet terra verberibus induretur ; tamen, si interveniat aqua, mollescit, id est gratia et intus etiam per aquam et ignem quantumcumque homo durus sit, si Dominus immittat verbum suum, liquefacit ea : flabit spiritus eius, et fluent aque. Maxime autem mansueti animi illi mollescunt ad verbum Domini, et formantur ad placitum Predicatoris, et recipiunt formam novi hominis. Iac. 1.d. Cum mansuetudine suscipite verbum insitum, quod potest salvare animas vestras. Eccl. 5.e. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei.
marg.| {a} Sicut in exacerbatione] id est vel irritatione. Ez. 20.b. Irritaverunt me, nolueruntque me audire. Exacerbatione dico facta.
marg.| {b} Secundum diem] in die.
marg.| {c} Tentationis] facte,   [in deserto]
marg.| {d} Ubi] id est in quo deserto.
marg.| {e} Tentaverunt me patres vestri] me, id est Spiritum Sanctum, qui in David loquebatur, quasi dicat nolite facere, sicut patres vestri fecerunt. Ier. 16.c. Dereliquerunt me patres vestri. Et post subditur. Sed vos peius operati estis. Ier. 7.f. Induraverunt cervicem, et peius operati sunt, quam patres eorum, 1Cor. 10.b. Neque tentemus Deum, sicut quidam eorum tentaverunt, etc. De hoc habetur Ex. 17.b. Vocatum est nomen loci illius tentatio propter iurgium filiorum Israel, et quia ibi tentaverunt Deum, dicentes : estne Deus in nobis, aut non ? Similiter Nm. 13.d. in missione exploratorum. Et 14.a. cum redire voluerunt ad ollas carnium. Item Nm. 20.b. Hec est aqua contradictionis : ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. Dt. 6. Non tentabis Dominum Deum. Mt. 4.b. idem.
marg.| {f} Probaverunt me] id est probabilem invenerunt.
marg.| {g} Et] id est quia.
marg.| {h} Viderunt opera mea] Io. 20.g. Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. Vel   [Probaverunt] id est curiositatis causa exquisierunt, an possem. Volebant enim scire, utrum posset Dominus satisfacere voluntati eorum. Ex. 17.c. Estne Deus in nobis, aut non ?
marg.| {g} Et viderunt opera mea] id est magnalia.
marg.| {h} Quadraginta annis] Ex. 16.g. Filii autem Israel comederunt manna quadraginta annis. Nm. 32.c. Circumduxit eos per desertum quadraginta annis. Dt. 8.a. Adduxi te per desertum quadraginta annis.
marg.| {i} Propter quod] quasi scilicet tentaverunt.
marg.| {k} Offensus fui] vel   [infensus] id est valde implacabiliter offensus, vel proximus adhibendo correctionis flagella.
marg.| {l} Generationi huic] Ps. 59. Iratus es, et misertus es nobis. Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum. Nm. 14.b. Usquequo detrahet mihi populus iste : quousque non credent mihi in omnibus signis, que feci coram eis ? Feriam eos igitur pestilentia, atque consumam. Ex. 32.c. Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos.
marg.| {m} Et dixi] de illis.
marg.| {n} Semper hi errant corde] id est non ex surreptione, sed ex studio, et liberatione peccant, et non desistunt. Unde notatur diuturnitas peccati, per hoc quod dicit, (semper) et studium, per hoc quod dicit,   [corde] Dt. 31.g. Semper contentiose egistis contra Dominum. Amos 5.g. Numquid hostias sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis {7. 244rb} domus Israel, et portastis tabernacula Moloth.
marg.| {o} Ipsi autem] quasi ego sic monebam per prophetam, sed licet monerem ; tamen.
marg.| {p} Non cognoverunt] id est noluerunt cognoscere.
marg.| {q} Vias meas]  ; id est opera mea, vel mandata. Ier. 4.e. Stultus populus meus me non cognovit, filii insipientes sunt ; et vecordes. Amos 3.c. Nescierunt facere rectum dicit Dominus. Ps. 106. Viam civitatis habitaculi non invenerunt. Et ideo.
marg.| {t} Si introibunt] id est non introibunt.
marg.| {u} In requiem meam] id est terram promissionis.
marg.| {r} Quibus iuravi] id est firmiter statui.
marg.| {s} In ira mea] id est quoniam iratus fui eis. Nm. 13.d. Non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum. Item Nm. 32.b. Iratus Dominus iuravit dicens, si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Egypto a viginti annis, et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Iacob.
marg.| {x} Videte] quasi dicat Propter incredulitatem patribus vestris requies negata est, et ideo.   [Videte, fratres, ne forte] etc. Infr. 12.d. Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat. Dt. 29.c. Ne benedicat sibi in corde suo dicens, pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei, et assumat ebria sitientem, et Dominus non ignoscat ei.
marg.| {y} Cor malum incredulitatis] id est cor incredulum, et ideo malum. Maximum enim malum est infidelitas. Et dicit,   [cor malum] quia de corde exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, furta, etc. Cor dico.
marg.| {z} Discedendi a Deo vivo] a quo, qui discedit, vitam amittit ; quia ipse est vita, quia vivit intus per fidem. Sap. 1.a. Perverse cogitationes separant a Deo. Os. 7.d. Ve illis qui recesserunt a me. Ier. 17. Domine, omnes, qui te dereliquerunt, confundentur, recedentes a te in terra scribentur, quasi dicat cito delebitur memoria eorum. Ier. 2.a. Quid in me invenerunt patres vestri, qui elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Item in eodem capitulo Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aque vive ; et foderunt sibi cisternas dissipatas. E contra duo bona sunt, se avertere a malo, et convertere ad Deum vivum. 1. Thess. 1.d. Conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo, et vero.
marg.| {a} Sed adhortamini vosmetipsos] ad meliora. 1. Thess. 5.b. Edificate alterutrum, sicut, et facitis, 1Cor. 14.f. potestis per singulos prophetare, ut omnes discant et omnes exhortentur. Et hoc non ad horam, sed.
marg.| {b} Per singulos dies] noctibus orandum, diebus exhortandum est. Unde Ps. 5. Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo in oratione, hoc pro se. Proximo autem est predicandum Apc. ult. d. Qui audit, dicat, veni.
marg.| {c} Donec hodie cognominatur] id est quamdiu est tempus gratie, vel spatium vite, et tempus merendi. Io. 9.a. Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est, venit enim nox, quando nemo potest operari. Eccl. 9.c. Quecumque potest manus tua, etc. Lc. 13.e. Contendite intrare per angustam portam, quia dicitur Mt. 25.a. Clausa est ianua.
marg.| Et dicitur fatuis virginibus : Nescio vos. Prv. 1.d. Tunc invocabunt me, et non exaudiam. Adhortamini, dico.
marg.| {d} Ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati] id est per peccati delectationem, que fallax est, et obdurat cor. Prv. 11.b. Stultus illudet peccatum, id est ; ludit, et delectatur in peccato, sed peccatum, illudit, et decipit. Col. 2.b. Videte, ne quis vos decipiat per Philosophiam, et inanem fallaciam.
marg.| Et eod. d. Nemo vos seducat volens in humilitate, et religione Angelorum que non vidit.
marg.| {e} Participes enim] quasi ideo debetis exhortari vos invicem, quia socii estis, et confratres. (Participes enim Christi effecti sumus,) id est gratiarum Christi Io. 1.b. De plenitudine eius omnes accipimus. Item Christi in corporis eius susceptione, 1Cor. 10.d. Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Christi est, quando unus panis, et unum corpus multi sumus ; nam omnes de uno pane participamus ? Item Christi in celesti illa promissione. Io. 13.a. Si non lavero te, non habebis partem mecum.
marg.| Item Participes Christi, socii passionum Christi. Apc. 1.b. Ego Ioannes Frater vester particeps in tribulatione, et regno 1Pt. 4.c. Communicantes Christi passionibus gaudete. Vel, (Participes Christi,) id est facti corpus Christi. Chrysostomus Qui est particeps unum facti sumus nos et ipse caput, nos corpus coheredes corporales. Eph. 5.g. Ex carne eius, et ex ossibus eius. Vel (Participes Christi effecti) id est hereditatis eterne coheredes.
marg.| {7. 244va}
marg.| {a} Si tamen initium substantie eius] scilicet fidei, que est prima virtutum, que sunt divitie, et bona substantia. Is. 33.a. Divitie salutis Sapientia, scientia. Timor Domini ipse est Thesaurus eius. Vel virtutum substantie, id est fidem, per quam subsistimus, que fides dicitur initium. Sir. 25.b. Timor Domini super omnia se superposuit, fidei autem initium agglutinandum, id est fides est initium.
marg.| {a} Si tamen initium substantie eius usque ad finem firmum retineamus] id est si illud, quod in nobis ipse Christus initiavit, perficere voluerimus, et in hoc perseverare. Iac. 1.c. Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creature eius. Vel (Initium) consecrationem, qua consecramur Deo in Baptismo, vel in Religione.
marg.| Unde initiare est consecrare. Ps. 105. Et Initiati sunt Beelphegor. [Retineamus] dico.
marg.| {c} Firmum]  ; vel firmiter. Glossa ut numquam deseramus.
marg.| {b} Usque ad finem] vite.
marg.| {d} Dum dicitur] id est quamdiu dicitur nobis.
marg.| {e} Hodie] etc. Hoc dicit, quia non semper dicetur, nec semper erit doctrina, maxime post mortem. Am. 8.d. Circumibunt querentes verbum Domini, et non invenient, sed supple, invenient verba hereticorum, et Advocatorum.
marg.| {f} Si vocem eius audieritis] etc. Ier. 26.b. Si non audieritis me, ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiatis sermones servorum Prophetarum, quos misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis, dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem.
marg.| {g} Quemadmodum in illa exacerbatione] obduraverunt corda sua patres vestri, quod ostendit subdens.
marg.| {h} Quidam enim] etiam plures eorum.
marg.| {i} Audientes] promissam requiem terre passive.
marg.| {k} Exacerbaverunt] per infidelitatem, 1Cor. 10.b. Sed non in pluribus eorum beneplacitum fuit Deo, nam prostrati sunt in deserto, etc. Nm. 14.a. Constituamus nobis Ducem, et revertamur in Egyptum.
marg.| Et nota, quod dicit [Audientes exacerbaverunt] aurem tantum dederunt Deo, sed cor Diabolo. Tales qui audiunt, et non faciunt exacerbant Deum, id est sibi Deum acerbum vel acidum faciunt, cui tamen proprium est mansuetudo, et misericordia. Ex. 3.g. Si forte audiant, et quiescant, quia domus exasperans est.
marg.| {l} Sed non universi] etc. ut Caleph, et Iosue. Nm. 14.e. et Sacerdotes etiam intraverunt terram, (qui profecti sunt.) Similiter vos per Christum educti estis de Egypto, vitiorum et ignorantie. Sed multi sunt acerbatores, non tamen omnes, ut dicitur. Rm. 11.a.1 Numquid Deus repulit populum suum, absit, nam et ego Israelita sum ex semine Abrahe de Tribu Beniamin, non repulit Deus plebem suam, quam prescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, etc. Adhuc reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal 3Rg. 19.d. Nm. 32.c. Iratus Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, que fecerat malum.
1 Rm. 11, 1.
marg.| {m} Quibus autem] horum predictorum incredulis, vel bonis.
marg.| {n} Infensus est] id est valde offensus.
marg.| {o} Quadraginta annis] quia consistit ex decem, et quatuor, sub denario sunt omnia genera rerum, et per quatuor tempora intelliguntur. Glossa dicit. Hunc numerum annorum commemorat, quia hoc numero notatur tota vita nostra. Quadragenarius enim indicat integritatem seculorum. Infensus ego dicitur illis quadraginta annis, quia irascitur usque in finem vite sue peccantibus. Deinde subdit respondens sue interrogationi.
marg.| {p} Nonne illis] infensus est,   [qui peccaverunt] quasi dicat Ita Nm. 26.g. Hic est numerus filiorum Israel, etc. inter quos nullus fuit eorum, qui numerati sunt a Moyse, et Aaron in deserto Sinai. Predixerat enim Dominus, quod omnes morerentur in solitudine, nullusque remansit preter Caleph filium Iephone, et Iosue filium Nun. Posita autem culpa subditur pena duplici prostratione, corporum, et amissione hereditatis dicens.
marg.| {q} Quorum cadavera] scilicet omnium, qui exierunt de Egypto a viginti {7. 244vb} annis, et supra. Prostrata sunt, sine sepultura.
marg.| {s} In deserto] bestiis, et avibus, 1Cor. 10.b. Prostrati sunt in deserto, hec autem in figura contingebant illis, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
marg.| {t} Quibus autem] quasi non solum prostravit, sed.
marg.| {u} Iuravit, ut non introirent] vel, (non introire in requiem ipsius.) Sed quibus hoc iuravit, nisi his, qui increduli fuerunt. Et loquitur tam de requie eterna significata, quam de temporali significante. Nm. 32.b. Quibus iratus iuravit dicens, si videbunt homines isti, qui ascenderunt de Egypto a viginti annis, et supra terram, quam iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Iacob, et noluerunt sequi me preter Caleph filium Iephone Cenezecum, et Iosue, isti impleverunt voluntatem meam.
marg.| {x} Nisi illis, qui increduli fuerunt] quasi dicat similiter erit in illis, qui increduli erunt Christo. Hab. 2.a. Qui incredulus est, infideliter agit, et qui depopulator est, vastat.
marg.| {y} Et] ita, (videmus,) impletum, sicut iuravit Dominus.
marg.| {z} Quia non potuerunt introire] et ita exemplo illorum debemus esse cautiores. Prv. 21.b. Flagellato pestilente sapientior erit parvulus. Ier. 7.c. Ite in locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum prius : et videte, que fecerim ei, propter malitiam populi mei Israel, et nunc, quia fecistis omnia opera hec, etc. faciam domui huic, sicut feci in Silo. Eodem modo in Ecclesia, sicut olim in Synagoga, imo peius fit modo in Ecclesia. Et ideo dicit. Ps. 81. Disperserunt in Endor facti sunt, ut stercus terre. Endor fons generationis, id est Ecclesia.
marg.| {a} In requiem ipsius] id est requiem eternam sicut nec in terram illam promissionis, non introierunt ad litteram. Et intelligitur hoc de quibusdam tantum, qui enim penituerunt in fine ab incredulitate, qui etiam temporaliter puniti, et eternaliter damnati sunt propter incredulitatem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_3)

Notes :