Capitulum 7

Numérotation du verset Hbr. 7,1 

Hic enim
Melchisedech
rex Salem,
sacerdos Dei summi,
qui obviavit Abrae regresso a cede regum,
et benedixit ei,
Numérotation du verset Hbr. 7,2 

cui
decimas omnium divisit Abraham,
primum quidem
qui interpretatur rex iustitie,
deinde autem
et rex Salem
quod est rex pacis,
Numérotation du verset Hbr. 7,3 

sine patre, sine matre,
sine genealogia,
neque
initium dierum
neque finem vite habens,
assimilatus autem Filio Dei manet
sacerdos in perpetuum.
Numérotation du verset Hbr. 7,4 

Intuemini autem
quantus sit
hic,
cui et decimam dedit
de precipuis
Abraham patriarcha.
Numérotation du verset Hbr. 7,5 

Et quidem de filiis Levi
sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo,
secundum legem,
id est a fratribus suis,
quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrae.
Numérotation du verset Hbr. 7,6 

Cuius autem generatio non adnumeratur in eis,
decimas sumpsit Abraham,
et hunc
qui habebat
repromissiones benedixit.
Numérotation du verset Hbr. 7,7 

Sine ulla autem contradictione,
quod minus est, a meliore benedicitur.
Numérotation du verset Hbr. 7,8 

Et hic quidem decimas morientes homines accipiunt,
ibi autem
contestatur1
1 contestatur] contestatus Weber
quia vivit.
Numérotation du verset Hbr. 7,9 

Et ut ita dictum sit
per Abraham
et Levi
qui decimas accipit
decimatus est.
10
Adhuc enim in lumbis patris erat,
quando
obviavit
ei Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 7,11 

Si ergo
consummatio
per sacerdotium leviticum
erat
populus enim
sub ipso legem accepit
quid adhuc
necessarium fuit2
2 fuit] om. Weber
secundum ordinem Melchisedech,
alium
surgere sacerdotem,
et non secundum ordinem Aaron dici ?
Numérotation du verset Hbr. 7,12 

Translato enim sacerdotio,
necesse est ut et legis translatio fiat.
13
In quo enim
hec dicuntur
de alia tribu est
de qua nullus
altario
presto fuit.
Numérotation du verset Hbr. 7,14 

Manifestum enim quod ex Iuda
ortus sit Dominus noster,
in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Numérotation du verset Hbr. 7,15 

Et amplius
adhuc
manifestum est :
si
secundum similitudinem
Melchisedech exsurget3 alius sacerdos,
3 exsurget] exsurgit Weber
Numérotation du verset Hbr. 7,16 

qui
non secundum legem
mandati carnalis factus est,
sed secundum virtutem vite indissolubilis4
4 indissolubilis] insolubilis Weber
Numérotation du verset Hbr. 7,17 

Contestatur enim :
quoniam tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 7,18 

Reprobatio quidem
fit precedentis mandati,
propter infirmitatem eius
et inutilitatem :
nihil enim
ad perfectum adduxit lex :
introductio vero
melioris spei,
per quam proximamus ad Deum.
Numérotation du verset Hbr. 7,20 

Et quantum est
non
sine iureiurando,
alii quidem
sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
Numérotation du verset Hbr. 7,21 

hic autem
cum iureiurando
per eum,
qui dixit ad illum :
iuravit Dominus
et non penitebit eum5 tu es sacerdos in eternum.
5 eum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 7,22 

In tantum
melioris testamenti
sponsor
factus est Iesus.
Numérotation du verset Hbr. 7,23 

Et
alii
quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere,
Numérotation du verset Hbr. 7,24 

hic autem
eo quod maneat in eternum sempiternum habet sacerdotium.
Numérotation du verset Hbr. 7,25 

Unde et salvare in perpetuum6
6 in perpetuum] imperpetuum cacogr Rusch , perpetuo Weber
potest
accedens7
7 accedentes] accedentes Weber
per semetipsum ad Deum,
semper vivens
ad interpellandum pro eis.
Numérotation du verset Hbr. 7,26 

Talis enim decebat
ut nobis
esset pontifex, sanctus,
innocens,
impollutus,
segregatus
a peccatoribus,
et excelsior
celis factus,
Numérotation du verset Hbr. 7,27 

qui non habet quotidie necessitatem
quemadmodum sacerdotes,
prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel se offerendo.
Numérotation du verset Hbr. 7,28 

Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes :
sermo autem iurisiurandi qui post legem est
Filium
in eternum
perfectum.

Capitulum 7

Numérotation du verset Hbr. 7,1 
marg.| Hic enim Melchisedech] Hic incipit secunda Pars totius Epistole, et septimum Capitulum. In prima quidem parte ostendit Christum esse maiorem omni creatura. In hac secunda parte Sacerdotium Christi maius esse Levitico, usque ad undecimum capitulum. Per totum illud capitulum, multis modis commendat fidem Christi, usque ad duodecimum capitulum. Et ab illo loco, usque ad finem moralis est instructio. Sacerdotii autem due sunt partes, legis promulgatio, et ritus sacrificandi, dividitur autem istud capitulum in duas partes principales. In prima parte probat Sacerdotium Christi maius esse Levitico, et per Melchisedech, qui suit maior Abraham, quia benedixit Abrahe, et ita fuit maior eo Melchisedech, ergo et eius Sacerdotium maius Sacerdotio Aaron : ergo Sacerdotium Christi, cuius figura fuit Sacerdotium Melchisedech, maior est Sacerdotio Levitico. Et ista pars durat usque ibi (Si ergo, etc.) In secunda autem parte hoc idem ostendit, sed aliter, per hoc, scilicet, quia aliud Sacerdotium promittitur in Ps. 109. Tu es Sacerdos in eternum, etc. quod non fieret, nisi melius et dignius esset Sacerdotium illud, quod promittitur. Et hec pars protenditur usque ad principium octavi capituli. In prima autem parte primo ostendit, quod Melchisedech Abrahe benedixit, et decimas ab eo accedit ibi :   [Hic enim] etc. Secundo, quod typus fuit Christus in nomine ; quia Melchisedech interpretatur Rex iustitie, et in dignitate : quia Rex et Sacerdos, et quia sine patre, et sine matre, et sine genealogia, et sine principio, et sine, ibi : (Primum quidem, etc.) Tertio ostendit, quod ex quo Abraham ei decimas dedit, maior fuit Abraham, ibi (Intuemini.) Quarto, probat per consuetudinem legis, ibi (Et quidem de filiis, etc.) Quinto ostendit, quod Melchisedech benedixit Abrahe in digniori statu existenti, ibi (Cuius autem, etc.) Sexto, probat per communem animi conceptionem, ibi (Sine ulla, etc.) Septimo, per circumstantiam littere, quia in textu Gn. ubi loquitur de Melchisedech, nulla fit mentio de morte eius, ibi (Et hi, etc.) Octavo infert ex eis Melchisedech esse maiorem Levi, sive Aaron ibi, (Et ut ita, etc.) Nono, hic subiungit rationem, quare hoc sequitur, ibi (Adhuc enim, etc.) Dicit ergo :
marg.| {d} Hic enim] etc. interpositis multis de correptione eorum, illum grandem sermonem de Sacerdotio Christi, de quo superius tetigit, sup. 5.c. De quo nobis grandis sermo et interpretabilis, iam incipit prosequi, et ita solvit, quod promisit, sup. 6.a. Et faciemus, siquidem promiserit Deus. Ostendens ergo, quomodo, Iesus sit Sacerdos secundum ordinem Melchisedech, dicit   [Hic enim] etc. fuit Rex Salem. Quidam dixerunt, quod Salem idem est, quod Ierusalem, que ab Iebu populo in hereditate dictum sit Ierusalem. Sed sicut hic dicit Glossa Salem fuit oppidum regionis Sichem, quod et hodie Salem dicitur, ubi ex multitudine ruinarum palatium Melchisedechi ostenditur. Unde Io. 3.c. Erat Ioannes baptizans, in Ennon iuxta Salim. Nota, quod Gn. 14. dicit Glossa Salem idem est, quod Ierusalem.
marg.| {e} Sacerdos] etc. qui non per hominem legitur electus fuisse, vel ordinatus ; sed per Deum constitutus, qui obviavit Abrahe regresso.
marg.| Vel secundum Chrysostomum revertente a cede Regum quatuor, sicut legitur Gn. 14.c.
marg.| {f} Et benedixit ei] scilicet Abrahe.
marg.| {g} Cui] scilicet, Melchisedech.
marg.| {h} Et decimas omnium] non solum frugum, sed et preliorum. Lc. 18.b. Decimas do omnium, que possideo. Non dico, dicit, sed.
marg.| {i} Divisit] quia de precipuis donavit. Chrysostomus Non est docere quod et participi prelii dedit ; ideo premisit, quod occurrit revertenti, Gn. 14.d. At vero Melchisedech Rex Salem occurrit ei offerens panem et vinum, erit enim Sacerdos Dei Summi, et ait. Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit celum, et terram. Et postea dicitur. Et dedit ei decimas ex omnibus. Glossa Tradunt Iudei istum Melchisedech fuisse Sem filium Noe, et quando Abraham natus est, 390. annos habuisse, et Abrahe, ut nepoti obviasse, et panem in refectionem eius, et suorum protulisse, et ut Sacerdotem Dei decimas accepisse.
marg.| {7. 252ra}
marg.| {a} Primum quidem] etc. Melchos enim, vel Melchi dicitur Rex, Sedech, iustus, vel iustitia.
marg.| {b} Deinde autem] dictus est   [Rex Salem, quod est] id est quod interpretatur   [Rex pacis] Salem enim interpretatur pax. Et est argumentum, quod ex interpretationibus licet exerere allegorias : multo fortius moralitates. Ipse, dico, ens.
marg.| {c} Sine patre, sine matre] non quia non habuit, sed quia Scriptura proinde non memorat in figura Christi. Et est argumentum, quod non solum ex eo, quod dicit Scriptura, sed ex eo, quod tacet, mysterium est colligendum. Itemque de modo dicendi.
marg.| {e} Sine genealogia] id est sine prole.
marg.| {f} Neque initium] etc. id est non est scriptum illa habuisse. In omnibus premissis.
marg.| {g} Assimilatus] quia Scriptura tacet, quod aliquis ei successisset : vel quia Sacerdotium eius durat in Christo, et in Ecclesia in eternum. Videndum est ergo, quomodo in predictis assimilatus est filio. Chrysostomus He quidem nuncupationes Rex iustitie, Rex pacis in Christo vera veritas est : in isto Melchisedech typus fuerunt. Christus ergo dicitur   [Rex iustitie] etc. quia prius regit suos, hic in iustitia ; post in futuro reget eos in pace eterna. Ideo dicit Propheta : Dominus regit me, et ideo nihil mihi deerit, nec iustitia in presenti, nec pax eterna in futuro. De qua pace dicitur Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducie, et in requie opulenta. Prius autem est iustitia, deinde pax : quia opus iustitie est pax et securitas usque in sempiternum. Is. 33.d.
marg.| {c} Sine patre] secundum carnem.
marg.| {d} Sine matre] secundum Deitatem.
marg.| {e} Sine genealogia] quia filios carnis non habuit.
marg.| {f} Neque initium] etc. quia coeternus est Patri secundum Deitatem et ita non est initiatus, sive initium habens, sed est initium aliorum et consummatio Apc. 1.b. Ego sum α et ω Is. 61.a. Ego Dominus : primus et novissimus ego sum. Item Is. 44.a. Ego primus, et novissimus. Similiter Sacerdotes debent esse Reges iustitie, et pacis, ut iusti sint in se, et pacem cum Deo habeant, et ut alios in iustitia regant et in concordia, tam inter se quam ad Deum. Officium enim eorum est in duobus, scilicet, in iustitia, et pace facienda, ut iuste se habeant corripiendo populum, et pacem eis obtineant orando pro eo apud Deum. Unde de his duobus dicitur in Ps. 71. Suscipiant montes pacem populo, id est suis precibus obtineant Sacerdotes apud Deum reconciliationem et veniam de peccatis, et colles iustitiam suscipiant, id est obtineant gratiam iuste corripiendi. Dicit ergo :
marg.| {a} Primum] etc. Sap. 1.a. Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, id est terrenos homines. Is. 11.a. Percutiet terram virga oris eius discretione et directione correptionis. Et dicit terram, non celum. Celi enim non dicuntur percuti, sed terreri. Quod est contra quosdam Prelatos, qui magis seviunt contra innocentes, et negligunt corripere prevaricantes, cum tamen dicat Dominus Gn. 9.a. Terror vester, ac tremor sit super cuncta animantia terre. Non dicit super Angelos celi, vel homines sed super animalia terre. Sap. 6.a. Altissimus interrogabit omnia opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitie, neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum his, qui presunt, fiet, etc.
marg.| {b} Deinde] etc. Istud bene competit Sacerdoti, ut non solum sit iustus in correctione ad populum, sed pacem faciens in oratione ad Deum, ut iram Dei quietet in lenitatem, sicut Moyses, qui pacem obtinuit populo ad Deum in oratione, et populum iuste puniunt postmodum de peccato. Is. 27.a. Quis dabit me spinam et veprem. In prelio, gradiar super eam, pariter succendam eam. An potius tenebo fortitudinem meam. Postea subditur. Faciet pacem mihi, supple, Prelatus, vel Sacerdos. Quales autem debeant esse, qui pacificare possint iram Dei, determinat ibidem subdens. Qui egredientur impetu a Iacob, illi supple, pacem facient mihi, filii : scilicet, Iacob, quia luctando in oratione cum Angelo imitantur eum. Duobus enim brachiis luctandum {7. 252rb} est cum Angelo magni consilii, que determinantur. Os. 12.a. Invaluit ad Angelum et confortatus est : flevit, et rogavit eum : in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. Angelus magni consilii est Christus filius Dei, cum quo luctamur duobus brachiis, fletu et oratione.
marg.| Sed in luctu orationis locus servandus est, ut eum in Bethel queramus, id est in utero Virginis incarnatum. Ibi enim loquitur, quia per B. Virginem nobis consolationes suas transmisit.
marg.| Item nota, quod bene iunguntur hec duo. Rex iustitie et Rex pacis, sic debet Prelatus exercere iustitiam contra vitia, ut pacem habeat cum natura : vitia enim impugnanda sunt, non homines. Iustus ergo sit, et ne excedat degenerando in severitatem, et austeritatem. Sit pacificus per misericordiam ; quia universe vie Domini misericordia et veritas.
marg.| Et iustitia et pax per osculum debent federari. Unde de Iob. dicitur Iob. 1.a. Erat simplex, et rectus, ac timens Deum et recedens a malo. Multum autem prodest mansuetudo, et simplicitas cum rectitudine ad fructum correctionis. Unde Ps. 98. Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur 3Rg. 10.d. Magnificatus est Rex Salomon super omnes Reges terre. Ille enim optime regit etiam super Regem, qui pacem cum omnibus servat, talis est Salomon, id est pacificus.
marg.| {c} Sequitur : Sine patre] etc. quia non debet Sacerdos Dei habere affectum carnalem nimis ad parentes.
marg.| {e} Sine genealogia] id est sine affectione ad nepotulos. Non enim debet circa se congregare turbam parentum, et nepotulorum. Unde Lv. 10.a. In ordinatione Aaron mortui sunt filii eius, ad significandum, quod omnis carnalis affectio extingui debet in Sacerdotibus. Dt. 33.a. Isti sunt, qui dixerunt patri, et matri, nescio vos, et fratribus suis : ignoro illos ; et nescierunt filios suos : hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Vel   [Sine genealogia] quia non debent habere filios et filias ad luctamen, sicut Sacerdotes veteris Testamenti habebant.
marg.| {f} Neque initium] etc. quia opera Sacerdotis nec debent esse in initio ; nec in fine, sed in medio ; quia medium tenet virtus. Vel non debent esse in initio, ut sint puerilia et tenera. Nec debent finem habere, sed perseverantia exigitur.
marg.| Unde debent habere tunicam talarem hiacynthinam, id est operationem et conversationem celestem, et perseverantem. Gn. 37.a. Facit Ioseph pater suus Iacob tunicam polymitam. Alia littera, talarem, unde Tau littera scribitur super viros gementes et dolentes. Ez. 9.b. Que significat perseverantiam : quia Tau est ultima littera in alphabeto apud Iudeos. Ez. 9.c. Omnem super quem videtis Tau non occidetis. Apc. 7.a. Nolite nocere terre et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
marg.| {g} Assimilatus] etc. in presenti habens constantiam in gratia, in futuro habens stabilitatem in eterna gloria.
marg.| Et nota quod iste Melchisedech dicitur assimilatus filio Dei. Non dicit similis ; quia illa assimilatio ex parte est, et non omnino expressa. Ex. 15.b. Quis similis tui in fortibus Domine. Iob. 36.c. Nullus ei similis in Legislatoribus. Chrysostomus Quis similis tui in fortibus, Domine. Chrysostomus [Assimilatus autem] etc. Nisi hec similitudo, quia huius principia nescimus, sed nec illius. Non autem in omnibus est similitudo, si enim in omnibus similitudo esset, iam non similitudo, vel typus eius esset, sed veritas. Sed typus utique quemadmodum Dominum imaginibus quid habet simile, quid nec dissimile. Sic ergo in isto Melchisedech significatus est Christus, sicut et in aliis Prophetis, sed expressius in isto, ut dicit Glossa Os. 12.c. Et in manu Prophetarum assimilatus sum. Iob. 37.b. Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
marg.| {h} Intuemini autem] Commemoratis quibusdam, quibus assimilatur Melchisedech filio Dei, id est Christo adhuc immoratur in commendanda dignitate ipsius et excellentia Sacerdotii ipsius, preferens eum ipsi Abrahe patri omnium et omnibus Levitis ; quia talis fuit Melchisedech, ut dictum est.   [Intuemini] an etiam ex factis.
marg.| {i} Quantus sit hic] id est Melchisedech.
marg.| {k} Cui et decimas dedit] tamquam minor maiori, et hoc.
marg.| {l} De precipuis] suis non solum frugum, sed predarum, et hoc est, quod superius dixit, divisit.
marg.| {m} Abraham Patriarcha] id est Princeps inter patres. Ex hoc ergo, quod Abraham dedit decimas Melchisedech, vult ostendere Apostolus, quod Abraham minor fuit, ergo et Levi minor fuit, quam Melchisedech, ergo et minor fuit Levi, quam Christus cuius figura fuit Melchisedech. Chr. Si Melchisedech, qui typum habet Christi, non tantum Sacerdotibus, sed ipso Protoplastore Sacerdotum scilicet Abraham melior est, quid ergo dicendum est de ipsa veritate.
marg.| Et nota, {7. 252va} quod dicit [De precipuis] Ex hoc videtur, quod de potioribus dande sunt decime, non de peioribus. Mal. 1.d. Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. Item in eodem capitulo Si offeratis cecum ad immolandum, nonne malum est. Offer illud Duci tuo, si placuerit ei : aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum. Quod est contra quosdam, qui quando fortes sunt, et incolumes, et iuvenes ; tunc non offerunt se Deo, sed quando debiles sunt, et imbecilles ; tunc volunt intrare religionem, vel quando vident, quod non possunt diu vivere. Et utinam vel tunc offerrent se totos. Item hoc est contra illos qui multa dant histrionibus, vel meretricibus et modicum dant pauperibus : vel multa dant burse, et nihil esurienti anime. Tales sunt Cainite, de quibus dicitur Iud. d. Ve illi, qui in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt. Cain enim obtulit, sed non de precipuis, sicut Abel : recte divisit, quia se Deo cum muneribus non obtulit, de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum se obtulit Abel : et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius : ad Cain autem, et munera eius non respexit. Et postea dicitur secundum aliam litteram. Et dixit Dominus ad Cain. Quare concidit vultus tuus, nonne si recte offers, recte autem non dividas, peccasti. Recte divisit Cain : quia meliora sua, vel se Deo non dedit, et ideo Dominus munera alia sine ipso non acceptavit. Is. 60.b. Adducam filios tuos de longe, argentum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui Benedicit cum eis, quia Dominus oblationem auri, et argenti non querit, nisi cum ipsa Eleemosyna seipsum homo Deo obtulerit.
marg.| {a} Sequitur : Et quidem] Supra pretulit Melchisedech Abrahe : quia ab eo decimas accepit ; hic prefert eum Levitis : quia hoc modo intuemini, quantus sit   [Et quidem] id est certe.
marg.| {b} De filiis] etc. id est iure Sacerdotii, quod accipiunt.
marg.| {c} Mandatum habent] in lege decimas sumere a populo, non enim auctoritate propria sumunt, sed auctoritate legis, et hoc habet ratione Sacerdotii, et hoc est, quod dicit.
marg.| {e} Secundum legem] id est non absoluta licentia accipiebant sicut Melchisedech. Sed   [secundum legem] id est non aliter, quam precepit lex. Nm. 18.b. Hic autem Melchisedech secundum nullam legem accepit a Patriarcha, cum esset alienigena, et ita dignior. Et nota, quod dicit.
marg.| {d} A populo] id est   [a fratribus suis] quasi diceret, non ab aliquo summo viro, vel alieno, sed a populo humili, et sibi cognatione carnis coniuncto. Nm. 18.b. Sed per hoc, quod hic dicitur, et in textu, et in Glossa videtur quod soli Sacerdotes poterant sumere decimas. Dicit enim textus   [Et quidem] etc. Glossa dicit id est per hoc, quod accipiunt Sacerdotium, mandatum decimas sumere. Sed contra soli filii Aaron erant Sacerdotes ; ergo soli filii Aaron sumebant : quia nec omnes Sacerdotes erant, illi, scilicet qui habebant maculam corporis, non ab eo. Leu. 21.c. Si ergo soli filii Aaron accipiebant decimas, quid habebant alii Levite. Propterea. Nm. 18.b. plane determinatur, quod omnes Levite accipiebant decimas. Quid est ergo, quod hic dicit Apostolus, quod Sacerdotium accipientes sumebant decimas. Resp. hoc dicit Apost. quia pro Sacerdotio principaliter dabantur. Unde et Levitis dabantur : quia ministrabant Sacerdotibus. Unde Nm. 18.c. Filiis Levi dedi omnes decimas Israelis, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo federis. Quod autem principaliter pro Sacerdotio darentur omnia : dicitur ibidem Nm. 18.b. Omnia, que sanctificantur filiis Israel, tibi tradidi, et filiis tuis pro officio Sacerdotali legitima sempiterna.
marg.| {f} Quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahe] quasi dicat licet pares sunt in genere, tamen ipsi Levite possunt a populo decimas sumere. Chrysostomus Tanta est enim Sacerdotii eminentia, ut qui pares honore a progenitoribus, et eumdem habebant propagatoria, id est per avum, multo meliores et digniores essent aliis, decimas enim ab illis accipiunt, cum non inventus fuerit quis ab his ipsis decimas assumens. Nonne ipsi in ordine Laicorum ; ipse non in Sacerdotibus, et {7. 252vb} non hoc solum ; sed neque par erat eis honore, sed ex alio genere. Itaque nequaquam dedisset allophylo, id est alterius Tribus homini decimas Abraham, nisi multus esset eius honor, etc. Unde subditur.
marg.| {g} Cuius autem generatio] etc. quasi filii Levi a fratribus accipiunt, sed Melchisedech.
marg.| {g} Cuius autem generatio non annumeratur in eis] id est a Iudeis, quia fuit alienigena absque legis mandato sua auctoritate.
marg.| {h} Decimas sumpsit] quasi excellentior.
marg.| {i} Ab Abraham] Patriarcha. Per hoc ergo, id est ab ipsis Levitis accepit Melchisedech decimas, et ita maior fuit Levitis, quia maior fuit Abraham patre Levitarum. Chrysostomus Qualiter ostendit, quod Levi decimas dedit Abraham, aut decimas dedit Levitis, et quid ad vos Hebreos maxime, quid ad nos ? Non enim altercamini Levitas meliores esse, quam Abraham ; sed Abraham meliorem Levitis conceditis.
marg.| {k} Et hunc] quia non solum decimarum sumptione ostendo Melchisedech eminere Abrahe, sed per consequens omnibus Levitis ; sed etiam ex benedictione.
marg.| Et hoc est quod dicit. [Et hunc] scilicet, Abraham tam magnum.
marg.| {l} Qui habebat repromissiones benedixit] id est illum, cui facte sunt promissiones gentium in semine suo benedicendarum. Gn. 16.c. Benedixit, ut pater benedixit eum, etiam in tempore maioris dignitatis. Sed quomodo habebat repromissiones, qui eas expectabat. Hbr. 11.c. Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, etc.
marg.| Solutio, spem habebat. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus.
marg.| {m} Sine ulla autem contradictione] quia hoc est commune iudicium, sive communis conceptio.
marg.| {n} Quod minus est a] etc. ita Melchisedech typus Christi maior est Abraham, et filiis Levi, ergo multo fortius veritas Christi. Glossa Provide typus Christi melior est promissiones habente, quia hoc videtur minus, quod benedicitur ab aliquo ex communi omnium iudicio, et sine ulla contradictione, etsi ergo in acceptione decimarum contradicitur, quod non ideo sit minor : quia et filii Levi accipiunt a fratribus, hoc tamen non potest contradici.
marg.| Sed contra ipsos. Ps. 33. Benedicam Dominum in omni tempore, etc. Non ergo omnis, qui benedicit maior est.
marg.| Item Iob. 29.c. Benedictio perituri super me veniebat. Respondeo, multiplex est benedictio. Auctoritatis, que pertinet ad superiorem, qui habet auctoritatem benedicendi inferiori, de qua loquitur hic Apostolus, de hoc dicitur. Lv. 9. Extendens manum suam ad populum benedixit ei.
marg.| Item Nm. 6.d. Loquere Aaron, et filiis eius. Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis. Benedicat tibi Dominus et custodiat te. Ostendit tibi Dominus faciem suam, et misereatur tui. Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.
marg.| Item Ps. 83. Etenim benedictionem dabit Legislator, etc. Eccl. 3.b. Benedictio patris firmat domos filiorum. Item est benedictio laudis, et gratiarum actionis, qua benedicitur Deus ab homine, de quo loquitur. Ps. 35. Benedicam Dominum in omni tempore, etc.
marg.| Item Eccl. 4.b. Qui tenuerit vitam illam, hereditabunt, et quo introibit, benedicetur Deus.
marg.| Item Sir. 43.d. Benedicentes Dominum exaltate eum, quantum potestis ; maior est enim omni laude. Item est benedictio devote orationis, sive bone optionis, qua benedicitur dives a paupere. Iob. 29.c. Benedictio perituri super me veniebat. Et 31.b. Si non benedixerunt mihi latera eius, etc. Item est benedictio prompte subventionis, qua benedicitur pauper a divite, de qua 2Cor. 9.b. Necessarium existimavi rogare fratres, ut preveniant ad vos, et preparent repromissam benedictionem : hanc paratam esse, si quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Et 1Rg. 25.e. Suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua. Sed adhuc queritur de benedictione Sacerdotali ; quia nonne Sacerdos hebdomadarius dat benedictionem ipsi Decano, quando legit lectionem in choro ; ergo maior benedicitur a minori. Item Papa consecratur ab Episcopo Hostiensi, et Sacerdos consecrat Eucharistiam, que maior est. Item Archiepiscopus ab Episcopo consecratur. Solutio : quidam dicunt, quod hoc intelligitur, quod dicit hic Apostolus, de benedictione prelationis, non consecrationis. Sed hoc nihil est. Unde dicendum est, quod consecrat Sacerdos non Eucharistiam, sed panem benedicit, neque Episcopus Archiepiscopum sed Clericum, ut sit Archiepiscopus Decanus autem Concanonicus est in quantum legit {7. 253ra}
marg.| minor est Sacerdote, tunc non facit officium Decani.
marg.| {a} Sequitur. Et hic quidem] quasi hoc etiam modo intuemini dignitatem Melchisedech.   [Et] id est quia.
marg.| {b} Hic quidem] id est in Sacerdotio Levitico.
marg.| {c} Morientes homines] etc. Unde filius succedit patri morienti, sicut Eleazar successit defuncto Aaron. Nm. 20.d. inf. eod. d. Plures facti sunt Sacerdotes, idcirco, quod morte prohiberentur permanere.
marg.| {d} Ibi autem] id est ubi agit de Melchisedech.
marg.| {e} Contestatur] Scriptura, id est mecum testatur.
marg.| Vel. [Contestatur] id est idem in multis locis testatur. Gn. 14.d. et Ps. 109. Contestatur dico.
marg.| {f} Quia vivit] id est per hoc quod de morte eius nihil dicit, significatur, quod aliquid eternum per ipsum Melchisedech intelligitur. Unde Propheta dicit Christo. Tu es Sacerdos in eternum, id est qui non morieris, vel deficies a Sacerdotio, secundum ordinem Melchisedech, de morte cuius non legitur. Similiter Sacerdotes nostri deberent esse tales, de quorum morte non audiretur aliquid, ut scilicet vitarent mortem, sive maculam peccati ; sed omnino novi per gratiam. et strenui per operationem bonam : non imbecilles, et quasi mortui per tepiditatem. Lv. 21.c. Homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offeret Deo suo nec accedet ad ministerium eius, si cecus fuerit, si claudus, etc. 1Mcc. 4.e. Elegit Iudas Sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei, et mandaverunt Sancta. Eph. 5.a. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos, id est non nominetur aliquid in vobis, id est de vobis, nisi vita. Talis enim debet esse Sacerdos, ut non de morte eius, id est de peccato eius fiat aliqua nominatio, id est mala fama.
marg.| {g} Et ut ita] etc. Supra dixit, quod Levite tamquam digniores acceperunt a populo decimas, et quod plus est Melchisedech accepit ab Abraham patre Levitarum, et benedixit ipsi Abrahe.
marg.| Hic concludit ex predictis, quod etiam ab ipso Levi, id est a Levitico Ordine, qui tantus fuit, ut decimas a populo acciperet, accepit decimas Melchisedech quodammodo, quia Levi erat in lumbis Abrahe, quando Abraham ei decimas obtulit : et ita sequitur, quod Melchisedech dignior est, quam Levi, Dicit ergo : [Et ut ita] quasi hoc etiam modo dignior est Melchisedech, quam Levi.   [Et] id est quia.
marg.| {h} Ut ita dictum sit] id est ; ut ita loquar per quemdam, scilicet tropum, et figuram loquendi.
marg.| {i} Per Abraham] id est per hoc, quod Abraham dedit decimas, et Levi quodammodo in Abraham Melchisedech.
marg.| {k} Et Levi] id est Leviticus Ordo.
marg.| {l} Qui decimas] a fratribus suis.
marg.| {m} Decimatus est] id est decimas dedit Melchisedech. Per hoc enim quod Abraham dedit decimas, et Levi quodammodo in Abraham non in propria persona, sed ut in causa ; quia in eo erant secundum causam materialem et secundum seminalem rationem. Et ideo dicit Apostolus.   [Ut ita] id est ut loquar secundum tropum quemdam loquendi. Non enim proprie Levi in sua persona decimas dedit, sed in Abraham.
marg.| Unde subdit.
marg.| {n} Adhuc enim] scilicet quando Abraham decimas dedit.
marg.| {o} In lumbis patris erat] Levi, scilicet in lumbis Abrahe dupliciter secundum causam materialem, et secundum rationem seminalem.
marg.| {p} Quando obviavit] occurrit.
marg.| {q} Ei] id est Abrahe revertenti de cede quatuor Regum Melchisedech. Chrysostomus Non dixit adhuc in lumbis patris erant Levite sed Levi, qui eminentior. De quo etiam dicitur. Mal. 2.a. Pactum meum fuit cum Levi vite, et mortis.
marg.| Et nota, quod tripliciter exponitur hoc, quod Levi decimatus est per Abraham. Primo, sicut dictum est, id est in hoc, quod Abraham {7. 253rb} decimas dedit Melchisedech, dedit et Levi quodammodo decimas, non in persona sua, sed in parente. Item decimatus est, id est decimarum solutioni obligatus. Levite enim solvebant decimas summo Sacerdoti, ut habetur. Nm. 18.d. Sicut Abraham solvit decimas Melchisedech, qui erat Sacerdos Dei Altissimi. Item decimatus est in Abraham, id est sicut Abraham peccato fuit obligatus, pro cuius purgatione solvit decimas ; ita et Levi obligatus est peccato, quod est ratio solutionis decimarum.
marg.| {r} Si ergo consummatio] Hec est secunda pars capituli, in qua probat Sacerdotium Christi. Primo, per alterius Sacerdotii sponsionem et successionem ; quia si esset perfectum Sacerdotium Aaron, aliud non promitteretur, ibi :   [Si ergo] Secundo, ostendit per Sacerdotii translationem quoad Tribum, scilicet de Tribu Levi ad Tribum Iuda de qua fuit Christus, ibi :   [Translato enim] Tertio, ostendit esse translatum, ibi :   [In quo enim] Quarto, probat idem per translationem quod ritum, ibi :   [Contestatur enim] Sexto, ostendit, quare sit translatum, ibi :   [Reprobatio] Septimo, redit ad propositum, et probat Sacerdotium Christi maius : quia promissum est sub iureiurando ; Sacerdotium autem Aaron non ita, ibi   [Et quantum est] Octavo, ostendit auctoritate Scripturarum, ibi :   [Iuravit Dominus] Nono, ostendit maius esse Sacerdotium Christi per eminentiam Sacerdotis, et per maioritatem familiaritatis eius ad Deum, ibi   [Et alii quidem] Decimo, hoc idem probat per Sacerdotis perfectionem, ibi :   [Lex enim homines constituit] Dicit ergo :   [Si ergo consummatio] Istud   [ergo] contineatur ad hoc, quod supponebant illi, quibus loquebatur, quasi diceret, tu dicis : o Iudee, quod Sacerdotium Leviticum perfectum erat, quia habebat perfectam legem, et iusta iudicia, Responde ergo, si potes, et solve hoc.   [Si consummatio] id est perfectio.
marg.| {s} Per Sacerdotium] quia habebat perfectam legem, et iusta iudicia, sicut Iudicis.
marg.| {t} Populus enim] id est sub Sacerdotio, quasi diceret, tu dicis, et ideo consummatio erat per Sacerdotium Leviticum, quia tempore Sacerdotii adiuncta est lex ipsi Sacerdotio ; et ita perfectio erat : quia Sacerdotium sanctificabat, et lex instruebat. Si, inquam, hoc dicis, o Iudee, quero a te hoc.
marg.| {u} Quid adhuc] id est postquam vetus Sacerdotium consummationem daret.
marg.| {x} Necessarium fuit] dici a Propheta David.
marg.| {y} Secundum ordinem Melchisedech] Alium dicit, et secundum ritum, et secundum Tribum.
marg.| {z} Et non secundum] etc. quasi diceret, si Sacerdotium Leviticum perfectum esset dictum fuisset de Christo. Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem Aaron, et non secundum Melchisedech. Ergo constat, quod imperfectum erat Sacerdotium Leviticum, cui successit novum, licet etiam lex sub Sacerdotio data sit, quia etiam de lege dicitur. Inf. eod. c. Nihil enim ad perfectum adduxit. Lex enim morbum ostendebat, sed non sanabat ; Sacerdotium autem montem non sanctificabat offerentium vi sua, nec Sacramenta sacerdotalia, sed omnia in figura contingebant illis, in figura Sacerdotii Christi, cuius Sacramenta sua vi gratiam conferunt. Lex enim per Moysen data est ; gratia autem, et veritas per Iesum Christum facta est. Io. 1.b. Gratia in Sacramentis, veritas in mandatis nove legis ; ideo perfectum est Sacerdotium Christi : quia consummationem dat plebi : quia habet legem veritatis, quantum ad intellectum illuminandum : et gratiam confert in Sacramentis, quantum ad effectum iuvandum. Ideo ergo Christus, non Aaron potest dicere vere illud. Io. 19.f. Consummatum est. Item non de Aaron dicit. Is. 10.f. Sed de Christo Consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim, et abbreviationem Dominus exercituum faciet in medio omnis terre. Sicut etiam dicit Apostolus, ab hoc loco illud assumens. Rm. 9.f. Verbum consummans, et abbrevians in equitate ; quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Item. Is. 28.f. Consummationem, et abbreviationem audivi a Domino. Item Inf. 8.b. Habetur de consummatione illa verbi : ponitur illa auctoritas Ier. 31.e. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Iuda Testamentum novum, etc.
marg.| {a} Translato enim] etc. Quia si Leviticum Sacerdotium consummaret, frustra surgeret alius Sacerdos. Sed surgit alius Sacerdos, ut dicit Propheta secundum ordinem Melchisedech ; ergo propter imperfectionem suam iste transfert primum Sacerdotium ; ergo et lex transfertur. Ergo non debetis o vos Iudei, tenere legalia. (Translato enim Sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat.) Quia enim ab eodem, et sub eadem sponsione utraque data sunt ; quod de uno dicitur, necesse est, ut de alio intelligatur.   [Translato enim Sacerdotio] id est destructo Sacerdotio Levitico, necesse est, ut lex destruatur, id est legalium observatio. {7. 253va} Item translato Sacerdotio, id est ; innovato Sacramento in Christo, necesse est, quod nova lex oriatur. Unde Chrysostomus si alterum Sacerdotium, et legem alteram necesse est esse, scilicet Testamentum novum, de quo habetur inf. 8. Et postea dicit Neque enim Sacerdotem convenit esse sine Testamento, legibus, et preceptis : neque aliud accipientem Sacerdotium illo uti Testamento. Lv. 26.b. Novis supervenientibus, vetera proiicietis. Alias expositiones super hoc require in Glossa
marg.| Et nota, quod dicit Glossa. Hec translatio Sacerdotii prefigurata fuit in Samuele, qui cum non esset de Tribu Levitica, sed de tribu Ephraim, electus est Sacerdos a Domino, reprobatis filiis Levi, Domino dicente : Qui honorificaverit me, honorificabo eum ; et qui inhonoraverit me, inhonoratus erit. 1Rg. 2.f. Sumitur hoc, ubi dicitur secundum nostram litteram Locutus sum loquens, ut domus tua, et domus patris tui ministret in conspectu tuo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus. Absit hoc a me, quicumque honorificaverit, honorificabo eum, scilicet Sacerdotio ; qui autem contemnunt me erunt ignobiles. Sed queritur de hoc, quod dicit Glossa de Samuele qui cum non esset de Tribu Levitica, sed de Tribu Ephraim, etc.
marg.| {a} In quo enim] quasi vere transfertur Sacerdotium, et surgit alius Sacerdos, quod ostendo, et per ritum, et per Tribum. Primum autem de Tribu ostendit, postea de ritu, quasi vere secundum ritum alius surgit. Christus enim,   [in quo] id est de quo vel ad quem. Vel,   [in quo] id est cuius consideratione.
marg.| {b} Hec dicuntur] scilicet Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech.
marg.| {c} De alia Tribu] id est de Tribu Iuda.
marg.| {d} De qua] alia nullus.
marg.| {e} Altari presto] id est accessit ad ministerium Altaris. Unde Nm. 18.a. Sceptrum patris tui sume tecum. Presto enim fuit, ut ministraret. Alii enim non debebant accedere ad ministerium. Unde Ozias, quia ministrare voluit, percussus est lepra. 2. Par. 26.d. Et vere de alia Tribu fuit Christus. Verum est enim, quod ex Iuda ortus sit Dominus noster sicut habetur Mt. 1.a. Liber generationis Iesu Christi filii David, etc. Apc. 5.b. Vicit leo de Tribu Iuda radix David, etc. Sic ergo de Tribu ad Tribum translatum est Sacerdotium, de Sacerdotali ad regalem ; ut in eodem sit Sacerdotalis ; et regalis Tribus, ut fuit Melchisedech Rex, et Sacerdos. Secundum illud. Ex. 19.a. Vos eritis mihi in regnum Sacerdotale. Non dixit, estis modo, sed eritis. Item 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum regale Sacerdotium. In signum autem huius, quod scilicet Sacerdotium transfertur ad Tribum regalem accepit Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Naason de Tribu Iuda. Ex. 6.d. Nota Glossa Et intuere mysterium. Primum fuit regalis, postea facta est Sacerdotalis ; sic Christus Rex erat semper ; Sacerdos autem factus est, quando carnem sumpsit, quando se Sacrificium obtulit.
marg.| {f} In qua Tribu nihil de Sacerdotibus Moyses locutus est] ut scilicet, de ea, id est de tribu Iuda aliquis esset Sacerdos. Sequitur.
marg.| {g} Et amplius] Ostenso, quod alius surrexit Sacerdos per Tribum, ostendit idem per ritum. Unde dicit.   [Et amplius] quam per tribum.
marg.| {h} Adhuc manifestum est] hoc, scilicet quod transfert Sacerdotium, et surgit alius Sacerdos. Hec enim est firmior probatio, scilicet per ritum, quia etsi tribus in Samuele mutata erat, non tamen ritus. Et vere manifestum est.
marg.| {i} Si] id est ; quia.
marg.| {k} Secundum similitudinem Melchisedech exurget alius Sacerdos] id est per hoc, quod Propheta dicit. Secundum ordinem Melchisedech, id est secundum ritum Sacrificii eius surgere alium Sacerdotem. Per hoc inquam, manifestum {7. 253vb} est, quod translatum est, quod transfertur Sacerdotium Leviticum. Secundum ordinem enim Melchisedech Christus surrexit, quia sicut ille panem, et vinum obtulit Abrahe ; ita hic discipulis in eisdem speciebus carnem, et sanguinem dedit. Alius, dico.
marg.| {l} Qui non secundum legem] etc. id est qui non est factus Sacerdos ad hoc, ut teneret, vel tenenda doceret carnalia mandata legis, id est carnales observantias.
marg.| {m} Sed secundum virtutem] id est secundum spiritualem intellectum ipsius legis, quam exequentes habent vitam eternam. Ecce distat inter Sacerdotium, et Sacerdotium. Illud carnale, hoc spirituale ; illud temporale, hoc eternum. Unde Io. 6.g. Verba, que ego locutus sum vobis, spiritus sunt, et vita, id est spiritualiter intellecta vivificant.
marg.| {n} Contestatur enim] hoc David, id est mecum testatur, vel Deus Pater contestatur hoc de filio sub iureiurando.
marg.| {o} Quoniam] dicit de eo.
marg.| {p} Tu es Sacerdos in eternum] etc. Sepius hoc expositum est, ideo non est modo exponendum. Vel sic bene dixi, quod Christus factus est Sacerdos, non secundum legem mandatorum carnalium, sed secundum legem spiritualem, quod ostendo, quia contestatur Propheta hoc, vel pater de filio.
marg.| {o} Quoniam] dicit de eo.
marg.| {p} Tu es Sacerdos in eternum] non secundum ordinem Aaron ; ergo translatum est Sacerdotium ; ergo et lex : et ita per hoc ostenditur, quod Christus non docet legalia tenenda ; quia sunt translata. Sed quia forte ad transferende legis demonstrationem Sacerdotii translatio non videretur omnino sufficere curiosis : ideo supponit hic causam, que omnium hominum animis satisfacit, si causam alicuius rei agnoverint. Ostendit enim, quare vetus Testamentum sit destructum, cum Deus illud dederit ; et novum substitutum, quia scilicet tempore sui status illud fuit infirmum, et nunc prorsus, inutile. Hoc autem, id est novum Testamentum perficit : quod quidem valet ad laudem novi Sacerdotis. Ait itaque sic, quod ostendens Dominus, quod iuste reprobata sit lex translata.
marg.| {q} Reprobatio quidem sit] non annihilatio, secundum Chrysost.
marg.| {r} Precedentis mandati] id est veteris legis. Et bene ait ;   [precedentis] quia aliquid debet sequi.
marg.| {s} Propter infirmitatem eius] quam habuit, dum stetit.
marg.| {t} Et inutilitatem] quam modo habet ; quia modo lex damnosa est, si tenetur. Et ideo iuste reprobata est, et non sine causa. Chrysostomus Maxime certificat hominem scire causas. Et hoc in fidem ducit magis, cum causas scimus. Ex hoc autem heretici insurgunt. Sed audi diligenter. Non dixit, propter perniciem, vel malignitatem ; sed propter imbecille, et inutile. Sed, et alibi ostendit imbecille. Rm. 8.a. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati.
marg.| {u} Nihil enim] quasi vere fuit infirma tunc. (Nihil enim ad perfectum adduxit lex,) id est neminem iustificatione perfecit. Chrysostomus Nihil ad perfectum adduxit, id est nullum perfectum operata est. Item nihil potuit, littere erant tantum suadentes hoc fac, hoc non fac ; virtutem non imponentes, quod facit spes.
marg.| Item nota, quod non dicit. Nihil vivit. Lex enim multum vivit, sed non perficit. Gal. 3.d. Si enim data esset iustitia. Et postea dicit. Itaque lex pedagogus noster fuit in Christo.
marg.| {x} Introductio vero] quasi illa reprobatur, (introductio vero,) fit per Pontificem predictum.
marg.| {y} Melioris spei] id est melioris legis, per quam speratur gloria eterna ab observantibus. Unde Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Observatio enim mandatorum Christi dat vitam. Unde Io. 6.g. Domine ad quem ibimus, verba vite eterne habes. Chrysostomus Melioris spei dicit. Nam habebant, et illa mandata spem, et non salutem. Terram enim separabant, et nihil pati mali, et similia. Nos vero non terram, sed celum : et quod multo melius est statuens nos cum Angelis, tunc et ministrare Deo cum ipsis.
marg.| Secundum illud. Sir. 25.b. Et inhabitatione sancta coram ipso ministravi. Unde subdit.
marg.| {z} Per quem] spem, scilicet.
marg.| {u} Proximamus ad Deum] Per spem enim iam in celo sumus.
marg.| Sicut dictum est sup. 6.d. de spe Quam inquit, Sicut anchoram habemus anime tutam ac firmam, et incedentem ; vel introeuntem usque ad interiora velaminis. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus.
marg.| Sed cur de spe dicit Apostolus quod ea proximamus ad Deum, et non de caritate magis ? Respondemus, quia {7. 254ra} caritas copulat Deo, et iungit, sive unit. Secundum illud 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus efficitur. Spes autem ducit, et ita accedere ad Deum facit ; fides autem via est. Accedamus ergo ad Deum per spem, et ipse accedet ad nos per spei impletionem. Secundum illud Iac. 4.b. Appropinquate Deo et appropinquabit vobis.
marg.| {a} Et quantum est] hoc. Adhuc ostendit, quod maius est sacerdotium Christi sub iureiurando promissum ; Sacerdotium autem Aaron non Dicit ergo :   [Et quantum est] hoc quia per multa commendavimus Sacerdotium et adhuc aliud dico.
marg.| {a} Et quantum est] hoc, admirative quasi dicat valde magnum est, scilicet quod non sine iureiurando Iesus factus est Sacerdos, supple. Vel melius suspensive est constructio usque, ibi : (In tantum melioris.) Unde illud.   [Quantum] quod hic dicitur, respicit,   [in tantum] etc.
marg.| {b} Alii quidem sine iureiurando] id est illi Sacerdotes Levitici generis non statui in Sacerdotio sub iureiurando, in quo innuitur, quod erant aliquando mutandi.
marg.| {c} Hic autem] id est Iesus factus est Sacerdos.
marg.| {d} Cum iureiurando] facto.
marg.| {e} Per eum] id est per Deum Patrem non per Moysen, qui dixit ad illum.
marg.| {g} Iuravit Dominus] etc. Sic ordina litteram.
marg.| {f} Qui] Deus,   [dixit ad illum] id est ad Christum. Non dicit ad plures Sacerdotes sed ad unum Chrysostomus Ad unum, id est unus Sacerdos non esset novi Testamenti, nisi esset immortalis. Et iam quid dixit.
marg.| {i} Tu es Sacerdos in eternum] Et quod in eternum sit Sacerdos.
marg.| {g} Iuravit Dominus] Hoc dicit Propheta in propria persona.   [Iuravit] id est inconcussa veritate firmavit.
marg.| {h} Et non penitebit eum] id est non mutabit factum. Deus enim dicitur de re penitere, quam mutat. Gn. 6.b. Penitet me fecisse hominem, id est mutabo, quod feci, quia delebo hominem de facie terre. Nota, quod si Sacerdotes nostri essent promoti a Deo in Sacerdotium, et secundum ordinem Melchisedech, exequerentur officium suum, et Dominum non peniteret de promotione eorum.
marg.| {k} Intantum] etc. Istud intantum respicit supra illud.   [Et quantum est] etc. quasi diceret secundum quod magnum est, hoc, quod cum iureiurando factus est Christus Sacerdos, quod non alii. Sacerdotes. (Intantum,) certum est, quod.
marg.| {l} Melioris Testamenti] Sic ergo ex laude Sacerdotis infere commendationem legis, cum sic probat Testamentum novum esse melius per Sacerdotem meliorem. Glossa tamen legit illud. (Intantum,) sine suspensione ad, (quantum) precedens (Intantum,) id est per hoc, quod tanta est scilicet quod cum iureiurando factus est Sacerdos, et quod per eum approximamus ad Deum, certum est quod.
marg.| {m} Iesus factus est] etc. quam sit verus Sponsor, id est assertor veritatis, et sponsor eterne beatitudinis. Melius autem spondet lex Christi, quam lex Moysi, cum quidem spondet, lex triticum, vinum, et oleum, et Evangelium vitam eternam, quo pacto ibi gravia non imperantur. 1Io. 5.a. Mandata eius gravia non sunt.
marg.| {n} Et alii quidem] Hic ostendit Sacerdotium Christi dignius per eminentiam Sacerdotis. Unde dicit. (Et alii quidem,) quasi hoc iterum modo dignior est Iesus. Et id est quia. (Alii quidam plures,) secundum legem.
marg.| {o} Idcirco, quod morte] etc. id est diu manere in vita, et honore sacerdotali. Quia sicut dicit Eccl. 10.b. Omnis potentatus brevis vita. Io. 8.g. Et Prophete mortui sunt. Et Nu. 20.d. Et pergat Aaron ad populum suum, non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel. Et postea dicit Cumque Aaron spoliasset, vestibus suis induit Eleazarum.
marg.| {p} Hic autem] id est Iesus.
marg.| {q} Eo quod maneat in eternum, sempiternum habet Sacerdotium] quia {7. 254rb} non potest deponi pro culpa. Ille peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius 1 : Petr. 2. et Is. 53.c. Manet autem Christus in eternum.
marg.| {r} Unde] scilicet Iesus, quia manens sempiternum habet Sacerdotium.
marg.| {s} Et salvare in perpetuum potest] id est salute perpetua.
marg.| Contra illos, qui volunt salvari a Christo salute temporali, que est communis hominibus, et iumentis. De qua Ps. 35. Homines, et iumenta salvabis, Domine, Sed suos salvat Christus a miseria, et a pena. Unde signanter dicit. (Salvare in perpetuum potest accedentes) quia salutem perpetuam dat accedentibus ad ipsum. 1Pt. 2.d. Conversi estis nunc ad Pastorem, et Episcopum animarum vestrarum, id est ad Christum, qui hic pascit animam gratiam infundendo, et episcopat gloriam eternam in futuro conferendo Inf. 10.d. Accedamus cum vero corde in plenitudinem fidei aspersi corda a conscientia mala, et obtulit corpus aqua munda teneamus spei nostre confessionem indeclinabilem. Cum non hic tantum, sed in futuro salvat, ut faciat perpetuos ; alioquin si non sint perpetui, qualiter salvantur in perpetuum ? Sed etiam dicitur de non accedentibus, Iob. 36.a. Potentes non abiicit, cum, et ipse sit potens, sed non salvat impios sed accedentes illos salvat Deus. Accedentes, dico.
marg.| {t} Per semetipsum] id est per Iesum Christum.
marg.| {u} Ad Deum] aliter nullus potest accedere ad Patrem, nisi per Christum mediatorem, Io. 14.a. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Ipse enim est ostium, ut dicitur Io. 10.b.
marg.| Vel. (Salvare in perpetuum potest,) ipse, dico, accedens ad Deum non per alienum Pontificem, nec per alienas hostias, sed per semetipsum summum Sacerdotem, et hostiam infr. 9.c. Per proprium sanguinem semel introivit in Sancta. Ipse dico.
marg.| {x} Semper vivens] quod non alii Sacerdotes ; quia etsi crucifixus est infirmitate, sed vivit ex virtute Dei 2Cor. 13.b.
marg.| {y} Ad interpellandum pro nobis] Representatione enim sui ex natura, qua Pontifex est, id est humana, quam celis intulit, interpellat pro nobis Chrysostomus Hoc secundum carnem ait, quia ut Sacerdos interpellat. Qui enim dicit Io. 2.d. Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, qualiter interpellat ? Rm. 8.f. Qui est ad Dexteram Dei ; qui etiam interpellat pro nobis, 1Io. 2.a. Advocatum habemus apud Deum Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. inf. 9.f. Non enim in manufacta Sancta introivit Iesus in exemplaria verorum, sed in ipsum celum, ut appareat nunc cultui Dei pro nobis.
marg.| Talis enim, qui dicit, quod per se est accedens ad Deum ad interpellandum pro nobis bene nobis, expedit, et sibi convenit.
marg.| {z} Talis enim] id est decebat, quod talis esset ille, qui pro nostris peccatis mundanis, sicut Pontifex offert, scilicet.
marg.| {a} Sanctus] id est mundus, vel firmus in mente quantum ad se.
marg.| {b} Innocens] quantum ad proximum in opere.
marg.| {c} Impollutus] in corpore.
marg.| {d} Segregatus a peccatoribus] id est omnes homines transcendens in merito vite et conversationis
marg.| Δ honeste.
marg.| De Christo autem specialiter dicuntur ista, et singulariter. Dicitur enim.
marg.| {a} Sanctus] id est mundus contra omnem carnalem concupiscentiam. Item (sanctus) dicitur, id est agios, id est sine terra, contra omnem oculorum concupiscentiam. Item, (sanctus,) dicitur, id est firmus et solidus contra omnem inanem superbiam. Item, (sanctus,) dicitur, id est sanguine proprio tinctus in passione propter redemptionem nostram. Unde Is. 63.a. Qui est iste, qui venit de Edom tinctus vestibus de Bosra, iste formosus in stola sua, etc. His quatuor modis dicitur Christus sanctus. 1Pt. 1.c. Eum, qui vocavit vos sanctos, et ut ipsi in omni conversatione sancti sitis, quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
marg.| {b} Innocens] quia ipse est agnus sine macula. De quo habetur Ex. 12.a. Et Io. 1.d. Ecce agnus Dei. Item (innocens) dicitur Christus, qui nec miserum fecit nec miserum derelinquit, imo miserum genus humanum per penitentiam relevavit. Secundum illud Ps. 41. Abyssus abyssum invocat, id est abyssus misericordie revocat abyssum miseriarum.
marg.| {c} Impollutus] quia vie eius vie pulchre. Is. 41.a. Semita in pedibus eius non apparebit, id est pulvis semite, que non adheret in pedibus discipulorum, vie autem hominum pollute sunt 1Rg. 21.b. Via hec polluta est, sed et ipsa sanctificabitur in vasis. Contra Mt. 9.a. Cum publicanis, et peccatoribus manducat, et bibit magister vester. Solutio : Segregatus
marg.| Θ fuit
marg.| {7. 254va} Δ honeste.
marg.| {a} Et excelsior celis factus] id est etiam Angelos transcendens in omnimoda felicitate. Taliter similiter deceret esse Sacerdotes nostros, sed tamen non tanta requirit Dominus in homine puro, quia sic pauci, imo nulli fierent Episcopi. Satis sufficeret Domino, si Sacerdotes nostri, et Episcopi haberent illas tredecim differentias, de quibus dicitur 1Tim. 3.a. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, Doctorem, non vinolentum, etc.
marg.| Θ fuit a peccatoribus non mensa, sed vita. Sap. 2.c. Dissimilis est aliis vita illius, et immutate sunt vie eius.
marg.| {a} Et excelsior celis factus] id est omni creatura Iob. 11.b. Excelsior celo est et quid facies ? Profundior inferno, et unde cognosces Longior terra mensura eius, et latior mari.
marg.| {b} Qui non habet] alii,   [prius pro suis delictis] etc. Sicut dicitur Lv. 16.d. Roget autem Sacerdos pro se, et pro domo sua, et pro universo cetu filiorum Israel, non dicit pro his, qui extra cetum sunt. In quo significatur, quod orationes Ecclesie non prosunt excommunicatis. Item Lv. 16.d. Cum exierit Sacerdos ad altare quod coram Domino est, oret pro se. Item in eod. e. Postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se, quam pro populo. Sed Christus non habet hanc necessitatem.
marg.| {c} Hoc enim] scilicet offerre.
marg.| {d} Fecit semel] in ara crucis non pro suis, sed pro nostris peccatis. Is. 53.b. Vulneratus est propter iniquitates nostras : attritus est propter scelera nostra. Et inf. Et Dominus posuit in eo omnem iniquitatem omnium nostrum.
marg.| {e} Lex enim] Quasi Levitici Sacerdotes habent necessitatem quotidie offerre, et non Christus ; quia illi infirmi huic autem semel sufficit, quia filius perfectus.   [Lex enim homines constituit] infirmitatem, scilicet culpe et miserie peccandi, et moriendi, et ideo pro se offerebant sup. 5.a. Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his, que sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis, qui condolere possit his, qui ignorant, et errant quoniam, et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis.
marg.| {f} Sermo autem iurisiurandi] etc. dictus per David, constituit Sacerdotem, id est constituendo dicit, vel significat.
marg.| {g} Filium] duraturum,   [in eternum] Filium, dico
marg.| {h} Perfectum] id est gratia, et veritate plenum, ut dicitur Io. 1.b. quasi diceret, lex constituit filium perfectum, et eternum, quando dicit Ps. 109. Iuravit Dominus, et non penitebit eum etc. Chrysostomus Contra servum dicit filium, contra imbecillitatem, dicit perfectum, idest, potentem ; et eternum contra mortale.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_7)

Notes :