Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Hbr. 13,1 

Caritas fraternitatis maneat in vobis1,
1 in vobis] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,2 

et2 hospitalitatem nolite oblivisci,
2 et] om. Weber
per hanc enim
placuerunt3
3 placuerunt] latuerunt Weber
quidam angelis hospitio receptis.
Numérotation du verset Hbr. 13,3 

Mementote vinctorum,
tamquam simul vincti
et laborantium
tamquam et ipsi in corpore morantes.
Numérotation du verset Hbr. 13,4 

Honorabile
connubium
omnibus4,
4 omnibus] in praem. Weber
et thorus immaculatus.
Fornicatores5 et adulteros iudicabit Deus.
5 fornicatores] + enim Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,5 

Sint mores
sine avaritia,
contenti presentibus.
Ipse enim dixit :
non te deseram neque derelinquam,
Numérotation du verset Hbr. 13,6 

ita ut confidenter dicamus
Dominus mihi adiutor est6,
6 est] om. Weber
non timebo quid faciat mihi homo.
Numérotation du verset Hbr. 13,7 

Mementote prepositorum vestrorum
qui vobis
locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem.
Numérotation du verset Hbr. 13,8 

Christus Iesus heri et hodie, ipse et in secula.
Numérotation du verset Hbr. 13,9 

Doctrinis variis
et peregrinis
nolite abduci.
Optimum enim est gratia stabiliri cor,
non escis que non profuerunt
ambulantibus in eis.
Numérotation du verset Hbr. 13,10 

Habemus altare de quo edere
non habent potestatem
qui tabernaculo
deserviunt.
Numérotation du verset Hbr. 13,11 

Quorum enim animalium
infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Numérotation du verset Hbr. 13,12 

Propter quod
et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Numérotation du verset Hbr. 13,13 

Exeamus ergo7
7 ergo] igitur Weber
ad eum
extra castra,
improperium eius
portantes.
Numérotation du verset Hbr. 13,14 

Non enim habemus
hic
manentem civitatem,
sed futuram inquirimus.
Numérotation du verset Hbr. 13,15 

Per ipsum ergo offeramus
hostiam laudis semper Deo,
id est fructum labiorum confitentium
nomini eius.
Numérotation du verset Hbr. 13,16 

Beneficientie autem
et communionis
nolite oblivisci talibus enim
hostiis promeretur Deus.
Numérotation du verset Hbr. 13,17 

Obedite
prepositis vestris
et subiacete eis.
Ipsi enim
pervigilant
quasi rationem pro animabus vestris reddituri,
ut cum gaudio
hoc faciant,
et non gementes
hoc enim non expedit
vobis.
Numérotation du verset Hbr. 13,18 

Orate pro nobis,
confidimus enim
quia bonam conscientiam
habemus in omnibus
bene volentes
conversari.
Numérotation du verset Hbr. 13,19 

Amplius autem deprecor vos
hoc facere,
quo8celerius restituar vobis.
8 quo] ut praem. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,20 

Deus autem pacis
qui eduxit
de mortuis
pastorem magnum ovium,
in sanguine testamenti eterni, Dominum nostrum Iesum Christum9,
9 Christum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,21 

aptet vos
in omni bono, ut
faciatis
voluntatem
eius,
faciens in vobis
quod placeat coram se
per Iesum Christum,
cui
gloria in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Hbr. 13,22 

Rogo autem vos, fratres, ut10 sufferatis
10 ut] om. Weber
verbum solacii.
Etenim perpaucis
scripsi vobis.
Numérotation du verset Hbr. 13,23 

Cognoscite fratrem nostrum Timotheum
dimissum,
cum quo si celerius venerit videbo vos.
Numérotation du verset Hbr. 13,24 

Salutate omnes prepositos vestros,
et omnes sanctos.
Salutant vos de Italia fratres11
11 fratres] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,25 

Gratia
cum omnibus vobis. Amen.
EXPLICIUNT EPISTOLE PAULI12.
12 expliciunt...Pauli] explicit epistola ad hebraeos Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset Hbr. 13,1 
marg.| {e} { 274rb } 1 Etenim Deus] creatione.
1 Capitulum 13 incipit superius In Hbr. 13, 28.
marg.| {f} Noster] recreatione, et iustificatione.
marg.| {g} Ignis consumens] In hoc notantur tria beneficia. Ignis enim est illuminans intellectum ad cognitionem, et accendens affectum ad amorem consumens peccatorum nostrorum rubiginem. Et ita facit Deus placentes. Mal. 3.a. Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum. Is. 4.b. Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii, et spiritu ardoris. Soph. 1.d. In igne celi eius devorabitur omnis terra, id est terrenitas. Sed contra in Antiphona. Advenit ignis divinus non comburens, sed illuminans.
marg.| Solutio Consumit culpam, sed consumat naturam. Vel aliter continua.
marg.| {c} Cum metu, et reverentia] serviemus Deo.
marg.| {e} Etenim Deus noster ignis consumens est] ad comburendas paleas, malos, scilicet. Ier. 15.g. Ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit. Dt. 4.d. Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus emulator. Iterum Dt. 9.a. Dominus Deus tuus transibit ante te ignis devorans atque consumens.
marg.| {h} Caritas fraternitatis] Post timorem Dei agit de caritate fraternitatis, quantum ad proximos dicens.   [Caritas fraternitatis maneat in vobis] id est caritas sit inter vos, quia fratres estis, ut vos invicem diligatis, 1Pt. 2.c. Omnes honorate, fraternitatem diligite, 2Pt. 1.b. In pietate autem fraternitatis amorem, in fraternitatis amore caritatem.
marg.| Item 1Pt. 4.b. Ante omnia autem mutuam caritatem in vobismetipsis continuam habentes. Col. 3.c. Super hec autem omnia caritatem habentes, que est vinculum perfectionis.
marg.| Sed quia caritatem cordis probat effectus. Ideo sequitur.
Numérotation du verset Hbr. 13,2 
marg.| {i} Et hospitalitatem nolite oblivisci] Oblivisci dicit, quia hanc habuerunt antequam expoliarentur rebus suis. Chrysostomus Non dixit. Hospitales fiatis, quasi non existentibus, {7. 274vb} sed.
marg.| {k} Nolite oblivisci] quasi dicat, quia iam olim fuistis sed tribulationibus modo attriti, et rebus expoliati, non facere modo potestis, 1Pt. 4.b. Hospitales invicem sine murmuratione. Rm. 12.c. Hospitalitatem sectantes, id est non solum sustinentes, sed etiam sectantes. Lc. ult. d. Et coegerunt illum dicentes. Mane nobiscum, etc. Ibi Glossa Quo exemplo colligitur, quia peregrini ad hospitium non solum sunt vocandi, sed etiam trahendi. Gn. 19.a. Compulit illos oppido, etc.
marg.| {l} Per hanc] quasi ideo non obliviscamini hospitalitatem   [Per hanc enim placuerunt quidam Angelis hospitio receptis] Chrysostomus Quidam Loth hoc inchoari dicunt. Gn. 19.a. Obsecro, Domine, declinate in domum pueri vestri. Et postea dicitur. Compulit eos oppido, etc.
marg.| Vel de Abraham similiter potest intelligi, qui tres Angelos recepit. Gn. 19.a. Vel alia translatio.
marg.| Per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt Angelos, cui littere consentit, qui taliter litteram habet.
marg.| Per hanc enim latuit quosdam hospitantes Angelos, id est non scientes esse Angelos, sed arbitrantes esse homines hospitaverunt, propterea magna merces eis. Si enim scirent esse Angelos nihil mirabile.
marg.| Et habetur simile exemplum de Beato Iuliano, qui Dominum recepit in specie leprosi, nesciens Deum esse, sed leprosum. Cum gaudio autem suscipiendi sunt hospites, sicut dicitur Tb. 7.a. Et suscepit eos Aaguel cum gaudio. Et postea subditur.
marg.| Unde estis iuvenes fratres nostri. Nota, quod non prius quesivit, qui essent, quam recepisset eos cum gaudio. Modo sine gaudio, imo, et cum tristitia recipiuntur ignoti, vel non recipiuntur.
marg.| Et contra Iob. 31.d. Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatoribus patuit. Contra illos, qui semper habent ianuas clausas.
Numérotation du verset Hbr. 13,3 
marg.| {m} Memento vinctorum] etc. Hic monet eos ad aliud opus pietatis, ut vinctis subveniant, scilicet, ministrando quasi preter etiam hospites   [mementote vinctorum] pro fide Christi. Mementote, dico, ita compatiendo, et subveniendo, sicut velletis vobis subveniri, si essetis simul vincti. Et hoc est.
marg.| {n} Tamquam simul vincti] id est sic subvenite, et compatimini eis, ac si cum eis vincti essetis, sup. 10.g. Vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Mt. 25.d. In carcere fui, et visitastis me. Vinctus erat Paulus cum vinctis simul, qui dicebat, 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, et ego non infirmor, quasi dicat, quis vincitur, et ego non vincior. Eph. 3.e. Non deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, que est gloria vestra, scilicet, in esse socium tribulationum vestrarum. Est autem duplex vinculum paupertatis, et ferri ad litteram. Ps. 106. Vinctos in mendicitate, et ferro.
marg.| {o} Et] mementote   [laborantium] quocumque laboris genere.
marg.| {p} Tamquam, et ipsi in corpore morantes] id est tamquam experti per hoc, quod estis in corpore, quid necesse sit laborantibus. In corpore enim non est nisi labor, et dolor. Iob. 5.b. De humo non egreditur dolor, id est de corpore non exibit afflictio, sed semper inerit.
Numérotation du verset Hbr. 13,4 
marg.| {q} Honorabile connubium] etc. Hic loquitur Apostolus de nuptiis contra quosdam hereticos, qui eas damnant, quas tamen Dominus presentia sua, et matris sue, et Discipulorum suorum honoravit, et primum miraculum notum, et apertum ibi fecit. Io. 2. Nuptie facte sunt in Chana Galilee, etc. Istos autem hereticos reprobat alibi, 1Tim. 4.a. Spiritus autem manifeste dicit ; quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes Spiritibus erroris, et doctrinis Demoniorum loquentium in Hypocrisi mendacium prohibentium nubere. 1Tim. 5.b. Volo autem iuniores nubere, filios procreare.
marg.| Item 1Cor. 7.e. Si nupserit virgo, non peccavit, tribulationem autem carnis habebunt huiusmodi.
marg.| Sed quia uxorati dupliciter peccant, vel per abusum propriarum uxorum, vel per adulterium alienatum.
marg.| Et similiter e contrario mulieres. Ideo dicit Apostolus. [Honorabile connubium] id est non meretricabile sit,   [in omnibus] contra abusum, ut honorem tribuant uxori, vel coniugio non abutentes ea, 1Th. 4.a. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vas suum possidere, id est uxorem, in sanctificatione, et honore, 1Pt. 3.b. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem.
marg.| Vel [Honorabile connubium] sit,   [in omnibus] ut scilicet, ad honorem Dei, et ad amorem filiorum ad cultum Dei procreandorum ducatur uxor certisque locis, et temporibus ab ea abstineatur ; et cognoscatur.
marg.| { 275ra } {a} Et thorus immaculatus] scilicet sine macula adulterii. Primum ergo dicitur contra abusum, ut scilicet sit honorabile connubium. Et secundum dicitur contra adulterium, ut scilicet   [Thorus sit immaculatus] Vel,   [Honorabile connubium] ut recta intentione accipiatur, et ducatur uxor, et legitime.   [Et thorus immaculatus] ut uxor ducta recto modo, certo tempore, et loco et iusta ratione cognoscatur. Sunt autem plures rationes, propter quas homo potest cognoscere uxorem. Prima, et precipua est ad procreationem prolis ad cultum Dei. Secunda ad vetationem fornicationis quantum ad se, ut, scilicet ipse vir cognoscat uxorem, ut sic ipse vitet fornicationem. Tertia est, ut providens uxori eam cognoscat hac de causa, ne ipsa, quam scit petulantem, et lascivam, adulterium suscipiat. Quarta ratio est, si ipsa petit debitum. In quinto casu potest cognosci mulier non sine peccato quocumque, sed sine peccato mortali, si, scilicet libido eum moveat ad cognoscendam eam, ita tamen, quod nullo modo cognosceret, nisi suam. Alias autem peccatum mortale, si scilicet cognoscit eam causa libidinis explende tam ferventer, ut etiamsi sua non esset, non minus cognosceret. De talibus dicit Augustinus quod nimius amator uxoris est adulter. Inde subdit.
marg.| {b} Fornicatores] etc. id est eternaliter condemnabit. Chrysostomus Si enim iuste nuptie concesse iusto viro, fornicator torquetur Eph. 5.b. Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in Regno Christi, Gal. 5.c. Manifesta sunt opera carnis, que sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, etc. Et postea subdit. Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
marg.| Et nota, quod per copulationem intelligitur diversitas inter fornicationem, et adulterium. Contra illos, qui dicunt quod fornicationis nomine intelligitur adulterium et est expressa auctoritas, quod cognoscere solutam est mortale peccatum. Et hoc valet, quando disputatur de luxuria. Similiter 1Cor. 6.b. Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt.
Numérotation du verset Hbr. 13,5 
marg.| {c} Sint mores] etc. Hic prohibet avaritiam, et tenacitatem de habitis, et cupiditatem de habendis, dicens.   [Sint mores sine avaritia] id est non sitis tenaces de habitis. Avaritia enim omnes bonos mores corrumpit, et malos introducit, Eccl. 10.b. Avaro nihil scelestius : hic enim propriam animam venalem habet.
marg.| Et nota, quod dicit. [Sint mores sine avaritia] contra quosdam, qui licet multa dent, et largiantur pauperibus ; tamen mores, sive modum tenacitatis retinent : quia avaro modo, et non libenti animo dant illud. 2Cor. 9.b. Necessarium existimavi rogare fratres, ut perveniant ad vos, et preparent repromissam benedictionem, non quasi avaritiam.
marg.| {d} Contenti presentibus] ut scilicet non sitis cupidi non habitorum ; sed sufficiat vobis, quod habetis. 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum Diaboli, etc. Et postea dicitur. Habentes igitur alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Sed ne forte dicerent. Quid facturi sumus, si defecerint nobis necessaria respondet, Dominus providebit vobis. Et hoc est.
marg.| {e} Ipse enim dixit] ad Iesum Nave, ille, scilicet qui non mentitur.
marg.| {f} Non te deseram, neque] sed ero tecum tibi subveniendo, et necessaria dando Ios. 1.a. Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam te, nec derelinquam. Dt. 31.b. Dominus, qui ductor est noster, ipse erit tecum, nec dimittet, nec derelinquet te : noli timere, neque paveas, 3Rg. 6.b. Non derelinquam populum meum Israel, Ps. 36. Iunior fui ; et senui, et non vidi iustum derelictum. Item Ps. 146. Qui dat iumentis escam ipsorum, etc. Mt. 6.d. Nolite solliciti esse dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur : hec enim omnia gentes inquirunt. Item in eod. d. Dico vobis, ne solliciti sitis, etc.
Numérotation du verset Hbr. 13,6 
marg.| {g} Ita ut] etc. Ita dixit, quod { 275rb } (ita,) est nobiscum non nos deserens.
marg.| {h} Ut confidenter dicamus] omnem sollicitudinem nostram in eum proiicientes, secundum quod dicitur. 1Pt. 5.b.
marg.| {i} Dominus mihi adiutor est] supplendo mihi necessaria. Et ideo
marg.| {k} Non timebo, quid faciat mihi homo] etiamsi aufert mea Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Is. 51.d. Quis tu, ut timeas ab omni homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet ? Prv. 29.d. Qui timet hominem, cito corruet. Chrysostomus Hoc et nos dicamus in omnibus tribulationibus, et tentationibus, Dominus mihi adiutor, non timebo, etc. Derideamus humana dum habemus Deum in mente. Sicut enim, si ille est inimicus, etsi omnes sunt amici, lucrum nullum ; ita ipso existente amico, etsi omnes impugnant, nullum est nocumentum : Quia autem longum est de singulis faciendis monere ; ideo Apostolus monet sequi Magistros dicens.
Numérotation du verset Hbr. 13,7 
marg.| {l} Mementote] etc. Apostolorum, scilicet eorum verba, et exempla habeatis iugiter in memoria : Verba ad obediendum eorum preceptis, et exempla ad imitandum, inf. eod. c. Obedite Prepositis vestris, et subiacete eis. De istis Prepositis dicitur Is. 60.d. Ponam visitationem tuam pacem, et Prepositos tuos iustitiam. 1Th. 5.b. Rogamus vos, ut noveritis eos, qui laborant inter vos, et presunt vobis in Domino, et monet vos, ut habeatis illos abundantius in caritate. Nota, quod dicit, eos, qui laborant, contra otiosos inter vos contra absentes qui non custodiunt gregem, et qui non sunt in communione aliorum : et presunt vobis in Domino contra seculares, qui presunt in divitiis non in Domino, id est in his, que Domini sunt : et monent vos, contra tacentes, et mutos canes. Ita autem mementote eorum verborum, et exemplorum ; quia ipsi sunt.
marg.| {m} Qui vobis] etc. Hoc pertinet ad eruditionem. Sed quia non tantum locuti sunt, nam etiam operati sunt bona in vita sua, et in fine quidam passi sunt tormenta : ideo addit, de his, que pertinent ad exempli prebitionem, dicens.
marg.| {n} Quorum] etc. gloriosum, quia mortui sunt in Christo, vel pro Christo, Apc. 14.c. Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Et dicit beatus Bernardus Multo magis, qui pro Domino occiduntur.
marg.| {n} Conversationis] etc. quasi dicat si vultis pervenire ad talem exitum, habeatis conversationem eorum, et fidem in exemplum, et sequamini fidem conversationis eorum, id est conversationem fidelem, vel que est ex fide. Vult ergo monere eos, quod oculos habent ad Prelatos, qui bene docuerunt quorum mors Prelati, ut sint forma gregis. 1Pt. 5.a. Forma facti gregis ex animo. Iac. 5.b. Exemplum accipite exitus mali, et longanimitatis, laboris, et patientie Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini : ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt sufferentiam Iob. audistis : et finem Domini vidistis.
Numérotation du verset Hbr. 13,8 
marg.| {o} Iesus Christus] Hoc refertur ad id, quod supra testatus est Deum dixisse ad Iosue : (Non te deseram, etc.) Poterat enim illis videri, quod tantum illa promissio pertineret ad Iosue ; ideo dicit quod non, imo etiam ad alios : quia (Iesus Christus) quasi dicat qui heri, id est in preterito iuvit Iosue.
marg.| {p} Hodie] id est in presenti iuvabit nos. Vel sic continua. Poterat dicere : non possumus imitari illos antiquos Sanctos quia Dominus contulit eis tunc magnam gratiam ideo respondet, quod similiter modo paratus est dare, si esset, qui eam accipere vellet, quia (Iesus Christus heri, etc.) id est sine fine ; quasi dicat, equaliter potens est et liberalis, et erit, sicut fuit Apc. 1.b. Ego sum Alpha et Omega Principium, et finis dicit Dominus, qui est, et qui erit, et qui venturus est Ps. 101. Tu autem idem ipse es, et anni, etc. Is. 59.a. Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat : nec aggravata est auris eius, ut non exaudiat ; sed iniquitates vestre diviserunt inter vos, et Deum vestrum ; et peccata vestra obsederunt faciem eius a vobis.
Numérotation du verset Hbr. 13,9 
marg.| {q} Doctrinis] etc. Hic loquitur contra superstitiosos in cibis, vel superfluos. Quidam enim occasione eius, quod Apostolus predicabat omnia, etc. dicebant non esse peccatum cibis affluere. Alii dicebant, a quibusdam cibis secundum legem abstinendum esse. Contra quos omnes Apostolus dicit :   [Doctrinis variis] id est diversis a nostra doctrina.
marg.| {r} Et peregrinis] id est extraneis a veritate.
marg.| {s} Nolite abduci] id est seduci per speciem et ornatum verborum : nec a veritate Evangelii adducamini propter superstitionem talium. Chrysostomus Cum Christus dicat. Mt. 15.b. Non quod intrat in os, coinquinat hominem. 1Tim. 4.a. In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes Spiritibus erroris, et doctrinis Demoniorum, etc. Vel.
marg.| {q} Doctrinis variis] id est ex veritate et falsitate permixtis. Nulla enim falsa doctrina est, ut dicit Glossa que non aliquando vera intermisceat. Talis doctrina est lepra volatilis, {7. 275va} unde, et ipsi leprosi sunt, id est doctrinis variis abducuntur illi, qui Theologiam, et leges permiscent, vel aliquas seculares scientias simul audiunt de diversis scientiis spiritualibus, et secularibus. Contra quos dicitur. Dt. 22.b. Non arabis in bove simul, et asino : non indueris vestimento, quod ex lana, linoque contextum est. Dicit ergo :   [Doctrinis variis] ex veritate, et falsitate permixtis ; vel ex diversis scientiis spiritualibus, et secularibus.   [Et peregrinis] id est extraneis a studio sanctorum Patrum. Scientia enim Sanctorum, ut dicit beatus Bernardus temporaliter cruciari, et in eternum gloriari. Sed istam scientiam multi reprobant, et parvipendunt, 2Mcc. 4.c. Et patrios quidem honores nihil habentes Grecas glorias optimas arbitrabantur.   [Nolite abduci] a Deo ad Diabolum Ducem. Iud. 2.d. Abduxit Holophernes omnes filios Madian, et predavit omnem locupletationem eorum. Ideo autem attendere talibus non debetis.
marg.| {a} Optimum enim est gratia stabilire cor, non escis] id est gratia fidei confirmare cor debetis, et non studere observationi sue, discretioni ciborum, vel affluentie electorum. Gratia enim est stabilimentum cordis, et robur spiritui, si cor ea fuerit repletum. Vas enim plenum aliquo per ipsam repletionem solidatur, et stabilitur. Sic cor plenum gratia si fuerit, firmiter stat ut non fluctuet, vel in prosperis, vel in adversis. 1Cor. 16.c. State in fide, viriliter agite, et confortamini. E contra cor sine gratia vacillat, et fluctuat. Unde Is. 57.d. Cor impii, quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Esce autem non implent cor nec solidant ; sed ventrem inflant, et gravant. De quibus subdit.
marg.| {b} Que non posuerunt] imo nocuerunt.
marg.| {c} Ambulantibus in eis] id est illis, qui perseveranter student in eis, vel discernendo, ut superstitiosi ; vel nimis affluendo, ut gulosi, de quibus dicitur, 1Cor. 6.c. Esca ventri, et venter escis, Deus autem, et hunc et illas destruet, Phil. 3.d. Quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum. Non ergo ambulandum est in eis ; quia nocent, sed in spiritualibus est statuendum. Unde Gal. 5.c. Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis, Rm. 13.d. Carnis curam ne feceritis in desideriis. Quomodo ergo esce nocent, habetur exemplum. Nm. 11.g. Adhuc carnes erant in dentibus eorum ; et ecce furor Domini concitatus est in populum, Ps. 77. Adhuc esce eorum erant in ore eorum : et ira Dei ascendi super eos.
marg.| Et nota, quod hoc verbum, quod dicit Apostolus. [Optimum] est contra quosdam, qui pro modica debilitate corporis, quam se habere putant, cum tamen magis sit debilitas, et acidia animi, statim querunt solatium ciborum : sed melius esset, quod cor solidarent gratia, quam ventrem inflarent esca.   [Optimum est gratia stabilire cor, non escis] ventrem,   [que non profuerunt ambulantibus in eis]
marg.| Certum enim est, quod gratia sobrietatis, et corpus, et cor solidat. Sicut dicit Sir. 31.d. Sanitas anime, et corporis sobrius potus. E contra propter crapulam multi obierunt. Multi etiam debiles efficiuntur per infirmarias. Unde 1Cor. 11.d. Alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Et postea dicitur. Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi.
Numérotation du verset Hbr. 13,10 
marg.| {d} Habemus] enim quasi ideo non debemus discernere cibos secundum legem, quia,   [habemus altare] id est Christum, vel fidem Christi, in quo offeruntur orationes, et operationes nostre Deo, et acceptantur. Corpus ergo Christi, quod offertur altari, est altare Thymiamatis, in quo offeruntur thura orationum, ut habetur Ex. c.30.a. Ideo orationes finiuntur. Per Dominum nostrum, etc. De quo habetur Ex. 20.d. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta, et pacifica vestra Glossa Credes filium Dei incarnatum : in terra enim corpus humanum.
marg.| {e} De quo edere non habent potestatem] sacerdotalem, scilicet potestatem edendi, id est non sunt digni communione corporis, et sanguinis Christi.
marg.| {g} Qui tabernaculo deserviunt] id est observantiis legalibus subiecti sunt, sicut illi, qui cibos discernunt. Talis enim exterius est a veritate, qui umbre deservit, et exemplari. {7. 275vb} Sicut enim tempore figurarum, qui deserviebant figuris de ipsis timebant, ita tempore gratie illi soli, qui veritate vivere debent, Nm. 18.b. Si quis exterius accesserit, morietur. Item in eod. b. Omnis oblatio, et sacrificium, et quicquid pro peccato, et delicto redditur mihi, et cedet in Sancta Sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum in Sanctuario comedens illud. Mares tantum edent ex illo quia consecratum est Domino. Et postea dicitur filiis Levi, dedi omnes decimas Israelis pro ministerio, qui serviunt mihi in tabernaculo federis. 1Cor. 9.b. Qui in sacrario operantur, que de sacrario sunt, edunt ; qui altari deserviunt, cum altari participant. Ministri ergo gratie de cibo gratie debent vivere ; sicut ministri carnales de cibis carnalibus vivebant.
marg.| Sed multi sunt hodie, qui dicunt se ministros Christi, et de altari volunt vivere ; sed sunt ministri legis, qui non querunt, nisi carnalia, nec curant de spiritualibus. Paleas sequuntur temporalium, non granum virtutum. Hi debent de Sacerdotio depelli : quia nomina eorum non sunt scripta inter celestes et spirituales Sacerdotes. Sicut illi, de quibus dicitur sup. 12.f. Qui conscripti sunt in celis. Esd. 2.d. Hi quesierunt scripturam genealogie sue, et non invenerunt : et eiecti sunt de Sacerdotio, et dixit illis Athersatha, ut non comederent de Sancto Sanctorum, donec surgeret Sacerdos doctus, atque perfectus. Neemie. 7.f. idem. Vel sic.
marg.| {d} Habemus enim altare] etc. quasi dicat, ideo non est studendum ciborum affluentiis, et superfluitatibus : quia,   [habemus altare] id est crucem Domini, vel memoriam sue passionis : in quo altari offerre debemus animales motus carnis per macerationem, vel thura, et Thymiata per devotam orationem.
marg.| {e} De quo] id est de cuius sacrificiis, et oblationibus.
marg.| {f} Edere non habent potestatem] id est non sunt digni in spiritualibus delectari sacrificiis, qui tabernaculo corporis deserviunt, et ex toto serviunt carni.
marg.| {g} Qui] scilicet curam carnis agunt in desideriis. Tales, quasi dicat, qui recipiunt carnales delectationes, non habent gustum ad spirituales. Bernardus Delicata est consolatio divina, que non datur admittentibus alienam. Vel altare, ut dictum est, est altare Ecclesie, ubi consecratur Dominicum corpus, de quo edere non habent potestatem.   [Qui tabernaculo] id est corpori deserviunt, id est omnino serviunt voluptatibus corporis, ut fornicatores, adulteri ebriosi, de quibus dicitur Rm. 16.c. Huiusmodi Christo Domino non serviunt, sed ventri suo. Nomine autem tabernaculi intelligitur corpus. Secundum illud 2Pt. 1.c. Scio quoniam velox est depositio tabernaculi mei. Tales ergo, qui tabernaculo, deserviunt, non sunt digni edere de illo sacrificio. 1Cor. 11.f. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat, et bibit indigne, iudicium sibi manducat, et bibit.
Numérotation du verset Hbr. 13,11 
marg.| {h} Quorum enim] Per duplicem allegoriam. Unam veteris, aliam novi Testamenti, id est per allegoriam surgentem de duplici historia, scilicet veteris, et novi Testamenti probat non debere deservire tabernaculo corporis. Et post ostendit per historiam veteris Testamenti, dicens.   [Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per Pontificem, horum corpora cremantur extra castra] Hoc habetur. Nm. 19.a. et Lv. 16. Et est sensus. Ideo non est studendum in procuratione carnis, imo potius caro maceranda est, ut sic oblatio fiat Deo accepta, quia Sanctorum sanguis infertur in Sancta.
marg.| {i} Per Pontificem] id est vita, sive vite illorum affinitas laudabilis Deo patri presentatur, per Christum verum Sacerdotem, qui est Advocatus noster interpellans pro nobis, ut dicitur sup. d. Rm. 8.g. et 1Io. 2.a. Vel eorum sanguis infertur in Sancta Sanctorum, et anime eorum cum triumpho passionis fruiture celo.
marg.| {k} Horum autem corpora cremantur extra castra] quia Sancti extra conversationem secularium, carnaliumque hominum fervore spiritus accensi consumunt quicquid carnale est in eis, et fluidum, atque libidinosum macerando se, et mortificando membra sua cum vitiis, et concupiscentiis, ut dicitur Gal. 5.d. Vitulus autem, et hircus sic immolabantur, sicut dicitur Lv. 16.f. Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerunt immolati, et quorum sanguis illatus est, asportabunt foras extra castra, etc. et comburent igni tam pelles, quam carnes, et fimum. Vitulus, et hircus debent offerri Deo : quia petulantia carnis, et curiositas mentis Deo debet macerari. Vel per vituli oblationem designatur preciosa mors Martyrum. Per hirci vero immolationem penitentia peccatorum, qui corpora sua offerunt Deo hostiam vivam {7. 276ra} sanctam Deo placentem. Rm. 12.a. Utrorumque autem sanguis infertur in Sanctuario, quia pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius, tam Martyrum, qui semel totum sanguinem fundunt pro Christo, quam Confessorum, et penitentium, qui quotidie se mortificant Deo. Secundum illud. Ps. 43. Quoniam propter te mortificamur tota die, hoc dicit, quantum ad Confessores, estimati sumus, sicut oves occisionis, hoc dicit quantum ad Martyres. Caro autem hostie, et pellis et fimus igne comburantur. Caro, id est voluptas carnalis contra delicatos, et pellis, id est apparentia secularis contra superbos, et fimus, id est abundantia temporalis per ignem Sancti Spiritus in homine, qui se Deo offert hostiam, debet extingui.
marg.| Et nota, quod per hoc, quod dicit, quod sanguis animalium infertur in Sancta, significat, quod Sancti deserviunt altari celesti. Per hoc autem, quod dicit, quod corpora cremabuntur extra castra, ostendit, quod tabernaculo corporis non deserviunt. Deinde per allegoriam Novi Testamenti probat, quod non est deserviendum tabernaculo corporis dicens.
Numérotation du verset Hbr. 13,12 
marg.| {a} Propter quod] id est propter illud idem designandum scilicet, ut extra castra, id est extra carnales concupiscentias, vel carnalium hominum societatem exeamus.
marg.| {b} Et Iesus extra portam passus est] ad litteram, extra portam Ierusalem. Passus est, dico, ad hoc.
marg.| {c} Ut sanctificaret populum per suum sanguinem] id est merito sue passionis mundaret a peccatis non merito ipsius populi. Sicut enim de sanguine hostie aspergebatur populus, quod dicitur Ex. 24.b. Sumptum sanguinem respersit in populum. Ita sanguine Christi aspergatur populus fidelium ad emundationem a peccatis, et mollificationem devotionis. Sed quare non fuit Christus combustus extra portam, sicut hostia comburebatur extra castra ? Respondeo. Mystice sua passio dicitur combustio. Igne enim dilectionis, vel tribulationis coctus est in craticula Crucis. In lege etiam combustio vocatur quelibet acerba passio. Unde Ios. 7.c. Quicumque hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni. Postea autem dicitur, quod lapidavit eum, id est Actor, omnis populus.
marg.| Mystice. Porta civitatis est sensus corporis, in quorum nullo peccavit Christus, et ideo extra carnis voluptates passus est, et nos eius exemplo ostio sensuum vitiis clauso carnis desideria patiamur.
Numérotation du verset Hbr. 13,13 
marg.| {d} Exeamus igitur] quasi quia ipse extra castra passus est pro nobis, ut scilicet, nos sanctificaret, igitur.   [Exeamus extra castra] id est societates carnalium hominum, vel carnis voluptates pro Christo, ut ipsi vicem rependamus. Prv. 23.a. Ad mensam magnam sedisti ; scito quia talia oportet te preparare. Mortificemus ergo cum vitiis, et concupiscentiis. Item Gal. 2.d. Christo confixus sum Cruci. Dicit ergo : (Exeamus.) Lc. 8.a. Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Gn. 12.a. Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. (Extra castra.) Lucanus : « Nulla fides, pietasque viris, qui castra sequuntur ».
marg.| Extra castra colligebatur manna ; similiter extra carnalem voluptatem positis datur gratia, vel doctrina. Gn. 19.a. Loth erat in ostio tabernaculi, quando apparuerunt ei Angeli. In ostio tabernaculi est, qui temporalibus utitur ad sustentationem, non ad delectationem. Talis enim extra tabernaculum est omnino, quasi de corpore cogitat, ut sustentetur, nec intus est omnino, quia de ea non curat, ut delectetur. Sed quia non sufficit exire. Ideo subdit.
marg.| {e} Improperium] id est crucem, et vilitatem pro eo patienter ferentes. Mt. 16.d. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Chrysostomus Omnia faciamus cum gratiarum actione, 1Pt. 3.c. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis. Et vere {7. 276rb} debemus exire castra.
marg.| {f} Non enim habemus hic manentem civitatem] in hoc statu manens corpus.
marg.| Vel id est non habemus in isto mortali corpore manentem civitatem.
marg.| {g} Sed futuram inquirimus] id est secundum statum futurum corpus. Vel, id est mansionem celestem quia mansio terrestris preterit, sicut dicitur, 1Cor. f. Preterit enim figura huius mundi, sup. 11.c. Expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex, et conditor Deus.
Numérotation du verset Hbr. 13, moraliter 
marg.| Chrysostomus Est civitas, desideria populi, ratio, Rex, potentie anime Duces. Hec civitas in presenti non manet, sed mutatur, in futuro autem stabilietur per ipsum, ergo, etc. quasi dicat, ex quo ita est, quod per Pontificem infertur sanguis in Sancta, et oblatio Deo fit accepta per eum, sicut dictum est superius, qui est verus Pontifex : ergo.
marg.| {h} Per ipsum] Christum,   [offeramus hostiam laudis semper Deo] quasi dicat, illi offerebant vitulos ; nos offeramus Eucharistiam, id est gratiarum actionem. Hec germinent labia nostra. Unde exponendo qualem hostiam offerre debemus.
marg.| {i} Id est fructum labiorum confitentium nomini eius] id est semper confiteamur nomen eius, quod est laudare Deum et hostiam ei offerre, et sic fructum pacis eterne, vel presentis reconciliationis, et indulgentie nobis germinant labia confessionis nostre. Secundum illud. Is. 57.d. Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est, et pacem ei, qui prope est, id est peccatori, et Iusto, Peccator enim consequitur pacem reconciliationis, et Iustus pacem fraternitatis conscientie, et quietis eterne. Os. ult. b. Reddemus vitulos labiorum nostrorum. Eccl. ult. a. Confitebor tibi Domine Rex, et collaudabo te Deum Salvatorem meum : confitebor nomini tuo, quoniam adiutor, et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum perditione.
marg.| {k} Beneficentie autem] etc. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad bonos mores persuadendos, et ad opera pietatis dicens.   [Beneficentie autem] quasi dicat, non solum Deo offerre debetis laudes hostiis, sed etiam proximis largam eleemosynam. Et hoc est.   [Beneficentie autem] id est largitatis in alios quantum ad censum, sive quantum ad effectum. Beneficus enim dicitur largus, et eleemosyne deditus, inde beneficentia dicitur largitas eleemosynarum.
marg.| {l} Et communionis] quantum ad effectum, id est caritatis, qua omnia putantur communia. Rm. 12.c. Necessitatibus Sanctorum communicantes, id est affectum, et censum prebentes, 2Cor. 8.a. Secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem que fit in Sanctos.
marg.| {m} Nolite oblivisci] quasi dicat, etsi nostra sint ablata, tamen ex his, que habetis, date, sicut solebatis.
marg.| Hoc est, quod sup. 10.e. Dicit. Non deserentes collectionem vestram.
marg.| Vel [Beneficentie nolite oblivisci] quin bona faciatis pauperibus, 2Th. 3. Nolite deficere benefacientes in Christo Iesu Domino nostro. Sir. 12.a. Si benefeceris, scito, cui benefeceris. Et postea dicitur. Bene fac humili, et ne dederis impio. Sed quia multi benefaciunt pauperibus, sed non abundanter. Ideo subdit. (Et communionis,) quasi dicat, sic benefacite pauperibus, ut vestra, quasi communia eis impendatis abundanter secundum possibilitatem vestram. Unde 3. Cor. 8.c. Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio ; sed ex equalitate in presenti vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et illorum abundantia illorum inopie sit supplementum, ut fiat equalitas.
marg.| {n} Talibus enim hostiis] scilicet, eleemosynis, et operibus pietatis.
marg.| {o} Promeretur Deus] non illis antiquis legalibus hostiis sed eleemosynis, et operibus pietatis obtinetur Deus in presenti per gratiam, in futuro per gloriam. Gn. 15.a. Ego protector tuus, et merces tua magna nimis. Apc. ultimo capitulo : Ecce venio cito, et merces mea mecum est.
marg.| Per hoc autem, quod dicit. [Talibus hostiis promeretur Deus] vel complacatur. Secundum Chrysostomum, habetur argumentum, quod eleemosyna est hostia, qua Deus placatur, cum damus Christo tale sacrificium, ut offerat patri.
marg.| Aliter enim non offertur patri, nisi per filium. Phil. 4.d. Repletus sum acceptus ab Epaphrodito, que misistis in odorem suavitatis, hostiam acceptam placentem Deo.
marg.| {p} Obedite Prepositis vestris] quantum ad precepta.
marg.| {7. 276va} {a} Et subiacete eis] quantum ad correctiones, et disciplinas, Lv. 5.a. Si tetigerit immunditiam subiacebit delicto, id est pene delicto competenti, Rm. 13.a. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, 1Pt. 2.c. Subiecti estote omni humane creature propter Deum, sive Regi, quasi precellenti, sive Ducibus tamquam ab eo missis, Col. 3.d. Filii obedite parentibus vestris per omnia prelatis, qui secundum Deum vos genuerunt, Eph. 6.a. Filii, obedite parentibus vestris in Domino, hoc enim iustum est, id est non contra Deum. Et certe magnum malum est sine Principe esse, et calamitatis materia, et principium inordinationis, et confusionis, quod patet exemplis. Tolle navis gubernatorem et scapha perit, Prv. 11.b. Ubi non est gubernator populus corruit. Item Ducem exercitus tolle, et ordo, vel tenor perit legionis, ut habetur, Iudith. 13. Item Gregis Pastorem, et dispergenter oves, Za. 13.c. Percute Pastorem, et dispergentur oves gregis. Non minus autem malum est insuasibilitas in subditis, id est inobedientia. Deterius enim est non obedire Principi, quam non habere Principem. Sed ait aliquis. Multi sunt mali Principes. Scio, et ego. Melius autem est a nullo regi, quam a malo. Qualiter autem dicit.   [Et subiacete eis]
marg.| Solutio. Si pernitiosus est in fide, fuge eum : non solum si homo fuerit ; sed etiam si Angelus de celis, Gal. 1.b. Si autem integram fidem habet, ne scruteris, audi Christum dicentem ; Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe, et Pharisei : omnia ergo quecumque dixerint vobis, facite ; secundum vero opera eorum nolite facere, quasi dicat, habent quidem dignitatem, sed non vite sanctitatem : tamen non iudices eos.
marg.| Nam quod dicitur Lc. 6.e. Nolite iudicare, et non iudicabimini, de vita est, et non de fide. Signanter autem dicit. Omnia, que dicunt, facite : ut dicit, credite, facere opus est, 1Pt. 2.c. Servi, subditi estote in omni timore Dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discholis. Si ergo malis prelatis subaudiendum est, multo magis bonis prelatis, et disciplinatis, qui de animabus solliciti sunt. Unde subdit.
marg.| {b} Ipsi enim] etc. Quasi debetis obedire eis, quia   [Ipsi pervigilant] quasi pro vobis solliciti sunt predicando, bonum exemplum dando, exteriora prout possunt providendo. Pascunt enim vos verbo, et exemplo, et temporali subsidio, sicut dictum est Petro, Io. ult. e. Ter Pasce, etc. Chrysostomus Sicut subditos oportet esse obeditores ; ita Prelatos vigiles, Mc. 13.d. Ianitori precepit, ut vigilet.
marg.| Et Lc. 2.b. Pastores erant in eadem regione vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Ideo dicitur hic. [Ipsi enim pervigilant] etc. quasi dicat, periculum habent in suum caput peccata tua, et tu pigritaris, Ez. 3.e. Si non nuntiaveris, etc. quasi rationem pro animabus reddituri, 3Rg. 20.g. Custodi virum nunc, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius. Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui, discurre, festina, et suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, etc. Item Prv. 22.d. Noli esse cum his, qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis, Chrysostomus
marg.| {c} Quasi rationem] etc. O Prelate, tanto igni submittis caput minorum, si quem contigit de his, qui principantur salvari in tantis vitiis, et tanta pigritia ; video tamen currentes, et sponte se proiicientes in pericula. Reddent autem rationem de subditis in iudicio. Fiet enim illis questio illa, Ier. 13.d. Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclitum tuum ? Quid dices, cum visitaverit te ? Tu enim docuisti eos adversum te, id est dixisti bona, et fecisti mala. Item 33.b. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. Ideo autem obedite.
marg.| {d} Ut cum gaudio hoc faciant] id est gaudenter, et vigilent hilariter, et curam vestri agant videntes vestrum profectum, et obedientiam.
marg.| {e} Et non gementes] per inobedientiam, et rebellionem vestram, Glossa Tunc cum gaudio laborat operarius in agro, {7. 276vb} quando attendit arborem, et videt fructum : quando attendit segetem, et videt ubertatem : tunc intelliget, quod non sine causa laboravit. Ubi enim plurime sunt segetes manifesta est fortitudo bovis, ut dicitur Prv. 14.a. Nec sine causa dorsum curvavit, non sine causa manum attrivit, non sine causa frigus, estusque toleravit, Gn. 31.f. Die, noctuque, gelu, estuque urgebar, fugiebatque somnus ab oculis meis.
marg.| Gaudet ergo Prelatus, cum videt laboris sui profectum. Ideo ait. [Ut cum gaudio hoc faciant et non gementes] Is. 61.d. Isti sunt semen, cui benedixit Dominus ; ideo gaudens gaudebo in Domino, 3Io. b. Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare, etc. Nota, quod dicit.
marg.| {e} Et non gementes] in quo notatur, quod Prelatus si videt subditos rebelles, et inobedientes, gemere debet, non ulcisci, non pugnare, Chrysostomus Gemere debet, qui contemnitur a subditis, sicut ille, qui dicit Gal. 4.c. Filioli, quos iterum parturio. Gemitus enim sunt in parturitione.
marg.| Item cum vides, quia eos, qui principantur, ulcisci non oportet, contemptum, multa est ultio lacrimari, et gemere : quia si ille gemuerit, Deus ulciscetur. Ideo subdit.
marg.| {f} Hoc enim] scilicet, ut gementes curam agant vestri.
marg.| {g} Non expedit vobis] ut tales sitis, pro quibus ipsi gemant, et conquerantur de vobis apud Dominum dicentes illud, Ier. 51.a. Curavimus Babylonem, quantum in nobis fuit, scilicet, et non est curata. Quod autem dicit. (Non expedit.) Liptote est, id est nocebit vobis.
marg.| Et est simile, 2. Paral. 13.c. Filii Israel, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum ; quia non vobis expedit.
marg.| Vel ita [Cum omni gaudio] etc. quasi ideo debetis obedire illis. (Ut.) in die iudicii,   [faciant hoc] id est reddant rationem Deo,   [cum gaudio] securi de premio vestro, et participes gaudii, et premii vestri, Ps. 125. Venientes autem venient cum exultatione, etc. 1. Thess. 2.d. Que enim nostra spes, aut gaudium, aut corona glorie ? Nonne vos ante Dominum Iesum Christum estis in adventu eius.   [Et non gementes] id est non anxii, vel hesitantes de vestra damnatione, Is. 35.d. Gaudium, et letitiam obtinebunt, et gemitus, et dolor fugiet. Mt. 2.b. Intra in gaudium Domini tui : quia super modica fuisti fidelis.
marg.| {h} Sequitur : Orate pro nobis] Glossa Superbiam, et elationem quorundam Pontificum percutit, qui dedignantur petere suffragia orationum a subditis.
marg.| Simile Rm. 15.g. Adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, Eph. 6.c. Vigilantes in omni instantia, et in obsecratione pro omnibus Sanctis, et pro me. 1. Thess. 5.d. Orate pro nobis.
marg.| Sed quia sunt quidam, qui orationes petunt ; et tamen de meritis suis fructum orationis repellunt a se. Ideo subdit.
marg.| {i} Confidimus enim] Quod, scilicet, orationes vestre nobis proderunt. Et subdit, quare scilicet, possunt valere.
marg.| {k} Quia] scilicet   [bonam conscientiam] quasi ideo confidimus nos posse iuvare per orationes vestras ; quia in nullo arguit {7. 277ra} Δ nos conscientia de preteritis, sed bonam conscientiam habemus in omnibus, quia de preteritis penitemus, 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum. Sed quia non sufficit de preteritis habere bonam conscientiam, nisi cautela de futuris habeatur. Ideo subdit.
marg.| {a} Bene volentes conversari] in futuro, id est sine reprehensione in medio huius nationis prave et perverse, ut dicitur Phil. 2.b. Nihil autem ita facit hominem cautum in custodiendo se a peccatis, sicut timor Domini. Ideo dicitur 1Pt. 1.c. In timore incolatus vestri conversamini. Et beatus Bernardus dicit. Nihil tantum valet ad gratiam recuperandam, promerendam et retinendam, quam si te instanter tenueris in timore Domini.
marg.| Vel aliter exponitur.
marg.| {i} Confidimus enim] etc. Inter istos Hebreos erant aliqui adversarii Apostolo : qui nec etiam nomen eius poterant audire.
marg.| Propter quos etiam nomen suum non posuit in principio Epistole, sicut dicit Chrysostomus Isti dicebant, quod Apostolus odio habebat gentem suam, nec confidebat de salute eorum, sed ad gentem conversus discessionem docebat a Moyse eorum, sicut habetur, Act. 21.e. Et isti docebant, quod si qua genti sue blanda, et suavia loquebatur, vel si beneficia impendebat eis ; omnia ficte, et insidiose faciebat. Ideo Apostolus humiliter excusans se ait.
marg.| {i} Confidimus enim] quasi dicat ; non peto, quod oretis pro me, quia confidimus de vobis, quod tales estis, qui mihi possitis per orationes vestras subvenire, et confidimus inde de vestra dilectione ad nos. Gal. 5.b. Ego confido de vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : supra 6.b. Confidimus de vobis meliora, et viciniora saluti, tamen et si sic loquimur.
marg.| Ideo autem confidimus de vestra dilectione ; quia in nullo conscii sumus vos lesisse, vel decepisse, vel ullum in posterum decipere. Et hoc.
marg.| {k} Quia bonam conscientiam] non solum in gentibus, sed in vobis ; et in nullo arguit nos conscia, quia nocuerimus vobis,
marg.| Θ vel
marg.| Θ vel insidias vobis fecerimus, nec cum fictione aliquid protulimus, vel negotiationis gratia, sive questus fecerimus, Act. 23.a. Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
marg.| Item Act. 25.c. Iudeis non nocui, sicut tu melius nosti. Item Act. ult. d. Viri fratres, ego nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, et vinctus Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum. [Bene volentes conversari] id est in Iudeis, et inter gentes sine offensa et reprehensione propositum habentes semper bene conversandi.
marg.| {b} Amplius autem deprecor vos hoc facere] quasi dicat, ut oretis pro me.   [Amplius autem deprecor vos facere] id est orare pro me.   [Amplius] id est affectuosius et cum maiori studio.
marg.| {c} Quo] id est ut.
marg.| {d} Celerius restituar vobis] Predicit eis adventum suum, ut attentiores faciat ad orandum, et benefaciendum. Sic etiam Phil. 2.c. Confido in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. Vel.
marg.| {b} Amplius etc.  quo celerius restituar vobis] quasi non solum mea causa, sed magis pro vestra utilitate rogo vos hoc facere, scilicet, orare pro me.
marg.| Utilitas enim istorum esset, si Apostolus ad eos veniret.
marg.| Duplicem enim gratiam eis in adventu suo imponebat. Gratiam, scilicet, spiritualem.
marg.| Unde Rm. 1.b. Desidero enim vos videre, ut aliquid vobis impertiar gratie spiritualis.
marg.| Item gratiam temporalem, quia collectas eis afferebat, id est eleemosynas, quas ab aliis ad opus eorum colligebat. Sicut habetur, 1Cor. 16.a. De collectis autem, que fiunt in sanctos, etc.
marg.| {e} Deus autem pacis] etc. Sic continua secundum Chrysostomum Prius ab eis petiit orationes ; nunc et ipse orat pro eis dicens.   [Deus autem] etc. Vel aliter secundum, Glossa quasi dicat, ergo suadeo vos ad predicta bona ; Deus autem, qui aptare vos potest ad illa facienda, quia ille   [Deus pacis] id est dans pacem, sive dator pacis, ut scilicet, vitia non inquietent.
marg.| {f} Qui eduxit de mortuis Pastorem magnum ovium in sanguine Testamenti eterni, Dominum nostrum Iesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem] etc. Nota singula.
marg.| {e} Deus pacis] id est Deus, qui dat pacem reconciliationis, et indulgentie penitentibus.
marg.| Item pacem, id est serenitatem conscientie profitentibus.
marg.| Item pacem quietis et tranquillitatis, eterne pervenientibus, 1Cor. 14.g. Non est Deus dissensionis, sed pacis, Phil. 4.b. Hec agite ; et Deus pacis erit vobiscum, 1. Thess. 5.d. Ipse autem Deus pacis sanctificat vos per omnia, Rm. 51.g. Deus autem pacis sit cum vobis omnibus. Amen. 2Cor. 13.d. Habete pacem, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum, 2Th. 3.b. Deus autem pacis det vobis sempiternam pacem.
marg.| {f} Qui eduxit de mortuis] id est de numero mortuorum, de morte eum reducens ad vitam, et mortem destruens, ut qui destruxit quidem mortem, illuminavit vitam.
marg.| Item 2Tim. 2.a. Memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis secundum Evangelium meum.
marg.| {7. 277rb} Vel, [Qui eduxit de mortuis] id est resuscitavit de loco mortuorum, de sepulchro, qui est locus mortuorum, de quo eduxit Christum Deus clauso ipso sepulchro. Eduxit dico.
marg.| {g} Pastorem ovium magnum Dominum Iesum Christum] Christus Pastor officio, magnus dignitate, sanctitate, immensitate.
marg.| Pastor autem ovium, id est humilium et mansuetorum ; non hedorum, non luporum ; sed ovium, 1Pt. 2.d. Eratis sicut oves errantes ; nunc autem conversi estis ad Pastorem et Episcopum animarum vestrarum. Pascit autem ipse Pastor seipso oves suas.
marg.| Unde Ps. 110. ubi dicitur. Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors, et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Et hoc est, quod subdit.
marg.| {h} In sanguine Testamenti eterni] id est qui pascit suos proprio sanguine. Secundum illud Iob. 39.d. Pulli Aquile lambunt sanguinem.
marg.| Vel secundum Glossa Qui Pastor est effectus. [In sanguine Testamenti eterni] id est per effusionem sanguinis sui.
marg.| Talem enim decuit esse Pastorem, qui pro ovibus suis sanguinem funderet suum, et animam poneret, Io. 20.b. Ego sum Pastor bonus, bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis.
marg.| Sanguis autem Christi dicitur sanguis Testamenti eterni, confirmator Testamenti novi, id est Evangelii. Quod dicitur eternum, quia aliud ei non succedit, per sanguinem enim, id est per mortem Testatoris confirmatur Testamentum, sup. 9.e. Testamentum enim in mortuis confirmatum est.
marg.| Item in federibus faciendis solebat fieri sanguinis effusio.
marg.| Sicut dicitur Ex. 24.b. Hic est sanguis federis, quod pepigit Dominus vobiscum. Vel aliter.
marg.| {f} Qui eduxit de mortuis Pastorem ovium magnum] id est qui resuscitavit Christum. Vel secundum Chrysostomum Qui eduxit de terra, etc.
marg.| Et hoc in sanguine Testamenti eterni, quasi dicat, merito passionis venit ad gloriam resurrectionis. Non solum autem Christus eduxit se de mortuis, sed etiam alios de morte per sanguinem suum liberavit, Za. 9.c. Tu autem in sanguine Testamenti eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua.
marg.| Ipse, inquam, Deus pacis, qui predicta vobis fecit per Christum.
marg.| {i} Aptet vos in omni bono] id est vestram voluntatem preparet, ut omne bonum velitis.
marg.| Sed quia voluntas non est aptata, si sit ad operationem segnis et pigra. Ideo subdit.
marg.| {k} Ut faciatis voluntatem eius] quasi ea, que ipse vult, perducatis ad effectum, 1. Thess. 4.a. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra. Aptat vos, dico, Deus.
marg.| {l} Faciens in vobis, quod placeat coram se] quia ipsius est facere in vobis, quod gratum, et placitum sit. Non enim in nobis habemus nisi malum ex nobis, Rm. 7.c. Non habitat in me, id est in carne mea bonum.
marg.| Nota, quod tria petit, aptationem, operositatem, intentioni rectitudinem.
marg.| Aptationem voluntatis, cum dicit : [Aptet vos in omni bono]
marg.| Operositatem ; cum dicit. [Ut faciatis voluntatem eius] Rectitudinem intentionis, cum dicit.   [Faciens in vobis, quod placeat coram se] Intentio enim recta facit animam Deo placentem, quando, scilicet, homo soli Deo intendit placere, non hominibus, nisi propter Deum, Gal. 1.b. Si adhuc hominibus placerem, servus Christi non essem, Chrysostomus Hec maxima virtus est facere, quod Deo est acceptabile. Sap. 9.a. Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem Sapientiam, ut mecum sit, et mecum laboret, etc. Is. 42.a. Ecce servus meus, suscipiam eum, Electus meus, complacuit mihi in illo anima mea. Hec autem tria fecit in hominem Deus.
marg.| Preparat enim, sive aptat naturam per gratiam, ut bonum velit, vivat secundum voluntatem, exeat in orationem.
marg.| Phil. 2.b. Operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate.
marg.| Dirigit etiam voluntatem et operationem ad se, ut sibi placeat per rectam intentionem.
marg.| Unde Apocal. 17.d. Dominus dedit in corda eorum, ut faciant quod placitum est ei. Dicit ergo : [Faciens in vobis, quod placeat coram se] id est vestra bona opera acceptabilia faciens sibi per intentionis rectitudinem. Et hoc.
marg.| {7. 277va} {a} Per Iesum Christum] per quem omnis oratio, operatio, et affectio redditur accepta, si fuerit facta in gratia eius, et ad honorem ipsius, cui Christo una cum Patre et Spiritu sancto sit, vel etiam.
marg.| {b} Gloria in secula seculorum] id est sine fine, Rm. 9.a. Ex quibus et Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula. 1Tim. 1.d. Soli Deo honor et gloria.
marg.| {c} Amen] confirmatio, quasi ita fiat, vel ita verum est, ut dixi.
marg.| {d} Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis] id est patienter sustineatis.
marg.| {e} Verbum solatii] Hanc Epistolam, quam in consolationem vobis misi, quia pusillanimes eratis in tribulationibus et gravati, Chrysostomus Vide sapientiam Apostoli, non dicit verbum admonitionis, vel exhortationis, quod pertinet ad pigros et negligentes ; sed verbum solatii, id est mitigationis, quod pertinet ad tribulatos et pusillanimes, 1Th. 4.d. Consolamini invicem in verbis istis. Et debetis patienter ferre.
marg.| {f} Etenim perpaucis scripsi vobis] timens vobis tedium esse. Longitudo enim habet fatigare, quasi dicat non oportet cuiusquam longitudinem sermonis abnuere. In hoc autem latenter tangit pseudo adversarios suos, qui Epistolas protrahebant, et longis eos sermonibus fatigabant. Sed quare dicit.   [Perpaucis] cum Epistola ista satis longa sit : Solutio. Chrysostomus Tanta scribens pauca dixit esse ad ea, que debebat scribere, vel dicere, sicut Eph. 3.a. Sicut supra scripsi vobis in pauco, in quo potestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio Christi.
marg.| {g} Cognoscite fratrem vestrum Timotheum dimissum] id est sciatis, quod Timotheus est. Sed unde, vel a quo ? Respondet, Glossa A carcere, in quo detentus erat, Chrysostomus estimo eum fuisse in carcere, aut si non hoc, ab Athenis absolutum. Etenim hoc in actibus patet.
marg.| Vel secundum, Glossa [Dimissum] in iter, quod volebat ad predicandum directum.
marg.| {h} Cum quo, si celerius venerit] id est celeriter.
marg.| {i} Videbo vos] In hoc reddit eos attentos et mansuetiores. Et nota, quod de Timotheo adducendo secum spiritualem {7. 277vb} facit mentionem ; quia forte isti ad Timotheum affectuose se habebant.
marg.| In hoc etiam commendatur Timotheus, sicut Phil. 2.c. Spero autem in Domino Iesu Timotheum me cito mittere ad vos. Et postea dicit.
marg.| Experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum servivit in Evangelio.
marg.| {k} Salutate omnes Prepositos vestros] id est Prelatos.
marg.| {l} Et omnes Sanctos] id est subditos in Baptismos sanctificatos.
marg.| Sed quare non mandat Prepositis, ut salutent minores, sicut nunc fit ? Hic autem dicit, quod salutent Prepositos. Et similiter, Col. ult. d. Dicit subditis, ut admoneant Prelatum suum dicens. Dicite Archippo. Vide ministerium tuum, etc.
marg.| Solutio. Epistola consolationis specialiter mittitur ad infirmos.
marg.| {m} Salutant] vos omnes fratres,   [de Italia] Per hoc significatur, quod de Roma scripsit hanc Epistolam.
marg.| {n} Gratia cum omnibus vobis. Amen] sit supple, Chrysostomus Gratia remissio est peccatorum, scilicet, purgatio, 2Cor. ult. d. Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Spiritus sancti sit semper cum omnibus vobis. Respondeo. Si non convitiati fuerimus ad beneficium, si non pigri circa donum.
marg.| Quis enim convitians potest custodire gratiam ? Gratia enim custodienda est : omnium enim bonorum causa est, ad omnia dirigit cum celestia cogitamus, adest, cum secularia recedunt. Audi enim, quid dicatur Io. 14.b. Ut maneat vobiscum in eternum Spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere, qui non videt eum, nec scit eum. Vides ergo, quod non est mundane anime et secularia cogitantis habere eum. Et postea dicit. Sicut autem navis flante prospero spiritu bonam opinionem dat Nautis ; ita anima divino munita Spiritu omnibus superior est procellis secularibus. Navis autem, que in celis est, fert animam habens plena vela, in molle velum incidens ventus nequaquam habet ultra intensionem puto cum oramus oportet tendere funes anime, id est desideria vehementer.
marg.| Item et cum miseremur, non laxet, et molliat velum timor paupertatis, vel procuratio filiorum et familie, si spes futurorum tendat velum, tunc undique suscipit. Spiritus sancti ictum in velo sic extenso : si quid temporale inciderit, non nocet ; quia statim cadit hoc mare magnum et plenum feris, et multas tempestates generans in tranquillo tempore. Et postea dicit. Non sit velum inveteratum, nisi sit strictum, non sit de telis aranearum. Nihil enim ab his differunt cogitationes visu solum consequentiam servantes ; virtute vero omnium private. - Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam Pauli ad Hebreos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_13)

Notes :