Capitulum 9

Numérotation du verset Hbr. 9,1 

Habuit
quidem
et prius
iustificationes culture
et sanctum seculare.
Numérotation du verset Hbr. 9,2 

Tabernaculum enim factum est primum,
in quo inerant candelabra, et mensa,
et propositio panum, quod1 dicitur sancta.
1 quod] que Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,3 

Post velamentum autem
secundum,
tabernaculum
quod dicitur sancta sanctorum,
Numérotation du verset Hbr. 9,4 

aureum habens thuribulum,
et arcam Testamenti
circumtectam ex omni parte auro,
in qua urna aurea
habens manna,
et virga Aaron
que fronduerat et tabule Testamenti,
Numérotation du verset Hbr. 9,5 

superque2
2 superque] + eam Weber
erant3 cherubin
3 erant] om. Weber
glorie
obumbrantia
propitiatorium,
de quibus
modo non est4 dicendum per singula.
4 modo - non est] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,6 

His vero
ita compositis, in priori quidem tabernaculo
semper
introibant sacerdotes, sacrificiorum
officia consummantes,
Numérotation du verset Hbr. 9,7 

in secundo autem semel in anno
solus pontifex
non sine sanguine,
quem offeret5 pro sua et populi ignorantia,
5 offeret] offert Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,8 

hoc
significante Spiritu sancto
nondum propalatam esse
sanctorum viam,
adhuc priore tabernaculo habente statum,
Numérotation du verset Hbr. 9,9 

que parabola est
temporis
instantis,
iuxta quam
munera
et hostie
offeruntur
que non possunt iuxta conscientiam
perfectum facere
servientem,
Numérotation du verset Hbr. 9,10 

solummodo in cibis, et in potibus,
et variis baptismatibus6,
6 baptismatibus] baptismis Weber
et iustitiis
carnis
usque ad tempus correctionis impositis.
Numérotation du verset Hbr. 9,11 

Christus autem assistens pontifex
futurorum
bonorum,
per amplius
et perfectius tabernaculum
non manufactum, id est non huius creationis :
Numérotation du verset Hbr. 9,12 

neque per sanguinem
hircorum et vitulorum,
sed per proprium sanguinem introivit semel
in sancta,
eterna redemptione
inventa.
Numérotation du verset Hbr. 9,13 

Si
enim
sanguis hircorum et taurorum,
et cinis vitule aspersus
inquinatos
sanctificat
ad emundationem carnis,
Numérotation du verset Hbr. 9,14 

quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit
immaculatum coram7 Deo,
7 coram] om. Weber
emundavit8
8 emundavit] emundabit Weber
conscientiam nostram9
9 nostram] vestram Weber
ab operibus mortuis
ad serviendum Deo viventi ?
Numérotation du verset Hbr. 9,15 

Et ideo novi testamenti mediator est :
ut
morte
intercedente,
in redemptionem earum prevaricationum
que erant sub priore testamento, repromissionem accipiant
qui vocati sunt
eterne hereditatis.
Numérotation du verset Hbr. 9,16 

Ubi enim testamentum est10,
10 est] om. Weber
mors necesse est
intercedat testatoris.
Numérotation du verset Hbr. 9,17 

Testamentum enim
in mortuis confirmatum est,
alioquin
nondum valet,
dum
vivit qui testatus est.
Numérotation du verset Hbr. 9,18 

Unde
nec11 primum quidem sine sanguine dedicatum est.
11 nec] ne Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,19 

Lecto enim
omni
mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum
cum aqua,
et lana coccinea,
et hyssopo,
ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Numérotation du verset Hbr. 9,20 

dicens : hic sanguis testamenti
quod mandavit ad vos Deus.
Numérotation du verset Hbr. 9,21 

Etiam tabernaculum
et omnia vasa
ministerii sanguine similiter aspersit.
22
Et omnia pene in sanguine mundantur secundum legem
et sine sanguinis
effusione12
12 effusione] fusione Weber
non fit remissio.
Numérotation du verset Hbr. 9,23 

Necesse est ergo
exemplaria
quidem celestium
his
mundari,
ipsa autem
celestia
melioribus hostiis quam istis.
Numérotation du verset Hbr. 9,24 

Non enim in manufacta sancta13 Iesus introivit exemplaria
13 manufacta sancta] manufactis sanctis Weber
verorum, sed in ipsum celum
ut appareat
nunc
vultui
Dei pro nobis,
Numérotation du verset Hbr. 9,25 

neque ut sepe offerat semetipsum,
quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno,
Numérotation du verset Hbr. 9,26 

alioquin
oportet14
14 oportet] oportebat Weber
eum frequenter pati
ab origine mundi,
nunc autem semel
in consummatione seculorum
ad destructionem15 peccati
15 destructionem] destitutionem Weber
per hostiam puram16
16 puram] suam Weber
apparuit.
Numérotation du verset Hbr. 9,27 

Et quemadmodum
statutum est
hominibus semel mori,
post hoc
autem iudicium,
Numérotation du verset Hbr. 9,28 

sic et Christus
semel oblatus est17
17 est] om. Weber
ad multorum
exhaurienda peccata, secundo
sine peccato
apparebit
exspectantibus se in salutem.

Capitulum 9

Numérotation du verset Hbr. 9,1 
marg.| {7. 256va} Habuit quidam] etc. Ostendit melius esse Sacerdotium, sive ministerium Christi Sacerdotio, et ministerio Aaron, per hoc quod melioris testamenti Mediator est Christus, unde differentiam Testamentorum ostendit, et quod veteri novum supereminet, et illud immutat, nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi antiqui schemate, sive dispositione. Ostendit enim in hoc esse novum melius ; quia ea, que fuerunt in veteri tabernaculo, fuerunt umbra et figura veri tabernaculi, et per hoc ostendit novum testamentum melius, in quo veritas exhibita est. Primo ergo enumerat optima, que fuerunt in veteri Testamento, scilicet tabernaculum, et ea, que ad ipsum pertinent, ibi : (Tabernaculum, enim factum est) Secundo dicit umbram illam perfectionem habuisse, ibi : (Hoc significante Spiritu sancto.) Tertio, ostendit, quod omnia impleta sunt in tabernaculo, et ritus sacerdotii Christi, ibi :   [Christus autem assistens Pontifex] Quarto, hoc idem, scilicet quod perfectione predicta impleta sunt in Christo, probat per locum a minori, ibi : (Si enim sanguis, etc.) Quinto ex predictis innuit, quod ideo datum est novum Testamentum, ut prevaricatio destrueretur, que non poterat destrui in lege : ut et premissa implerentur, ibi : (Et ideo novi Testamenti Mediator, etc.) Sexto, ostendit quare novum Testamentum, et quomodo sit confirmatum, ibi : (Ubi enim testamentum est.) Septimo probat Sacerdotium Christi melius esse Levitico. Primo, a loco ; in quo Christus offertur in celo, scilicet ibi : (Non enim in manufactis, etc.) Secundo, in hoc, quod semel obtulit Christus ibi : (Neque ut sepe, etc.) Dicit ergo :
marg.| {a} Habuit quidem] quia vetus Testamentum est prope interitum, ut dictum est ; tamen aliquando habuit suum statum. Et hoc est. (Habuit quidem,) olim, quasi dicat, non modo, habet sed habuit olim. Et prius, id est primum Testamentum.
marg.| {c} Iustificationes, culture] scilicet observantias carnales, per quas carnaliter colebant Deum ; et sic iustificabant suo modo.
marg.| {d} Et] habuit, (sanctum,) id est tabernaculum sive templum.
marg.| {e} Seculare] id est temporale, et mutabile.
marg.| Vel. (Sanctum seculare) id est tabernaculum, sive templum, id est secundum opinionem ipsorum, qui erant singulares, et secularibus, id est terrenis dediti. Vel secundum Chr. Sanctum seculare sive mundanum dicitur locus, ad quem potuerunt omnes intrare. Dicitur enim Chrysostomus Sic mundanum erat, quod omnibus conceditur intrare. Erat enim in eadem domo locus, ubi Sacerdotes stabant, ubi et Iudei, ubi proselyti, ubi qui Nazareth, ubi qui Hellines. Quia igitur, et Hellinibus ingressibile erat mundanum id vocat.
marg.| {f} Tabernaculum enim] quasi vere habet sanctum seculare, qui habuit tabernaculum primum, et secundum.   [Tabernaculum enim factum est primum] Sic ordina litteram.
marg.| {h} Primum tabernaculum] id est sanctum.
marg.| {g} Factum est] in quo tabernaculo, id est in illo loco, quod dicebatur sanctum.
marg.| {i} Erant candelabra] id est candelabrum aureum. Sed pluraliter dicit candelabra : quia licet unum esset, habebat septem brachia, fuerat super cornua altaris incensi, ut dicit in Ex. textus constat, quod altare incensi erat in Sanctis sanctorum. Et hoc etiam videtur dicere ibidem Glossa super Ex. quod scilicet oblatio super cornua altaris fiebat semel in anno Sanctis Sanctorum. Solutio : Diversimode, videntur Sancti sentire ; super hoc tamen communior opinio est, et magis cum textu legis in Ex. et Lv. conveniens quod altare incensi fuit in Sanctis, non in Sanctis Sanctorum, ut planius, sumimus. In die decima Septembris tollebat de sanguine hirci, et vitule thuribulum plenum prunis multumque tollens Thymiamatis, intrabat ultra velum, tantumque ferebat Thymiamatis, ut nebula et vapor operiret oraculum ; ne visa Maiestate Domini forte moreretur, aspergebatque septies digito de sanguine coram propitiatorio ad orientem eodem modo aspergebat pavimentum : simili quoque aspersione septena expiabat Sanctuarium exterius, et pavimentum fundebat ; quia de eodem sanguine super cornua altaris aurei, id est altaris incensi, et aspergebat illud septies digito, et ita expiabat totum Tabernaculum, et altare. {7. 256vb} Nota quod ibi legitur Lv. 16.d. Sacerdotem egredi de oraculo ad altare. Et sic patet, quod illud erat extra tabernaculum. Non potest dici eum egressum ad altare coram tabernaculo cum dicatur ibi, ad altare quod est coram Domino. Sic enim dicit Lv. 16.d. Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, oret pro se ; et sumptum sanguinem vituli, atque hirci fundat super cornua eius per gyrum. Sic ergo patet, quod illud, altare incensi erat extra oraculum. Aliud autem quod sequitur, quid fiebat de illo thuribulo aureo de quo loquitur Apostolus dici potest, quod adolebatur in eo incensum die propitiationis semel in anno. Aliud enim erat thuribulum, in quo quotidie offerebatur incensum, secundum quod quidam opinantur. Salomon autem ampliavit cultum Domini, et fecit unum thuribulum novum maius illo, quod fecerat Moyses : in quo quotidie adolebatur incensum ; illud autem, quod fecerat Moyses, reposuit in Sanctis Sanctorum, ut in eo adoleret incensum in die propitiationis ut dictum est. Ad hoc queritur ; quare Apostolus non facit mentionem de altari incensi. Dicendum quod ipse satis innuit de eo, quando loquitur de thuribulo ; vel forte quia volebat omnia exponere. Unde etiam dicit in textu.   [De quibus non est modo dicendum per singula] Ad hoc queritur, quare altare dicitur fuisse coram propitiatorio, Ex. 30.a. magis, quam mensa ? Dicendum quod quia dicit in medio tabernaculi, sicut, et propitiatorium erat in medio Sancti Sanctorum, et ita quodammodo ex opposito sibi erant : Mensa autem erat in latere uno tabernaculi sicut, et candelabrum in altero latere. Ad aliud, quod opponitur de Ex. 30.b. quod dicitur : Aaron deprecabitur super cornua altaris semel in anno in sanguinem, Dicendum quod verum est, quod primo ferebat. Sacerdos Sanguinem interius in Sancta Sanctorum, et aspergebat ibi de sanguine coram propitiatorio septies digito, et similiter aspergebat pavimentum ; sed postea egrediebatur cum residuo sanguinis, et aspergebat similiter sanctuarium exterius, et pavimentum : et secundo fundebat de eodem sanguine super cornua altaris incensi. Sic ergo patent omnia secundum hoc. Augustinus aliter autem sensit. Dicit enim quod, thuribulum aureum idem est, quod altare incensi : et dicit quod erat in Sanctis Sanctorum : et quod quotidie intrabat Sacerdos ad Sancta Sanctorum ad ostendendum incensum mane, et vespere, sed semel in anno cum sanguine. Unde Glossa dicit hic. Sepe quidem cum sanguine non nisi semel. Et super Ex. 30. dicit Glossa Quotidie intrabat summus Sacerdos Sancta Sanctorum ad adolendum Thymiama ; semel autem in anno cum sanguine aspergebat cornua altaris. Item super Lv. 10.b. ubi dicitur. Vinum, et omne, quod inebriare potest, non bibetis, etc. dicit Augustinus super locum illum. Tabernaculum, in quo erat arca testimonii, necesse erat quotidie intrare summum Sacerdotem propter incensi commemorationem ; non enim semel in anno ; sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter incensum autem intrabat. Alii dicunt, quod duplex fuit altare incensi. Unum in Sanctis, alterum autem factum est tempore Salomonis, quod positum est in Sanctis Sanctorum. Et hoc videtur velle Magister in historiis super Ex. in Rubrica. De altari incensi, et loco eius. Dicit enim sic. Utrum altare incensi esset intra Sancta Sanctorum, Sancti videntur dubitare ; nec est putandum in dubium venisse, quin esset in Sanctuario, cum Hebreus hoc dicit ; et Iosephus plane, et prima positio tabernaculi facta a Moyse hoc innuat, nisi quod Paulus ad Hebreos scribens thuribulum aureum ponit intra Sancta Sanctorum. Et postea solvit, Magister dicit. Potuit sane esse, quod in templo vel omnia amplificata, et multiplicata preter altare aureum, quod erat extra velum, ad quod bis in die necesse fuit ingredi, erat super aditum Thuribulum id est altare in adito, in quo Sacerdos summus primus Thymiama, que secum ferebat adoleret, quando ad interiora contingebat ipsum penetrare. Seq.
marg.| {l} Superque eam] id est super Arcam.
marg.| {m} Erant Cherubin glorie] id est gloriose decorata scilicet duo Angeli gloriosi, et decori.
marg.| {n} Obumbrantia] aliis
marg.| Δ connexis,
marg.| {k} Post velamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum aureum habens thuribulum, et Arcam] intelligitur Ecclesia militans. Per secundum autem intelligitur Ecclesia triumphans, in qua digniora reponuntur. Per thuribulum
marg.| Θ aureum
marg.| {7. 257ra} Δ connexis.
marg.| {a} Propitiatorium] id est tabulam, que super Arcam erat.
marg.| Sed videtur, quod debuit dicere, Cherubin glorie obumbrantes, non obumbrantia, quia quando est neutri generis tunc significat ordinem, quando autem est masculini generis, scribitur per n. et tunc significat aliquos de illo ordine.
marg.| Hic autem sumitur pro duobus Cherubin ergo masculini generis. Solutio : Unum sumitur pro altero frequenter in Scriptura.
marg.| {b} De quibus] etc. quasi dicat vetus Testamentum habuit ea, que enumerata sunt, et huiusmodi alia, de quibus scilicet, his, et huiusmodi.
marg.| {c} Non est modo dicendum per singula] quia pauci de ea sufficiunt ad executionem nostre demonstrationis.
marg.| Et nota, quod ista enumeravit Apostolus, quia preclariora erant, et expressius veritatem novi Testamenti figurabant. In hoc etiam ingratitudinem parentum eorum et malitiam commemorat, quos imitabantur, quia sicut dicit Chrysostomus Omnia hec honesta erant, et clara iudaice ingratitudinis monimenta, murmuraverunt enim in manna, in virga Aaron, tabuleque propter eorum peccatum confracte sunt, propterea ad nepotes transivit memoria. Nm. 17.d. Refert virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, etc. Ecce gloriantur filii de signo paterne rebellionis, sicut mulieres de velamine capitis, et viri de tunicis pelliceis. Nota mysterium istorum, que dicta sunt in Glossa Prima enim pars tabernaculi, que dicitur Sanctum significat. Ecclesiam militantem, vel animam in hac miseria adhuc exultantem. Secunda pars, id est Sancta Sanctorum significat Ecclesiam triumphantem, sive animam cum Christo iam regnantem. Dicitur autem Ecclesia tabernaculum multis rationibus. Tabernaculum enim portabile erat a mansione in mansionem et Ecclesia portatur, et provehitur de virtute in virtutem donec perveniatur ad Deum Deorum in supernam Ierusalem. Nm. 33. Habetur de diversis mansionibus. In hoc tabernaculo armantur Milites, regunt Pastores, quiescunt pauperes. Milites sunt, qui per abstinentiam, et continentiam carnem suam armant contra gulam, et luxuriam. Pastores sunt, qui pauperibus eleemosynas largiuntur contra avaritiam. Pauperes sunt, qui spiritum suum humiliant contra superbiam. In hoc tabernaculo, quod est Ecclesia, occiditur Sisara, id est Diabolus clavo divini timoris, malleo divine flagellationis. Iud. 4.d. Item istud tabernaculum habet pelles varias. Sicut enim ibi pelle rubricate, que significant Martyres, et Hyacinthine, que significant Confessores, et cortine, que significant Virgines, et Saga, que significant penitentes. De hoc tabernaculo require plenius super illud. Is. cap. 54.a. Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende.
marg.| In hoc tabernaculo posita sunt candelabrum, et mensa propositionis, et altare Thymiamatis. Similiter in Ecclesia sunt incipientes, et proficientes, et perfecti qui significantur per Lazarum, et Martham, et Mariam. Lazarus enim, qui surgit de tenebris ad lucem, significat penitentes, et incipientes, qui indigent candelabro divine illuminationis, ut sui solicita discutione, secundum illud. Soph. 1.c. Scrutabor Ierusalem in lucernis. Et Ps. 20.d. Lucerna Domini speculum hominis investigans omnia secreta ventris.
marg.| Per Martham autem significantur proficientes et activi, qui mensam Domino proponunt, qui eam reficiunt in pauperibus, et semetipsos pascunt in bonis operibus, quia in custodiendis mandatis eius est retributio multa, id est refectio. Per Mariam autem significantur perfecti, et contemplativi, qui se Deo offerunt in suavitatem odoris, et ideo comparantur altari Thymiamatis, in quo aromata concremantur, id est divina beneficia cum desiderio, et ardore caritatis recoluntur, et ei offeruntur, et attribuuntur, a quo sunt, ut ad originem redeant flumina gratiarum.
marg.| Vel aliter per candelabrum significantur Doctores Ecclesie, ut Prelati, qui sunt, sicut Noe. Phil. 2.c. Inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo, verba vite continentes.
marg.| Per mensam autem significantur coniugati, ut Iob, qui aliis opera pietatis exhibent, et reficiunt pauperes.
marg.| Per altare autem Thymiamatis significantur Virgines, et continentes, ut Daniel, qui per devotionem, et sancta desideria in ara cordis quotidie se offerunt Deo.
marg.| Vel aliter, ut per Sanctum designetur anima sancta degens {7. 257rb} adhuc in hac miseria, que habet candelabrum, id est cognitionem veritatis per fidem, et mensam eterne refectionis per spem, et in altari Thymiamatis, id est memoria Crucis Christi se Deo offert per caritatem. Potest etiam et per Sanctum nihilominus designari Ecclesia triumphans, vel iam cum Christo regnans, ubi est candelabrum, altare et mensa.
marg.| Per candelabrum aperta cognitio designatur, quia tunc videbitur facie ad faciem, 1Cor. 13.d. Per mensam significatur dilectio.
marg.| Per altare autem fruitio. In candelabro autem sunt septem brachia. Hi sunt septem modi cognoscendi Deum in patria.
marg.| Primus est agnitio sine errore. Is. 30.f. Spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum.
marg.| Secundus est sine oblivione. Dt. 33.d. Oculus Iacob in terra frumenti. Res autem, que ante oculos est, non traditur oblivioni.
marg.| Tertius sine ignorantia. Is. 6.a. Duabus alis velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius. Sed tunc ale iste amovebuntur.
marg.| Quartus est sine caligine. Is. 32.a. Non caligabunt oculi videntium.
marg.| Quintus sine discontinuatione, modo enim interrumpitur cognitio. Ps. 96. Alluxerunt coruscationes tue orbi terre, que subito apparent, et cito disparent. Sed tunc continua, et perpetua erit cognitio, 3Rg. 10.b. Beati viri, et beati servi tui hi, qui stant coram te semper, et audiunt Sapientiam tuam.
marg.| Sextus est sine omni terrenitatis impedimento. Modo enim interpositio terre frequenter facit Eclypsim. Is. 60.a. Ecce tenebre operient terram, et caligo populos, super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur.
marg.| Septimus est, quod videbimus, non per similitudinem rerum, sed per earum presentiam. Ps. 35. In lumine tuo videbimus lumen. Mensam autem dilectionis, sive caritatis habet duodecim panes, quia sex modis diligetur Deus in se, et sex modis in creatura. Ibi enim erit dilectio sine contrarietate. Modo enim musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Eccl. 10.a. Item cum securitate, modo enim timor admixtus est. Iud. 18.c. Vidimus terram valde opulentam, et uberem, nolite negligere, nolite cessare, eamus, et possideamus eam, nullus erit labor, intrabimus ad securos in regionem latissimam, tradetque Dominus nobis locum, in quo nullius rei est penuria eorum, que gignuntur in terra. Hoc dicuntur filii Dan, Dan, interpretatur iudicium. Filii ergo Dan sunt cogitationes distorte.
marg.| Item tunc dilectio erit cum adeptione dilecti, et optati ; modo enim non habemus dictum, nisi secundum aliquid : modo spes, que differtur, affligit animam, ut dicitur Prv. 13. Item sine avolatione dilecti, modo enim vel aufertur omnino propter culpe feditatem, vel avolat ad tempus, quia non potest comprehendi hic, nec diu tecum propter affectus debilitatem.
marg.| Is. 30.e. Et non faciet avolare a te Doctorem tuum, et erunt oculi tui videntes preceptorem tuum. Ct. 3.b. Tenui illum, nec dimittam. Ps. 72. Mihi autem adherere Deo bonum est.
marg.| Item tunc habebit dilectum sine occultatione. Ct. ult. a. Quis dabit te fratrem meum sugentem ubera matris mee, ut inveniam te solum foris, id est ut videam te aperte, non sub velamine, modo enim non videt dilectum aperte. Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo illum : tunc dilectio erit cum omnimoda fruitione. Ps. 20. Desiderium anime eius tribuisti ei.
marg.| Isti ergo sunt panes dilectionis. Sed quia Dominus diligitur in se, et in creatura : duplica hos panes, et erunt duodecim fructus, quos affert lignum vite. Apc. ult. a.
marg.| Vel aliter et melius. Duodecim gaudia paradisi, sive duodecim fercula in mensa Domini.
marg.| Primum sanitas, sine egritudine. Ps. 102. Qui sanat omnes infirmitates tuas. Is. 25.c. Precipitabit Dominus mortem in sempiternum 1Cor. 15.g. Absorpta est mors in victoria.
marg.| Secundum est plenitudo sine defectione. Is. 25.c. Non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super eos Sol, nec ullus estus.
marg.| Tertium est refectio sine tedio. Sir. 24.c. Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient, etc.
marg.| Quartum est scientia sine ignorantia, et dubietate, 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate ; tunc autem facie ad faciem. Sir. 24.a. Sicut nebula texi omnem carnem. Quintum est gaudium sine omni tristitia, {7. 257va} et morte. Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus. Ps. 35. Torrente voluptatis tue potabis eos.
marg.| Sed modo comedimus Agnum cum lactucis agrestibus. Ex. 12.b. Sextum est pax sine perturbatione. Ps. 147. Qui posuit fines tuos pacem, etc. Is. 48.d. Utinam attendisses mandata mea ! facta fuisset, sicut flumen, pax tua, Ps. 36. Delectabuntur in multitudine pacis. Septimum est securitas sine omni timore. Ps. 90. Non timebis a timore nocturno, Octavum est adimpletio omnium desideriorum, et voluntatum. Ps. 102. Qui replet in bonis desiderium suum. E converso modo. Non satiatur oculus visu, nec auris auditu. Eccl. 1.a. Nonum est letitia de iustitia Dei, et pena malorum. Ps. 57. Letabitur Iustus cum viderit vindictam Is. ult. g. Egredientur, et videbunt cadavera eorum, qui prevaricati sunt in me. Decimum est gaudium de congregatione Sanctorum.
marg.| Quod significatur. Gn. 43.g. ubi Ioseph fecit convivium fratribus suis congregatis. Ps. 146. Dispersiones Israel congregabit. Undecimum est gaudium de consideratione bonorum, que fecit. Apc. 14.c. Opera illorum sequuntur illos. Ps. 127. Filii tui sicut novelle olivarum in circuitu mense tue. Duodecimum est gaudium de consideratione bonorum, a quibus Deus liberavit eum. Ps. 88. Misericordias Domini in eternum cantabo. Vel aliter.
marg.| Primum gaudium est de exilii egressione. Ps. 119. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Ier. 31.b. In fletu venient, ut in misericordia reducam eos.
marg.| Secundum est de carceris absolutione, quia qui est in carne est in carcere. Ps. 141. Educ de carcere animam meam, etc. Rm. 7.d. Infelix ergo homo, etc.
marg.| Tertium est de laqueorum, id est tentationum evasione. Ps. 90. Eripies me de laqueo venantium, et a verbo aspero, id est de tentatione in presenti, et de dura obiurgatione iudiciali in futuro.
marg.| Tunc enim dicunt Sancti illud. Ps. 123. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
marg.| Quartum est de vinculorum dissolutione, ut sunt fames, sitis, frigus, calor, egritudo, necessitas moriendi, lassitudo, etc. quibus homo ligatur. Is. 49.c. Non esurient, neque sitient amplius, et non cadet super eos Sol, neque estus.
marg.| Quintum est de Diaboli deiectione 1Cor. 16.g. Ubi est mors victoria tua. Rm. ultimo capitulo : Deus conteret Sathan sub pedibus vestris.
marg.| Sextum pene eterne evasionem. Ps. 57. Letabitur Iustus cum viderit vindictam, quam scilicet evasit.
marg.| Septimum est plena libertas, quia modo sumus in servitute, quia omnibus indigemus. Rm. 8.d. Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei.
marg.| Octavum est optima societas. Mt. 8.b. Recumbent cum Abraham Isaac, et Iacob in regno celorum. Ps. 132. Ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum.
marg.| Nonum est desideratissima Christi fraternitas. Can. 8.a. Qui det te fratrem meum sugentem ubera matris mee.
marg.| Decimum est consummata caritas, tunc enim diligemus Deum ex toto corde, id est ex toto intellectu sine errore, et tota anima, id est voluntate sine contradictione, et tota mente, id est memoria sine oblivione 1Cor. 13.c. Cum venerit autem, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
marg.| Undecimum est pacis tranquillitas. Ps. 4. In pace in idipsum, etc. Item Ps. 147. Qui posuit fines tuos pacem, etc.
marg.| Duodecimum est confirmata securitas, quod non timebunt gaudium suum amittere. Ps. 90. Non timebis a timore nocturno. Sic ergo habes in tabernaculo Domini, et candelabrum septem brachiorum, et mensam duodecim panum. Altare autem Thymiamatis est fruitio eterne voluptatis, que nascitur ex duobus predictis. Ex cognitione enim, et dilectione surgit fruitio. Super altare enim ponebatur Thymiama cum igne, et sic fiebat odor suavissimus. Thymiama est cognitio, ignis est dilectio. Et ex istis surgit odor, et delectatio fruitionis. Sed nota, quod ignis afferebatur de primo altari exteriori, quod erat sub divo, quia nullus habebit caritatem in patria, qui eam non habuit in via. In Thymiamate erant quatuor, ut dicitur. Ex. 30. Stactem, et Onyca, et Galbanum, et Thus lucidissimum. Similiter in cognitione nostra erunt hec quatuor, quod Deum cognoscemus esse sine fine, sine principio, sine malo, quia scilicet est reprobator omnis mali, et fugator, et auctor omnis boni, Stacten enim myrrha, est, que conservat a putredine, et corruptione, et significat, quod Deum cognoscimus esse sine fine. Onyca est quidam unguis. Unguis {7. 257vb} autem est principium manus, et significat, quod Deum cognoscemus esse omnium principium, et non principatum. Galbanicus odor serpentes fugat, et significat, quod Deum cognoscemus esse fugatorem omnis mali. Thus autem significat, quod auctor est omnis boni.
marg.| Θ aureum intelligitur Christus. Per Arcam Testamenti B. Virgo. Per hec duo sunt digniora, que sunt in celesti Ecclesia, per que in nobis aditum ad ea speramus. Christus autem dicitur thuribulum aureum, quia igne caritatis plenus, in quo offeruntur orationes Sanctorum, et exaudiuntur.
marg.| Unde orationes in Ecclesia terminantur : Per Dominum nostrum Iesum Christum, etc. Ipse enim est Advocatus noster, qui petitiones nostras in curia superna representat Patri, sicut et mater eius Advocata nostra est etiam, quia eas representat filio uteri sui. Bernardus Magnum habes, o homo, accessum ad Deum, ibi filium habes ante Patrem ante Filium. Filius ostendit Patri latus, et vulnera ; Mater ostendit Filio pectus, et ubera, nec potest ulla fieri repulsa, ubi tot caritatis concurrunt insignia. Ideo competenter ista duo narrat Apostolus esse in secundo tabernaculo, thuribulum, et arcam ; Christum, scilicet et Mariam. Secundum illud. Ps. 131. Surge, Domine, in requiem tuam tu, et arca sanctificationis tue. Dicitur autem Beata Virgo arca Dei, vel arca federis, sive Testamenti, vel arca sanctificationis. In ipsa autem Dominus tamquam in hospitio sancto, et mundo requievit, quod in utero eius cum genere humano se federavit.
marg.| Unde Gn. cap. 9.c. Ponam arcum meum in nubibus celi, et erit signum federis inter me, et terram. Hec arca fuit de lignis Sethim. Sicut dicitur. Ex. 37.a. Fecit Beseleel arcam de lignis Sethim. Beseleel interpretatur obumbraculum divinum.
marg.| Hoc est, quod dicitur. Lc. 1.d. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. De lignis Sethim fuit, que sunt imputribilia, et alte spine similia, quia Beata Virgo incorruptibilitatem, et integritatem semper custodivit in mente, et austeritatem, sive spinositatem penitentie, sive penurie sustinuit in carne.
marg.| Item arca habuit quatuor circulos, et duos vectes, et B. Virgo iam creditur esse adepta quatuor dotes corporis, et duas anime, que sunt cognitio et dilectio, nam fruitio, que fuit tertia dos, vel est eadem cum predictis, vel surgit ex his. Vel duo Vectes sunt castitas, et caritas.
marg.| Item hec arca habuit duos cubitos, et dimidium in longitudine, et cubitum et semissum in latitudine : altitudo quoque fuit unius cubiti, et dimidii, ut dicitur. Ex. 37.a. Et 26.b. Similiter Beata Virgo habuit longitudinem perseverantie, latitudinem caritatis, et altitudinem paupertatis, sive contemptus terrenitatis, quia elongata est a terrenis. Habuit autem duos cubitos, et dimidium in longitudine. Per cubitum intelligitur perfectio, per dimidium cubitum intelligitur imperfectio ista, id est Beata Virgo. Habuit ergo arca in longitudine duos cubitos, id est in longanimitate habuit duplicem perfectionem, quia et fortis extitit in adversis, et modesta in prosperis, contra utramque fortunam armata armis iustitie a dextris, et a sinistris.
marg.| Sed duobus cubitis additur dimidius ; quia cum perfectionem haberet veraciter, ut dictum est, in longanimitate : imperfectionem tamen habuit in sui reputatione, vel comparatione. Secundum illud. Sir. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet, id est in latitudine habuit cubitum, et dimidium, id est in caritate imperfectionem ; quia perfectam habuit caritatem, ita amen, ut eam dimidiam reputaret.
marg.| Item eodem modo in latitudine paupertatis, vel celestis desiderii, vel spei habuit cubitum, et dimidium. Cubitum perfectionis in re, et dimidium imperfectionis in sua opinione. Item arca in figura habuit quadraturam, et Beata Virgo in conversatione exteriori habuit maturitatem, que significatur per quadraturam, quia quadrata stabilia sunt, bene locantur et solide.
marg.| Item arca erat circumtecta auro intus, et exterius, et Beata Virgo tota aurea fuit, tractabilis, et ducibilis per obedientiam, et bonitatem, per dulcem, et utilem locutionem. Item in Arca erant quatuor, urna aurea habens manna, quia in utero Beate Virginis Christus novem mensibus quievit, quia est urna aurea, secundum humanitatem habens manna Divinitatis, secundum Divinitatem enim Christus est manna, quia est omnia in omnibus 1Cor. 15.d. Sicut manna quodammodo erat omnia. Sap. 16.c. Panem de celis prestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Io. 1.b. Plenum gratie, et veritatis. Gratie ad affectum, et veritatis ad intellectum. Ecce urna aurea, in qua est manna. Vel {7. 258ra} urna aurea, que fuit in Arca, est humilitas, que fuit in Beata Virgine.
marg.| Hec urna fuit aurea, quia humilitas, eius non fuit obstinata, nec fixa in proprio sensu, sicut sunt multi, qui volunt esse humiles, et si eis imperarentur sublimia, nolunt esse obedientes.
marg.| Et ista non est vera humilitas, sed sicut dicitur super Mt. 3. vera humilitas est, quam non deserit comes obedientia. Sicut Ioannes humilis fuit, dicendo : Ego a te baptizari debeo, etc. et tamen ideo precipienti, ut hoc faceret sine contradictione obedivit. Similiter Beata Virgo cum dixisset. Ecce ancilla Domini, subdit. Fiat mihi secundum verbum tuum. Primum dixit ex humilitate cordis, secundum ex sperata, et obedienti voluntate. In primo se prebuit urnam concavam per humilitatem, in secundo se ostendit auream, ductibilem, scilicet et obedientem.
marg.| In hac urna Dominus manna reponi voluit, quia humilitas eius gratiam apud Deum copiosam invenit.
marg.| Sicut enim dicit beatus Bernardus Capax est misericordie fiducia, patientia vero iustitie. Quale autem poterimus gratie receptaculum exhibere, balsamum est similiter purissimum et solidissimum vas requirit, hoc est, humilitas cordis. Humilibus autem datur gratia, 1Pt. 5.b. Gratia autem, qua repleta est Beata Virgo, dicitur manna ; quia in sua plenitudine hauriunt omnes, secundum quod sunt : peccatores in ea inveniunt compassionem : penitentes consolationem proficientes auxilium, perfecti exemplum ; ut nulli desit illius gratia, que plenitudinem gratie invenit apud Deum.
marg.| Unde beatus Bernardus Ille solus, o Beata Virgo, laudes tuas sileat, qui te fideliter invocatam in suis necessitatibus senserit defuisse.
marg.| Item quomodo in Arca fuit virga Aaron, que fronduerat, et floruit, et fructum fecit, sic Beata Virgo rectitudinem vite tenuit, frondens per utilem locutionem, et florens per bonam opinionem, fructificans per bonam operationem. Ob hoc etiam non solum virgam habuisse, sed etiam virga Iesse dicitur. Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, etc.
marg.| Hec virga simul fronduit, et floruit, et fructum fecit : quia Beata Virgo filium genuit, quia est frons, et flos, et fructus. De hac virga dicitur. Nm. 24.c. Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel. Beata Virgo dicitur stella, quia illuminat intellectus nostros ad cognitionem veritatis. Dicitur virga, quia corrigit nostras distortas voluntates, et dirigit ad amorem divine bonitatis. In Arca etiam fuerunt tabule Testamenti, et Deuteronomius, sed interius erant tabule, exterius autem Deuteronomius in latere Arce. Similiter Beata Virgo legem servavit Christi interius in intellectu per cognitionem, in affectu per amorem. Iste enim sunt due tabule, in quibus debet scribi Testamentum Dei. Prv. 3.a. Circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui. Nec solum lex debet haberi interius in tabulis cordis, sed etiam exterius in latere per bonam operationem, et carnis macerationem, et disciplinam.
marg.| Et hoc est, quod dicitur. Prv. 7.a. Liga eam in digitis tuis, et describe in tabulis cordis tui. Beata Virgo legem Domini utroque modo custodivit ; omnia eius verba interius in corde conservans, ut dicitur Lc. 2.g. Et exterius operans.
marg.| Item propitiatorium tegebat Arcam, et Christus, qui est propitiatio pro peccatis nostris, in omnibus protexit matrem suam.
marg.| Item super Arcam erant Cherubin glorie obumbrantia ipsum Propitiatorium, et etiam ipsam Arcam, quia supercelestes Spiritus Domini nostri Iesu Christi, et Beate Virgini matri eius umbram solatii, et debite servitutis prebuere famulatum.
marg.| Et sicut dicitur. Ex. 37.b. Cherubin respiciebant in se mutuo versis vultibus in Propitiatorium, et Angeli sese invicem intuentur reflectentes cogitationem suam in Propitiatorium, id est in Christum, admirantes propitiationem eius super redemptione generis humani 1Pt. 1.c. In quem desiderant Angeli prospicere.
marg.| {7. 258rb} Vel duo Cherubin, qui obumbrant Propitiatorium, sunt Pater, et Spiritus sanctus, qui obumbrationem filii, id est eius incarnationem operantur.
marg.| Unde Lc. 1.d. Spiritus sanctus superveniet in te. Ecce unus Cherubin, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce alius Cherubin. Se autem respiciunt versis vultibus in Propitiatorium, quia incarnationem filii operantur.
marg.| Unde Is. 48.c. Et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius.
marg.| Item nota, quod Levite portabant Arcam federis Domini et Apostoli Beatam Virginem in hac vita sustentabant et fovebant, tam solatio, quam obsequio, maxime beatus Ioannes, cui cura eius commissa est. Sed tandem assumpta est in morte, et imposita in templo Domini, id est in celo. Unde 2. Par. 35.a. Ponit Arcam in Sanctuario templi, quod edificavit Salomon filius David Rex Israel, nequaquam eam ultra portabitis, 3Rg. 8.a. Intulerunt Sacerdotes Arcam federis Domini in oraculum templi in Sancta Sanctorum. Apc. 11.d. Apertum est templum Dei in celo, et visa est Arca Testamenti eius in templo eius. Hec autem, que dicta sunt de Arca his duobus versibus possunt perstringi.
marg.| Fedus, Ligna, Sethim, Vectes, Mensura, Figura. Lex, Locus, Urna, Cherub, Liben, Aurum, Mannaque Virga.
marg.| {a} His vero ita compositis] quasi de illis non est dicendum per singula ; sed hic dicendum quod sequitur,   [his] predictis tabernaculis.
marg.| {b} Ita compositis] id est ordinatis, sicut predictum est.
marg.| {c} In priori quidem tabernaculo semper introibant Sacerdotes] id est quotidie.
marg.| {d} Sacrificiorum officia consummantes] Prius enim offerebantur sacrificia ad altare holocausti duo agni, unus in mane, et pinguior, et in accenso igne sumebat Sacerdos prunas in thuribulo, tenens thus thymiama, et ferebat ad altare thymiamatis interius in tabernaculum, et posito incenso ; et in thuribulo ponebant, et prunas super altare cum eo, et revertebatur ; et sic consummatum erat sacrificium inchoabatur enim in sacrificatione animalis, et consummabatur in oblatione thymiamatis. In quo significatur nobis, quod prius oportet carnem immolare per macerationem, quam spiritus offeratur Deo per devotionem. Prius ergo occurrit altare holocausti, ut post offeramus corpora nostra Deo hostiam vivam sanctam, Deo placentem in carnis mortificatione, ut dicitur Rm. 12.a. Postea altare incensi, vel thymiamatis. Sequitur. Nisi spiritum Deo offeramus in beneficiorum eius devota recordatione. Beneficia divina sunt aromata, que ibi succenduntur, cum in ardore dilectionis in ara crucis revolvuntur, sicut post sextam Feriam passionis venimus ad Sabbatum requietionis mentis, unde et Christus ante crucifixus est, quam aromatibus ungeretur. Prv. cap. 24.d. Prepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, postea edifices domum.
marg.| Prius enim nascitur homo exterior ad laborem, et postea homo interior, sicut dispositio avis ad volatum. Iob. cap. 5.b.
marg.| {e} Sequitur : In secundo autem] tabernaculo,   [solus Pontifex non sine sanguine] intrabat.
marg.| Sepe quidem, ut dicit Augustinus introibant imo quotidie cum sanguine non nisi semel. Ex. cap. 30.b. Deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine. Lv. cap. 16.g. Erit hoc vobis legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno.
marg.| {f} Quem] sanguinem,   [offeret pro sua, et populi ignorantia] pro peccatis ex ignorantia factis. Lv. 16.g. in hac die expiatio vestri erit.
marg.| Et nota, quod in hoc significabatur, quod quotidie debemus nos sacrificare Deo in presenti Ecclesia, sicut et Sacerdotes quotidie offerebant sacrificia, sed solus Christus in anno benignitatis semel in Sancta Sanctorum intravit cum sanguine proprio. Ps. 64. Benedices corone anni benignitatis tue, etc. Is. 61.a. Ut predicarem annum placabilem Domino, et diem retributionis Deo nostro. Et hoc est, quod subditur.
marg.| {g} Hoc significante] quasi illa predicta fiebant in veteri Testamento,   [hoc significante] in istis.
marg.| {h} Spiritu Sancto] scilicet.
marg.| {i} Nondum propalatam esse Sanctorum viam] id est nondum licere etiam Sanctos ad celestia introire, quousque Christus summus Pontifex veniret, qui celum in suo sanguine aperiret, et pontem per crucem faceret.
marg.| Secundum illud. Mich. cap. 3.d. Ascendet iter pandens ante eos.
marg.| {7. 258va}
marg.| {a} Adhuc priore] etc. Quamdiu enim legalis cultus tabernaculi statum habuit, aditus celi per summum Pontificem non patuit. Quia autem hec de sacrificiis consummandis, vel in primo, vel in secundo tabernaculo secundum sanctificationem dicta sint, aperit subdens.
marg.| {b} Que parabola est] id est mystica similitudo.
marg.| {c} Instantis temporis] id est pertinet ad tempus gratie, quod modo est, omnia in figura contingebant illis, ut dicitur 1Cor. 10.c. Ezec. 17.a. Propone enigma, et narra parabola, etc. Iob. 29.a. Addidit quoque Iob. assumens parabolam, etc. Mt. 13.e. Aperiam in parabolis os meum.
marg.| {d} Iuxta quam] parabolam.
marg.| {e} Munera, et hostie offeruntur] in lege a figurativis Sacerdotibus. Leu. 1. et 2. Et nota, quod hostie sunt de animalibus, et munera de aliis, scilicet de thure, et simila, et panibus. Is. 29.d. Colent eum in hostiis, et muneribus. Et vota vovebunt, et solvent.
marg.| {f} Que] munera, et hostie,   [non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem] id est non possunt hominem interius iustificare in conscientia quantum ad Deum, etsi exterius videantur iustificare quantum ad usum hominum. Perfectus autem sine perfectione iustus est homo quando etiam intus est iustus in conscientia, et foris iustus ostenditur in operatione bona. Secundum illud. Lc. 1.a. Erant autem ambo iusti ante Deum, hoc dicit, quantum ad conscientiam, incedentes in omnibus mandatis, et iustificationibus Domini, sine querela, quantum ad proximum. Vel.
marg.| {g} Iuxta conscientiam] id est teste conscientia Servientem dico.
marg.| {h} Solummodo in cibis] etc. discernendis. De cibis dicitur Leu. 11. et Dt. 14. Sed de potu, ut videtur, nihil ordinatum erat. Solutio : Imo Leu. 10.b. Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu, et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii.
marg.| {i} Et in variis Baptismatibus] id est absolutionibus. Mc. 7.a. Omnes Iudei, nisi crebro lavent manus, non manducant tenentes traditiones seniorum, et a foro venientes, nisi baptizentur, non comedunt, et alia multa sunt, que tradita sunt illis servare Baptisma calicum, et urceorum, eramentorum, et lectorum.
marg.| {k} Et] in aliis   [iustitiis carnis] non spiritus. De quibus iustitiis dicitur Rm. 10.a. Suam querentes statuere iustitiam, iustitie Dei non sunt subiecti. His omnibus dico.
marg.| {l} Usque ad tempus] etc. Nota, quod dicit,   [impositis] quasi onus, ut eos refrenaret lascivos. Act. 15.e. Hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus.   [Usque] ad tempus correctionis, ideo dicuntur ceremonie a chronon, quod est tempus, quia temporales erant et non sempiterne. Unde Sir. 33.a. Immutabit tempus, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. Et dicit.   [Usque ad tempus correctionis] id est usque ad tempus gratie, quia in melius corrigendi erant, qui usque huc sub Pedagogo fuerunt. Gal. 3.d. Lex Pedagogus noster est. Tempus gratie dicitur tempus correctionis, quia tunc austeritas conversa est in indagationem, indignitas in dignitatem, vinum in oleum, gladius in unguentum, ut dicit Ps. 89. Supervenit mansuetudo, et corripiemur.
marg.| {m} Christus autem] etc. Hic ostendit per quem impleta fuit umbra. Quatuor autem differentias ostendit inter legalem Sacerdotalem, et Realem. Legalis : enim Sacerdos intrabat in manufactis ; Christus vero in non manufactis. Legalis in alieno sanguine ; Christus in proprio. Legalis pluries ; Christus semel. Legalis ad inveniendum temporalem redemptionem ; Christus vero eternam. Dicit ergo :   [Christus autem] Continuatio. Predicta legalia non possunt facere perfectum, sed { {7. 258vb} } umbratilia sunt, sed   [Christus assistens Pontifex] Assistens scilicet Patri ad interpellandum pro nobis, inf. eod. g. Ut appareat nunc vultui Dei, pro nobis. Et sup. 7.d. Accedens per semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis. Vel   [Assistens] homini ad intrandum, et cenandum cum eo. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso, etc. Item assistens homini in exemplum, sicut serpens erectus in palo. Nm. 21.c. Item assistens homini paratus ad auxiliandum, sicut Stephano. Act. 7.g.
marg.| {n} Pontifex] Istud iungitur cum precedenti, et cum sequenti. Christus enim Patri assistit pro nobis, sicut Pontifex, et Mediator intercedendo. Item ipse assistit nobis   [Pontifex futurorum bonorum] ipsa promittendo, et tandem conferendo. Christus enim est dator prebendarum celestium immortalibus Canonicis, qui autem Christi non sunt, presentia bona querunt, et concupiscunt.
marg.| {o} Per amplius] etc. Sic ordina litteram, et construe sic.
marg.| {m} Christus] inquam, introivit.
marg.| {q} Tabernaculum] id est celum.
marg.| {o} Peramplius] quam illud terrenum quantum ad plurium capacitatem.
marg.| {p} Et perfectius] quantum ad eternitatem ; quia ibi eterna beatitudo est. Tabernaculum dico.
marg.| {r} Non manufactum] id est non opere humano factum. Unde exponendo subdit,   [i. non huius creationis] cuius fuit in Eremo id est humane. Istud enim finxit homo, scilicet Beseleel. Ex. 33.d. Istud autem fecit Deus, et non homo, ut dicitur, sup. 8.d. Et inf. eod. f. Non manufacta Iesus introivit exemplaria verorum, sed in ipsum celum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Introivit, dico.
marg.| {t} Neque per sanguinem] etc. effusum, ut in veteri Testamento fiebat.
marg.| {u} Sed per proprium sanguinem introivit] dico   [semel] quasi per sanguinem fusum, semelque sufficit mors eius omnibus, nec oportet iterari per hec.
marg.| {x} Eterna redemptione inventa] a nobis, vel a Christo nobis. Eterna autem dicitur redemptio, quia eternitatem confert redemptis. Vel potest aliter legi, ut sint due dictiones.   [Per amplius] Et est ordo littere talis.
marg.| {m} Christus Pontifex] dator (futurorum bonorum) introivit semel in Sancta, non per sanguinem hircorum, taurorum, et vitulorum, sed per (proprium.) Ipse dico. (Assistens,) Patri (per tabernaculum amplius, et perfectius non manufactum, id est non huius creationis,) id est per carnem, quam assumpsit pro nobis, in qua etiam Patri assistit ad interpellandum pro nobis, cum tabernaculum carnem hic dicit Christi. Bene autem maius, et perfectius his dicitur ; quia Deus verbum, et omnis actus spiritus habitat in eo. Col. 2.b. In ipso inhabitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Et dicitur non manufactum, qui non humano opere conceptus est ; sed de Spiritu Sancto. Mt. 1.d. Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Introivit Dominus in Sancta per proprium sanguinem, per hoc inventa eterna redemptione. Christus dicitur nostram redemptionem invenisse, quia studiose eam quesivit.
marg.| Unde Ps. 9. Annuntiate inter gentes studia eius. Item quia etsi sanguinem suum pro nostra redemptione funderet ; tamen seipsam invenisse reputavit, quia non appretiatur, quicquid pro nobis expenderit, dummodo in nobis suum habeant effectum, que pro nobis libenter sustinuit. Prv. 12.d. Qui negligit damnum propter amicum, iustus est. Precipue Dominus in passione flevit ; quia vidit laborem suum, quantum ad multos, inutilem existere. Secundum illud. Ps. 92. Que utilitas in sanguine meo, dum descendero in corruptionem.
marg.| Et nota, quod Christus dicitur Pontifex pluribus rationibus. Primo quia sicut per mortem Pontificis exules redibant ad patriam ; ita nos per mortem Christi redimus ad gloriam. Nm. 35.d. Exules et profugi ante mortem Pontificis nullo modo in urbes suas reverti potuerunt. Secunda ratio est, quia Lv. 21.c. dicitur. Super patre suo, et matre sua non contaminabitur. Similiter Christus. Unde beatus Bernardus in sermone de circumcisione dicit. Ad quid tibi, Domine, circumcisio necessaria ; quia peccatum non commisisti, nec contraxisti.
marg.| Quod ipse non fecerit, etas manifestat ; quod autem non contraxerit, multo certius probat Patris Divinitas, et integritas Matris. Summus Sacerdos es, quem nec super Matre, nec super Patre contaminandum prophetatum est potius quam mandatum.
marg.| Tertia ratio est, quia decimam decimarum dabant Levite summo Sacerdoti. Nm. 18.d. Et perfectio omnium bonorum nostrorum debet Christo attribui, qui operatur in nobis velle, et perficere pro bona voluntate, ut dicitur Phil. 2.b. Quarta ratio est, quia in quatuor vestibus differebat Pontifex ab aliis Sacerdotibus. In veste Poderis hiacynthina : in Superhumerali, in Rationali, in Thiara. Similiter Christus in his omnes Sanctos precellit. In veste Poderis hiacynthina, id est in conversatione celesti, et ab omni contagio culpe remota ; quia peccatum non fecit, nec inventus { {7. 259ra} } est dolus in ore eius, ut dicitur 1Pt. 2.d. et Is. 53.c. Item Is. 48.a. Transibit in pace, semita in pedibus eius non apparebit. Et licet peccatum non fecerit, tamen penam pro peccatis sustinuit. Unde et habuit Superhumerale, in quo erant scripta nomina filiorum Israel, in duobus peccatis, penam pro peccatis omnium hominum, tam omissionis, quam commissionis sustinuit. Is. 53.b. Vere languores nostros ipse portavit. Item Christus habet Rationale iudicii, et veritatis, quia in hoc seculo iudicatus est a Pilato, omnes iudicabit nationes, et singulariter omnes personas iudicabit in futuro, quia pater omne iudicium dedit filio. Io. 5.d. Quartum est de lamina aurea, in qua scriptum erat nomen Dei Tetragrammaton, id est principium vite passionis, id est in quo significabatur per laminam auream Christi caritas ampla, et ad omnes homines, etiam ad inimicos dilatata, ex qua caritate ipse passus est, et ipse fuit principium vite passionis, id est per passionem suam. Iterum notandum, quod in precedenti textu tria, vel quatuor possunt notari. Primum demonstratur divine largitatis magnum, id est copiosum beneficium, cum dicit. [Christus assistens Pontifex futurorum bonorum] In quo verbo notantur duo nobis beneficia Christi in via, et tertium in patria. Assistit enim Patri suo pro nobis intercedendo. Unde dicit.   [Christus assistens] Pontifex autem est nobis pontem faciens ad beatitudinem, exemplum, documentum, auxilium exhibendo. Sic ergo notantur duo ; quod pro nobis ad Patrem orat, et nos ipsemet vita, et moribus informat Sic est Christus Mediator noster orando Patrem, et erudiendo hominem. Bene ergo dicit.   [Christus assistens Pontifex] Assistens Patri Pontifex nobis. Tertium est beneficium in patria, quia est dator futurorum bonorum Pontifex enim fuit nobis pontem faciens in exemplo, ut esset nobis postea dator futurorum bonorum in premio. Ideo pontem facit seipsum, ut traheret nos ad celum. Ad similitudinem enim pontis, qui de ripa ad ripam trahitur, ut via sit transire volentibus. Sic Christus, ut immortalitatis gloriam nobis per seipsum viam faceret, a ripa mortalitatis per errorem passionis sue transivit ad gloriam immortalitatis. Sic ergo primo, ostenditur divine largitatis beneficium. Secundo, ostenditur nobis via ad eternam beatitudinem, cum dicitur.   [Per proprium sanguinem semel introivit in sancta] et etiam per tabernaculum,   [per amplius et perfectius] Dico enim Christus per tabernaculum introivit in sancta, et per proprium sanguinem, sicut et Sacerdos legalis per tabernaculum intrabat ad sancta sanctorum, et cum sanguine, sic Christus per tabernaculum, id est per carnem ipsam penalitatibus, et laboribus subiiciendo, et proprium sanguinem ipsum pro nobis fundendo introivit in sancta sanctorum, id est celum. In hoc relinquens exemplum per passionem veniendi ad regnum per calicem tribulationis ad gloriam Maiestatis. Quod fit dupliciter, per tabernaculum, id est per carnem transeundo : vel totum simul, ut Martyres, vel quotidie per partes, ut penitentes. Secundum illud. Ps. 43. Quoniam propter te mortificamur tota die, estimati sumus, sicut oves occisionis. In hoc ergo, quod Christus per proprium sanguinem introivit in sancta, arguuntur delicati, qui et hic volunt gaudere cum seculo, et in futuro regnare cum Christo. In alieno quidem sanguine confidunt, id est in aliorum penitentia, ut intrent in celestia regna, sicut Sacerdos veteris Testamenti, qui in alieno sanguine intrabat in sancta. Tertio, ostenditur pretium nostre redemptionis, ut difficultas, sive labor redimentis, cum dicit.   [Per proprium sanguinem eterna redemptione inventa] Labor enim redimentis apparet in effusione proprii sanguinis. Facile enim erat quondam iugulare pecora pro hominum ignorantia, aut culpa, sed difficile est etiam pro inimicis animas ponere, et sanguinem fundere. Christus enim sanguinem libenter fundit pretium nostre redemptionis, unde se nostram redemptionem invenisse reputat, et quasi pro nihilo habuisse.
marg.| Videtur enim ei labor modicus pre amoris nostri magnitudine. Quia autem per Christum potuit esse nostra redemptio, a minori probat, quia scilicet, per illa legalia fiebat {7. 259rb} mundatio corporalis. Unde subdit.
marg.| {a} Si enim sanguis] etc. non simpliciter, sed.
marg.| {b} Ad emundationem carnis] non anime, quia qui mortuorum, vel immundorum contactu immundus erat septem diebus, die tertio, et die septimo aqua expiationis, ex cineribus vitule rufe facta, aspersus mundabatur carnaliter ab illa irregularitate, et a pena immunis reddebatur, et sic secundum illas legales, et carnales observantias mundus habebatur.
marg.| Et nota, quod hircus offerebatur pro peccato Principis, et vitula rufa pro peccato Synagoge, ut habetur. Nm. 19.a. Precipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam etatis integre, etc. Et postea subditur. Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, aspergetur ex aqua hac die tertio, et septimo, et sic mundabitur. Si ergo ita est de illo sanguine, quanto magis sanguis Christi.
marg.| {c} Qui per Spiritum sanctum] non per ignem, non per aliud legali modo, sed   [per Spiritum sanctum] omnia ei dictantem, et suggerentem.
marg.| {d} Semetipsum obtulit immaculatum] per Spiritum sanctum   [Deo] Patri, de quo conceptus immunis fuit a peccato. Fuit enim Agnus sine macula, 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit, etc.
marg.| {e} Emundabit conscientiam nostram] interiorem, non carnem nostram exteriorem tantum.
marg.| {f} Ab operibus mortuis] id est a peccatis. Et dicuntur mortua ab effectu, quorum consensu, tamquam contactu mortuorum, immunditiam trahit. Conscientiam emundabit, dico.
marg.| {g} Ad serviendum] deinceps per opera iustitie.
marg.| {h} Deo viventi] Prius enim emundatur conscientia, quam operatio digna. Prius declinatur a malo, postea exercetur bonum. Prius timor Domini expellit peccatum, ut dicit Eccl. 1.c. postea amor compellit ad bonum agendum. Notantur plures effectus passionis Christi. Unus effectus passionis vel sanguinis Iesu Christi est ianue apertio, et eterne glorie adeptio, quod notatur, ibi :   [Per proprium sanguinem] etc. Unde etiam ipsa Crux clavis David. Is. 22.f. Et dabo clavem domus David super humerum eius, ut aperiat.
marg.| Item notatur generis humani redemptio per pretii sanguinis solutionem cum eterna redemptione inventa 1Pt. 1.c. Non corruptibilibus auro, et argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine Agni incontaminati, et immaculati Iesu Christi. Item tertius effectus est peccatorum nostrorum ablutio, quod notatur, ibi : [Sanguis emundabit conscientiam ab operibus mortuis] Et de hoc etiam dicitur Apc. 1.b. Qui dilexit nos, et lavit in sanguine suo inf. 9.f. Sine effusione sanguinis non fit remissio.
marg.| Item alius effectus est ad bonum faciendum ex amore provocatio, quod notatur, ibi : [Ad serviendum Deo viventi] Nihil enim ita movet hominem ad amorem, et ad laborem, sicut memoria passionis Christi.
marg.| Unde Mach. 6.d. Ostenderunt elephantis sanguinem uve, et mori ad acuendos eos in prelium. Bernardus Hoc est, quod plus me movet, plus viget, plus accendit, calix tuus, Domine quem bibisti, opus nostre redemptionis. Sunt et alii effectus, qui alibi signantur, Patrum, scilicet sanctorum de limbo eductio. Za. 1.c. Tu vero in sanguine Testamenti eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua.
marg.| Item nostra tuitio. Ex. 12.b. Erit autem vobis sanguis in signum in edibus, in quibus eritis, et videbo sanguinem, et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens.
marg.| Item inimici depressio. Ps. 34. Effunde frameam, ut per hoc significet, quod sanguinis Christi effusio framea est, qua atteritur inimicus.
marg.| Item alius effectus, pro nobis ad Deum postulatio, inf. 12.f. Accessitis ad sanguinis aspersionem melius loquentem, quam sanguis Abel. Iob. 16.d. Terra ne operias sanguinem meum ; nec inveniat in te locum latendi clamor meus.
marg.| Item ad Deum confederatio. Col. 1.c. Pacificans per sanguinem crucis eius, sive que in terris sunt.
marg.| {i} Sequitur : Et ideo] quasi obtulit seipsum.   [Ideo] quia, scilicet, non sanguinem taurorum, vel hircorum obtulit, sed semetipsum.
marg.| {k} Novi Testamenti Mediator est] id est Mediator est pro nobis orando apud Patrem, et nobis predicando eius referens voluntatem. Unde dico.   [Novi Testamenti Mediator est] quia ipse tamquam Mediator dedit nobis novum Testamentum, ut sciremus voluntatem Dei Patris 1Tim. 2.b. Mediator Dei, et hominum Christus Iesus. Ibi require, quomodo Christus est in medio. Chrysostomus   [Mediator] Puta Mediator impiorum est, non qui nubit, sed qui debenti agere coegerit, id est cooperatur, ita Mediator est filius Patris, et nostrum, volebat Pater dimittere hereditatem, sed miserebatur nobis, et habebat, ut alienos, igitur factus est Mediator nostrorum, et eius, et suasit ei orando, sermones Ade {7. 259va} habens patris ad nos predicando : mori debebamus, mortuus est pro nobis i.
marg.| Et inf. Igitur in principio, ut ad filios quidem testatus est quia nec indigni facti sumus, non adhuc Testamento, sed filio opus. [Novi Testamenti] Cui Testamentum ad ultimum diem mortis fit, tale quidem Testamentum, quale sit apud homines. Hos quidem heredes habet ; hos autem exheredes, ita ut hoc de heredibus audi Christum dicentem. Io. 17.d. Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. De exheredibus audi. Io. 17.c. Non pro omnibus rogo ; sed pro his, qui credituri sunt per sermonem eorum. Testamentum rursus habet hoc eius, qui testatur, hoc eorum, qui suscipiunt, ut quidam accipiant, quidam non, et faciunt ita hoc, expedit enim eis, quibus dicit Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, diligatis invicem. Rursum Testamentum debet habere testes. Io. 8.c. Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me Pater.
marg.| Et de Paracleto dicitur Io. 15.d. Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.
marg.| {a} Ut morte intercedente in redemptionem earum prevaricationum, que erant sub priore Testamento repromissionem accipiant, qui vocati sunt eterne hereditatis] Sic ordina litteram.   [Novi Testamenti] dator est, dico.   [Ut qui] a Deo   [vocati sunt] id est ab eterno Electi. Secundum illud. Eph. 1.e. In quo et nos sorte vocati sumus predestinati secundum propositum eius.
marg.| {d} Repromissionem accipiant eterne hereditatis] id est eternam hereditatem iterum, et iterum promissam. Et hoc.
marg.| {a} Morte] Christi   [intercedente] id est inter scilicet promissionem remissionis culpe, et hereditatis eterne complementum. Et morte, dico, que erat necessaria.
marg.| {b} In redemptionem] non modo Gentilium, sed etiam.
marg.| {c} Earum prevaricationum] etc. id est que permanebant non remisse, quantum ad reatum sub lege. Non enim per expiationes veteris Testamenti tollebatur reatus, sive culpa per veritatem, sed per reputationem, vel quia tantum quedam irregularitas delebatur, non peccatum. Chrysostomus Quid ergo, o Iudee, magnum sapis in lege, in tam magna vi constituit nos peccatum, quod nisi Dominator pro nobis mortuus esset, salvare lex non potuisset. Sed sicut dicitur. Rm. 5.d. Lex subintravit, ut abundaret delictum. Nota, quod dicunt supra, ideo Christum Mediatorem Dei, et hominum dedisse novum Testamentum, ut Electi instructi per illud ad scientiam, vel adiuti per gratiam ad faciendam duplicem mortis sue consequantur effectum, scilicet redemptionem culpe, et repromissionem hereditatis eterne, id est eternam hereditatem, quam Deus dat ex voluntaria promissione, non ex lege hereditatis, non ex promissione. Hic est duplex effectus mortis Christi. Venia, que pertinet ad gratiam, et hereditas, que pertinet ad gloriam. Ps. 83. Gratiam, et gloriam dabit Dominus. Hec duo obtinet nobis mors Christi, de qua signanter dicit in textu.   [Ut morte in redemptionem intercedente] etc. mors enim Christi intercedit, et orat pro nobis, et impetrat nobis veniam non vindictam. Unde inf. 12.f. Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem, quam Abel. Quia sicut dicit
marg.| {B} . Gregorius Sanguis Christi loquitur veniam, non vindictam, 2Mcc. 8.a. Invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab hominibus calcabatur, ut vocem sanguinis ad se clamantis audiret. (Ubi enim) quasi dicat, recte dixi, quod Christus dator est novi Testamenti morte intercedente, quia secundum humanam consuetudinem ita est, quod ubicumque.
marg.| {7. 259vb}
marg.| {f} Testamentum est, mors necesse est intercedat Testatoris] id est interveniat ante confirmationem Testamenti. Et vere necesse est.
marg.| {g} Testamentum enim in mortuis confirmatum est] id est solet confirmari per mortem Testatorum.
marg.| {h} Alioquin] si scilicet, non interveniat mors Testatoris.
marg.| {i} Nondum valet] Testamentum.
marg.| {k} Dum] id est quamdiu.
marg.| {l} Vivit] ille   [qui testatus est] Potest enim mutare, si vult. Sic ergo Apostolus ostendit confirmationem novi Testamenti in morte Christi per similitudinem consuetudinis hominum. Sicut ad Gal. 3.b. dicitur. Secundum hominem, dico, tamen hominis confirmatum Testamentum nemo spernit, aut superordinat.
marg.| {m} Unde] id est ad hoc significandum, quod scilicet. Testamentum morte confirmatur.
marg.| {n} Nec primum quidem] Testamentum.
marg.| {o} Sine Sanguine dedicatum est] id est firmatum, imo per sanguinem. Et hoc in figura, quod novum Testamentum esset consummandum per mortem Christi. Sicut enim perficitur littera, vel liber per rubricationem minii, ita novum Testamentum decoratur, et perficitur in sanguine Christi.
marg.| Item sicut littere summe sunt per certa insignia posita in libris, ita Scripture secure sunt et immobiles per intersignia sanguinis Christi. Unde dicit Mt. 24. Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
marg.| Item nota, quod littere alicuius Domini roborantur per appositionem sigilli integri, quamdiu vivit, sed quando vult certificare heredem suum de hereditate habenda, mittit ei sigillum fractum in morte. Eodem modo Deus in veteri Testamento ponebat in litteris suis et in promissionibus suis sigillum suum integrum, cum dicebat Ez. 18.g. Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris. Et frequenter in veteri Testamento dicebat Dominus. Vivo ego, sed in novo Testamento fractum sigillum apponitur, ut confirmetur in morte Testatoris, ut Dominus de facto dicere videatur in Cruce moriens. Morior ego, qui volo vitam peccatoris. Unde ad significandum confirmationem huius dicit Io. 19.f. Consummatum est.
marg.| Et nota, quod in libris sunt capitales littere de minio, similiter principaliores sententie, que sunt in sacra Scriptura, sunt de morte Christi, et sanguinis eius effusione. Ita ut dicat Apost. 1Cor. 2.c. Nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Iesum Christum, et huc crucifixum. Quod autem primum Testamentum sanguine confirmatum sit, ostendit subdens.
marg.| {p} Lecto enim] etc. loquente   [universo populo] audienti. Omnem enim legit, ut totum postmodum confirmaret. Lecto, inquam   [mandato] accipiens sanguinem vitulorum, et hircorum,   [mixtum] cum aqua, et accipiens ipsum sanguinem, et levi expositione reddens sine excussione, (et hisopo,) quia densum est, et detentivum, et ideo aptum erat ut de lana fieret aspersorium.
marg.| {q} Ipsum quoque librum] legis, in quo legebant, et in qua consenserant omnes, et omnem populum aspersit dicens.
marg.| {r} Hic] est   [sanguis] etc. Nota, quod. Ex. 24.b. Legitur de hac aspersione, sed non fit ibi mentio de hircis, sed de duodecim vitulis tantum, nec legitur ibi de aqua, sed de sanguine tantum. Item de lana coccinea et de hisopo non fit aliqua mentio, nec de aspersione libri, sed populi tantum. Unde videtur populus hic errare, cum assumeret auctoritatem a loco, ubi non sit. Dicitur enim sic. Ex. 24.b. Immolaverunt victimas pacificas Domino, vitulos duodecim. Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras, partem autem residuam fudit super altare : assumens quoque volumen federis legit audiente populo, qui dixerunt. Omnia, que locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait. Hic est sanguis federis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. Solutio : Apostolus loquebatur illis, qui sciebant consuetudines, et ritus legales, et ideo etiam magis credendum est Apostolo, qui sciebat etiam consuetudines legis, licet enim non legatur in Exodo de aqua, vel de lana, et hisopo, et de hircis, et de aliis, que hic dicit Apostolus, tamen probabile est, et aliquo modo potest haberi ex alio loco legis. Hircus enim solebat occidi cum vitulo, ut habetur. Leu. 19.f. Aspersio etiam solebat fieri de cocco et hisopo, ut dicitur. Nm. 19.a. Coccus autem est lana rubea de serico. Et ideo dicit hic Apostolus de lana coccinea. Quod autem aqua cum sanguine esset ; vel quod liber aspersus sit, ibi non legitur. Sed de ritibus, et traditionibus huiusmodi Apostolo credendum est perito in talibus, et qui peritis etiam loquebatur.
marg.| {r} Hic sanguis] est confirmator.
marg.| {s} Testamenti] id est fusus ad confirmandum.
marg.| {7. 260ra}
marg.| {a} Quod mandavit ad vos Deus] Vel sicut dicitur Ex. 24.b. Quod pepigit Dominus vobiscum. Ac si diceret ad litteram, sic peribit nomen eius, et sanguis eius effundetur, qui violabit fedus hoc, id est pactum inter nos et Deum. Hoc autem signum, ad confirmationem federis huius habuerunt a Gentilibus qui porcam federis fede laniantes sic dicebant, fede laniandum federis violatorem.
marg.| Aliud autem signum federis terribilius habuerunt Iudei ex se scilicet effusionem aque, quod postea fecit Iosue, et Samuel 3Rg. 7.b. Quia sicut aqua tota effunditur ita quod nihil ex ea remanet in vase, quod non alii liquores, et ipsa etiam omnino perit fusa in terram, sic penitus cum stirpe sua periret, qui solveret fedus. Et propter istam effusionem aque, que postea facta est in federe, dicit Apostolus hic de aqua Glossa a. dicit hic, quod aqua, de qua hic loquitur in textu, mixta erat cum sanguine. Chrysostomus autem dicit, quod ex ista aqua abluebatur ille, qui sanguine prius erat aspersus.
marg.| {b} Etiam tabernaculum] etc. id est que pertinebant ad ministerium tabernaculi sanguine similiter aspersit. Hoc non legitur Ex. 24. Sed probabile est, quamvis postea legatur tabernaculum factum forte per recapitulationem. Vel verius agitur hic de eo, quod Lv. 16.d. dicitur de purgatione tabernaculi, que fiebat per sanguinem in die propitiationis semel in anno. Unde dicitur Lv. 16.c. Tollet de sanguine vituli, et asperget septies digito contra propitiatorium ad Orientem. Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut preceptum est de sanguine vituli, ut aspergat a regione oraculi, et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel. Et postea subditur. Postquam emundaverit sanctuarium tabernaculi, et altare tunc offerat hircum viventem.
marg.| {c} Et omnia] etc. quasi dicat, quid per singula dicam, uno verbo breviter dico.
marg.| {d} Omnia pene in sanguine] etc. Pene dicit, quia quedam vasa sola aqua lavabantur, sed in nobis nihil sine sanguine Christi mundatur interius secundum Chrysostomum pene, vel fere dicit, quoniam illa purgatio non erat perfecta. Sed contra Lv. 8.b. Tulit, et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum omni supellectili sua. Cumque sanctificans aspersisset altare, septem vicibus unxit illud, et omnia vasa eius, labrumque cum basi sua.
marg.| Item Nm. 7.a. In die qua complevit Moyses tabernaculum, erexit illud, unxitque, et sanctificavit cum omnibus vasis suis. Solutio : Aliud est consecratio, aliud mundatio. Bene fiebat consecratio, sine sanguine, sed mundatio raro, et sic, quasi dicat, quicquid sit de vasis, et de talibus insensibilibus que aliquando sine sanguine lavabantur in aqua tantum. Et sine sanguinis effusione facta in aliquo sacrificio.
marg.| {f} Non fit remissio] peccatorum in rationalibus. Sed nonne de aqua expiationis mundabantur sine sanguine secundum legem. Responsio. Sanguis fuerat effusus in immolatione vitule, de cuius cineribus fiebat aqua illa, que postmodum per totum annum mundabat eos. Mysterium huius patet in Glossa
marg.| {g} Necesse est ergo] Quasi quandoquidem cum Moyses, ita fecit, et lex, ita precepit. Ergo   [Necesse est exemplaria quidem celestium] id est figuras rerum spiritualium id est Ecclesie, sive Sanctorum, quorum conversatio in celis est ; ut dicitur Phil. 3.d. His predictis sacrificiis, et hostiis.
marg.| {h} Mundari] carnaliter.
marg.| {i} Ipsa autem celestia] id est signata per illa figuralia ad Ecclesiam, id est vel fidelem animam.
marg.| {k} Melioribus hostiis, quam istis] necesse est, supple mundari id est hostia Christi. Sed pluraliter dicit, quia Christus significatur per omnes istas hostias legales, que mundabant. Et dicit,   [melioribus] contra Manicheos, ut Chrysostomus dicit. Quod enim melius est, bono aliquo melius est. Bona ergo sunt exemplaria eorum, que sunt in celis, alioquin, et ipsa essent pernitiosa, quorum sunt exemplaria. Chrysostomus ponit talem litteram. Necesse est ergo exemplaria eorum, que in celis, his purgari, ipsa vero supercelestia melioribus sacrificiis ultra hec, cui propter sanguinem Christi sanguis agni, etc. omnia preassumpta sunt. Unde hic facit comparationem sanguinis ad sanguinem, et inf. Que notat celestia. Num celum, num Angelos. Nihil horum, sed nostra. Num in celis, que nostra. {7. 260rb} Ita et si terra preficiuntur, sicut Angeli in terra sunt, sed tamen celestes dicuntur, et Cherubin in terra apparuerunt. Ez. 10.b. Et inf. Et quid dico apparuerunt, in terra quidem degunt quemadmodum et in Paradiso. Et inf. Deus dicitur in celo esse, non loco inclusus, absit, sed propter schesim, id est habitudinem quoad Angelos. Si ergo nos propter Deum fuerimus, in celo sumus.
marg.| {l} Non enim in manufacta] Sicut Christi mortem opposuit sacrificiis legalibus, sic et celum templo opponit, et comparat, et hoc facit, quia iactabant se Iudei, de multitudine sacrificiorum et de sanctitate templi, et ideo sacrificiis eorum prefert hostiam veram, scilicet, Christum, et templo prefert celum, cum magis confidebant Iudei in templo. Propterea dicit Ier. 7.a. Templum Domini, templum Domini est. Sed quid ibidem precedit. Nolite confidere in verbis mendacii dicentes. Templum Domini, etc. Non enim fuerat prius tale templum tam pulchrum, et pretiosum, misit enim Deus illud largitate magna fieri, lateres habebat aureos, et in muris laminas. Nec in isto solo gloriosum erat, sed in essendo. Unum enim et solum erat, et a finibus terre illuc veniebant a Babylone, ab Ethiopia, ut dicitur. Act. 8.e. Item Act. 2.b. Parthi, et Medi, et Eleamite, etc. Quia ergo inde superbientes in talibus spem ponebant, ideo prefert hostiis illis Christi sanguinem effusis, et templo celum dicens.   [Non enim] quod bene dico, quod melior hostia est Christus, quia   [Non in manufactis sanctis Iesus introit] per sanguinem suum, illi Sacerdotes legales introibant per manufacta per sanguinem veterum hostiarum carnalium. In manufactis dico, que sunt.
marg.| {m} Et exemplaria verorum] sanctorum, id est figura celestium mansionum, que sunt vere mansiones, et eterne. De quibus dicitur Io. 14.c. Et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. De quibus mansionibus subdit.
marg.| {n} Sed in ipsum celum] introivit per se hostia, vel melius per se hostiam. Et dicit signanter, Ipsum, id est verum celum per illud temporale significatum. Introivit dico ut nobis aditum aperiret, et post se traheret. Secundum illud Mich. 2. Ascendet enim iter pandens ante eos. Et Io. 12.e. Omnia traham ad meipsum. Et similiter.
marg.| {o} Ut appareat nunc vultui Dei] etc. id est ut interponat se ire Dei Patris, et respectui eius, sive cogitationi, secundum quam respicit mala nostra ad puniendum quia dicit Ps. 33. Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Nota, quod dicit,   [ut pro nobis] Christus enim nobiscum fuit in mundo. Secundum illud Bar. 3.d. In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Pro nobis modo in celo, ut dicitur hic, et sup. 7.d. Semper vivens ad interpellandum pro nobis 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Contra nos autem si non penituerimus nunc, erit in iudicio : tunc enim vulnera Christi, que modo peccatoribus sunt in fiduciam reconciliationis, apparebunt in testimonium iuste damnationis. Secundum quod dicitur Apc. 1.b. Videbunt in quem pupugerunt. Quia ergo nunc pro nobis Christus, non negligamus etiam nos ipsi pro nobis, quamdiu dies est, quamdiu tempus nostrum est operandi. Io. 9.a. Veniet nox, quando nemo potest operari. Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia est apud inferos, quo tu properas. Tunc enim Dominus tempus nobis concessum ad penitentiam, quasi abusi sumus eo in superbiam, adducet contra nos. Secundum illud Lam. 1. vocavit adversum me tempus.
marg.| Et in Ps. 74. Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Item Glossa dicit hic. Nota, quod usus loquendi sic vellet, et approbaret scriptum esse hic. In manufactis sanctis exemplaribus virorum, vel in manufacta exempla virorum, que littera in codicibus Grecis invenitur, id est hanc litteram ponit Levi. Non enim manufacta sancta intravit Christus anticipa virorum, sed in ipsum celum ostendi persone Dei pro nobis, scilicet reconciliandis, ut nos Deo Patri, et Angelis reconciliaret.
marg.| Unde Chrysostomus Quid est pro nobis cum sacrificio potente propitiari Patrem, et Angelos, qui inimici erant nobis. Col. cap. 1.c. Pacificans per sanguinem crucis eius, sive que in terris, sive que in celis sunt.
marg.| {7. 260va}
marg.| {a} Neque ut sepe] Supra ostendit, quod Christus melior, et dignior hostia fuit, quam sancta non manufacta apparuit : adhuc idem ostendit per hoc, quod legalis Sacerdos multoties intrabat ; Christus semel. Ille in alieno sanguine ; hic in proprio. Multum ergo medium est, id est magna differentia inter illum, et istum. Dicit ergo   [Neque ut sepe] quod bene dico, quia Christus introivit in sancta nonmanufacta, nec vero ita intravit, nec ita se vultui Patris representat.
marg.| {b} Ut sepe offerat semetipsum] in ara crucis id est ut sepe patiatur in cruce, quia sufficit semel oblatus. Unde dicit Ps. 129. Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Redemptio enim facta semel per Christum ita copiosa fuit ut omnibus sufficiat.
marg.| {c} Quemadmodum Pontifex] legalis, (intrat in sancta,) sanctorum,   [per singulos annos] et ita Christus maior, qui semel tantum oblatus sufficit, quam legalis hostia, quam frequenter oportebat offerri. Lv. 16.f. Erit vobis hoc legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum ; semel in anno. Idem dicitur Ex. 30.
marg.| {d} In sanguine alieno] Christus vero in proprio, et ita efficacior fuit hostia ista, quam illa.
marg.| {e} Alioquin] quasi bene dico, quod Christus semel se obtulit, alioquin si oporteret sepe se offerre, oportebat eum frequenter pati in patiendo.
marg.| {f} Ab origine mundi] quia ab origine mundi causa passionis eius, id est peccatum incepit, et ideo si non sic fecisset Christus, qui semel oblatus est pro peccatis et antecedentibus, et sequentibus, oporteret, quod ab initio mundi pati inciperet, et semper pateretur : quod inconveniens est. Restat ergo quod semel oblatus suffecit ad purgationem etiam illorum peccatorum, que facta sunt ab initio mundi. Apc. 13.b. Quorum non sunt omnia scripta in libro vite agni, qui occisus est ab origine mundi, previsus occidi ante initium mundi. Vel hoc dicitur, quia fides passionis eius purgavit a peccatis illos qui fuerunt ab initio mundi in morte Abel.
marg.| {g} Nunc autem semel] quasi dicat constat, quod Christus non est frequenter passus.
marg.| {h} Autem] pro sed.
marg.| {g} Nunc] id est in tempore gratie.
marg.| {i} Semel in consummatione seculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit] id est in fine temporum Christus seipsum hostiam Patri obtulit semel, quia non oportuit eum sepe pati.
marg.| {l} Ad destitutionem peccati] ut peccatum ita destituatur ut non dominetur, quod prius regnabat. Sicut dicitur Iob. 18.c. Calcet super eum quasi Rex interitus. Rm. 6.b. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentis eius.
marg.| Et nota hic quatuor. Primum est sufficientia hostie, per hoc quod dicit [semel] Rm. 6.b. Christus resurgens a mortuis iam non moritur. Secundum est temporis, cum dicit.
marg.| {k} In consummatione seculorum] id est in fine temporum 1Cor. 10.c. Scripta sunt autem ad correctionem nostram in quos fines seculorum devenerunt 1Io. 2.c. Carissimi novissima hora est. Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum natum ex muliere, etc. Chrysostomus Propter quod in consummatione seculorum, et non ante. Solutio : Post multa peccata conveniens fuit medicina, secundum illud Rm. 5.d. Ubi abundavit delictum superabundavit et gratia. Unde beatus Bernardus dicit super illud. Ubi venit plenitudo temporis, etc. Opportune tunc venit eternitas, quando magis temporalitas abundavit. Tertium est efficacia passionis, sive immolationis Christi, quod notatur, ibi :   [Ad destitutionem peccati] Quartum est dignitas hostie, quod notatur, ibi :
marg.| {m} Per hostiam suam apparuit] id est per seipsum, qui fuit et hostia, et Sacerdos, talis hostia digna est conspectui divino representari.
marg.| {n} Et quemadmodum] Supra per inconveniens ostendit semel pati Christum, hic ostendit per legem, et ius nature dicens. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori secundum conditionem, et legem nature. Per peccatum enim Ade adiecta est natura necessitati moriendi. Secundum illud. Sir. 40.a. iugum grave super filios Ade a {7. 260vb} die exitus de ventre matris eorum, usque ad diem sepulture in matrem omnium.
marg.| {o} Post hoc autem] id est post semel mori est.
marg.| {p} Iudicium] quia in morte quilibet recipit secundum merita sua. Vel loquitur de iudicio generali, quod erit postquam omnes semel mortui fuerint. De primo iudicio. Eccl. 11.b. Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. De generali autem iudicio dicitur 1Cor. 15.c. Deinde finis erit cum tradiderit regnum Deo Patri.
marg.| {q} Sic et Christus semel oblatus est] sicut hostia vera.
marg.| {r} Ad multorum exhaurienda peccata] eorum efficacia hostie.
marg.| {t} Secundo] autem   [sine peccato apparebit] in iudicio.
marg.| {y} Expectantibus se in salutem per fidem] id est ut salutem conferat glorie his, qui hic habuerunt salutem fidei, et gratie. Nota similitudinem, quasi dicat sicut hominibus statutum est semel mori, et post mortem hominum remuneratur in iudicio, sic Christus semel tantum mortuus est in mundo, postea autem remunerator suorum apparebit in iudicio.
marg.| Et nota singula verba. Dicit enim [Christus semel oblatus est] id est vera est hostia. Sed a quo oblatus est. A seipso voluntarie oblatus est. Io. 10.c. Ego pono animam meam, Is. 53. Oblatus est, quia ipse voluit. Ergo non tantum est hostia, sed Sacerdos. Sicut etiam sup. dixit eod. Per hostiam suam apparuit, etc. Oblatus est, dico, semel, et hoc sufficit, scilicet, semel offerri ad multorum exhaurienda peccata. Chrysostomus Multorum dicit et non omnium quia non omnes crediderunt Evangelio. Is. 53.a. Domine quis credidit auditui nostro. Pretium tamen datum est sufficiens pro omnibus. Unde Mt. 26.c. Hic est sanguis meus novi Testamenti qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
marg.| {s} Exhaurienda peccata] In quo notantur duo, abundantia, sive diluvium peccatorum, quod tunc erat, et plena purgatio eorum. Dicit enim,   [Exhaurienda peccata] id est ex toto haurienda, licet multa eorum esset copia, ita ut diluvium Deo esset peccatorum. Unde Os. 4.a. Maledictum et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Chrysostomus ponit talem litteram hic. Ad referendum multorum peccata. Hoc est Sacerdotiis. Secundum illud Lv. 15.e. Confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta, atque peccata. Dn. cap. 9.e. Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel, ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei, adhuc loquente me in oratione mea, ecce vir Gabriel, etc.
marg.| {t} Secundo, sine peccato apparebit] Primo quidem sine peccato, sed tamen peccator apparuit, quando similitudinem carnis peccati assumpsit : quando maledictum factus, et in patibulo crucis. Pilose enim manus similitudinem peccatoris fratris expresserunt, ut dicitur de Iacob Gn. 27.c. Sed in secundo adventu.
marg.| {u} Sine peccato apparebit] id est non similitudine carnis peccati, sed in carne gloriosa. Vel   [sine peccato] ita quod tunc non erit hostia, sed iustitia in remunerando, vel damnando.
marg.| {x} Apparebit] dico,   [expectantibus se in salutem] quia salvabit expectantes. Is. 33.d. Omnes, qui expectant eum. Lc. 12.e. Et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
marg.| {y} In salutem] dico, que est per fidem, quia salus glorie merito fidei datur. Vel   [Expectantibus, per fidem] Nota, quod Christus primo venit ad exhaurienda peccata. Secundo ad conferenda premia. Primo passus est in similitudine peccatoris, et factus est hostia pro peccato. Secundo apparebit in gloria Maiestatis, nam iam hostia existens, sed tunc promittit unicuique retribuens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_9)

Notes :