Capitulum 12

Numérotation du verset Hbr. 12,1 

Ideoque
et
nos
tantam habentes impositam nubem testium,
deponentes
omne pondus,
et circumstans nos peccatum,
per pacientiam
curramus
propositum nobis
certamen,
Numérotation du verset Hbr. 12,2 

aspicientes in auctorem fidei,
et consummatorem Iesum, qui pro proposito sibi gaudio
sustinuit crucem, confusione contempta,
atque
in dextera sedis Dei sedit.
Numérotation du verset Hbr. 12,3 

Recogitate enim eum qui talem sustinuit
a peccatoribus adversus1
1 adversus] adversum Weber
semetipsum2
2 semetipsum] semetipsos Weber
contradictionem,
ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
Numérotation du verset Hbr. 12,4 

Nondum enim3
3 enim] om. Weber
usque ad sanguinem
restitistis, adversus peccatum
repugnantes,
Numérotation du verset Hbr. 12,5 

et obliti estis consolationis
que vobis tamquam filiis
loquitur dicens : fili mi,
noli negligere disciplinam Dei4,
4 Dei] Domini Weber
neque fatigeris
dum ab eo argueris.
Numérotation du verset Hbr. 12,6 

Quem enim
diligit Deus5 castigat,
5 Deus] Dominus Weber
flagellat
autem
omnem filium
quem recipit.
Numérotation du verset Hbr. 12,7 

In disciplina perseverate.
Tamquam
filiis offert vobis6 se7 Deus,
6 offert vobis] inv. Weber |
7 se] om. Weber |
quis enim filius quem non corripiat8 pater ?
8 corripiat] corripit Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,8 

Quod si extra disciplinam estis
cuius
participes facti sunt omnes,
ergo adulteri
et non filii
estis.
Numérotation du verset Hbr. 12,9 

Deinde
patres quidem carnis nostre,
habuimus eruditores, et reverebamur eos9,
9 eos] om. Weber
num10 multo magis obtemperabimus Patri spirituum
10 num] non Weber
et vivemus ?
Numérotation du verset Hbr. 12,10 

Et illi quidem
in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos,
hic autem
ad id quod utile est
in recipiendo sanctificationem eius.
Numérotation du verset Hbr. 12,11 

Omnis autem disciplina
in presenti quidem videtur non esse gaudii
sed meroris, postea autem
fructum pacatissimum
exercitatis
per eam
reddet11 iustitie.
11 reddet] reddit Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,12 

Propter quod
remissas manus
et soluta genua
erigite,
Numérotation du verset Hbr. 12,13 

et gressus rectos facite pedibus vestris,
ut non claudicans quis12 erret
12 quis] om. Weber
magis autem sanetur.
Numérotation du verset Hbr. 12,14 

Pacem
sequimini cum omnibus, et sanctimoniam
sine qua
nemo videbit Deum13,
13 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,15 

contemplantes
ne quis desit
gratie Dei,
ne qua radix
amaritudinis
sursum germinans
impediat,
et per illam
inquinentur multi.
Numérotation du verset Hbr. 12,16 

Ne quis
fornicator
aut profanus
ut Esau,
qui propter unam escam vendidit primitiva sua,
Numérotation du verset Hbr. 12,17 

Scitote enim
quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem,
reprobatus est
non enim invenit
penitentie locum,
quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
Non enim accessistis ad tractabilem
et accensibilem ignem
et turbinem
et caliginem et procellam et tube sonum, et vocem verborum,
quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
Non enim portabant quod dicebatur,
et si bestia
tetigerit montem
lapidabitur.
Numérotation du verset Hbr. 12,21 

Et
ita terribile erat quod videbatur.
Moyses enim14 dixit :
14 enim] om. Weber
exterritus sum et tremebundus.
Numérotation du verset Hbr. 12,22 

Sed accessistis ad Sion montem,
et civitatem Dei viventis,
Hierusalem celestem,
et
multorum millium angelorum frequentiam15,
15 frequentiam] frequentie Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,23 

et
Ecclesiam primitivorum,
qui conscripti sunt in celis,
et iudicem omnium Deum,
et spiritus
iustorum perfectorum,
Numérotation du verset Hbr. 12,25 

et testamenti novi mediatorem Iesum,
et sanguinis aspersionem16
16 aspersionem] parsionem Weber
melius loquentem quam Abel.
Numérotation du verset Hbr. 12,25 

Videte
ne recusetis loquentem.
Si enim illi
non effugierunt17,
17 effugierunt] effugerunt Weber
recusantes eum
qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui
de celo18 loquentem nobis avertimur.
18 celo] celis Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,26 

Cuius vox
movit terram
tunc,
modo autem repromittit
dicens :
adhuc semel et19 ego movebo non solum terram
19 et] om. Weber
sed etiam20 celum.
20 etiam] et Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,27 

Quod autem adhuc semel dicit :
declarat mobilium translationem
tamquam factorum,
ut maneant
ea que sunt immobilia.
Numérotation du verset Hbr. 12,28 

Itaque, fratres21, regnum immobile suscipientes,
21 fratres] om. Weber
habeamus22 gratiam,
22 habeamus] habemus Weber
per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
Numérotation du verset Hbr. 12,29 

Etenim Deus noster ignis consumens est.

Capitulum 12

Numérotation du verset Hbr. 12,1 
marg.| Ideoque et nos tantam habentes] etc. Hic incipit quarta pars huius Epistole. Quia enim fides sine operibus mortua est, ideo postquam instruxit eos in fide, instruit eos in moribus, et pluribus modis eos ad patientiam hortatur, et ad tribulationem sustinendam. Dividitur autem hec quarta pars Epistole, que est de moribus in tres partes. In prima parte invitat ad sustinentiam tribulationum. Secundum illud Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia.
marg.| Sed quia sustinere tribulationes non sufficit, nisi etiam {7. 270vb} caveatur omne peccatum, et agatur omne bonum : ideo in secunda parte docet, quomodo debet caveri malum ibi : [Pacem sequimini cum omnibus] In tertia quomodo debemus operari bonum ibi :   [Non enim accessistis] Primo invitat nos ad sustinendas tentationes multis modis. Primo quidem exemplo precedentium patrum, ibi,   [Ideoque et nos tantam habentes] etc. Secundo exemplo Christi, ibi :   [Aspicientes in auctorem fidei] etc. Tertio, ostendit quod facile debemus sustinere tribulationes, quia nostre tribulationes non sunt graves, sicut ille fuerunt quas passi sunt inde, et exemplatores, ibi :   [Nondum enim usque ad sanguinem] etc. Quarto quia tribulatis datur paterna consolatio, ibi :   [Et obliti estis consolationis] etc. Quinto, quia signum sunt maxime dilectionis Dei ibi :   [Quem enim diligit Dominus castigat] etc. Sexto, quia sunt confirmatio adoptionis spiritualis, ibi :   [Quis enim filius quem] etc. Septimo, probat tribulationes esse sustinendas per locum a minori, quia si sustinemus patienter correptionem patris carnalis, multo magis debemus sustinere correptionem Patris, nostri spiritualis, et auctoris, qui nos creavit, ibi : (Deinde patres quidem carnis nostre habuimus, etc.) Octavo, quia hec correptio utilis est nobis ad eternitatem, et fructum confert pacatissimum iustitie, illa autem ad vanitatem, ibi :   [Et illi quidem in tempore paucorum dierum] etc. Ultimo, infert ex predictis, ut omni infirmitate et imbecillitate postposita firmiter stemus in nullo vacillantes, ibi :   [Propter quod remissas manus] etc.
marg.| Et finitur prima pars huius quarte partis. Dicit ergo :
marg.| {c} Ideoque et nos] Continuatur autem sic. Supra posuit exempla Sanctorum qui multa pro fide sustinuerunt.
marg.| Unde dicit. (Ideoque) quia scilicet antiqui Patres tot, et tanta, et tam diversa pro fide passi sunt, sicut dictum est.
marg.| {d} Et nos tantam habentes impositam nubem testium] id est tantam multitudinem Sanctorum, qui sunt testes fidei, qui sicut nos refrigerant ab estu et compluunt. Unde signanter dicit.
marg.| {e} Impositam] id est refrigerium, quia protegunt nos ab ardore et estu tribulationum.
marg.| {f} Deponentes omne pondus] id est peccatum, quod deprimit animam.
marg.| {h} Et circumstans nos peccatum] id est peccatum quod circumstat et imminet nobis, et si nondum visum, id est deponentes non solum peccata, sed circumstantias, que possunt movere ad peccatum. Gn. 12.a. Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui.
marg.| Item Gn. 19.d. Ne stes in omni regione circa Vel.
marg.| {g} Omne pondus] id est tedium tribulationes sustinendi Iob. 7.d. Factus sum mihimetipsi gravis. Mt. 20.b. Portavimus pondus diei, et estus.
marg.| {h} Et circumstans nos peccatum] id est dissensionem peccati.
marg.| Peccatum enim circumstat et obsidet animam, ut ingrediatur ad eam, vel ut anima non exeat ad bonum agendum. Gn. 4.a. Peccatum tuum in foribus aderit quasi dicat.
marg.| {f} Deponentes omne pondus et circumstans] id est deponentes tedium bene agendi, et sustinendi, et voluntatem peccandi.
marg.| {i} Per patientiam curramus] non temeritatem, sed per patientiam curramus audaciter, alacriter, constanter. Chrysostomus Non dixit stemus, et pugnemus, ut pugiles, sed quia facile est, curramus, 1Cor. 9.d. Hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Unus, id est qui in unitate perseveraverit usque in finem, etc.
marg.| Sic ergo, currite, ut comprehendatis. Curramus, dico.
marg.| {k} Ad propositum nobis certamen] id est ad martyrium quod nobis proponitur, sicut bravium proponitur currenti exercitui ad imitandum et sequendum, sicut denarius proponitur laboranti ad promerendum 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitie. Iob. 39.c. Exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio. Nota quod hic tradit. Nubem testium, deponere pondus peccatorum, cursum ad certamen propositum. In primo monet ad exempla Sanctorum considerandum. In secundo ad peccata vitanda, et alia impedimenta bene agendi removenda. In tertio ad bona opera alacriter et letanter peragenda.
marg.| Et nota ordinem. Prima enim duo sunt ad tertium. Currere enim non potest homo {7. 271ra} competenter calore confectus, vel pondere depressus : Ideo nubem testium inducit, id est Martyres ad memoriam revocat in refrigerium tribulationum. Secundo, autem pondus allevat peccatorum. Tertio, invitat ad cursum. Martyres autem nubibus comparantur : a nubibus enim venit pluvia, et coruscationes, et fulgura : Sic a Sanctis pluvia doctrinarum, coruscationes miraculorum, fulgura comminationum. Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant, etc. Ibi require. Iob. 30.b. Frumentum desiderat nubes. Item nubes ad refrigerium sunt ; ita memoria Sanctorum. Ps. 104. Dedit eis nubem in protectionem diei. Gregorius Facta precedentium recolamus ; et gravia non erunt, que sustinemus : exempla Sanctorum sunt veteres panni, id est viles, quibus. Ier. 38.c. id est peccator extrahitur de lacu miserie, et de luto fecis. Veteres enim panni, id est exempla antiquorum Patrum mitigant austeritatem funiculorum, id est tribulationum, per quas extrahimus a peccato. Ps. 59. Da nobis auxilium de tribulatione : quia vana est salus hominis, quasi dicat, da nobis in funiculis tribulationum auxilium veterum pannorum, id est solatium exemplorum Sanctorum. Isti panniculi putridi sunt, et abiecti : quia exempla Sanctorum putrida, et vilia reputantur a malis.
marg.| Primum ergo est refrigerium nubium, id est exemplorum consolatio. Secundum oneris depositio. Est autem duplex onus, scilicet divitiarum, et peccatorum. Unde dicit. [Deponentes omne pondus] quantum ad divitias, id est pondus cupiditatis, quod querit : omne enim pondus vocat cupiditatem, que omnia querit, et cupit. Hoc omne oportet deponere, qui vult post Christum currere. Unde Mt. 19.d. Dixit Simon Petrus ad Iesum : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, etc. Ibi dicit beatus Bernardus Optime, Petre, et non ad insipientiam tibi : nam et mundus transit, et concupiscentia eius : et relinquere hoc magis expedit, quam relinqui. Ecce inquit Petrus : Reliquimus omnia, et secuti sumus te : Nimirum, quia exultavit, ut gigas ad currendam viam suam ; nec eum sequi poteras oneratus.   [Et circumstans nos peccatum] deponentes, supple. Peccatum enim grave pondus est. Ps. 37. Iniquitates mee supergresse sunt caput meum, et sicut onus grave gravate sunt super me. Is. 58.b. Dissolve colligationes impietatis : solve fasciculos deprimentes in terra. Is. 52.a. Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Eph. 4.e. Deponite vos super pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria carnis. Col. 3.b. Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis.
marg.| Tertium est currere ad certamen propositum, per quod significatur alacritas, et strenuitas ad bonum agendum, et contra vitia pugnandum ; ideo dicit. [Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen] Sicut supr. expositum est de certamine Martyrii, vel de pugna contra vitia, vel contra opprobria, et flagella. Sap. 10.e. Certamen dedit illi forte, ut vinceret. 2Tim. 3.c. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patiuntur : Sed quod exercitus alliciat maxime ad bellum predicti sui exemplo, ideo subdit.
marg.| {a} Aspicientes] etc. id est in Christum, qui est dator fidei in presenti.
marg.| {b} Et consummatorem Iesum] id est qui nos consummabit in futuro : Ipsius enim, cuius est incipere in dando fidem, est etiam consummare in futuro dando sibi plenam, et perfectam cognitionem : Ipse auctor fidei, et consummator causa efficiens, et finis. Apc. 1.b. Ego sum α, et ω, principium et finis. Chrysost. Ipse nobis fidem imposuit, et dedit. Io. 15.c. Non vos me elegistis ; sed ego elegi vos. Ideo dicit.   [In auctorem fidei] etc. Paulus principium imposuit : et ipse finem imponet. Unde Za. 3.c. Manus Zorobabel fundaverunt domum istam : et manus eius perficient eam. Hoc est, quod dicit :   [Consummatorem] etc. Ideo autem debemus in eum aspicere, ut eum imitemur, quantum in nobis est, bonum opus inchoando, et usque in consummationem perseverando.
marg.| Talis enim aspicit in auctorem, et consummatorem, qui {7. 271rb} exemplum bonum incipiendi, et consummandi exemplo Christi sibi imprimet. Ideo dicit : [Aspicientes] etc. Sicut in artibus, et agonibus ad Doctores aspicientes informamus menti artem purissimam, virtutem, regulas quasdam accipientes ; ita et hic si volumus currere ad Christum, aspiciamus in eum, qui est auctor fidei, et consummator. Mich. 7.b. Ego ad Deum aspiciam, et expectabo Deum Salvatorem. 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc. Dixit Dominus ad Moysen : fac serpentem eneum et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet. Per hunc serpentem significatur Christus ereptus in palo Crucis. Io. 3.b. Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto ; ita exaltari oportet filium hominis. Dicitur autem Christus serpens ; quia sicut de serpente sic dicta sit tyriaca contra venenum ; sic de Christo facta est medicina contra venenum antiqui serpentis. Dicitur autem eneus ; quia non consumitur rubigine peccati, vel vetustatis : Secundum illud. Ps. 101. Omnes sicut vestimentum veterascent, etc. tu autem idem ipse es, etc. Hic serpens debet poni in signum, ut cordi humano imprimatur memoria sue passionis : et iuge habeat homo remedium sue infirmitatis. Ct. 8.b. Pone me, ut signaculum super cor tuum, quicumque autem percussus aspexerit in eum, vivet. Invenitur autem in ipso contra superbiam mortis vilitas, et despectio ; contra acidiam mortis properatio. Sive contra tristitiam, Psalmorum decantatio. Psallebat enim Christus in Cruce illos Psalmos : Deus Deus meus, etc. Contra invidiam, dolor de inimicorum suorum peccato, sive compassio. Et etiam pro eisdem dicitur. Lc. 23.e. Pater, ignosce, etc. Contra iram ineffabilis mansuetudo. Is. 53.c. Quasi ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet. Ier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus ductus sum ad victimam. Contra avaritiam patrimonii sui superaffluens, et cita largitio, quando dixit : Hodie mecum eris in Paradiso. Lc. 23.f. Contra gulam aceti, et fellis gustatio. Contra carnis concupiscentiam, membrorum eius in Cruce extensio. Sicut ergo in serpente tyriaca invenitur. Sequitur.
marg.| {c} Qui proposito] etc. eterne felicitatis, ad quod per passionem itur.
marg.| {d} Sustinuit] etc. id est pro nihilo habens confusionem. Elegit enim confusionem, ut sic veniret ad glorificationem, et nos viam huiusmodi doceret. Lc. ult. d. Nonne oportebat Christum, pati ; et sic intrare in gloriam suam ? Exprobratissimam enim elegit. Unde Phil. 2.a. Mortem autem Crucis. Sap. 2.d. Morte turpissima condemnemus eum. Chrysost. Propter hoc exprobratissimam elegit mortem, ut doceret nos contemnere gloriam, que ab hominibus est, et audere adversus eam.
marg.| Vel.
marg.| {c} Vel : Vel : Proposito sibi gaudio] id est oblato temporalis regni, potius.
marg.| {d} Sustinuit Crucem] etc. quia sicut dicitur. Io. 6.b. Turbe voluerunt eum capere, ut facerent eum Regem. Vel quia, sicut dicit Chrysost. Abagabus quidem Rex proposuit ei per Epistolam, et obtulit regnum suum, quod noluit.
marg.| {e} Atque in dextera sedis Dei sedet] Ecce bravium post cursum, corona post triumphum, honor post ignominiam, quies post laborem, scilicet, sedet ad dexteram Maiestatis in Excelsis. Phil. 2.b. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, etc.
marg.| {f} Recogitate enim eum] quasi dicat ex quo tale exemplum habetis vobis in Christo propositum.   [Recogitate ergo] id est iterum, atque iterum cogitate, et ad mentem reducite.
marg.| Vel. [Recogitate eum] quasi dicat Supra monui vos in hoc, quod si eum recogitatis, non fatigabimini animis vestris. Et hoc est, quod dicit.   [Recogitate eum] ut sequamini, et curratis.
marg.| {g} Eum, qui talem] id est tam vehementem.
marg.| {h} Sustinuit a peccatoribus adversus] etc. id est in propria persona.
marg.| {i} Contradictionem] Chrysost. Contradictionem dicit iniurias, convitia, plagas. Lc. 2.e. Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum, cui contradicetur. Rm. 10.d. Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Gregorius In opere siquidem nostre redemptionis multa dixit, multa fecit, et dira sustinuit. In verbis autem habuit contradictores, in factis exprobratores, et in tormentis illusores, sic a peccatoribus sustinuit, contradictionem, et illusionem. Ier. 15.c. Ve mihi mater mea, ut quid me genuisti virum rixe, et discordie in universa terra. Ier. 20.b. Factus sum in derisum omni populo meo, etc. Recogitate ergo eum, ut hic attendentes.
marg.| {k} Ut non fatigemini animis vestris deficientes] id est ut non deficiat animus etsi fatigetur corpus. Is. 5.g. Non est deficiens, neque laborans in eo, non dormitabit, non dormiet : Chr. Si passiones proximorum erigunt nos, quanto magis Dominatoris. Qualiter enim est Discipulus sequens Magistrum, qualiter autem sequaris, non sequeris, vult enim et non vult piger.
marg.| {l} Nondum enim] quasi dicat et non debetis deficere, quia (Nondum enim usque ad sanguinem,) nec certe usque ad sudorem,   [restitistis] usque ad sanguinis{7. 271va} effusionem, id est si vestra amisistis. Vos dico.
marg.| {a} Adversus peccatum] id est infidelitatem, vel alia peccata repugnantes, quod tamen Christus facit pro nobis abunde, et sudans sanguinem in oratione, et fundens in passione. Mt. 26.d. Non potuistis una hora vigilare mecum, multo minus nec sustinere.
marg.| Et nota, quod sicut dicit. Chrysostomus Due sunt species consolationis, et animationis contrarie sibi invicem, scilicet, magna passos esse, et ad memoriam revocare, ut sup. 10.f. Rememoramini pristinos dies, in quibus magnum certamen passionum sustinuistis. Item non vult estimare passiones suas, ut ne comprimatur elatio de passionibus nascens ait, [Nondum ad sanguinem restitistis] etc. Quod cum alii fecerunt, de quibus sup. 11.g. In occisione gladii mortui sunt. Simile 1Cor. 10.c. Tentatio non apprehendat, nisi humana, id est parva, ne deficiatis. Christus autem pro nobis usque ad sanguinem stetit. Hoc autem potest dici quibusdam, qui ita de facili tentationibus succumbunt, quod nondum usque ad sanguinem restiterunt. Ier. 46.a. Preparate scutum, et clypeum, et procedite ab bellum, id est preparate animas vestras ad tentationem. Et postea subditur. Vidi ipsos pavidos, et terga vertentes. Unde Ieremias. Lam. 1.b. Hoc deplorat dicens. Abierunt absque fortitudine ante faciem tribulantis. Nahum. ultimo capitulo : omnes munitiones tue, sicut ficus cum grossis suis.
marg.| {b} Et obliti estis] etc. quasi dicat, ideo deficitis, nec resistitis.   [Et] id est quia.
marg.| {c} Obliti estis consolationis] etc. Vel secundum Glossa legitur interrogative, quasi ideo non debetis deficere, sed semper resistere.
marg.| {b} Et] id est quia estis vos.
marg.| {c} Obliti consolationis] id est Christi in Scriptura consolantis, quasi dicat, non debetis oblivisci.
marg.| {d} Que] consolatio, id est Christus consolator.
marg.| {e} Vobis tamquam filiis loquitur] non tamquam servis, vel adulteris, sed tamquam filiis legitimis.
marg.| {f} Dicens, fili mi, noli negligere disciplinam Domini] etc. Hoc sumitur de Prv. 3.b. Et est argumentum, quod Dominus loquitur ibi in persona sua, ubi nostra littera habet sic. Disciplinam, fili mi, ne abiicias, cum ab eo corriperis, quem enim diligit Deus, corripit, et pater in filio complacet sibi totum. Hoc ponit hic Apostolus per aliam litteram, et postmodum. Dicit ergo :
marg.| {g} Fili mi] qui debes esse heres paterne hereditatis.
marg.| {h} Noli negligere] etc. non pro modico dono habeas hic, quod Dominus dignatur te disciplinare, sed gratias age in flagello. Vel   [Noli negligere disciplinam Domini] id est non negligenter agas id, ad quod disciplina Domini te invitat. Est autem duplex disciplina. Verborum, et verberum. Apc. 3.d. Ego quos amo, arguo, et castigo verberibus. Disciplina verborum invitat nos ad bonam operationem, disciplina autem verberum ad malorum correctionem. Iob. 5.c. Beatus homo, qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes, ipse vulnerat, et medetur, percutiet, et manus eius sanabunt.
marg.| {i} Neque fatigeris] id est usque ad defectum, et torporem animi.
marg.| {k} Dum ab eo argueris] id est dum ab eo flagellaris. Flagellum enim arguit hominem de peccato, et emendat. Iudith. 8.d. Non ulciscamur nos pro his, que patimur ; sed reputantes peccatis nostris hec ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quasi servi corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
marg.| Et nota, quod dicit fatigaris, acidiosi, et pigri facile fatigantur. Ecclesiast. 6.c. Subiice humerum tuum, et porta illam, et ne acidieris in vinculis eius.
marg.| {l} Quem enim diligit Dominus] ad coronam,   [castigat] {7. 271vb} id est castum facit in presenti per virgam, et ideo non debemus fatigari, cum ab eo flagellamur. Simile. Apc. 3.d. Ego quos amo, arguo, et castigo. Est autem multiplex ratio, quare disciplina Domini non negligenda est, sed amplectenda.
marg.| Primo quia signum est familiaritatis, et dilectionis. Unde dicit. [Quem diligit Dominus, castigat] Illi enim quem Dominus corripit, offert et familiari dilectione suum calicem, in quo bibit. Mt. 20.c. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum.
marg.| Secundo, quia est pignus paterne hereditatis. Unde subdit.
marg.| {m} Flagellat autem omnem filium, quem recipit] Augustinus Plus pater flagellat unum filium, unde parat hereditatem.
marg.| Tertio, quia est signum divine adoptionis. Unde inf. eod. d. Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis.
marg.| Quarto quia signum Zelotypie. Ez. 16.e. Auferetur zelus meus a te, et quiescam, nec irascar amplius eo, quod non fueris recordata dierum adolescentie tue.
marg.| Quinto, quia est medicina spiritualis purgans a noxis, et conservans in bono. Eccl. 11.d. Malitia unius hore obligationem facit luxurie maxime, Sir. 41.a. Infirmitas gravis sobriam reddit animam.
marg.| Sexto, quia cultus est Sapientie. Gregorius Ideo Sapientia Salomonis, quia mala eum disciplina interius custodivit. Sir. 22.a. Flagella et doctrina omni tempore Sapientia.
marg.| Item Sir. 22.c. Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum. Item quia est obtentrix venie. Unde Ps. 98. Deus, tu propitius fuisti eis. [Et] id est quia ulciscens in omnibus adinventionibus eorum, 2Mcc. 6.c. Etenim multo tempore non sinit ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere magni beneficii indicium est. Am. 3.a. Tantummodo vos cognovi. Dicit ergo   [Flagellat] in presenti.
marg.| {n} Omnem filium, quem recipit] id est quem recepturus est in hereditatem eternam in futuro. Chrysostomus Si omnem filium flagellat, ergo qui non flagellatur, non est filius. Sir. 30.a. Qui diligit filium, assiduat ei flagella. Nota Glossa Flagellat omnem filium, et unicum, qui sine peccato fuit. Si ergo aliquis exceptus est a passione flagellorum, exceptus est a numero filiorum. Flagellat ergo omnem filium, quem recipit, quasi dicat. Dominus est sicut paterfamilias, qui granum flagellatum, et purgatum in horreum celeste recondit. Mt. 3.c. Cuius ventilabrum in manu eius, et premundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum suum, paleas autem igni comburet inextinguibili. Quare ergo flagellat omnem filium. Ideo.
marg.| {o} In disciplina perseverate] usque in finem patienter ferendo. Mt. cap. 10.c. et cap. 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, etc. Hoc debetis, quia in hoc, quod disciplinam nobis dat.
marg.| {p} Tamquam filiis vobis offert se Deus] id est patrem se esse ostendit et flagellando offert gratiam adoptionis 1Pt. 1.c. Sperate in eam, que vobis offertur gratiam, inf. eod. d. Ne quis desit gratie Dei. Quia autem per flagella patrem se ostendit Deus, probat per similitudinem humanam subdens.
marg.| {q} Quis enim filius, quem non corripit pater] quasi dicat non est filius, sed adulter. Augustinus in Glossa Curre sub manu patris flagellantis, quia dum flagellat, erudit ad hereditatem. Prv. 13.d. Qui parcit virge, odit filium suum, qui autem diligit, instanter erudit. Eccl. c.3.a. Qui diligit filium, assiduat ei flagella. Et postea dicitur. Curva cervicem eius in iuventute, et tunde latera eius, dum infans est ne, forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor anime.
marg.| {r} Quod si extra] etc. Quasi, vos filii, state in disciplina.   [Quod si extra disciplinam estis cuius] discipline,   [participes facti sunt omnes filii Dei] scilicet, omnes enim, qui pie vivere volunt in Christo Iesu, persecutionem patiuntur, 2Tim. 3.c.
marg.| {s} Ergo adulteri estis, et non filii] id est adulterini filii, et non legitimi.
marg.| Vel. [Adulteri] id est possessio Diaboli.
marg.| {t} Et non fili Dei] ideo non habebitis hereditatem, sed confusionem, et paupertatem. Prv. c.13.c. Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam. Apprehendite ergo disciplinam, ne quando irascatur Dominus, etc.
marg.| {u} Deinde] quasi dicat non solum ex premissis patet, quod id disciplina debetis perseverare, sed.
marg.| {u} Deinde] id est his quoque sequentibus idem potest intelligi.
marg.| {u} Deinde] id est exempli causa, vel verbi gratia.
marg.| {x} Patres quidem carnis nostre habuimus] id est qui nos genuerunt secundum carnem.
marg.| {y} Eruditores] etc. scilicet qui erudiebant nos, vel quod preceptum eis erat. Dt. cap. 11.c. Docete filios vestros, ut ea meditentur.
marg.| {7. 272ra} Item Ex. 13.d. Narrabis filio tuo. Hoc est, quod fecit mihi Dominus. Prv. 13.d. Qui diligit filium, instanter erudit Eccl. 8.b. Non te pretereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis.
marg.| {a} Et reverebamur eos] Revereri est cum timore honorem impendere.
marg.| {b} Num] ergo,   [multo magis obtemperabimus Patri Spirituum] id est animarum Creatori, et Redemptori. Glossa Que non sunt de materia, ut corpora ex partibus.
marg.| {d} Et vivemus] Chrysostomus quasi dicat, si patres carnales reverentur filii, quomodo Patrem Spirituum non reverebimini. Siquidem magna est differentia, et a personis, et a causa, id est a fine, quia illi multoties suam delectationem attendunt, non ad id, quod utile est inspicientes, Deus autem nostram querit utilitatem. Hic est sincerus amor, quod non pro se, sed pro nobis nos erudit. Ps. 15. Bonorum meorum non eges. Unde nostram utilitatem Apostolus exprimit, cum dicit.   [Et vivemus] vita gratie, et glorie. A te autem doctrina est, id est ab eis, que docentur. Patres enim carnales carnalia docent frequenter, et inutilia. Pater autem Spirituum docet spiritualia, et eterna. Mirum est ergo, quod tam pauci volunt obtemperare Deo ad bonum exhortanti, et tamen omnes obediunt Diabolo malum suadenti, vel pecunie fallenti. Prv. 17.a. Malus obedit lingue inique, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Et nota, quod obtemperabimus.
marg.| {c} Patri Spirituum] id est Creatori, et Reparatori, sive Ordinatori Spirituum. Idem dicitur. Nm. 27.c. Provideat Dominus Deus Spirituum universe carnis hominem qui sit super multitudinem hanc. Prv. 16.b. Spirituum ponderator est Dominus, id est non solum Creator, sed etiam Ordinator. Iob. 28.d. Qui fecit ventis pondus, id est qui animas pondere amoris ad se ordinavit.
marg.| Et nota, quod dicit [Patri Spirituum] Unde surgunt heretici, qui dicunt alium Creatorem Spirituum, et alium carnis. Sed ad hoc respondetur. Lc. 10.e. Stulti nonne, qui fecit, quod deforis est, etiam id quod intus est, fecit. Vel   [Patri Spirituum] id est qui paterne diligit spirituales viros. Ps. 108. Qui facis Angelos tuos spiritus.
marg.| {d} Et vivemus] vita datur obtemperantibus sibi. Unde sup. eod. b. Factus est omnibus causa salutis eterne. Prv. 3.c. Custodi legem meam, et consilium, et erit vita anime tue, et gratia faucibus. Item Prv. 4.a. Suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vite.
marg.| {e} Et illi quidem] Supra ostendit differentiam inter eruditionem carnalis patris, et spiritualis. Et primo a personis, quia ille carnalis, iste spiritualis, ille homo, iste Deus. Secundo a causa, id est a fine, cum dicit.   [Et vivemus] Hic iterum ostendit differentiam a re, et ab his, que docentur, dicens.   [Et illi] quasi dicat, alia ratio ostenditur hic, quare obtemperandum est Deo. Et quia   [illi quidem] id est patres carnis.
marg.| {f} In tempore paucorum dierum] id est in vita sua, et nostra.
marg.| {g} Secundum voluntatem suam] etc. Non dicit secundum rationem, sed   [secundum voluntatem suam] id est in his, que volebant, scilicet, in vanis, et que libenter patres sui, faciunt usque in hodiernum diem.
marg.| {h} Hic autem] scilicet, Pater Spirituum erudit nos, supple.
marg.| {i} Ad id quod utile est] ad fidem, et bonos mores. Is. 48.c. Ego Dominus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Erudit, dico, si sumus.
marg.| {k} In recipiendo sanctificationem eius] id est si benigne, et patienter recipimus eius disciplinam, et correctionem, qua nos purgat, et sanctificat disciplina, quia eam recipiunt patienter. Ier. 6.b. Per omne flagellum erudiens Ierusalem. Dt. 11.a. Cognoscite hodie, que ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini nostri magnalia eius, et robustam manum eius. Vel ita erudit nos, ad id, quod utile est, etc.   [In recipiendo sanctificationem] id est ut recipiamus eius munditiam. Is. 8.c. Dominus ipse pavor vester, et terror vester {7. 272rb} et erit vobis in sanctificationem. Chrysostomus Ille fecit omnia, ut sanctificationem det nobis. Vos igitur studete, ut recipiatis. Et postea subdit : Ergo castigatio est acceptatio sanctitatis :   [Omnis autem disciplina] Hoc dicit, quod poterant obiicere, ut solvat. Tu dicis, Apostole, quod nos perseveremus in disciplina ; sed hoc durum est. Et respondet ad hoc, quod verum est, quod durum est stare in disciplina ad presens ; sed in futuro erit fructus copiosus. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {l} Omnis autem disciplina] id est omne genus discipline, que correptio dicitur, sive pedia in Greco. Pedos enim Grece, puer Latine. Inde pedia, id est puerorum eruditio, que fit per flagella.
marg.| {m} In presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris] Videtur dicit quia exterius sine dubio videtur amara disciplina, sed interius est iucunda. Ps. 30. Qui videbant me foras, fugerunt a me. Bernardus Multi vident nostram crucem, sed non unctionem. Item incipientibus dura videtur, et arcta via discipline : sed exercitatis per eam mollis, et lata videtur : qui iam pregustant fructum iustitie, id est remunerationis eterne. Prv. 4.b. Ducam te per semitas equitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. Item disciplina amata est delinquentis ; sed dulcis est correctio Sapientis. Cassiodorus. Neque equo calcat, nec emendatio est suavis delinquenti.
marg.| {n} Postea autem] id est in progressu virtutis, vel post finem vite presentis.
marg.| {o} Fructum pacatissimum] iustitie, id est quem iustitia meretur.
marg.| {p} Reddet] Deus   [exercitatis per eam] id est per disciplinam assuetis ad bonum. Nota, quod duplex fructus est discipline, qui uterque potest dici fructus iustitie. Fructus enim iustitie est, id est iustificationis, et gratie amplioris sequitur disciplinam etiam in presenti. Sicut dicitur. Prv. 1.a. Audi, fili mi, disciplinam patris tui : et ne dimittas legem matris tue, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. 2Cor. 9.c. Augebit incrementa frugum iustitie vestre. Item alius est fructus remunerationis eterne in futuro : Iste dabitur illis, qui exercitati sunt ad bonum in presenti per disciplinam. Is. c.17.a. In cacuminibus eius fructus eius, id est in supernis, et celestibus. Io. 16.d. Plorabitis, et flebitis vos ; mundus autem gaudebit : sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Chrysostomus Ne mireris, si dura existens disciplina fructus habet dulces : quia in arboribus cortex est insipidus ; fructus autem dulcis. Prv. 11.d. Fructus Iusti lignum vite. E contra dicitur de indisciplinatis. Iob. 17.a. Cor eorum longe fecisti a disciplina propterea non exaltabuntur. Dicit Gregorius   [Omnis disciplina] id est omne genus divine castigationis, sicut vel infirmitas corporis, vel, damnum rerum, vel quelibet angustia, et afflictio.
marg.| Omnis disciplina] id est abundans ; et perfecta disciplina.
marg.| Vel [Omnis disciplina] id est omnium filiorum disciplina in ipsius unigeniti filii Dei.   [In presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris] id est in superficie considerata videtur amara, et gaudio impermixta, quod quidem non est : habet amaritudinem carnis ; sed gaudium generat, et exultationem mentis etiam in presenti, in futuro fructum eterne remunerationis. Unde subdit.   [Postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie] fructum gratie in presenti, que cum Deo pacem facit, et fructum glorie in futuro in pace et quiete eternitatis possidendum. 1Cor. cap. 4.d. Id enim quod est in presenti momentaneum, et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eterne glorie pondus operabitur in nobis.
marg.| Vel [fructum iustitie] id est fructum seminatum in iustitia, vel quem meretur, sive profert iustitia Os. 10.d. Seminate vobis in veritate iustitiam, et facite veram, et non fictam iustitiam, secundum quod exigit Spiritus sanctus, qui discipline effugit fictum, id est fictionem ; et metite in ore misericordie, quando dicitur illud. Mt. c. 35.c. Venite benedicti Patris mei, Iacob 3.d. Fructus iustitie in pace seminatur facientibus pacem. Ps. 125. Euntes ibant, et flebant mittentes semina sua Ecce meror. Venientes autem venient, etc. Ecce exultatio.
marg.| Nota autem, quod Christus per disciplinam, quam suscipit nobis fructum pacatissimum, id est fructum secure, et firme pacis obtinuit.
marg.| Secundum quod dicitur. Is. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum. Hugo de sancto victore, Septem disciplinas pro nobis sustinuit Christus in passione, id est flagella, sputa, colaphos, spinas, claves, potum fellis, et {7. 272va} lanceationem lateris. In his septem vere liberalibus disciplinis tota Christiane patientie Philosophia consistit. Et sup. Si supra dorsum innocentie fabricaverunt peccatores : quomodo noxium flagellis subducunt penitentes ? Sequitur.
marg.| {a} Propter quod] ut scilicet habeatis talem fructum.
marg.| {b} Remissas manus, et soluta genua erigite] etc. Nota, quod tria monet hic secundum superficiem littere. Primo ad eleemosynarum, et opera pietatis alacritatem. Unde dicit :   [Remissas manus] id est pigras eleemosynas erigite scilicet sursum ad Deum, ut pro Deo eleemosynas propensiores faciatis. Secundo, ad orationem ibi :
marg.| {c} Et soluta genua erigite] id est infatigabiliter in orationibus perseverate. In oratione enim genua fortia debent esse ad flexionem, et correctionem. Is. 35.b. Confortate manus dissolutas, ad operandum : et genua debilia roborate, ad orandum, scilicet. Tertio, ad peregrinandum ibi :
marg.| {d} Et gressus rectos] etc. recta intentione peregrinationem facientes.
marg.| Vel per manus intelligitur affectus caritatis, qua Deum, et proximum debet amplecti. Que manus non debet remitti : quia caritas semper debet intendi. Sed contra dicitur Mt. 24.d. Refrigescet caritas multorum. Per genua quibus firmiter statur spes intelligitur que animam roborat, et confortat. Per pedes fides intelligitur, quia totum portat. Dicit ergo :
marg.| {b} Manus remissas] id est affectum remissum erigite, scilicet ad Deum per memoriam suorum beneficiorum, ut sic accedatur. Vel (manus remissas,) id est pigras ad eleemosynas et operationes bonas, Prv. 10.a. Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat. Et Prv. 12.d. Manus fortium dominabitur ; que autem remissa est, tributis serviet.
marg.| Item. Prv. 18.b. Anime effeminatorum esurient, qui mollis est, et dissolutus in opere suo, frater est sua opera dissipantis.
marg.| {c} Et soluta genua erigite] scilicet spei fortitudinem per conversionem ad temporalia dissolutam, erigite ad celestia. Sir. 25.d. Manus debiles, et genua dissoluta, mulier, que non beatificat virum suum, id est anima Deum non laudans in omnibus privatur gratia bone affectionis, vel strenue operationis, et fortitudine spei. Ez. 7.e. Omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis. Dn. 5.b. Compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se collidebatur.
marg.| {d} Et gressus rectos] etc. id est fidei vestre ut scilicet fides vestra recte incedat per viam regiam, per tramitem, scilicet, articulorum. Fides enim dicitur bos ; quia totum portat hominem : sicut dicitur fundamentum, quia totum sustinet edificium spiritualiter. Rectos dicite, et facite.
marg.| {e} Ut non claudicans quis erret] id est ut nemo erret a fide quantum ad intellectum ; vel claudicet, quantum ad affectum mundum, scilicet sequendo, et celum. 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes, si Dominus est Deus, sequimini illum, etc. Item 3Rg. 4.a. Erat autem Ionathe filio Saul, filius debilis pedibus Miphiboseth.
marg.| Vel. (Ut non erret) per fidelitatem, et deviet a rectitudine fidei, sicut ille, qui carnales observantias cum Evangelio recipit, et ne claudicet, id est titubet in persecutionibus per timorem.
marg.| {f} Magis autem sanetur] ab errore, si erravit, vel titubatione, si claudicaverit. Vel.
marg.| {b} Remissas manus] id est tepidas in oratione.
marg.| {c} Et soluta genua] id est pigros in oratione, et pusillanimes in tribulatione,   [erigite] id est confortate verbis exhortationis, exemplis et promissis. Lc. 22.d. Tu aliquando conversus confirma fratres tuos. 2Rg. 11.d. Conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam et exhortare eos, Iob. 4.a. Vacillantes conformaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Is. 50.b. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo, Eccl. ult. d. Verba Sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum confixi. Sed quia in aliorum exhortatione, et confortatione tam verbo, quam exemplo debet intentionem dirigere, ut placeat soli Deo Ideo subdit.
marg.| {7. 272vb}
marg.| {d} Et gressus rectos facite pedibus vestris] id est habete rectam intentionem in operibus vestris, vel locutionibus. Io. 1.c. Dirigite viam Domini. Prv. 19.a. Stultitia hominis supplantavit gressus suos. Prv. 16.b. Cor hominis disponit viam eius, sed Domini est dirigere gressus.
marg.| {e} Ut non claudicans quis] in operibus bonis erret, a rectitudine intentionis.
marg.| {f} Magis autem sanetur] a peccatis bona operando recta intentione, Ier. 17.b. Sana me, Domine, et sanabor ; salvum me fac, etc.
marg.| {g} Pacem sequimini] Hec est secunda pars huius quarte partis, in qua docet cavere malum.
marg.| Et primo docet cavere triplex malum. Malum ad proximum, ibi : [Pacem sequimini] Malum in se, ibi :   [Et sanctimoniam] Et malum in Deum, ibi :   [Contemplantes, ne quis desit gratie Dei] Et de istis tribus consequenter eodem ordine subdit dicens :   [Ne qua radix amaritudinis] etc. quantum ad proximum.   [Ne quis fornicator] quantum ad se.   [Aut prophanus] quantum ad Deum. Secundo, ostendit quare debemus cavere mala predicta post ne amittamus irrecuperabiliter hereditatem glorie.
marg.| Sicut Esau primogenita amisit, ibi : [Scitote enim] etc. Secundo, ne austeritatem antiquam incurrentes, amittamus suavitatem glorie nobis per Christum oblate, ibi   [Non enim accessistis ad tractabilem] etc. Tertio, ut ad societatem celestium Angelorum digni simus pervenire, ibi :   [Sed accessistis ad Sion montem] etc. Quarto, ne arguamur de contemptu sanguinis nos a statu peccati revocantis, et redemptionis ingratitudine, ibi :   [Videte, ne recusetis loquentem] etc. Et quod inunctioni eius, et vocationi debeamus obtemperare probat per locum a minori, ibi :   [Si enim illi non effugerunt] Ultimo, ostendit idem per auctoritatem Aggei.
marg.| Et sic terminatur illud capitulum. Dicit ergo : [Pacem sequimini cum omnibus] non solum cum amicis, sed   [cum omnibus] id est usque adeo patientes sitis in tribulationibus, sicut premonui vos, ut etiam pacem habeatis cum tribulationibus vestris. Rm. cap. 12.d. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, etc. providentes bona, non solum coram Deo, sed coram omnibus hominibus.
marg.| Et nota, quod dicit. [Sequimini] Multi enim sunt, qui pacem oblatam sibi ab aliis recipiunt, sed si fugiunt ab eis, nolunt eam prosequi, nec se coram illis, cum quibus discordant, humiliari.
marg.| Sed dicit Ps. 33. Inquire pacem, et persequere eam donec consequaris eam.
marg.| {h} Et sanctimoniam, quantum ad nos] id est castitatem mentis, et corporis. Thes. cap. 4.a. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra ut sciat unusquisque vas suum possidere, id est uxorem suam, vel carnem in sanctificatione, et honore.
marg.| Vel [Pacem] mentis. Et sanctimoniam,   [carnis] Et nota, quod sanctimonia dicitur quasi sancta nomia, id est sancta lex, unde sancte moniales quasi sancte ligate.
marg.| {i} Sine qua] pace scilicet, et sanctimonia.
marg.| {k} Nemo videbit Deum] Ira enim, et discordia turbat oculum, vel extinguit, et immunditia inquinat, sed pax serenat et sanctimonia mundat. Mt. cap. 5. Beati mundo corde ; quoniam ipsi Deum videbunt.
marg.| E contra Is. cap. 26.b. Toliatur impius, ne videat gloriam Dei.
marg.| Et nota, quod simul iungit pacem, et sanctimoniam, quia enim supra dixerat patientiam habere, et pacem sequi cum omnibus, ne putaretur, quod pax, et patientia circa stupra, et peccata sit habenda, ideo subiungit. [Et sanctimoniam] Similiter hec duo iunguntur. Iac. cap. 3. Sapientia, que desursum est primum quidem pudica est, deinde pacifica.
marg.| Item nota, ordinem. Postquam moverat in precedentibus ad sustinendas tribulationes, monet modo ad pacem, et sanctimoniam.
marg.| Hec enim duo maxime, iuvant in tentationibus unanimitas sive concordia, et innocentia. Chrysostomus Nihil in tentationibus, ita expugnabiles facit, sicut divellit concorditer aciem in prelio, et neque labore indigebunt in hostes.
marg.| Unde sup. cap. 10.e. Dicitur non differentes collectionem vestram, sicut est consuetudinis quibusdam, etc. Io. cap. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.
marg.| Item Io. cap. 13.d. In hoc cognoscent omnes, quoniam Discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Innocentia similiter fortem facit in tentationibus.
marg.| Unde Chrysostomus. Magnum scutum est tentationibus {7. 273ra} innocentia.
marg.| {a} Contemplantes] etc. Quasi hortor vos ad pacem quemlibet quantum ad proximum, et sanctimoniam in vobis, et ne dubitetis posse habere, quia presto est gratia Dei sed cavete, ne desitis ei. Et hoc est   [Contemplantes] id est sollicite attendentes.
marg.| {b} Ne quis] vestrum,   [desit gratie Dei] que vobis offertur. Gratia enim est sicut radius Solis qui presto est te illuminare, nisi clausam teneas fenestram cordis tui, Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso : si quis aperuerit mihi intrabo, et cenabo cum illo sup. eod. Tamquam filiis offert se Deus 1Pt. 1.c. Sperate in eam, que vobis offertur gratiam, sed etiam gloriam Deus. Ps. 83. Gratiam, et gloriam dedit Dominus sup. 4.a. Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliquis deesse.
marg.| Et nota, quod homo aliquando deest gratie, aliquando resistit gratie, aliquando impugnat eam. Deest enim gratie per pigritiam, quando subtrahit se ad cooperandum ei seu simul ad operandum in ea, sicut miles deest gladio, cum pigritatur operari strenue in eo. Resistit autem per malitiam quantum ad se, et impugnat in alio per invidentiam, Iob. 26.b. Ipsi rebelles fuerunt lumini, Vel sic.
marg.| {a} Contemplantes] id est attendentes.
marg.| {b} Ne quis] non solum vos, sed etiam,   [ne quis] alius.
marg.| {c} Desit gratie Dei] Unde Chrysostomus ponens aliam litteram sic exponit.   [Episcopantes] id est superattendentes,   [Ne quis] etc. vel ut longam viam euntibus cum commeatu multo. Videte. Ne quis remanserit, neque hoc peto solum, ut vos veniatis ; sed ut vos superattendatis, ne quis sit deficiens a gratia Dei, fides autem, et Evangelium, optima conversatio, futura bona omnia gratia Dei sunt, ut retineatis gratiam vobis oblatam, et sitis similiter contemplantes.
marg.| {d} Ne qua radix] etc. Hoc autem sumitur Dt. 29.c. Ne sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem etc. Et sumpsit hoc a metaphora, id est a translatione plantarum Simile. 1Cor. 5.b. Modicum fermenti totam massam corrumpit.
marg.| Et nota, quod istud bene respondet ei, quod dictum est sup. Pacem sequimini ad proximum, ita scilicet [Ne qua radix] id est ne quod initium discordie, et rancoris interioris.
marg.| {f} Sursum germinans] id est in locutionem, vel operationem se extendens.
marg.| {g} Impediat] bonum suavitatis, et mutue caritatis.
marg.| Vel.
marg.| {e} Vel : Vel : Radix amaritudinis] id est radix amara, vel radix ea, qua profertur amaritudo, est noxia cogitatio, sive morosa delectatio, que sursum germinat, quando ad consensum, vel ad operationem, vel locutionem venit. Dicit ergo :
marg.| {d} Ne qua radix] id est mala cogitatio, vel noxia delectatio.
marg.| {f} Sursum germinans] id est usque ad consensum, vel operationem se extendens.
marg.| {g} Impediat] gratiam vobis oblatam, vel vos a gratia.
marg.| {h} Vel : Per illam] amaritudinem.
marg.| {i} Inquinentur multi] non solum vos ; sed alii vestro exemplo. Chrysostomus Decenter peccatum amarum vocavit, nihil enim peccato amarius. Et hoc soli illi sciunt, qui postquam illud gesserunt, a conscientia laqueantur. Os. 12.d. Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, Act. 8.d. In felle amaritudinis video te esse. Et iterum. Estote contemplantes.
marg.| {k} Ne quis fornicator] ad litteram, vel fornicatione spirituali. Et hoc refertur ad hoc quod predixit Sanctimonia sequimini.
marg.| {l} Aut prophanus] longe a phano, id est a templo Dei, id est penitus irreligiosus, et piger ad divina, et alienus a Deo. Et refertur ad hoc, quod predixit. (Ne quis desit.) Vel, (fornicator,) per luxuriam. (Aut prophanus,) per gastrimargiam. Unde Chrysostomus dicit. Ne quis fornicator, aut contaminatus.
marg.| {m} Ut Esau] id est gastrimargus id est incontinens secularis spiritualia parvipendens. Mihi autem videtur enigmatice insinuare quosdam in eis fuisse fornicatores sed simulat ignorantiam, et latenter arguit, ut sic dirigantur. Oportet enim primum ignorantiam fingere, postea vero, si permanserint, redargutionem inducere ; ne inverecundi fiant, quod Moyses fecit in cantico. Nm. 25.a. Ut Esau enim dicitur fornicator, quia contra voluntatem {7. 273rb} patris, et matris ex libidine propria uxores plures, et alienigenas duxit, Gn. 28.b. Iacob tamen non arguitur, qui quatuor habuit : Gn. 30. quia ex dispensatione habuit. Dicitur et prophanus, quia gastrimargus, id est servus ventris extitit, et gulosus. Gulosus autem dicitur prophanus ; quia destruit in se phanum, id est templum Dei, quia de corpore suo planum Diaboli, imo suum ventrem facit Deum suum Phil. 4.d. Quorum Deus venter, est gloria in confusione eorum.
marg.| {n} Qui propter unam escam] etc. vel (primogenita sua,) id est dignitatem primogenitorum suorum, Gn. 25.d. Chrysostomus Esau maximum honorem a Deo datum sibi, et gloriam propter pravam delectationem amisit, procurans enim requiem temporalem, primogenita perdidit, et qui primus erat factus, est secundus propter negligentiam, et qui secundus erat. factus, est primus propter sustinentiam. Nota in Glossa que sint primogenita. Sequitur.
marg.| {o} Scitote enim] quasi vos ne sitis, sicut Esau, quia ipse irrecuperabiliter amisit benedictionem reprobatus est. Et hoc est (Scitote enim, etc.) a Deo, quia non vere penituit. Unde subdit.
marg.| {p} Non enim] etc. id est locum venie, et benedictionis per penitentiam non obtinuit.
marg.| {q} Quamquam] id est benedictionem. Lacrime enim ille non fuerunt ex humili corde, sed ex indignatione contra fratrem, et ex dolore amissi honoris. Simile Dt. 1.g. Cumque reversi ploraretis coram Domino non vos audivit nec voci vestre voluit acquiescere : quia non vere penitebant, sicut nec Esau. Chr. Sicut tristitia Cain non fuit vera penitentia, quod sequens invidia ostendit Gn. 4.b. ita nec in isto simul vere penitentie verba, quod invidia, et indignatio demonstravit. Sic enim dicitur Gn. 27.g. Venient dies luctus patris mei, et interficiam Iacob. Sicut Iudas penitentia ductus retulit triginta argenteos, Mt. 27.a. Propterea Esau non querebat penitentiam, sed benedictionem, id est temporalem abundantiam. Unde quod dicitur.   [Quamquam] etc. intelligitur, id est benedictionem, non penitentiam. Unde Gn. 27.e. Irrugiit clamore magno, et consternatus ait : Benedic etiam, et mihi, pater mi.
marg.| Et nota, quod exemplo Esau incutit istis timorem, insinuans, quod modo est tempus venie, et locus penitentie ; sed in futuro his, qui abusi sunt eo in superbiam, infructuosa penitentia, Sap. 5.a. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperate salutis, gementes pre angustia spiritus, dicentes intra se, penitentiam agentes : Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, etc. Lc. 13.e. Contendite intrare per angustam portam : quia, dico vobis, multi querent intrare, et non poterunt.
marg.| Item nota, quod isti claudicantes erant, ne omnino caderent casu insanabili, incutit eis timorem, ut dicit Chrysostomus Quamdiu claudicatio est, facile est fieri rectum. His ergo, qui nondum ceciderant, sic loquitur, quasi non sit penitentia cadentibus, ut magis timeant causam. Galathis vero, qui iam ceciderant, ne incidant in desperationem, contrarias dicit Gal. 4.c. Filioli mei. quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, Quod autem cecidissent dicitur Gal. 5.a. Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
marg.| {r} Non enim] Supra monuit eos, ne quis deesset gratie his modis, quos subdit, scilicet germinando amaritudinem, vel fornicando, vel prophana agendo ; Hic autem ostendit, quod nemo debet deesse : parata est enim gratia. Et hoc est, quod dicit.   [Non enim] etc. Asperitatem legis describit, ut e contrario intelligatur sanitas gratie, dicens.   [Non enim]
marg.| {s} Ad tractabilem, et accessibilem ignem] id est ad ignem, palpabilem, ad quem motu corporis acceditur, sed ad Spiritum scilicet qui est ignis consumens peccati rubiginem. Sed ignis iste impalpabilis est ; quia Spiritus sanctus est, et inaccessibilis motu corporis. Habitat enim lucem inaccessibilem, ut dicitur 2Tim. 6.c. Sed gressu mentis accessibilis est cum adiutorio eius. Chrysostomus Quid est mons Sina ad celum ? quid palpatus ignis ad impalpabilem ignem ? Dt. 4.d. Deus noster ignis consumens est. Idem dicitur inf. 13. Lator autem legis, ut pugnator apparet, et terribilis. Et similiter in igne apparuit in rubo, ut incuteret eis terrorem.
marg.| {t} Et] non accessistis ad   [turbinem, et caliginem, et procellam, et tube sonum, et vocem verborum] Hec autem ad litteram in datione legis facta sunt, ut terrerentur Iudei pigri, et cervicosi. Unde Ex. 19.c. Ceperunt audiri tonitrua, et micare fulgura, et nubes densissima operuit montem, clangorque bucine vehementius perturbabat, Et postea sequitur. Totusque mons Sina fumigabat eo, quod descendisset super eum Dominus in igne, et ascenderet fumus ex eo, quasi de fornace, eratque mons omnis terribilis. Item Dt. 5.c. Hec verba locutus est ad universam multitudinem in monte de medio ignis, et nubis, et Caliginis.
marg.| Caligo enim est tenebrositas ignis, et fumi. {7. 273va} Procella autem est tempestas maior, quam turbo. Sonus autem tube dicitur sonus quidam confusus, et terribilis, sicut sonus tube. Vox autem verborum dicitur vox distincta, quam intelligebant, cum Dominus loquebatur. Vox autem ista verborum intelligitur, non vox ipsius Dei sed Angelorum. Per subiectam enim creaturam id est per Angelum loquebatur Deus Moysi.
marg.| {a} Quam] vocem scilicet tubarum. Angelorum.
marg.| {b} Qui audierunt] dicentes Moysi, Ex. cap. 20.c. Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Item Dt. 5.c. Cur ergo moriemur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur Quid autem omnia ista significarent patet in Glossa
marg.| {c} Sequitur : Non enim portabant, quod dicebatur] id est non poterant ferre vocem Angeli pre timore videntes totum montem Sina fumare, procellas quoque, et tonitrua, et voces tubarum audientes.
marg.| {d} Et si bestia tetigerit] etc. sic supplendum est, et dicebatur eis : longe state a monte : quia si bestia etiam,   [tetigerit montem] id est si transgressa fuerit terminos circa montem positos. Etiam bestia.
marg.| {e} Lapidabitur] multo magis homo qui scivit preceptum sibi fuisse, ut non accederet. Ex. 19.b. Omnis qui tetigerit montem, morte morietur, sive iumentum fuerit sive homo, non vivet. Item in eod. Manus non tanget eum, sed lapidibus obruetur, lapidibus : scilicet grandinis, ut dicit hic Glossa aut iaculis confodietur.
marg.| {f} Et ita] ut dictum est.
marg.| {g} Terribile erat, quod videbatur] non solum, quod audiebatur : ita scilicet erat terribile, ut dictum est, ut nec ferre possent verba, nec accedere ad montem auderent. Nam etc.
marg.| {h} Moyses dixit, exterritus sum] ad visa,   [et tremebundus] ad audita. Quid ergo mirum de populo ? Etsi forte Moyses non legatur hec dixisse ; verbo tamen fecit, vel signo forte se territum ostendit in acceptione legis, sicut etiam territus fuit in visione rubi, Ex. 3.b. Abscondit Moyses faciem suam ; non enim audebat respicere contra Deum, Mal. 3.a. Qui stabit ad videndum eum ? ipse enim, quasi ignis constans, Ier. 10.a. Quis te non timebit, o Rex gentium ? Quid autem ista significent, planum est in Glossa Sequitur.
marg.| {i} Sed accessistis] etc. quasi dicat non accessistis ad tam aspera, que dicta sunt ;   [sed accessistis ad Sion montem] id est ad eos, qui in alto sunt, et revelata facie gloriam Domini speculantur. Mons enim altus est Sion, et speculatio interpretatur. 2Cor. 3.d. Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur de claritate in claritatem ; Speculari enim Deum est vita eterna, etc. De altitudine autem Sion dicitur. Is. c.58.d. Sustollam te super altitudinem terre, et cibabo te de hereditate Iacob patris tui, Gal. 4.d. Illa autem que sursum est, Ierusalem libera est, que est mater nostra. Que autem sit ista Sion determinat, cum subdit.
marg.| {k} Et] pro id est.
marg.| {l} Civitatem Dei viventis] id est civibus suis vitam eternam dantis. De hac civitate dicitur in Ps. 86. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei sup. 1.c. Expectabat enim fundamenta habentem civitatem etc. Ibi require de hoc scilicet
marg.| {m} Ierusalem celestem] id est ad visionem celestis pacis. Ierusalem visio pacis interpretatur.
marg.| {n} Et multorum millium Angelorum frequentiam] accessistis, quia earum socii estis, modo per gratie, et in futuro per glorie participationem. Et dicit   [multorum millium] quia cum pluribus maior erit beatitudo Dt. 7.c. Millia millium assistebant ei.
marg.| {o} Et] ad, Ecclesiam primitivorum, id est Apostolorum, vel fidelium, qui primi crediderunt : quorum fidei adiuncti estis. Dicuntur autem primitiva : quia primi ad fidem conversi, et quia potiores {7. 273vb} fuerunt, fructus enim priores et potiores dicuntur primitie, Ier. 2.a. Sanctus Israel Domino primitie frugum eius. Neem. 10.c. Afferamus primogenita terre nostre in domum Domini, et primitiva filiorum nostrorum et pecorum.
marg.| {p} Qui] Apostoli, et fidei primitivi.
marg.| {q} Conscripti sunt] id est simul scripti cum Angelis celestibus, id est perenniter locati, et stabiliti in celestibus per adeptionem eorum. Vel conscripti per predestinationem infallibilem ; quia eorum nomina scripta sunt in libro vite, Phil. ult. a. Lc. 10.c. Gaudete ; quia nomina vestra scripta sunt in celis. Glossa Ac si diceret, ne accedatis ad Angelos pervenire, quia illuc vestri Antecessores pervenerunt. Et hoc est, quod ait.
marg.| {p} Qui conscripti sunt] id est cum eis, qui sunt, in celis scripti sunt, id est in eorum ordine scripti sunt. Nomen autem conscriptionis celestis equalitatem quamdam innuit. Sicut 1Mcc. 8.c. Iudas Machabeus, et fratres eius, et populus eius miserunt nos ad vos habere vobiscum societatem, et pacem, conscribere vos socios, et amicos suos. Nota, quod Ecclesia triumphans dicitur mons Sion propter eminentem speculationem veritatis, quantum ad rationem : dicitur civitas Dei viventis, id est omnium unitas a Deo vivificata, propter concordiam mutue caritatis, et divine dilectionis, quantum ad concupiscibilitatem : dicitur Ierusalem celestis, propter inventionem omnimode pacis, et securitatis, quantum ad irascibilitatem. Hec autem civitas replebitur duabus turmis Angelorum, et fidelium hominum, et presentia ipsius Dei firmabitur, et decorabitur, et stabilietur. Et hec notantur in serie littere precedentis. Quantum enim ad Angelos, dicit.   [Et multorum millium Angelorum frequentiam] Quantum ad sanctos homines, et fideles, dicit.   [Et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in celis] De tertio autem, id est Christo subdit.
marg.| {r} Et ad iudicem omnium Deum] id est ad Christum, cui pater dedit omne iudicium : ad quem accedunt omnes penitentes per reconciliationem : proficientes autem accedunt ad eum per ampliorem secretorum eius cognitionem, et per ascensum de virtute in virtutem : Perfecti autem accedunt ad eum, qui omnia pro ipso reliquerunt, per iudiciariam potestatem ; quia cum eo iudicabunt. Sicut dicitur Prv. ultimo capitulo : Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum Senatoribus terre, Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum Senatoribus populi sui, et cum Principibus eius.
marg.| {s} Spiritus] vel Spirituum, vel,   [Spiritum iustorum perfectorum] Diverse enim littere sunt hic, sed ita prosequere. Et accessistis ad Deum.   [Spirituum iustorum perfectorum] scilicet ad Deum, qui erit possessio ;   [Spirituum iustorum perfectorum] id est illorum, qui in iustitia sunt perfecti, quibus erit omnia in omnibus, ut dicitur. 1Cor. 15.d. Dominus enim est hereditas Sanctorum, et erit plenius in futuro.
marg.| Unde Ps. 15. Dominus pars hereditatis mee. Gn. 15.a. Ego merces tua magna nimis. Vel dicitur Deus. [Spirituum iustorum perfectorum] id est rector, et protector, et conservator sanctarum animarum.
marg.| Unde Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitie. Non dicit pene, sed malitie. Vel dicitur Deus Spirituum, id est ponderator intentionum, secundum illud Prv. 16.b. Spirituum ponderator est Dominus.
marg.| Vel secundum aliam litteram. [Et accessistis ad Spiritus] id est ad animas.   [Iustorum et perfectorum] qui eorum socii fide, et opere fuistis, quando conversi estis. Vel alia littera.   [Ad spiritum iustorum perfectorum] id est ad Spiritum sanctum, scilicet qui iustificat a peccatis, et in virtutibus, et gratia consummat. Per quem autem, hec omnia habent, dicens.
marg.| {t} Et] accessistis ad,   [novi Testamenti Mediatorem Iesum] id est qui est dator novi Testamenti ad eruditionem et Mediator inter Deum, et homines ad ipsorum cum Deo reconciliationem supra 9.d. Ideo novi Testamenti Mediator est, ut morte intercedente in redemptionem eorum prevaricationum, que erant sub priore Testamento repromissionem accipiant, qui vocati sunt eterne hereditatis.
marg.| {u} Et] accessistis ad,   [sanguinis aspersionem] etc. id est ad sanguinis Christi emundationem, quia virtute sanguinis sui, id est passionis sue estis emundati, quasi dicat predicta omnia habuistis per Christum, qui Mediator venit in mundum : quia homo factus, qui erat Deus ; et sic medius factus est in incarnatione, novi Testamenti dator fuit in predicatione per sanguinem, emundavit nos in passione similiter. Nota, quod dicit.   [Melius loquentem, quam Abel] quia iste veniam, ille vindictam : iste salutem ; ille damnationem clamat Gn. 4.b. Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra sup. 11.a. {7. 274ra} Mortuus Abel adhuc loquitur, id est testimonium per tres facit, ut dicit Chrysostomus Evidentia enim rei obtinet vim clamoris Unde Is. 26.d. Revelabit terra sanguinem suum.
marg.| Et nota, quod duo hic dicuntur de sanguine Christi, quod aspergit, quod loquitur. Aspergit enim nos, id est emundat per peccatorum remissionem, vel aspergit, ut emolliat ad compassionem, et devotionem. sup. 9.e. Ipsum quoque librum et omnem populum aspersit dicens : Hic est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Item 1Pt. 1.a. Petrus Apostolus electis advenis dispersionis Ponti, Galatie, Asie, Cappadocie, Bithynie secundum prescientiam Dei Patris sanctificationem Spiritus in obedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi, gratia vobis, et pax multiplicetur. Aspergit ergo ad emendationem, et ad emollitionem, clamat apud Deum Patrem pro vobis veniam. Unde Lc. 23.e. Pater ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt, 2Mcc. 8.a. Rogabant Deum, ut vocem sanguinis ad se clamantis audiret. Clamat etiam apud nos, ut similia ei rependamus. Subdit illud Prv. 23.d. Ad mensam magnam sedisti : mementote similia preparare, Iob. 16.d. Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
Numérotation du verset Hbr. 12,25 
marg.| {a} Videte] quod sanguis Christi tam clamat (Videte ne recusetis,) id est contemnatis.
marg.| {b} Loquentem] id est Christum Evangelium predicantem. sup. 3.b. et 4.b. Hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra, Prv. 18.b. Qui declinat aures suas, ne audiat legem, etc.
marg.| Vel Loquentem sanguinem ; qui nos invitat ad compassionem, et ad repetendam vicissitudinem.
marg.| {c} Si enim] Hic probat per locum a minori, quod contemptores vocis sanguinis Christi punientur, quia contemptores legis Moysi puniti sunt. Unde dicit (Si enim illi,) id est patres nostri.
marg.| {d} Non effugerunt] id est non evaserunt penam.
marg.| {e} Recusantes eum] id est Moysen, vel Angelum, per quos Dominus eis loquebatur. Unde dicit.
marg.| {f} Qui super terram loquebatur] eis, id est ea que erant super terram, id est terrena. Carnales enim observantias mandabat per Moysen, et terrena promittebat.
marg.| {g} Multo magis] effugimus,   [qui de celis loquentem] etc. id est te, ut dicitur Dt. 5.d. Sed quoniam per fidem advertimus, et perfectos testes agnoscimus eum nobis loquentem de celo, id est ea, que sunt celestia, id est spiritualia, et eterna. Simili. sup. 10.a. Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur ; quanto magis, putatis, deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum dixerit et Spiritui gratie contumeliam fecerit, in quo sanctificatus est.
marg.| Et nota, quod illi non effugerunt penam. Ex hoc arguit, quod nec nos effugiemus ; qui enim fugant a se divinam gratiam, non effugient eius vindictam, qui repellit manum misericordie, non effugiet manum potentie, et vindicte, Iob. 21.b. Qui dicunt Deo recede a nobis : scientiam viarum tuarum nolumus. Similiter attrahit ad se culpam, non potest effugere penam. Pena enim sequitur culpam sicut ignis agit in rubiginem ; et ideo perpetua erit pene malorum : quia numquam sine pene materia, id est sine peccato erunt. Prv. 19.a. Qui mendacia loquitur non effugiet. In futuro enim iudicio non erit locus effugiendi. sup. 2.a. Si omnis prevaricatio, et inobedientia accipit iustam mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem. Is. 10.a. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis : ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram ? Sequitur.
Numérotation du verset Hbr. 12,26 
marg.| {h} Cuius vox movit] etc. id est in datione legis, quia in fragore magno, et turbine, et procella descendit tunc Dominus ad terrorem. Unde Ps. 67. Terra mota est, etenim celi distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Iacob.
marg.| {i} Nunc autem] id est tempore gratie.
marg.| {k} Repromittit] vel, (annuntiat,) per Prophetam Aggeum, {7. 274rb} qui loquitur non pro tempore illo, in quo erat, sed pro futuro. (Adhuc semel ego.) Aggei 2.b. Adhuc unum modicum est, et ego movebo celum, et terram, mare, et aridam : et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus. Item Iohel. ultimo capitulo : Dominus de Sion rugiet : et dabit vocem suam de Ierusalem : et movebuntur celi, et terra. Per hoc autem, quod dicit.   [Adhuc semel] significat, quod alias movit celum, et terram. Et iterum semel, id est in consummatione seculi movebit, quando gloria innovabitur secundum formam.
marg.| Vult ergo Apostolus incutere eis timorem per hoc quod ille, qui olim celum, et terram movit, id est aerem tempestavit turbinibus in procellis in legis datione : iterum terribilis apparebit celum, et terram movens in seculi consummatione, quando exiget rationem de ipsius legis observatione. Et ideo dicit [Adhuc semel movebo] non solum terram ; sed et celum Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, etc. Item Dominus movit terram in passione, et celum obduxit tenebris. Item semel in resurrectione, Mt. 28.a. Ecce terre motus factus est magnus. Item infernum movit in descensu suo, celum vero in ascensione ; sed omnia simul concutient in secundo adventu. 2Pt. 3.c. Per quem celi ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent.   [Allegorice] Vox sanguinis Christi movit contra Iudeos celum, et Angelos, qui et ab eorum custodia recesserunt, et similiter aereas qualitates, et terram, id est Reges terre, Romanos, scilicet Imperatores.
Numérotation du verset Hbr. 12,27 
marg.| {m} Quod autem] etc. Predicte auctoritatis sensum exponit hic Apostolus dicens.   [Quod autem] etc. quasi d. per hoc quod propheta dicit. (Adhuc semel,) declarat, quod iam alias movit celum, et terram. Et quod enim. Adhuc semel, id est perfecte, et universaliter movebit ea tamquam mobilia ad nutum eius, qui ea fecit. Unde signanter dicit.
marg.| {p} Tamquam facturum] quasi dicat ipse poterit ea movere, qui ea fecit
marg.| Vel. [Tamquam factorum] quasi dicat eo, quod facta sunt eterna non sunt, sed ex tempore inceperunt, et ita mobilia sunt Basilius. Que ex tempore inceperunt, ex necessitate cum tempore consumentur : si principium habet temporale, ne dubites de fine 2Cor. 4.d. Que videntur, temporalia sunt. Item per hoc, quod dicit,   [semel] notat se ea ita movere, ut maneant postea eternaliter immobilia, ut ulterius non sint movenda. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {q} Ut maneant ea, que sunt immobilia] id est ut secundum id quod sunt, id est secundum totum esse suum ; scilicet et secundum materiam, et secundum formam maneant de cetero stabilia. Vel allegorice.
marg.| {o} Declarat mobilium translationem] id est legalium et rituum templi. Si enim staret illud templum cum ritibus suis, quis non Iudaizaret ; nunc autem mutata sunt illa legalia figuralia,   [ut ea, que sunt] id est veritas Evangelica, et spiritualia charismata, (maneant immobilia.)
Numérotation du verset Hbr. 12,28 
marg.| 1 Itaque regnum] etc. Hec est tertia pars quarte partis, in qua monet ad bonum agendum. Volens autem Apostolus abbreviare, et concludere Epistolam multas tangit materias, et easdem, quasi breviter tactas replicat iterato Primo autem monet, ad metum, et reverentiam erga Deum. Secundo autem ad opera caritatis. Quia enim, sicut dicit Sir. 25.b. Timor Domini initium est dilectionis eius. Ideo premittit de timore : Postea vero de fraternitate, et hospitalitate, et compassione agit. ibi (caritas fraternitatis.) Tertio, monet ad honorabile connubium contra hereticos, qui damnant nuptias, ibi (Honorabile, etc.) Quarto, monet ad confidentiam contra avaritiam, ibi : (Sint mores, etc.) Quinto, ad obedientiam promptam, ibi (Mementote prepositorum, etc.) Sexto, ad sobrietatem contra gulam ibi : (Optimum est gratia, etc.)
1 Hic incipit capitulum 13 Ed1703
marg.| Et quod sobrietati, et munditie carnis studendum sit, ostendit per allegoriam surgentem de historia tam veteris, quam novi Testamenti, ibi [Habemus enim altare] etc. Septimo, monet ad contemptum terrenorum, et celestium desiderium, ibi :   [Non enim habemus hic manentem] etc. Octavo iterum monet eos ad eleemosynarum largitionem, sicut prius monuerat eos in secunda parte ad hospitalitatem, ibi,   [Beneficientie] etc. Nono iterum monet eos ad obedientiam, sicut in quinta parte eos monuit. ibi :   [Obedite] etc. Decimo, rogat orari pro se, et commendat eis Timotheum portatorem collectarum, ibi :   [Orate pro nobis] Dicit ergo :
marg.| {r} Itaque] Patet, quod nos,   [suscipientes] nunc in spe, postea in re.
marg.| {s} Regnum immobile] id est donum celi, et terre, et omnium creaturarum, que tunc erunt immobilia, vel   [regnum] celeste, quod eternum est. 2Cor. 4.d. Que {7. 274va} non videntur, eterna sunt.
marg.| {a} Habemus gratiam] id est fidem, spem, et caritatem cum sancta operatione, aliter enim non veniremus ad gloriam nisi per gratiam. Vel alia littera.   [Habeamus gratiam] etc. quasi dicat, ex quo nobis promissum est regnum celeste.   [Itaque] nos   [regnum immobile suscipientes] modo in promissione, et tandem in re.
marg.| {a} Habemus ad gratiam] id est gratias agamus Deo.
marg.| {b} Per quam serviamus placentes Deo] id est sic devoti simus Deo in gratiarum actionibus, ut ipsi placidi simus in nostris operibus, et acceptabile fiet ei sacrificium nostrum. Chrysostomus Gratias semper Deo agere, et non murmurare, et eum colere acceptabiliter, et ei placere. Phil. 2.b. Sine murmuratione. Omne enim quod operatur quis murmurans, succiditur, et perdit mercedem, sicut illi, qui murmuraverunt. Nm. 11.a. Sciamus ergo gratias agere, et pro redemptionibus, et pro repromissionibus, id est pro spiritualibus. Quia autem in gratiarum actione homo suam parvitatem, et pravitatem debet considerare, et Dei magnitudinem. Ideo subdit.
marg.| {c} Cum metu] in consideratione sue pravitatis.
marg.| {d} Et reverentia] divine Maiestatis. Vel.
marg.| {c} Cum metu] quia Iudex est Deus.
marg.| {d} Et reverentia] quia Pater noster est. Phil. 2.b. Cum metu, et tremore salutem vestram operamini.
marg.| Nota quod gratiarum actio cum metu, et reverentia multum placet Deo. Tunc enim est perfecta gratiarum actio de beneficiis acceptis divinis, quando cum timore petitur pro amplioribus accipiendis, et pro periculis vitandis. Sic enim beneficia accepta tunc excitabunt gratias agentem, quando timet ipsorum beneficiorum subtractionem, sicque inter duas moles spei, scilicet, et timoris molitur, ut fiat panis Deo acceptabilis. Quare autem gratias agere debemus, subdit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_12)

Notes :