Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Hbr. 10,1 

Umbram enim
habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum,
per singulos annos eisdem1 ipsis hostiis quas
1 eisdem] hisdem Weber
offerunt indesinenter,
numquam potest accedentes
perfectos facere,
Numérotation du verset Hbr. 10,2 

alioquin
cessassent2
2 cessassent] non praem. Weber
offerri, ideo
quod nullam ultra haberent3 conscientiam peccati, cultores semel mundati,
3 ultra haberent] ultra haberent Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,3 

sed in ipsis commemoratio
peccatorum per singulos annos fit.
Numérotation du verset Hbr. 10,4 

Impossibile enim est sanguine hircorum et taurorum4 auferri peccata.
4 hircorum -et- taurorum] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,5 

Ideo ingrediens mundum dicit :
hostiam
et oblationem
noluisti
corpus autem
aptasti mihi,
Numérotation du verset Hbr. 10,6 

holocaustomata
et pro peccato
non placuerunt tibi5
5 placuerunt tibi] tibi placuit Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,7 

Tunc
dixi :
ecce venio.
scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam Deus6.
6 facerem...Deus] faciam Deus voluntatem tuam Weber
In capite7 libri
7 capite] capitulo Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,8 

Superius dicens :
quia hostias, et oblationes, et holocaustomata et pro peccato noluisti,
nec placita sunt tibi que
secundum legem offeruntur,
Numérotation du verset Hbr. 10,9 

tunc dixi8 : ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam aufert primum
8 dixi] dixit Weber
ut sequens
statuat.
Numérotation du verset Hbr. 10,10 

In qua voluntate
sanctificati sumus
per
oblationem corporis Iesu Christi9 semel10
9 Iesu Christi] inv. Weber |
10 semel] in praem. Weber |
Numérotation du verset Hbr. 10,11 

Et omnis quidem
sacerdos
presto est
quotidie ministrans,
et easdem sepe
offerens hostias,
que numquam
possunt auferre peccata,
Numérotation du verset Hbr. 10,12 

hic autem
unam pro peccatis
offerens hostiam,
in sempiternum sedet11 in dextera Dei,
11 sedet] sedit Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,13 

de cetero
exspectans
donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
Numérotation du verset Hbr. 10,14 

Una enim oblatione
consummavit
in eternum12 sanctificatos.
12 eternum] sempiternum Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,15 

Contestatur autem
nos
et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit :
Numérotation du verset Hbr. 10,16 

hoc testimonium13
13 testimonium] autem testamentum Weber
quod testabor ad illos
post dies illos dicit Dominus dabo14
14 dabo] dando Weber
leges meas
in cordibus eorum,
et in mente eorum
superscribam eas,
Numérotation du verset Hbr. 10,17 

et peccatorum
et iniquitatum eorum
iam
non recordabor
amplius.
Numérotation du verset Hbr. 10,18 

Ubi autem horum remissio,
iam non oblatio pro peccato.
Numérotation du verset Hbr. 10,19 

Habentes itaque,
fratres, fiduciam in introitum15 sanctorum in sanguine Christi,
15 introitum] introitu Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,20 

quam
initiavit nobis
viam novam
et viventem
per velamen,
id est carnem suam,
Numérotation du verset Hbr. 10,21 

et
sacerdotem
magnum
super domum Dei :
Numérotation du verset Hbr. 10,22 

accedamus16
16 accedamus] + cum Weber
vero
corde
in plenitudine fidei,
aspersi corda
a conscientia mala,
et abluti corpus aqua munda,
Numérotation du verset Hbr. 10,23 

teneamus spei nostre
confessionem indeclinabilem.
Fidelis enim est qui repromisit,
Numérotation du verset Hbr. 10,24 

et consideremus
invicem
in provocationem caritatis,
et bonorum operum,
Numérotation du verset Hbr. 10,25 

non deserentes
collectionem nostram,
sicut consuetudinis est 17
17 consuetudinis est] inv. Weber
quibusdam
sed consolantes,
et tanto magis
quanto videritis
appropinquantem diem.
Numérotation du verset Hbr. 10,26 

Voluntarie enim peccantibus nobis
post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia.
Numérotation du verset Hbr. 10,27 

Terribilis autem
quedam exspectatio iudicii,
et ignis emulatio
que consumptura est adversarios.
Numérotation du verset Hbr. 10,28 

Irritam
quis faciens
legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus
moritur :
Numérotation du verset Hbr. 10,29 

quanto magis
putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit,
et sanguinem
testamenti
pollutum duxerit,
in quo sanctificatus est
et Spiritui gratie contumeliam fecerit ?
Numérotation du verset Hbr. 10,30 

Scimus enim qui dixit :
mihi vindictam
et ego retribuam18.
18 et...retribuam] ego reddam Weber
Et iterum : quia iudicabit
Dominus populum suum.
Numérotation du verset Hbr. 10,31 

Horrendum est incidere
in manus Dei viventis,
Numérotation du verset Hbr. 10,32 

rememoramini
autem pristinos dies,
in quibus illuminati,
magnum certamen sustinuistis passionum,
Numérotation du verset Hbr. 10,33 

et
in altero
quidem
opprobriis et tribulationibus spectaculum facti,
in altero autem
socii
taliter conversantium effecti.
Numérotation du verset Hbr. 10,34 

Nam
et vinctis
compassi estis,
et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio
suscepistis,
cognoscentes vos habere meliorem et
manentem substantiam.
Numérotation du verset Hbr. 10,35 

Nolite itaque
amittere confidentiam vestram
que magnam
habet
remunerationem.
Numérotation du verset Hbr. 10,36 

Pacientia enim
vobis necessaria est,
ut
voluntatem Dei facientes reportetis
promissionem.
Numérotation du verset Hbr. 10,37 

Adhuc enim modicum
aliquantulumque19,
19 aliquantulumque] quantulum Weber
qui venturus
est
veniet
et non tardabit.
Numérotation du verset Hbr. 10,38 

Iustus autem meus
ex fide vivit,
quod si subtraxerit se
non placebit anime mee.
Numérotation du verset Hbr. 10,39 

Nos autem
non sumus subtractionis in perditionem,
sed fidei
in acquisitionem anime.

Capitulum 10

Numérotation du verset Hbr. 10,1 
marg.| {7. 261ra} Umbra enim] Hoc capitulum dividitur in duas partes : primo, ostendit Sacerdotium Christi maius Sacerdotio Aaron. Secundo, Hortatur relictis legalibus ad Evangelica converti, ibi   [Habentes itaque] Primo autem, probat Sacerdotium Christi esse maius sacerdotio Aaron, quia Sacrificium Christi veritas est ; Sacrificium autem Leviticum umbra ibi   [Umbram enim habens] etc. Secundo quia sacrificium legale erat inefficax ibi   [Eisdem] etc. Tertio, auctoritate hoc probat, scilicet quod erat inefficax, ibi   [Impossibile enim est] etc. Ideo ingrediens mundum, etc. Quarto, idem probat per iterationem sacrificiorum, ibi   [Et omnis quidem Sacerdos] etc. Quinto, per unitatem sacrificii Christi ibi   [Una enim oblatione] Ultimo, probat efficaciam Sacerdotii Christi auctoritate, ibi   [Contestatur autem et Spiritus Sanctus] Sic ergo dividitur prima pars capituli. Secunda suo loco subdividetur. Postea vel totum capitulum potest sic dividi compendiosius. In prima parte repetit de umbra legis, quod dixerat supr. 8. ut addat approbationem novam, scilicet per iterationem crebram, inutilem, et impossibilem purificare. In secunda parte ostendit auctoritate Ps. 39. legalia debere cessare in adventu Christi ibi   [Ideo ingrediens mundum] etc. In tertia parte ostendit effectum sacrificii Christi ; quia una oblatione plus potest, quam omnis iteratio ritus legalis, ibi   [Et omnis quidem Sacerdos] etc. Et ponit auctoritates. Ps. 109. et Ier. 3.31.e. In quarta exhortatio est ad unitatem, et caritatem, quam significat Christi Sacramentum, et sacrificium Eucharistie ibi   [Habentes itaque fratres fiduciam] In quinta incitat timorem indigne accedentibus, ibi   [Voluntarie enim peccantibus] In sexta excitat eos per priores agones ipsorum pro Christo ; quos per negligentiam perdere stultum esset, ibi   [Rememoramini] etc. Dicit ergo :
marg.| {a} Umbram enim] Continuatur autem sic. Supra dixit, quod Christus oblatus est ad exhaurienda nostra peccata. Hic ostendit, quod ita oportuit fieri ; quia lex, que tantum figuram habebat, non poterat peccata tollere, nec peccata auferre. Et hoc est   [Umbram enim habens lex futurorum bonorum] id est habens figuram, et extraneam similitudinem eorum bonorum, futura erant presentialiter existentia sub figuris illis Eucharistie, que interpretatur bonum donum, vel bona gratia, et similiter aliorum Sacramentorum.
marg.| {c} Non ipsam imaginem rerum] id est in ipsas res existentes sub expressis imaginibus, vel Sacramentis. Lex enim vetus habebat umbram futurorum, id est quamdam similitudinem rerum futurarum in novo Testamento ; ideo Sacramenta legis dicuntur umbra ; sed lex nova habet imaginem rerum presentium : vel habet Sacramenta, que efficiunt, quod figurant. Vel expressam habent similitudinem cum illis rebus, quas continent ; tamen sine dubio res adhuc sunt sub imagine etiam in novo Testamento, licet sint presentes.
marg.| Et sicut dicit beatus Bernardus : Non pari iucunditate sumitur adeps frumenti, et cortex Sacramenti. In veteri autem Testamento res erant sub umbra : nec erant presentes, sed future. Et hoc est, quod dicit [Umbram habens lex futurorum non ipsam imaginem rerum] id est veritatem rerum sub Sacramentorum imagine, scilicet
marg.| {d} Per singulos annos] etc. Sic ordina litteram.
marg.| {b} Lex numquam potest facere perfectos] id est virtutibus perficere Pontifices.
marg.| {g} Accedentes per singulos annos] in Sancta Sanctorum. Cum ergo ipsos Magistros, et Pontifices non faciat perfectos quomodo ergo perfectos faciet remotos ? sup. 7.d. Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Accedentes dico cum.
marg.| {e} Eisdem ipsis hostiis] quas lex precipit.
marg.| {f} Quas offerunt indesinenter] quasi dicat licet ipsas hostias legales indesinenter offerrent ; non tamen perfectos faciebant eos, Ex. 29.f. Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter offerent, etc.
marg.| Et nota, quod lex sive legalia dicuntur {7. 261rb} umbra, ut dictum est, multis rationibus. Umbra enim refrigerium est estuantibus ; et lex data fuit Iudeis in remedium ad idololatriam Egypti redire volentibus, Lv. 17.a. Sacerdoti debent offerre filii Israel hostias suas. Et postea subditur. Et nequaquam ultra immolabunt victimas suas Demonibus, cum quibus fornicati sunt. Item umbre in vespere fiunt secundum illud Ier. 6.a. Longiores facte sunt umbre vesperi.
marg.| Eodem modo lex in fine mundi, id est in ultimis temporibus, in quibus Christus venit, magis est obscurata. Item umbra est inanis : et eludit tactum ; sic lex operibus eius confidentem fallit, Rm. 10.a. Suam volentes statuere iustitiam iustitie Domini non sunt subiecti.
marg.| Item umbra obstat lumini ; sic legalium observatio repugnat gratie fidei, Gal. 5.a. Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. Item fugit captantem, id est. Iudeum quia non eam intelligit. 2Cor. 3.d. Cum legitur Moyses ; velamen positum est super cor eorum. Item sequitur fugientem, id est Christianum, qui non curat eam servare litteraliter, sed allegorice, vel moraliter Eccl. 11.b. Si secutus fueris non apprehendes ; et non effugies, si precucurreris inter pueros, id est Iudeos quibus tamquam pueris data est in Pedagogum, Gal. 3.d. Lex Pedagogus noster. Item umbra habet figuram corporis non rem ; sic lex figuram Evangeliorum. Unde hic dicit [Umbram enim habens lex futurorum bonorum] etc.
Numérotation du verset Hbr. 10,2 
marg.| {h} Alioquin] id est bene dico, quod ille hostie non fecerunt eos perfectos   [Alioquin] si perfecti fuerint, per illas cessabant offerri. Et subdit quare.
marg.| {i} Ideo] scilicet.
marg.| {k} Qui nullam haberent] etc. id est perfecte mundati per hostiam semel tantum, oblatam, quasi dicat, si crederent se perfecte iustificatos per unam hostiam, non iterarent eam singulis annis, vel diebus. Sicut medicina, que semel apposita satis efficax est saluti non iteratur, id est non iterum vulneri apponitur. Chrysostomus Panaci virtus est, semel imponi, ut non curet ; si autem multotiens, ut curet : si autem multotiens appositum non curat, accusatio est imbecillitatis, et manifestum est signum, quod nihil valet. Et inf. Offerri quidem redargutio est peccatorum ; semper autem redargutio est imbecillitatis. Sed quia posset aliquis querere.
marg.| Ad quid ergo fiebant ille hostie, si non mundabant conscientiam a peccato ? Respondet dicens : Sed in ipsis hostiis oblatis per singulos annos commemoratio peccatorum fit, non purgatio, vel absolutio ; infirmitatis accusatio ; non virtutis instructio, quasi dicat, ideo voluit Dominus illas hostias offerri, ut offerendo essent memores suorum peccatorum, et agnoscerent morbum, et sic quererent verum Medicum, et verum Sacrificium. Hoc autem quod dicitur.
Numérotation du verset Hbr. 10,3 
marg.| {l} Commemoratio peccatorum] dupliciter intelligitur. Primo sic, id est commemorabantur, et confitebantur peccata sua illas hostias offerendo : Secundum quod dicitur Lv. 16.e. Confiteantur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta, atque peccata. Vel   [Commemoratio peccatorum] quia ille hostie figure erant illius hostie per quam peccata erant purganda, id est Christi.
marg.| Sed queritur de hoc ; quod dicit [Alioquin cessassent offerri] Eadem ratione, et nos debemus cessare, ne offeramus, si per unam hostiam Christum assecuti sumus ; quod querimus. Omnis enim motus naturalis, assecuto fine quiescit ; ergo et voluntarius. Item quid est quod dicit,   [Ideo, quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati] Ergo secundum hoc cum nos mundati sumus per Christum hostiam semel oblatam, non habemus iterum conscientiam peccati : ergo aliqui sunt, qui non habent conscientiam. Ad idem facit illud, 1Cor. 4.c. Nihil mihi conscius. Item Iob. cap. 27.a. Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea Et Sir. cap. 13.d. Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia. Sed contra Prv. 20.b. Quis potest dicere : mundum est cor meum : purus sum a peccato ? Item 1Io. 1.c. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Item Eccl. 7.c. Non est homo iustus in terra, qui facit bonum, et non peccet. Solutio. Ad primum dicimus, quod Christus sufficiens fuit hostia : nec iteratur hec hostia ; non enim Christum occidimus ; sed occisum semel representamus, et commemoramus, cum mortem eius annuntiamus. Unde Lc. 22.b. Hoc facite in meam commemorationem Item 1Cor. 11.f. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis mortem Domini annuntiabitis.
marg.| Ad aliud dicendum quod cultores semel mundati, non habent conscientiam peccati.
marg.| {7. 261va} Mors enim Christi cultores suos perfecte mundat ; cultores autem Christi sunt credentes, Act. 15.c. Fide purificans corda eorum. Ad idem autem, quod dicitur Prv. 20.b. Quis potest dicere, mundum est cor meum, etc. Dicendum quod licet Iustus non habeat peccati conscientiam ; tamen potest habere peccatum quod nescit, ideo non debet dicere se mundum habere cor, quia hoc esset temeritatis, vel iactantie : unde 1Cor. 4.a. dicitur Nihil mihi conscius sum ; sed non in hoc iustificatus sum, etc. Unde Glossa dicit Prv. 20.b. Non dicit Salomon sic : quis habet mundum, quia dicitur : Beati mundo corde, Mt. 5.a. Et Ps. 23. Quis ascendit in montem Domini, etc. Et postea dicit : Innocens manibus, et mundo corde. Sed quis potest dicere ; quia temerarium est se laudare. Vel potest dici, quod illud, quis, notat raritatem : Pauci enim, vel forte nulli sunt, qui habeant cor mundum ab omni mortali et veniali. Unde si omnes Sancti, quotquot sunt a primo Iusto usque ad ultimum, simul essent, nihil aliud dicerent, quam : Dimitte nobis debita nostra, excepta B. Virgine, de qua, cum de peccatis loquimur, nullam prorsus habere volumus mentionem. Dicendum est ergo, quod Iustus conscientiam habet peccati venialis ; sed non mortalis. Et sic intelligitur illud Iob. 27.a. Nec reprehendit me cor meum, etc.
Numérotation du verset Hbr. 10,4 
marg.| {a} Sequitur : Impossibile enim] Quasi bene dico, quod per illas hostias fit tantum commemoratio peccatorum ; non purgatio ; quia   [impossibile enim est sanguine taurorum, et hircorum auferri peccata] Contra Lv. 5.d. Offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum Sacerdoti iuxta estimationem mensuramque delicti, qui rogabit per eo coram Domino : et dimittetur ei. Solutio : Pro oratione, vel aliter pro devotione, et contractione offerentis acceptabatur legale sacrificium, et dimittebatur peccatum, non pro ipsa oblatione, vel aliter per ipsam oblationem purgabantur a quibusdam immunditiis, et irregularitatibus, que erant secundum legem ; ideoque quia hostia Christi sufficit et vetus hostia perfectum non facit.
Numérotation du verset Hbr. 10,5 
marg.| {b} Ideo] id est hoc confirmandum.
marg.| {c} Ingrediens mundum] Deus (dicit) id est Propheta in persona filii Dei in carnem venientis dicit hoc, quod sequitur. Simile sup. 1.b. Cum introducit primogenitum in orbem terrarum dicit Filius Deo Patri. Propheta enim loquitur in persona filii de ingressu suo in mundum, et reprobatione legalium, dicens in Ps. 39.
marg.| {d} Hostiam] de animalibus.
marg.| {e} Et oblationem] de pane, thure, et similia ; et de aliis rebus.
marg.| {f} Noluisti] a tempore passionis, postquam, scilicet manifesta est veritas.
marg.| {g} Corpus autem aptasti mihi] id est corpus aptum ad offerendum tibi mihi dedisti. In Ps. 39. secundum litteram nostram habetur. Aures autem perfecisti mihi, potius ponit propter litteram : victima, et oblatione non indiges : aures fecisti mihi, vel aptasti. Christus autem dicitur habuisse corpus aptum, et perfectum ab instanti conceptionis : aptum quia sine peccato conceptum est : perfectum ; quia uno semine non diversis. Unde Ps. 66. Terra dedit fructum suum. Item non in fervore libidinis, sed Spiritus Sancti operatione conceptus est, Mt. 1.d. Quod enim in ea natum, de Spiritu sancto est. Item quia statim habet lineamenta distincta, sed indistinguibiliter. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram : mulier circumdabit virum. Item Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum unum, id est universe gratie. Ipse enim in instanti conceptionis habuit plenitudinem gratuitorum, et naturalium. Item statim infusa est anima, et unita est statim carni, et Divinitati. Corpus alterius hominis e converso imperfectum dicitur ; quia non ex uno semine creatur sed duo exiguntur. Item quia in servore libidinis seminatur. Item quia ad hoc, ut habeat lineamenta distincta, quadragintasex dies exiguntur. Item quia non statim, sed quadragesimosexto die infunduntur anima.
Numérotation du verset Hbr. 10,6 
marg.| {h} Holocaustomata, et pro peccato non tibi placuerunt] Hic exponit, quod supra dixerat (Hostiam et oblationem noluisti, etc.) Holocausta enim dicit, quod supra dixerat hostiam : et pro peccato habet, quia supra oblatio. Vel melius, quia supra {7. 261vb} dixerat de hostia, que fit de animalibus, subdividit hostiam in duo ; in holocaustum, et etiam pro peccato. Holocausta enim, vel holocaustomata dicit, que tota Deo comburebantur, et digniora erant aliis. Holon enim Grece, Latine totum, cauma incendium, inde holocaustum, id est totum incensum : Pro peccato autem dicitur sacrificium factum pro peccatis, ut de hirco, et apompeio id est emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur, Ier. 17.a. Secundum hoc pro peccato est una dictio : Vel potest esse, quod due dictiones : Sic (holocausta) tota comburebantur.
marg.| {i} Et] id est pro peccato.
marg.| {k} Tibi non placuerunt] etiam illa, que pro peccato fiebant singulis annis, ut de vitula rufa : Nm. 19.a. Et illud holocaustum erat dignius, et maius quod fieret in lege : et istud non placuit Deo, constat, quod nec illa. Reprobatio igitur illorum sacrificiorum legalium non tantum ex hoc loco improbatur, sed ex multis locis scripture habetur, Is. 1.d. Ne offeratis ultra sacrificium frustra, incensum abominatio est mihi : Et in eodem sanguine vitulorum, agnorum, et hircorum noli. Glossa Numquam. Item Is. ult. a. Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum : qui mactat pecus, quasi qui excerebret carnem, qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat. Mich. 6.b. Numquid placari potest Deus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium. Amos 5.f. Si obtuleritis mihi holocaustomata, et munera vestra non suscipiam : et vota pinguium vestrorum non respiciam, Ier. 6.e. Ut quid thus de Saba, offertis : et calamum suaveolentem de terra longinqua ? holocaustomata vestra non sunt accepta : victime vestre non placuerunt mihi. Item Ier. 7.e. Hec dicit Dominus exercituum Deus Israel. Holocaustomata vestra, addite victimis vestris, et comedite carnes ; quia non solum locutus cum patribus vestris ; et non precepi eis in die, qua eduxi eos de terra Egypti de verbo holocaustomatum, et victimarum.
marg.| Sed hoc verbum precepi eis dicens. Audite vocem meam et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus, etc. Is. 43.d. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me : non te servire feci in oblatione : nec laborem tibi prebui in thure.
marg.| Item Ps. 50. Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Item Ps. 59. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo ? immola Deo sacrificium laudis, etc.
marg.| Ex his, et aliis locis ostenditur, quod Dominus legalia sacrificia reprobavit, imo et amplius quod, scilicet numquam ea simpliciter acceptavit, et secundum se, quia numquam secundum se fuerunt bona.
marg.| Voluit tamen ea offerri tempore suo pluribus rationibus.
marg.| Primo, pro figura futurorum. 1Cor. 10.c. Omnia in figura contingebant illis.
marg.| Item pro devotione offerentium. Unde Gn. 4.a. Respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius. Item pro congregatione populi Israel ad templum, ut scilicet ibi instrueretur et doceretur ; non enim libenter venirent ad templum, nisi ibi immolarent, et de victimis suis comederent. Item ne de visceribus sacrificia offerrent, voluit sibi ea offerri, proni enim erant ad idololatriam, quam in Egypto didicerant ; et ita condescendit eorum infirmitati, voluit, et iussit sibi offerri. Lv. 17.b. Adolebant adipem in adipem suavitatis Domino : et nequaquam ultra immolabunt hostias suas Demonibus.
marg.| Unde Chrysostomus Neque in principio ei sacrificare precepit. Solutio.
marg.| Condescendens hoc iussit, sicut Paulus ait 1Cor. 7.b. Volo omnes homines esse sicut me in continentia. Et rursum ait 1Tim. 5.c. Volo iuniores nubere : filios procreare. Duas ergo voluntates ponit ; sed non he due eius sunt etsi iniungit : sed hec quidem eius impropria, quam sine causa ponit.
marg.| Alia non eius : ideo causam ponit, quia luxuriabantur. Ita est, et hic.
Numérotation du verset Hbr. 10,7 
marg.| {l} Tunc dixi, ecce venio] Tunc scilicet, quando finis imponendus erat legalibus, quasi tempus est, ut veniant promissa ; quia auferuntur promittentia.
marg.| Et nota quod dicit, (Ecce) quod ad oculum demonstrabitur. Cantic. cap. 2.b. Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Is. 35.b. Deus ipse veniet, et salvabit nos. Item Is. 25.e. Dicent in illo die, ecce Dominus Deus noster iste : expectavimus eum : et salvabit nos. Ex. 15.a. Iste Deus meus, et glorificabo eum. Item ecce dicit, quasi admirabilis.
marg.| Solent enim miracula, et inaudita admiratione demonstrari. Sir. 36.a. Innova signa, et immuta mirabilia.
marg.| {m} Venio] {7. 262ra} ad me offerendum.
marg.| {a} In capite] etc. Sic ordina litteram. Venio, dico.
marg.| {c} Ut faciam voluntatem tuam] o (Deus) id est o Pater, ut, scilicet quod lex non potuit, per me compleatur : qui faciam voluntatem tuam, tibi obediens usque ad mortem pro redemptione hominum. 1Io. 8.d. Que placita sunt ei facio semper. Ps. 39. Item Io. 4.e. Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius. Item Io. 14.d. Sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio. Mt. 26.d. non quod ego volo, sed quod tu. Venio dico, quod ita.
marg.| {b} Scriptum est] id est prefinitum de me.
marg.| {a} In capite libri] id est apud Deum Patrem, qui est caput mei ; dicit Christus : qui sum liber humani generis, in quo legere debet, id est qui sum forma, et exemplum iustitie hominibus Iste est liber vite, liber veritatis ; quia nihil in eo superfluum, nihil diminutum, nihil preposterum. His enim tribus modis dicitur liber falsus ; vel quia superfluit ; vel quia diminutus est ; vel prepostero ordine positus est. Sed in Christo nihil superfluit ; quia omnia numero, pondere, et mensura constituit. Sap. 11.d. Item nihil diminutum est ; quia in ipso sunt omnes thesauri Sapientie, et scientie Dei absconditi. Col. 2.a. Et Sir. 28.a. Non est addere, neque diminuere. Item nihil preposterum in eo est. Unde Ps. 118. Ordinatione tua perseveret dies. Vel sic.   [In capite libri scriptum est] id est in primo. Ps. 1. Beatus vir, qui non etc. qui caput Psalterii dicitur.
marg.| Et nota quod est multiplex liber. Est enim filii Dei liber prescientie, large sumpto vocabulo, quantum ad omnes bonos, et malos. Ps. 138. In libro tuo omnes scribentur. Item est liber predestinationis, quantum ad bonos tantum. Apc. 13.b. Quorum nomina scripta sunt in libro vite Agni. Ex. 32.g. Domine, dimitte eis hanc noxam ; aut dele me de libro tuo, quem scripsisti.
marg.| Item Ps. 68. Deleantur de libro viventium, etc. Item est liber mortis, quantum ad damnandos. Est preterea alius liber, scilicet liber Scripture, de quo dicitur. Sup. 9.e. Ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit dicens : Hic est sanguis Testamenti, etc. Apc. 5.a. Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus, et foris. Item est liber conscientie, de quo. Dn. 7.c. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Item est liber creature. Sir. 24.c. Hec omnia liber vite. In capite omnium istorum librorum, scilicet Scripture, conscientie, creature debet esse scriptus Christus, id est in omnibus debet esse sicut capitalis, et principalis littera.
Numérotation du verset Hbr. 10,8 
marg.| {d} Sequitur : Superius dicens] Propheta in predicta auctoritate.
marg.| { e } Quia hostias, et oblationes, et holocaustomata] etc. Hoc dicit, scilicet secundum legem, ne viderentur ideo, despicere ; quia non secundum legem conferuntur. Hoc, inquam, dicens Propheta in persona filii Dei in principio predicte auctoritatis, postea subdit.
Numérotation du verset Hbr. 10,9 
marg.| {f} Tunc dixi : ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam] ut me ipsum in sacrificium, et oblationem offeram. Hoc, inquam, dicens, et tali ordine.
marg.| {g} Aufert primum] Sacrificium, id est auferendum significat Sacrificium legale, et cum eo vetus Testamentum, quod per Moysen datum est. Lex enim per Moysen data est. Io. 1.b.
marg.| {h} Ut sequens statuat] id est ut novum sacrificium stabile, et perpetuum fore ostendat, et cum eo novum Testamentum, in quo est veritas, et gratia, que per Iesum Christum facta est.
Numérotation du verset Hbr. 10,10 
marg.| {i} In qua voluntate] dixerat   [ut faciam, Deus, voluntatem tuam] sic ostendit, que sit illa voluntas Dei Patris scilicet redemptio et sanctificatio humani generis per mortem Filii sui. Et hoc est.   [In qua voluntate] Dei Patris.
marg.| {7. 262rb}
marg.| {k} Sanctificati sumus] id est in oblatione Filii Dei secundum voluntatem Patris facta   [sanctificati sumus] id est mundati a peccatis. 1Th. 4.a. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra ; id est mors Christi, in qua sanctificamur. Unde subdit.
marg.| {l} Per oblationem corporis Iesu Christi] factam   [semel] per mortem enim Filii, quam voluntarie suscepit : Oblatus enim est, quia voluit. Is. 53.c. Per hoc sanctificati sumus, id est mundati. Unde Apc. 1.b. Qui dilexit nos, et lavit nos in sanguine suo : Vel   [Sanctificati] id est per spem firmati. Quis enim desperet de venia, cum Pater filium pro servo tradat in mortem : cum ipse Filius seipsum offerat, et pro suis etiam crucifixoribus petat ? Rm. 8.f. Qui proprio Filio non pepercit ; sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo etiam non cum illo nobis omnia donavit ? si non possent perire, pro quibus Pater tradidit Filium in mortem ut vivant : pro quibus ipse Filius rogat Patrem, ne pereant ? Sic enim scriptum est. Pro transgressoribus rogavit ut non perirent. Is. 53.d.
Numérotation du verset Hbr. 10,11 
marg.| {m} Et omnis quidem] Adhuc ostendit inefficaciam legalem Sacrificiorum, quod una oblatione plus potest Christus, quam iteratio ritus legalis. Unde dicit.   [Et omnis quidem Sacerdos] legalis.
marg.| {n} Presto est] id est paratus est.
marg.| {o} Quotidie ministrans] orationes, et oblationes.
marg.| {p} Et easdem sepe hostias offerens] easdem in specie, non numero. Vel easdem, quia pro una et eadem causa sepe illas hostias offerebant, id est pro purgatione peccatorum : in quo notatur inefficacia hostiarum, et insufficientia. Unde subdit.
marg.| {q} Que numquam] id est nullo tempore ; quantumcumque fiant.
marg.| {r} Possunt auferre peccata] id est a conscientia. Supr. eod. a. Cum iisdem ipsis hostiis, que offerunt indesinenter, numquam possunt accedentes perfectos facere, alioquin cessarent offerri. Sup. 7.c. Nihil ad perfectum adduxit lex. Nota quod dicit   [Omnis quidem Sacerdos presto est quotidie ministrans] Multi numero : fere omnes Sacerdotes parati sunt ad ministeria, et funera mortuorum, et ad alia officia ; sed propter lucrum, presto sunt ad oblationes recipiendas, ad illas habent manus apertas, oculos circunspectos, pedes agiles. Cum tamen scriptum sit. Eccl. 4.d. Non sit manus tua porrecta ad accipiendum, et ad dandum collecta. Et dicit   [Omnis] sicut dicit. Ier. 6.c. A minore usque ad maximum omnes avaritie student. Item presto sunt ad ministeria, ad curas animarum suscipiendas, non solum parati, imo opportuni. Unde beatus Bernardus : Copiosissime pietatis inveniuntur in suscipienda, imo in rapienda cura animarum, de salute novissima cogitatio est.
Numérotation du verset Hbr. 10,12 
marg.| {s} Hic autem] quasi Sacerdos legalis easdem hostias sepe offerebat.   [Hic autem] id est Christus.
marg.| {t} Unam pro peccatis se offerens hostiam] id est semel se offerens ; qui sufficiens hostia ad omnium peccata tollenda. Sicut dicitur. Sup. 9.g. Nunc autem semel in consummatione seculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam aperuit.
marg.| {u} Sedet in sempiternum] id est quiescit, et regnat sine fine.
marg.| {x} In dextera Dei] id est in equalitate, secundum quod Deus ; vel in potioribus eius bonis, secundum quod homo. Sup. 1.a. Sedet ad dexteram Maiestatis in Excelsis. Item Sup. 8.a. Qui concedit in dextera sedis magnitudinis. Primo, dicit offerens, postea sedens in dextera Dei. Prius est liberandum in ministrando, et offerendo, quam quiescendum in throno. Lamech enim, qui interpretatur labor, tenuit Noe, qui interpretatur requies ; per laborem enim venitur ad requiem, contra illos, qui volunt, et hic florere cum mundo, et in futuro quiescere cum Christo qui filii sunt Diaboli : Qui ante laborem quiescere volens, et gloriam presumptuose appetens ait : Sedebo in monte Testamenti in lateribus Aquilonis. Is. 14.d. Et dicit beatus Bernardus : O impudens ? millia millium ministrabant ei, et decie millies centena millia assistebant ei : et tu cum aliis stantibus, et ministrantibus solus sedere presumis. Item Bernardus Imprudentissime, tibi arrogas gloriam sine victoria ; aut victoriam sine pugna. Christus autem suo ordine quietem adeptus est, vel primo offerens, postea sedens extitit : offerens in Passione, sedens in Ascensione. In primo peccata nostra purgavit, in secundo celestes nobis mansiones aperuit, et preparavit. Sed quia paucos movet humilitas Christi se in Cruce pro nobis offerentis ; sive Maiestas et gloria triumphantis, et regnantis ; adhuc subdit, ut magis moveatur de benignitate ad patientiam ipsius expectantis, et alliciat ad maiorem : et tandem de potestate iudicantis, ut excitet, et concutiat cor per terrorem. Unde dicit.
Numérotation du verset Hbr. 10,13 
marg.| {y} De cetero] etc. Et bene dico, quod sedet modo. Ipse dico   [de cetero] id est de eo, quod restat, quantum ad membra faciendum, {7. 262va} id est de gloria bonorum, et pena malorum.
marg.| {a} Expectans] sine passione sui differens, et tolerans. Ecce benignitas expectantis. Rm. 2.a. An divitias bonitatis Dei, et patientie, et longanimitatis eius contemnis ? Ignoras, quod benignitas Dei ad penitentiam te adducit, id est adducere cupit. Expectans, dico.
marg.| {b} Donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius] id est donec ei subiiciantur voluntarie per penitentiam, vel plene subiiciantur, et appareant subiecti in iudicio, sive velint sive nolint. Hoc est quod incutere debet nobis timorem. Tunc enim cognoscetur esse Dominus iudicium faciens, qui hic contemnitur iniuriam patiens : Sic subdit beatus Bernardus : sup. 1.d. Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, etc. Ibi require de hoc. Item 1Cor. 15.d. Oportet illum regnare, donec ponam inimicos sub pedibus eius.
Numérotation du verset Hbr. 10,14 
marg.| {c} Una enim] quasi ideo unam tantum   [obtulit hostiam] quia   [Una oblatione] Quatuor hic dicit per ordinem : Unitatem oblationis, consummationem, sanctificationem, et perpetuitatem. Dicit enim   [Una oblatione] id est se, qui est vera hostia, quam obtulit in Cruce.
marg.| {d} Consummavit] perfectione virtutum.
marg.| {f} Sanctificatos] id est mundatos a contagio peccatorum. Et hoc.
marg.| {e} In sempiternum] scilicet, quamdiu durabit hoc seculum : quia illa hostia semper habet hunc effectum duplicem, et habebit usque in consummationem seculi, quod sanctificat a peccatis et consummat. In hoc notatur, quod perpetua est hec oblatio, licet enim semel sit oblata ; tamen effectum suum habet perpetuum. Vel   [Sanctificans] per gratiam. De hac sanctificatione habetur supr. 2.c. Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur ex uno omnes.
Numérotation du verset Hbr. 10,15 
marg.| {g} Contestatur] Probat hic efficaciam Sacrificii Christi per auctoritatem. Ier. dicens   [Contestatur autem] quia non solus ego predicta affirmo, sed   [contestatur nobis] id est verba nostra confirmat de sanctificatione, et consummatione facta per Christum.
marg.| {h} Et Spiritus sanctus] per Ier. 31.f. Signanter autem dicit.   [Et spiritus sanctus] contra hereticos, qui dicunt Ieremiam non locutum, per Spiritum Dei, ut Manicheus dicit.
marg.| {i} Postquam enim dixit] Spiritus sanctus per Ier. 31.f.
Numérotation du verset Hbr. 10,16 
marg.| {k} Hoc autem Testamentum] etc.   [addidit hoc dando leges meas] etc. quasi postquam illud dixit signanter addidit aliud per quod probatur, quod prediximus, scilicet quod Christus consummat sanctificatos : quia quos sanctificat a malo, consummat in bono. Per hoc enim, quod dicit   [Dando] vel   [dabo leges meas in cordibus eorum] etc. ostenditur, quod Christus consummator est ; perficit enim et consummat affectum per amorem boni, quod significatur ibi   [Dabo leges meas in cordibus eorum] id est in affectionibus per amorem : perficit intellectum per cognitionem veri, quod notatur ibi :
marg.| {l} Et in mentibus] etc. id est in intellectibus eorum imprimam per cognitionis infusionem. Ps. 44. Lingua mea calamus Scribe. Lingua Dei est eius inspiratio, vel gratie infusio, vel predicatio, que vult, quod Dominus scribat in corde suo opere, ut paret ei cor, non lapideum, sed terreum, vel carneum : et quod deleat ibi omnes alienas imagines, et picturas, quas ibi depinxit. Ez. 16.b. Fecisti tibi imagines masculinas : et fornicata es in eis. Tales ergo imagines delende sunt stilo compunctionis, ut super cor novum, et molle, id est devotum, sicut cera mollis est, scribatur lex Domini intellectu per cognitionem, et in affectu per amorem. Ez. 18.g. Facite vobis cor novum. Item et spiritum novum : et quare moriemini domus Israel. Ez. 11.d. et 36.f. Auferam a vobis cor lapideum, dixit Dominus : et dabo vobis cor carneum. Et beatus Bernardus : dicit : Utinam, Domine, sicut verbum tuum caro factum est ; ita et cor meum lapideum fiat carneum, et devotum. De delectatione autem primarum picturarum, que digito Diaboli scripte {7. 262vb} sunt, dicitur. 4Rg. 21.c. Delebo Ierusalem, sicut deleri solent tabule, delens vertam, et ducam crebrius stilum super faciem eius. Gregorius Nazianzenus Utilius est, vel erit nondum cor inscribere, quam super malam doctrinam. Item debemus Deo exhibere cor nostrum, sicut pergamenum omnino defecatum a sorde carnalium voluptatum, et a pinguedine, et opulentia dignitatum, et depilatum a pilis temporalium.
marg.| Et nota, quod dicit [Superscribam eas] quasi leges Domini, id est precepta super vires hominis sunt, in quarum completione nullus sufficeret, nisi cooperetur gratia.
Numérotation du verset Hbr. 10,17 
marg.| {m} Et peccatorum] etc. Ostenso per partem auctoritatis, quod Christus est consummator ; ostendit per residuum, quod ipse est sanctificator : Sequitur enim in auctoritate.   [Et peccatorum] que in se.
marg.| {n} Et iniquitatum eorum] que in proximum fiunt.
marg.| {o} Iam] id est post penitentiam   [non recordabor amplius]
Numérotation du verset Hbr. 10,18 
marg.| {p} Ubi autem] ostenso per auctoritatem. Ier. quod Christus sanctificat, et consummat ; ostendit, quod debet cessare legalis oblatio dicens.   [Ubi autem horum] peccatorum, et iniquitatum   [remissio] sicut ostensum est quod per Christum fit a peccatis sanctificatio.
marg.| {q} Iam non est oblatio pro peccato] facienda, id est cessat oblatio legalis ; veniente enim veritate, cessare debet figura.
Numérotation du verset Hbr. 10,19 
marg.| {r} Habentes itaque] Hec est secunda pars capituli, in qua hortatur, ut relictis legalibus, ad Christum nos convertamus. Et quare hoc facere debeamus ostendit : Primo, quia ipse Christus fecit nobis viam, ibi   [Habentes itaque] Secundo, quia mundat nos, ibi   [Accedamus cum vero corde] Tertio, ostendit, que sunt Evangelica, ad que accedendum est, ibi   [Teneamus spei nostre] etc. Quarto, quia nisi ad Christum vero corde convolaverimus, mors eius non proderit nobis, ibi   [Voluntarie enim peccantibus] Quinto, quia ubi hoc fecerimus, puniemur, ibi   [Terribilis autem] etc. Sexto, probat hoc a minori, ibi   [Irritam quia] etc. Septimo, probat, quod tales puniet auctoritate, ibi   [Mihi vindictam] etc. Octavo, ostendit, quod maxime Hebrei debent ad Christum accedere, ne mortificentur bona, que fecerunt, ibi   [Rememoramini] Ultimo, probat per fidem Christi esse salutem, ibi :   [Adhuc enim modicum] Dicit ergo   [Habentes itaque] etc. Nota continuationem in Glossa Finito grandi sermone de Pontifice magno, eiusque nova lege, et sacrificio, que veteribus pretulit ; subditur moralis instructio, in qua eos hortatur ad multa, sed maxime ad fidem, patientiam, pacem, munditiam, fraternitatis caritatem : et infert ex omnibus superioribus, quasi quia una hostia consummat : et quia est Sacerdos secundum ordinem Melchisedech : et quia ostensa est distantia, quod illa legalia minora, hec maiora sunt.
marg.| {s} Itaque fratres habentes fiduciam] id est habemus certam spem.
marg.| {t} In introitu Sanctorum] id est celorum, per gratie adeptionem. Vel   [Sanctorum] id est spiritualium, que intramus per fidei revelationem : Sanctum enim vocat hic, vel celum, vel spiritualia, ut dicit Chrysostomus
marg.| {u} In sanguine Christi] non hircorum, ut Lv. 16.f. Et sup. 9.d. Nota, quod dicit   [Habentes fiduciam] etc. quasi dicat certi sumus per spem, quod intrabimus in Sancta Sanctorum celestia per sanguinem Christi. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus, quia si Christus introivit, qui est caput ; ergo et membra intrabunt : Si Dux muros civitatis penetravit ; ergo exercitus intrabit. Io. 12.d. Ubi ego sum, illic et minister meus erit. Mich. 2.d. Ascendet iter pandens ante eos. Et hoc est, quod subdit.
Numérotation du verset Hbr. 10,20 
marg.| {x} Quam initiavit] etc. Hucusque pendet constructio ab illo (Habentes itaque fiduciam, etc.) Et nota, quod in hac littera notantur multa, que in figura fiebant in veteri Testamento. Summus enim Sacerdos intrabit in Sancta Sanctorum semel in anno ad innovandum et purgandum tam tabernaculum, et vasa eius, quam populum universum. Et hunc introitum faciebat cum sanguine ; et per velamen quis transibat ad interiora. Populus autem erat exterius accedens, qui erat in atrio orans : et sic accedebat templo per loci appropinquationem, et Deo per reconciliationem : et aspergebatur, et mundabatur per sanguinem illum, et per aquam expiationis, que illa die fiebat. Hec omnia fiunt nobis spiritualiter per Christum, sicut hic dicit Apostolus. In sanguine introivit in Sancta Sanctorum, id est in celum et fecit nobis viam novam, et viam ad celum tam verbo, quam exemplo dedicavit, et preparavit, per velamen, id est per ea, que in carne fecit, et sustinuit. Et ideo talem habemus Pontificem, debemus nos attendere ad Deum per ipsum penitendo, ut aspersionem sanguinis Christi, et aque Baptismatis consequamur. Dicit ergo   [Quam viam] id est quem introitum, scilicet ad sancta Celestia.
marg.| {y} Initiavit nobis] Christus, qui primus {7. 263ra} ascendit, et in suo ascensu nos de hoc ipso certos fecit sup. 6.d. Ubi precursor pro nobis introivit Iesus secundum ordinem Melchisedech. Amos 9.b. Qui edificat in celo ascensionem, id est facit scalam ad celos, ut eum sequamur.
marg.| {a} Viam] dico   [novam] quia nullus ante eum intravit, imo ipse solus aditum celestis patrie aperuit, qui habet clavem David Is. 22.g.
marg.| {b} Et viventem] permanentem. Via enim, quam Christus fecit, vivit, id est permanet per via semper quia « aperit et nemo claudit » (Apc. 3.b.a) Initiavit dico viam et introitum nobis fecit, et hoc.
a Apc. 3, 7.
marg.| {c} Per velamen] etc. Sicut enim tunc, cum velum in altum levatum erat, tunc aditus ad sancta patebat ; sic cum caro Christi assumpta est in altum, patet nobis via et aditus in celum. Dicitur autem caro Christi sive humanitas eius velamen, sive velum quia ipsa caro velabat, sive occultabat Divinitatem. Unde Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Phil. 2.a. Habitu inventus est ut homo.
marg.| Vel ideo dicitur velamen ; quia modo sub velamine sumitur a fidelibus.
Numérotation du verset Hbr. 10,21 
marg.| {d} Et sacerdotem magnum] repete, et habentes, quasi dicat habemus hanc fiduciam predictam, et hanc habentes, et etiam habentes   [Sacerdotem magnum super domum Dei] id est super populum Dei ; quia semper vivens stat ad interpellandum pro nobis ut dicitur supr. 7.d. Item Sir. 45.a. Statuit ei Testamentum sempiternum, et dedit illi Sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria. Nos ergo habentes talem introitum, talem viam, Sacerdotem.
marg.| {e} Accedamus] ad introitum Sanctorum, id est intremus post nostrum Sacerdotem gressibus bonarum affectionum, et operationum Chrysostomus Cui accedemus spirituali culture, sup. 4.d. Adeamus cum fiducia ad thronum gratie eius, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Vel aliter legitur sic.
marg.| {a} Initiavit nobis viam novam, et vivam] id est permanentem, et quod semper maneat via illa pervia, hoc est.
marg.| {c} Per velamen, id est carnem suam] qua pascimur in Sacramento quasi viatico.
marg.| {d} Et] Etiam per   [Sacerdotem magnum super domum Dei] id est per ipsum Christum, qui nos adiuvat pro nobis semper interpellando. Nos ergo habentes omnia predicta.
Numérotation du verset Hbr. 10,22 
marg.| {e} Accedamus] tunc : Habemus, enim multa, per que accedere debemus, que supra dicta sunt. Habemus enim introitum in sanguine Christi : habemus viam novam, et vivam ostensam nobis in eius conversatione : habemus in carne eius viaticum, quam sumimus in Sacramenti velamine : habemus ipsius summi sacerdotis auxilium in nostra ad Patrem accessione. Quid ergo stamus ? cur non per ipsum ad Deum accedimus ? Cur non per ipsum ingredi in Sancta Sanctorum festinamus ? Quid amplius debuit nobis facere, et non fecit, quam sanguinem pro nobis inimicis, ut celos penetraret fundere viam ad celos verbo, et exemplo ostendere : carnem in iudicium prebere : iugiter Patri pro nobis assistere ?   [Accedamus] ergo   [cum vero corde in plenitudine fidei] Accedamus ad introitum Sanctorum. Quomodo autem accessus ad Sancta Sanctorum habeatur, subditur.
marg.| Cum vero corde in plenitudine fidei] etc. Et notantur in serie huius textus quatuor.
marg.| Illuminatio intellectus, mundatio affectus ab interiori pravitate, et ablutio corporalium actionum in lacrimarum effusione, quartum est perseverantia in spei confessione. Duo prima sunt interius, unum quantum ad intellectum alterum quantum ad affectum. Duo alia quodammodo sunt exterius in corporis mundatione, scilicet, aqua Baptismi, et oris confessione. Primum significatur, cum dicit [Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei] id est cum corde veritate illuminato, et plene per fidem erudito. Unde dicit.   [In plenitudine fidei] ut omnes articulos comprehendat, et illos plene, id est sine ambiguitatis admixtione credat. Ve enim duplici corde, ut dicitur Eccl. 2.c. {7. 263rb} Vel secundum Chrysostomum   [Vero corde] id est non ficto per Hypocrisim, sed sine simulatione, Sap. 1.b. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum.
marg.| Vel (Vero) id est integro sine diminutione, Dt. 6.a. Diliges Dominum Deum tuum, etc. Vel [Vero] id est recto, id est sine distortione 4Rg. 10.d. Numquid est cor tuum rectum cum corde meo, sicut, cor meum cum corde tuo.
marg.| Secundum, scilicet mundatio effectus notatur. ibi, [Aspersi corda] vel cordibus, id est mundati in affectibus, et voluntatibus   [A conscientia mala] id est a malitia, que inquinat conscientiam. Chrysostomus Per hoc, quod post fidem subdit de ablutione cordis, et conscientie, ostendit, quod non fides sola queritur ; sed et vita virtuosa, et nullum sibi conscire pernitiosum, secundum illud : Munditiam cordis indicat, et probat munditia carnis. Ideo subdit.
marg.| {h} Et abluti corpus aqua munda] id est a corporalibus vitiis mundati de cetero servetur sine vitio corruptionis : et membra omnia sint sine nota perverse operationis. Dicitur autem dolor cordis sine lacrima penitentis, aqua munda ab effectu, quia mundat : oculus enim penitentis debet esse sicut fons, ut abundet aquis expiationis. Za. 13.a. Erit fons patens domus David in ablutione peccatoris, et menstruate.
marg.| {g} Aspersi corda a conscientia mala] id est a peccato, ac malo mundati.
marg.| {h} Et abluti a peccato corporali] id est a peccato originali, quod per carnis concupiscentiam contrahitur, per aquam Baptismi, de qua aqua dicitur, Ez. 36.f. Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.
marg.| Sed non super omnes effunditur hec aqua, sive aqua Baptismi, sive aqua gratiarum, vel lacrimarum. Sed sicut dicitur Is. 44.a. Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam : effundam Spiritum meum super semen tuum, id est efficaciam dabo semini tuo, id est tue predicationi, si prius sollicitus fueris, et attentus tue proprie mundationi. Sic ergo aspersi, et abluti.
Numérotation du verset Hbr. 10,23 
marg.| {i} Teneamus] quicquid concurrat.
marg.| {k} Spei nostre confessionem] id est confessionem, et spem, que est causa eius, sive confessionem, que ex spe premii solidatur. Spes enim anchora est mentis, que in fluctibus persecutionum eam solidam facit. Unde sup. 6.d. Fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus anime tutam, et firmam incedentem usque ad interiora velaminis. Vel   [Spei nostre confessionem] id est confessionem, que est causa spei nostre, id est future beatitudinis sperate sup. 4.d. Habentes Pontificem magnum, qui penetravit celos Iesum Filium Dei teneamus spei nostre confessionem.
marg.| {l} Indeclinabilem] quasi dicat, si teneamus spem, et confessionem, ut non declinemus in adversis per pusillanimitatem, et torporem, vel in prosperis per terrenorum amorem. Amor pondus anime est ; si est de terra inclinat deorsum ; si est de celo elevat sursum, Apc. 3.c. Tene, quod habes, ne alius coronam tuam accipiat. Prv. 12.c. Non contristabit Iustum, quicquid ei acciderit.
marg.| Et nota, quod dicit [Teneamus] quasi pertinet ad manum   [Et confessionem] que pertinet ad os. Sic debet retorqueri os turturis ad ascellam. Lv. 1.d. Ut opere teneamus, quod ore confitemur.
marg.| Contra illos, qui verbis confitentur ; factis autem negant. Tit. 1.d. Item Prv. 19.d. Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. Idem dicitur Prv. 26.c.
marg.| {m} Fidelis enim ;] etc. quasi ideo teneamus confessionem, et spem : quia spes non confundit, ut dicitur Rm. 5.a. Non decipit, quia ille   [fidelis est] id est verax in promissis Deus.
marg.| {n} Qui repromisit] ea, que speramus. Rm. 4.d. In repromissione non hesitavit diffidentia ; sed confortatus est fide dans gloriam Deo, plenissime sciens, quod quecumque promisit Deus, potens est facere.
Numérotation du verset Hbr. 10,24 
marg.| {o} Sequitur : Et consideremus invicem] Quatuor predicta pertinent ad hominem quantum ad se ; hic autem ponit alia, que homini convenient quantum ad proximum. Dicit ergo,   [Consideremus invicem] etc. Et hoc legitur tripliciter. Primo, quomodo minor debet considerare perfectiorem. Secundo, quomodo dives pauperem. Tertio, quomodo perfectior debet considerare minorem.
marg.| Primo, sic consideramus invicem minor meliori non {7. 263va} invidendo, vel insidiando, sed.
marg.| {a} In provocationem] etc. id est ita consideremus, invicem ut alter exemplo alterius provocetur ad dilectionem, et ad bonam operationem. Quod est contra invidos, qui semper in aliis non bona considerant ad amandum, et imitandum ; sed mala ad arguendum, et detrahendum, similes scabronibus qui semper in stercoribus, et cadaveribus resident et in talibus os fixum habent. De talibus considerationibus dicit Mt. 20.b. An oculus tuus nequam est, quia ego sum bonus Sir. 31.b. Memento, quoniam malus est oculus nequam : nequius oculo quid creatum est ? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit super bonum alterius. Tunc enim dolet invidus, quando videt bona aliorum. Item Sir. 14.b. Nequam oculus invidi, et avertens faciem : Chrysostomus Consideremus invicem, non in zelum, sed in azilinum, id est in provocationem et exactionem amoris, et bonorum operum ; ut si quis virtuosus est, hunc consideremus. Amemus etiam invicem Plenitudo enim legis est dilectio, Rm. 13.c. Non est opus sudoribus, et laboribus, si amaverimus nos. Vel Consideremus invicem pauperum Christi penuriam, et ad compatiendum eis, et subveniendum. Unde subdit.
marg.| {a} In provocationem caritatis] Contra illos ; quorum caritas ita sicca est, quod non provocat hospites, et pauperes ad domum suam, sed expellit. Sed in Lc. ult. e. dicitur de illis quorum cor ardens erat de Iesu, quod coegerunt eum.
marg.| {b} Et bonorum operum] Sic debet vocari pauper a divite per caritatem cordis et operis subventione. Taliter enim provocatur ad orandum pro te, cum scilicet videt affectum tuum et experitur per effectum, cum possessionem cordis sequitur subventio operis. Unde bene dicit   [Et bonorum operum] non dicit verborum tantum. Chrysostomus Facere : quia, dicere, maiorem habet fortitudinem procurandi 1Io. 3.d. Nolite diligere verbo, neque lingua, sed opere, et veritate.
marg.| Item nota, quod perfecti debent considerare minores.
marg.| {a} In provocationem] etc. id est eos provocemus, et exhortemur ad caritatem cordis interius, et ad multiplicationem bonorum operum exterius. Contra illos, qui alios provocant ad mala. Prv. 1.b. Veni nobiscum ; insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra, etc. Item Sap. 2.b. Venite, et fruamur bonis, que sunt : et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter.
Numérotation du verset Hbr. 10,25 
marg.| {c} Non deserentes] etc. Istud exponitur quinque modis. Primo, contra singulares : secundo contra Apostatas : tertio, contra ingratos : quarto, contra inobedientes : quinto, contra tepidos, et pusillanimes. Dicit ergo :
marg.| {c} Non deserentes] Col. 2.d. Non simus singulares, nec proprium sensum semper sequentes sed totam.
marg.| {d} Collectionem] id est totam congregationem sequamur. Sicut ille Phariseus, qui dicit Lc. 18.b. Non sum sicut ceteri hominum Chrysostomus Novit Apostolus, quia cum existentia, et congregatione multa sit fortitudo. Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo : ibi sum ego in medio eorum, dicit Dominus Mt. 18.c. Item Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Que enim amoris sunt, augentur per congregationem ; amore autem aucto nec cessat et que Dei sunt sequi. Si enim lapidem ad lapidem contriveris, ignem emittit ; quanto magis multitudo ad amorem sociata dilectionem parit. Hoc est, quod sup. dicitur : Consideremus invicem in exacutionem amoris, et bonorum operum, Prv. 28.c. Ferrum ferro exacuitur et homo exacuit faciem amici sui. Vel.
marg.| {c} Non deserentes collectionem nostram] Contra Apostatas, qui deserunt vocationem, et professionem suam, Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Tertio, exponitur sic   [Non deserentes collectionem nostram] id est non negligentes, nec iurgati suscipiamus beneficia collectarum. Isti enim Iudei, qui pauperes erant recipiebant eleemosynas collectas a gentium Ecclesia, pro quibus orare tenebantur. Ille ergo deserit collectionem, qui beneficia sibi impensa in oratione non recolit, sed negligit, inf. 13.a. Beneficientie, et communionis nolite oblivisci. Quarto, exponitur sic   [Non deserentes collectionem nostram] id est conventus ad sermonem, {7. 263vb} ad Ecclesiam, ad vocationes communes, Gn. 49.a. Congregamini, audite, filii Iacob, que ventura sunt novissimis temporibus. Quinto, exponitur secundum Glossa de illis qui timore recedunt ab Ecclesia. Dicit ergo   [Non deferentes] tempore persecutionis.
marg.| {d} Collectionem nostram] id est collectos in fide nobiscum. Sunt enim, qui ad tempus credunt. Lc. 8.b.
marg.| {e} Sicut est consuetudinis quibusdam] nostram scilicet deserere collectionem : Non dicit subiectionis sed consuetudinis ; quod gravissimum est peccatum, ex quo peccato pauci resurgunt. Peccator enim consuetudinarius quasi quatriduanus est, et iam fetet : Io. 11.e. Ier. 13.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam, et Pardus varietates suas, et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.
marg.| {f} Sed consolantes] unus alium, quasi dicat non deseratis collectos vobiscum, sicut quidam vestrum faciunt ; sed potius sitis consolantes eos in persistendo cum eis. Consolantur enim laborantes, qui pariter in labore persistunt : quia sublevatio laboris est visio collaborantis, ut si in itinere sit facundus socius, pro nihil habetur via, ut dicit. Ps. 118. Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee inf. 12.a. Ideoque, et nos tantam habentes impositam nubem testium per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Nubem testium vocat consolationem, que exhibetur exemplis Martyrum, et Sanctorum, Is. 40.a. Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Dominus Deus vester. Item Is. ult. d. Ecce ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini, et videbitis, et gaudebit cor vestrum.
marg.| {g} Et tanto magis] consolemini, scilicet invicem.
marg.| {h} Quanto] magis   [videritis appropinquantem diem] retributionis. Consideratio enim premii minuit vim flagelli. Rm. 13.c. Hora est iam nos de somno surgere ; nunc enim proprior est nostra salus, quam cum credidimus, Lc. 21.f. Levate capita, quoniam appropinquat redemptio vestra. Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper. Et subditur quare, Dominus enim prope est : nihil solliciti sitis, Iob. 3.b. Quasi effodientes thesaurum gaudent vehementer, cum invenerint sepulchrum.
Numérotation du verset Hbr. 10,26 
marg.| {i} Voluntarie enim] quasi dico, quod non deseramus collectionem nostram, sed teneamus spem, et confessionem indeclinabilem, quia   [Voluntarie peccantibus nobis] id est nobis voluntariis ad peccandum existentibus, et in voluntate, et proposito peccati manentibus.
marg.| {k} Post acceptam notitiam veritatis] id est non tantum voluntarie, sed etiam scienter, et ex deliberatione peccantibus, quod grave est, quia sicut dicitur 2Pt. 2.d. Melius erat illis non cognoscere viam veritatis, quam post cognitam retroire, id est talibus, in qua iam de cetero.
marg.| {l} Non relinquitur pro peccatis hostia] id est talibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, Is. 49.a. Ego dixi, in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Ier. 6.g. Frustra conflavit conflator ; malitie enim eorum non sunt consumpte.
marg.| Et nota, quod per hoc, quod dicit [Voluntarie peccantibus] significatur non solum peccatum, quia voluntarie fit ; sed consuetudo ipsius peccati, et finalis impenitentia. Non enim ait : Volentibus peccare, sed voluntarie peccantibus.
marg.| Voluntarius enim est, qui in aliquo assiduus est : volens qui ad tempus. Per hoc, quod ergo significat perseverantes usque in finem Os. 4.c. Fornicati sunt, et non cessaverunt. Item per hoc, quod dicit [Post acceptam notitiam veritatis] aggravatur peccatum : quia nullo ignorantie velamine excusantur, Iob. 34.c. Quasi impios percussit eos in loco videntium, quia quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias intelligere noluerunt. Talibus non relinquitur hostia pro peccatis, id est. Christi hostia nihil eis proderit. Vel   [Non relinquitur pro peccatis hostia] id est non iterum immolabitur Christus pro eis, Rm. 6.b. Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Vel hostia pro peccatis eis iam non relinquitur : quia ideo per Baptismum non consecrabuntur supr. 6.a. Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum celeste, etc. et prolapsi renovari ad penitentiam, renovari scilicet per Baptismum.
marg.| Et nota, quod hic dicit [Non relinquitur hostia] non dicit indulgentia, vel venia, sicut dicunt heretici. Chrysostomus Hic insurgunt, qui penitentiam destruunt ; et etiam illi qui ad Baptismum pigritantur. Sed ad utrosque dicemus, non hic penitentiam destruit, nec in desperationem proiicit eum, qui cecidit. Non ita inimicus est nostre salutis, sed secundum destruit lavacrum.
marg.| Non enim dixit, non relinquitur penitentia, neque adhuc est remissio ; sed non adhuc est sacrificium. Propterea desperavit tantum supra de uno sacrificio, ut non adhuc expectemus secundum Iudaicam legem aliud sacrificium.
marg.| {7. 264ra}
Numérotation du verset Hbr. 10,27 
marg.| {a} Terribilis autem] quasi non relinquitur hostia pro peccatis, sed relinquitur   [terribilis quedam expectatio iudicii] que expectatio in presenti cruciat conscientiam peccatoris, Ps. 87. Terrores tui conturbaverunt me. Hab. 3.d. Audivi, et conturbatus est venter meus. Hieronymus. b Sive comedam, sive bibam, sive quid aliud faciam, videtur semper auribus meis insonare illa terribilis vox : O vos mortui, qui iacetis in sepulchris, surgite, et venite ad iudicium Salvatoris. Ps. 75. Terribilis apud omnes Reges terre. Mt. 24.d. Et adventus filii hominis. inf. eod. f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis, Soph. 1.d. Dies illa dies ire, et Mal. 3.a. Quis stabit ad videndum eum ; ipse enim quasi ignis conflans.
b ¶Fons : sententia apocrypha Hieronymo tributa, post magistrum aliquem – forte Hugonem ipsum – reportata redactaque, postea frequenter diversis auctoribus laudata ; cf. Hugo de Sancto Caro, Postille ( Gn. 42, p.mystice ; Ps. 2, 11.g mystice  ; Ps. 82, 1.d  ; Sir. 38, g.mystice  ; Lc. 23, a.mystice  ; Io. 5, c.moraliter  ; 1Th. 4, 16 ; Hbr. 10, 27.a  ; Iac. 2, 12 ; Apc. 4, 1 (Vidit Iacob), ed. Sacra Pagina) ; cf.   Petrus Cantor , Summa quae dicitur Verbum adbreuiatum (textus conflatus), 2.50, CCCM 196, lin. 105 sqq.: « Item, ut in te excitetur contritio, audi Ieronymum ad penitendum sollicitantem Heliodorum, cui dicit:"Quid facis, frater, in seculo, qui maior es mundo?" Cogita quod iam tuba de celo clangit uel canit: surgite mortui; iam iudex ille tremendus, uultuosus tamquam potens crapulatus a uino, iudicaturus orbem in nubibus celi procedit ad iudicium; iam gladius bis acutus, queque obstantia et obuia circumquaque demetens, ex ore eius exit. Surge igitur; quousque pigritaris? Circumda tibi uallum, cinge te fossa et prepara te ad iudicium Saluatoris, quia qua hora non putas Filius Hominis ueniet. Vt etiam conteraris, dic cum propheta: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me; nec inmerito, quia uultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum ». <cuius fons> Cf.   Hieronymus, Epistolae (ep. 14 Heliodoro), § 4-6, CSEL 54, p. 49.15 sqq. <Non hab.> La sentence a été reprise dans les éditions modernes de la Legenda aurea, mais est n’appartient pas au texte original édité par G. P. Maggionin (Firenze, 1999², c. 13) ; cf. Iacobus de Voragine, Legenda aurea, ed. Eberti, 1472], c. 13 (De circumcisione domini), p. 85.24 [MM2023]
marg.| {b} Et ignis emulatio] id est infestatio, id est ignis infestans, qui cruciabit malos in futuro. Unde subdit,
marg.| {c} Que consumptura est adversarios] Christi. Ps. 96. Ignis ante ipsum precedat, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Et nota quod dicit   [Ignis emulatio] sive zelus. Et est modus loquendi. Sicut enim zela acerba et valde seviens, et sic quasi a zelo ; ita ille ignis, quecumque assumpsit, non dimittit sed comedens divellit. Penam vel etiam vindictam contemptorum Evangelii, probat a minori subdens,
Numérotation du verset Hbr. 10,28 
marg.| {d} Irritam quis faciens] id est prevaricans.
marg.| {e} Legem Moysi] etc. id est si convictus fuerit per duos vel per tres testes. Dt. 17.b. In ore duorum, vel trium testium peribit, qui interficietur : nemo occidatur, uno dicente contra se testimonium. Dt. 19.d. Non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati, et facinoris fuit ; sed in ore duorum, aut trium testium stabit omne verbum. Io. 8.c. In lege vestra scriptum est, quod duorum testimonium verum est.
marg.| Et nota, quod dicit, [Sine ulla miseratione] Dt. 19.d. Non misereberis eius ; sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum, pro manu, pedem pro pede. Et ex hoc videtur, quod non erat dispensatio in lege. Et ex hoc verum est, quantum ad gravia, que erant in lege Moysi ; sed contra privatas leges quandoque fiebat dispensatio, sicut cum Ionatha dispensatum est, 1Rg. 14.g.
Numérotation du verset Hbr. 10,29 
marg.| {f} Quanto] ergo   [magis putatis] etc. id est vilipenderit ad modum conculcantis, quod facit ille, qui non credit ipsum sufficere ad salutem, sed legalia.
marg.| {g} Et sanguinem] etc. id est sanguinem Christi qui est consummator novi Testamenti qui multis effundetur in remissionem peccatorum.
marg.| {h} Pollutum duxerit] id est peccata purgare non valentem putaverit. Chrysostomus Sanguinem Testamenti communem, id est immundum putavit : qui nil plus habere eum putat, quam hircorum, et boum.
marg.| {i} Et Spiritui gratie] id est Spiritui gratis sancto dato, vel qui dat gratiam.
marg.| {k} Contumeliam fecerit] remissionem, quam Spiritus sanctus facit, carnalibus observantiis ascribendo, vel malitia sua a mente abiiciendo.
marg.| Et nota, quod dicit [Fecerit] quidam enim dicunt. Contumeliam Spiritui sancto : Sicut illi, de quibus dicitur Mt. 12.c. Quicumque dixerit verbum contra filium hominis, non remittetur ei, nec in hoc, nec in futuro seculo. Alii autem facto blasphemant. Unde Rm. 2.d. et Is. 52.b. Propter vos nomen Dei blasphematur inter gentes. Glossa Vel ille conculcat Christum, qui libere peccat absque timore, et penitentia, et qui eo indigne participat 1Cor. 11.g. Sanguinem pollutum ducit si ab eo mundatus ad vomitum redit. 2Pt. 2.d. Et penitere negligit : Spiritui autem gratie iniurius est, qui eius beneficium grate non suscipit. Chrysostomus Et spiritui gratie convitiatur. Qui enim beneficium, id est gratiam Spiritus non suscipit, convitiatus est eum, qui bene facit te filium ; cum vero vis fieri servus, venit habitare apud te ; tu vero inducis super eum perniciosas cogitationes. Nota, quod maxima contumelia fit alicui, quando de domo propria expellitur, ita illi contumeliam faciunt, et convitiantur Spiritui sancto, qui eum expellunt de domo sua, id est de corde. Tria autem expellunt hominem de domo ; Prv. 27.c. Fumus, scilicet, superbie, et stillicidium avaritie, et mala uxor, id est carnalis concupiscentia.
marg.| Item nota, quod tria genera hominum notantur hic. Filium enim Dei conculcant persecutores, et raptores, qui pauperes Dei opprimunt, et {7. 264rb} quasi pedibus calcitrantes contra Deum membra eius violenter subiiciunt : Sed tamen contra stimulum calcitrant, sicut dicitur Act. 9.a. Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare. Qui enim calcitrat, contra lesionem incurrit : quia ipsa spina est malis. Unde Is. 27.a. Quis dabit spinam meam veprem in prelio ? His enim conculcandus esset potius, et non amicus, Diabolus, non Christus. Idc. 5.c. Conculca anima mea robustos scilicet, Demones Rm. 16.c. Dominus conterat Sathan sub pedibus vestris velociter. Sanguinem Testamenti pollutum ducunt Clerici, et Sacerdotes luxuriosi delicati, qui patrimonium Crucifixi, et bona Ecclesie, que sanguine Christi sunt acquisita, in luxuriam convertunt, et pollutionem, sicut dicitur Iude b. Gratiam Dei nostri transferentes in luxuriam : Spiritui autem gratie contumeliam faciunt superbi, et gulosi, qui gratias sibi collatas ipsi Spiritui gratie non attribuunt, sed ad se iniuriose convertunt. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Si ergo filium Dei conculcant raptores, et avari, sanguinem Christi pollutum ducunt luxuriosi, Spiritui gratie contumeliam faciunt superbi.
Numérotation du verset Hbr. 10,30 
marg.| {l} Sequitur : Scimus enim] quasi vere talis multum punietur, quia   [scimus] illum, id est quam vetus, et potens est ille.
marg.| {m} Qui dixit mihi] servate.
marg.| {n} Vindictam] iniuriarum vestrarum.
marg.| {o} Et ego retribuam] vel   [reddam] Rm. 12.d. Vindicabo alienas iniurias, et meas. Si enim alienas iniurias vindicabit Dominus ; ergo et suas vindicabit : Dominus autem omnium peccata malorum signavit ad vindictam. Iob. 14.d. Signasti quasi in sacculo peccata mea.
marg.| Et nota, quod idem quod dicitur hic, dicit Apostolus Rm. 12.d. Date locum ire ; scriptum est enim : Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : Ibi dicit scriptum est in proverbiis. Sed Dt. 32.e. Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore. Ibi dicit Glossa Ab hoc loco sumitur illud Apostoli : Mihi Vindictam, et ego retribuam, etc. Item super illud Ez. 9.a. Appropinquaverunt visitationes urbis, dicit <Glossa> interlinearis Septuaginta : Mihi vindictam, et ego retribuam. Solutio : Non est inconveniens idem sumi a pluribus locis Sacre Scripture. Unde potest esse supra, et illud, et de Prv. et de Dt. et de Ez. Tamen quod dicit Glossa super Rm. 21. quod sumitur de Prv. proprie intelligitur de eo, quod ibi sequitur. Sed si esurierit inimicus tuus, etc. Hoc enim habetur Prv. 25.c. Simile autem ei, quod dicitur hic : habetur Prv. 23.b. Propinquus fortis est, et ipse vindicabit contra te rationem illorum. Item Pro. 20.d. Ne dicas : reddam malum pro malo : expecta Dominum et liberabit te.
marg.| {p} Et iterum] dicit Scriptura.
marg.| {q} Quia iudicabit Dominus populum] id est iudicium faciet populo suo puniendo hostes, et persecutores eorum. Dt. 32.f. Sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum : Et si servi sanguinem ulciscitur, Ibidem. scilicet in Dt. dicitur : Iudicabit Dominus populum suum, etc. Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam ; sed omne iudicium dedit filio, etc. Vel   [Iudicabit Dominus] purgando, et separando a malis, sicut granum a paleis flagello correctionis et purgationis.
marg.| {r} Populum suum] quanto magis puniet inimicos. 1Pt. 4.d. Si primum a nobis quis finis eorum, qui non credunt ? Et si iustus quidem vix salvabitur, impius, et peccator ubi parebunt ?
Numérotation du verset Hbr. 10,31 
marg.| {s} Horrendum est] Quanta vindicabit, et puniet Dominus, et ideo   [Horrendum est incidere in manus Dei viventis] Daniel 13.c. Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. Eccl. 2.d. Si penitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum. Sed contra 2Rg. ultimo capitulo : Coarctor undique nimis ; sed melius est, ut incidam in manus Domini dupliciter, temporaliter, et eternaliter. In presenti, scilicet quando ipse pater misericordiarum ; vel in futuro, quando dicitur hoc   [Horrendum est] etc.
marg.| In presenti ergo bonum est incidere in manus Domini, id est committere se illi in iudicio penitentie : in quo Iustus primo accusator est sui : Prv. 18.c. In futuro autem [Horrendum est incidere in {7. 264va}   manus Dei viventis] Ad differentiam idolorum, que mortua sunt, et sine vita et ideo nec iuvare, nec nocere possunt nec de iniuriis vindicare. Bar. ult. d. Neque quid mali patiuntur ab aliquo, nec quid boni poterunt retribuere. Sap. 14. Dum confidunt in idolis, que sine anima sunt male iurantes noceri se non sperant.
marg.| {a} Viventis] Chrysostomus Deus semper vivit, ut si non recipiunt hic vindictam, recipiant in futuro : et ita nos incidimus in manus Dei. Non enim qui patitur, patitur male ; sed qui facit : nec qui beneficium suscipit, beneficium accipit ; sed qui benefacit.
Numérotation du verset Hbr. 10,32 
marg.| {b} Rememoramini autem] Chrysostomus Captivi meritorum cum profunda dederunt, incisionem doloris accipiunt, ita. Paulus prius terruit de gehenne memoria et iudicio ; modo unguenta apponit mitigationis, et zelum ex seipsis affert. Et infr. Que hortantur maxime a propriis, suadentur. Unde Paulus facit ad modum Samaritani, post vinum austeritatis infundens oleum pietatis. Si enim lingua est curationis est, et mitigationis. Postquam ergo concussit animas eorum, et terruit, refoveat eas per laudem priorum, scilicet reme morando priorum bona, ut facilius excitet, etc. Quasi ut ante incidatis in manus Dei   [Rememoramini pristinos dies] ut alacriores ad bonum sitis : Quasi dictum est quod credidistis, et ideo magis assueti estis ad bonum : unde et maius damnum incurritis, si non persequimini cepta 2Io. c. Videte vosmetipsos, ne perdatis, que operati estis. Item   [Rememoramini pristinos dies] ut ex intuitu bonorum precedentium maiorem fiduciam concipiatis sup. 6.b. Non est iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine eius Ier. 2.a. Recordatus sum tui miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tue.
marg.| {c} In quibus] diebus   [illuminati] per fidem   [magnum certamen sustinuistis passionum] Passiones enim contra eos certabant, ut patientiam, et fidem extorquerent. Tribulationes enim sunt quasi exercitus Domini, quem immittit Dominus contra nos, ut nos acquirat sibi, et plene subiiciat sue voluntati. Unde dicit Dominus exercituum, quia diversas species tribulationis immittit : Quelibet enim creatura et quelibet pena est de exercitu suo : Musce pulices, et etiam alia modica nocumenta corporis insurgunt contra nos, ut non retrahamus nos sue servituti. Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Item Diabolus, vel mundus, vel caro seipsam querit suffocare, et opprimere. Unde isti tres hostes diripiunt totum hominem, animam, et corpus, et res, quodlibet autem istorum duorum armis impugnat astutia, et potentia sive sevitia arcu scilicet dolositatis, et gladio potestatis. Dolositatem hostis vincit sapientia fidei, que desursum est : Iac. 3.d. Potentiam autem vincit Sapientia. Iste sunt due ale, que date sunt mulieri, ut fugiat ; Apc. 12.d. Et hec duo tanguntur hic. Sapientia enim significatur cum dicitur   [Illuminati] Patientia : cum dicitur   [Sustinuistis] Tales enim vincunt omnia, qui illuminati Sapientia et armati patientia, certamen subeunt opprobriorum, et tribulationum, verborum, et verberum : quia verba vincunt per Sapientiam ; verbera per patientiam. Illi autem, qui obtenebrati intrant certamen, vincuntur. Unde Nm. 14.g. At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis, descenditque Amalechites, et Chananeus percutiens eos atque concidens persecutus est.
Numérotation du verset Hbr. 10,33 
marg.| {d} Et in altero] Chrysostomus Hic quidem duplex habuerunt certamen. Passiones enim erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum, quibus compatiebantur. Et hoc est   [In altero] etc. quasi dicat, sustinuistis magnum certamen, et ita magnum, quia (In alterius quidem) id est in altera parte certaminis.
marg.| {e} Opprobriis et tribulationibus spectaculum facti] estis, quasi dicat in uno certamine sustinuistis opprobria verborum et tribulationes verberum. Et hoc non in secreto, sed in publico, quod gravissimum est. Unde dicit 1Cor. 4.b. Spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus : Mundo ad derisionem ; Angelis ad gratulationem : hominibus ad unitionem Chrysostomus Magnum quidem est opprobrium subvertere animas, audi Ps. 41. Dum dicitur mihi per singulos dies : ubi est Deus tuus. Et rursus. Si inimicus meus exprobasset {7. 264vb} mihi : sustinuissem utique. Quia enim valde gloriosum est genus humanum, propterea ab hoc facile occupatur : et non simpliciter dixit opprobrii, sed cum intentione multa theatrizati. Nam triste est exprobari in occulto, sed multo plus in publico, et a familiaribus, id est Iudeis parentibus. Horum.
marg.| {d} In altero certamine] id est in altera parte certaminis.
marg.| {f} Socii taliter conversantium] id est assidue patientium.
marg.| {g} Effecti estis] id est compassi estis Apostolis, et aliis huiusmodi tribulatis. Et ita duplex certamen sustinuistis, in propriis, scilicet passionibus et in compassionibus aliorum. Et he sunt due partes certantium contra nos passionum. Apc. 1.b. Ego Ioannes frater vester, et socius in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Iesu 1. Thess. 2.c. Vos autem imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, que sunt in Iudea in Christo Iesu : quia eadem passi estis, et vos a contribulibus vestris, si et ipsi a Iudeis : Et vere socii facti estis.
Numérotation du verset Hbr. 10,34 
marg.| {h} Nam et vinctis] qui non poterant sibi querere necessaria.
marg.| {i} Compassi estis] et affectu, et effectu, necessaria, scilicet ministrando 2Tim. 1.d. Det misericordiam Deus Onesiphori domui, qui sepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit.
marg.| {k} Et rapinam bonorum vestrorum] que auferebantur vobis quia ministrabatis.
marg.| {l} Cum gaudio suscepistis] non solum patienter, vel libenter sustinuistis ; sed gaudenter suscepistis, id est quasi donum desuper datum accepistis 2Cor. 11.d. Sustinetis enim si quis devorat, si quis accipit, id est rapit : Unde accipiter ab accipiendo, id est rapiendo. Dicitur.   [Cum gaudio] Chr. Hoc est Apostolicum. Unde Act. 5.g. Revertebantur a facie consistorii, letantes : quoniam digni effecti sunt pro nomine Iesu dehonorari : ergo pro nomine Iesu honorari est letabundum, Iac. 1.a. Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis. Rm. 5.a. Gloriamur in tribulationibus. 2Cor. 7.b. Superabundo gaudio in omni tribulatione, Prv. 12.c. Non contristabit Iustum quicquid ei acciderit. Item Chrysostomus In hoc, quod dicit   [Suscepistis] voluntariam eorum patientiam ostendit Sir. 29.b. Perde pecuniam propter fratrem, et amicum.
marg.| {m} Cognoscentes vos habere] quasi ideo predicta sustinuistis cum gaudio ; quia cognoscitis vos habere iam in spe, et tandem re habituros.
marg.| {n} Meliorem et manentem substantiam] id est vitam eternam, sive bona eterna, non pereuntem substantiam, sicut hic, sed manentem. Chrysostomus quasi dicat divitias non apparentes ut apparentes inspexistis, Eccl. 11. Datio Dei permanet Iustis, Prv. 18.b. Substantia divitis urbs roboris eius.
Numérotation du verset Hbr. 10,35 
marg.| {o} Nolite] quasi quia sic passi estis, et confisi de substantia meliori, et manente   [Nolite itaque amittere] per impatientiam.
marg.| {p} Confidentiam vestram] id est merita precedentia, super que fundatur spes, et confidentia. Et dicit   [Nolite] quia nemo amittit eam, nisi volens. Vel   [Nolite amittere confidentiam vestram] id est nolite in tribulationibus desperare, Eccl. 11.c. Confide in Deo, et mane in loco tuo, quia   [Confidentia] id est spes.
marg.| {q} Magnam habet remunerationem] etiam in presenti ; quia spe salvi facti sumus : Rm. 8.e. Mt. 5.b. Gaudete, et exultate, ecce enim merces vestra copiosa est in celo. Gn. 15.a. Ego protector tuus : et merces tua magna nimis. Ut autem non amittatis confidentiam, hoc unum opus vobis est, scilicet patientia. Unde subdit.
Numérotation du verset Hbr. 10,36 
marg.| {r} Patientia enim vobis necessaria est] si vultis confidentiam non amittere, Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras, quasi dicat patientia est optimus custos per quem custoditur, et possidetur anima, Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti : et qui dominatur animo suo maior est expugnatore urbium. Necessaria dico, scilicet Ut voluntatem Dei facientes in presenti.
marg.| {t} Reportetis] in futuro, que hic seminatis.
marg.| {u} Promissionem] id est vitam promissam. Que sit autem voluntas Dei, dicitur 1Th. 4. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra, etc.
marg.| Ibi require. Item nota quod dicitur patientia ad reportandum promissionem, quasi dicat, patientia est saccus necessarius {7. 265ra} pauperi, ut in eo reportet eleemosynam de curia celesti. Anima enim, que hic lacessitur, et flagellis ceditur, omnes tribulationes suas simul congerit in sacco patientie, ut eas ostendat amico suo, pro quo talia patitur. Sicut dicitur, quod quedam erat, que amabat quemdam pro cuius amore parentes eius verberabant eam quotidie et capillos suos dilaniabant, et omnes capillos suos dilaniatos recolligebat ad amoris imitationem. Sic et nos in sacco patientie Christo debemus ostendere tribulationes, quas patimur pro eius dilectione. Item omnia nostra peccata debemus Christo ostendere, sicut vulnera Medico ostendunt infirmi ad sanandum. Item sicut paupertatem suam ostendit super eleemosynario ad sublevandum ; sed si vadis ad eleemosynarium sine sacco patientie, nihil reportabis.
Numérotation du verset Hbr. 10,37 
marg.| {a} Adhuc enim] quasi tenenda est patientia nam tribulatio nec longa est tempore nec vehemens magnitudine et intentione. Et hoc est, quod   [adhuc modicum] restat ad sustinendum : id est parvo tempore sustinendum, quandoque ad iudicium generale.
marg.| {b} Veniet] retributor specialiter bonorum in morte.
marg.| {c} Et non tardabit] post mortem Sanctorum a retributione : quia statim in egressu anime a corpore, sancti Martyres induuntur stola prima, stola, scilicet, eterne iucunditatis. Nota, quod duo dicit in expectatione : et duo subiungit in retributione. Que dicit in expectatione, sunt modicum et aliquantulum ; modicum temporis et aliquantulum passionis. Modica enim est passio in se, et momentanea, sicut alibi dicit Apostolus 2Cor. 4.d. Id, quod est in presenti momentaneum et leve tribulationis nostre supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operabitur in nobis. Duo dicit. Momentaneum quantum ad brevitatem temporis ; et leve, quantum ad modicitatem passionis. Item 1Pt. 1.b. Modicum nunc si oportet contristari in variis tribulationibus. Duo autem in retributione dicit, scilicet, veniet, et non tardabit. Veniet iucunditas post passionis tribulationes ; non tardabit eternitas finiens temporalitatem ipsarum angustiarum.
Numérotation du verset Hbr. 10,38 
marg.| {d} Iustus autem] Hab. 2.a. Veniens veniet, et non tardabit. Item autem dicit Dominus   [Iustus meus] id est per me Iustus est, non per carnales observantias.
marg.| {e} Ex fide vivit] vita gratie in presenti, et per fidem veniet ad vitam glorie in futuro. In hac vita vivimus pane grosso fidei ; quia pauperes de pane grosso solent vivere ; in futuro quando divites erimus, vivemus pane sincere cognitionis, sine furfure enigmatis, scilicet, Non pari iucunditate sumitur adeps frumenti, et cortex Sacramenti : sine pane inops est omnis mensa : et sine fine viva est anime refectio. Ideo infra 11.a. dicitur. Fides est substantia, quasi dicat, alia accessoria sunt ad istam, que est fundamentum.
marg.| {f} Quod si subtraxerit se] Iustus a iustitia, hoc est per fidem.
marg.| {g} Non placebit anime mee] Antropopathos est. infra 11.b. Sine fide impossibile est placere Deo. Hec auctoritas predicta sumitur de Hab. 2.a. Sed videtur Apostolus in duobus peccare, scilicet, in sensu, et ordine verborum. Ita enim in Hab. 2.a. Adhuc visus procul, et apparebit in fine, et non mentietur : et si moram fecerit expecta eum ; quia veniens veniet, et non tardabit. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso ; Iustus autem in fide sua vivet. Ibi ergo tarde, hic cito dicit venturum. Ibi prius dicit qui incredulus est, etc. et post dicit   Iustus autem. Hic autem primo dicit : Iustus autem ; et postea.   Quod si subtraxerit se. Dicendum, licet ordinem immutet quodammodo Apostolus ; sensum autem, vel veritatem non mutat : quod enim modicum est respectu eternitatis, longum est expectanti in tempore et in loco exilii. Et ideo dicit Apostolus   [adhuc modicum aliquantulum et quantulumcumque   qui venturus est quasi dicat, licet longum sit expectanti ; tamen modicum est respectu valoris et preciositatis rei, que ventura est. Vel potest dici, quod prima auctoritas partem suppressit. Agg. 2.b. Adhuc unum modicum : et ego commovebo celum, et terram, et mare, et aridam : et movebo omnes gentes : et veniet desideratus cunctis gentibus. Aliam autem partem auctoritatis assumpsit de Hab. 2.e. Et idem habetur Rm. 1.b. et Gal. 3.b.
Numérotation du verset Hbr. 10,39 
prol.| [sine glossa]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_10)

Notes :