Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Hbr. 11,1 

Est autem fides
sperandarum1
1 sperandarum] sperandorum Weber
substantia
rerum
argumentum non apparentium2.
2 appparentium] parentum Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,2 

In hac
enim testimonium
consecuti sunt
senes.
Numérotation du verset Hbr. 11,3 

Fide intelligimus
aptata esse secula verbo Dei,
ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Numérotation du verset Hbr. 11,4 

Fide
plurimam
hostiam Abel quam Cain obtulit Deo,
per quam
testimonium
consecutus est esse iustus,
testimonium perhibente muneribus eius Deo,
et per illam
defunctus adhuc loquitur.
Numérotation du verset Hbr. 11,5 

Fide
Enoch translatus est
ne videret mortem,
et non inveniebatur
quia transtulit illum Deus,
ante translationem enim
testimonium habebat
placuisse Deo.
Numérotation du verset Hbr. 11,6 

Sine fide autem
impossibile est Deo placere quemquam3.
3 Deo...quemquam] placere Weber
Credere enim oportet accedentem
ad Deum,
quia est
et
inquirentibus
se remunerator sit4.
4 sit] fit Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,7 

Fide Noe
responso accepto de his que adhuc non videbantur,
metuens
aptavit arcam in salutem domus sue per quam
damnavit
mundum,
et iustitie
que per fidem est heres est institutus.
Numérotation du verset Hbr. 11,8 

Fide
qui vocatur Abraham
obedivit
in locum exire quem accepturus erat in hereditatem, et exiit nesciens quo iret.
Numérotation du verset Hbr. 11,9 

Fide demoratus5 est in terra repromissionis,
5 demoratus] moratus Weber
tamquam in aliena
in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem.
Numérotation du verset Hbr. 11,10 

Exspectabat enim
fundamenta
habentem civitatem
cuius artifex et conditor Deus.
Numérotation du verset Hbr. 11,11 

Fide et ipsa Sara sterilis
virtutem
in conceptione6 seminis accepit,
6 conceptione] conceptionem Weber
etiam preter tempus etatis, quoniam
fidelem credidit esse eum7 qui repromiserat8
7 eum] om. Weber |
8 repromiserat] promiserat Weber |
Numérotation du verset Hbr. 11,12 

Propter quod
et ab uno
orti sunt et hoc9 emortuo tamquam sidera celi in multitudinem,
9 hoc] hec Weber
et sicut arena
que est ad oram maris innumerabilis.
Numérotation du verset Hbr. 11,13 

Iuxta fidem defuncti sunt
omnes isti,
non acceptis
repromissionibus,
sed a longe eas aspicientes,
et salutantes, et confitentes
quia peregrini et hospites sunt super10 terram.
10 super] supra Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,14 

Qui enim hec dicunt, significant se patriam inquirere.
Numérotation du verset Hbr. 11,15 

Et si quidem illius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi,
nunc autem meliorem appetunt, id est celestem.
Ideo
non confunditur
Deus
vocari Deus eorum
paravit enim illis
civitatem.
Numérotation du verset Hbr. 11,17 

Fide
obtulit Abraham, Isaac cum temptaretur
et unigenitum offerebat in quo11 susceperat
11 in quo] qui Weber
repromissiones,
Numérotation du verset Hbr. 11,18 

ad quem dictum est : quia in Isaac vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset Hbr. 11,19 

arbitrans
quia et a mortuis
potens est suscitare12 Deus,
12 est suscitare] inv. Weber
unde eum et in parabolam13
13 parabolam] parabola Weber
accepit.
Numérotation du verset Hbr. 11,20 

Fide
et de futuris
benedixit Isaac
Iacob et Esau.
Numérotation du verset Hbr. 11,21 

Fide et14 Iacob moriens, singulis
14 et] om. Weber
filiorum
Ioseph benedixit,
et adoravit fastigium virge eius.
Numérotation du verset Hbr. 11,22 

Fide
Ioseph moriens de profectione
filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Numérotation du verset Hbr. 11,23 

Fide Moyses,
natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem,
et non timuerunt regis edictum.
Numérotation du verset Hbr. 11,24 

Fide Moyses
grandis factus negavit se esse filium filie pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei,
quam temporalis
peccati habere iocunditatem,
Numérotation du verset Hbr. 11,26 

maiores estimans divitias15 thesauro Egyptiorum improperium Christi,
15 estimans divitias] inv. Weber
aspiciebat enim in remunerationem.
Numérotation du verset Hbr. 11,27 

Fide reliquit Egyptum
non veritus animositatem regis,
invisibilem enim tamquam videns
sustinuit.
Numérotation du verset Hbr. 11,28 

Fide
celebravit
Pascha
et sanguinis effusionem,
ne qui vastabat
primitiva
tangeret eos.
Numérotation du verset Hbr. 11,29 

Fide
transierunt mare Rubrum
tamquam per aridam terram,
quod experti Egyptii devorati sunt.
Numérotation du verset Hbr. 11,30 

Fide muri Hiericho corruerunt circuitu16 dierum septem.
16 corruerunt circuitu] ruerunt circuiti Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,31 

Fide Raab meretrix non periit cum incredulis
excipiens exploratores cum pace.
Numérotation du verset Hbr. 11,32 

Et
quid adhuc dicam ?
Deficiet enim me tempus
enarrantem de Gedeon,
Barach,
Samson,
Iepte,
David et Samuel, et prophetis,
Numérotation du verset Hbr. 11,33 

qui per fidem
devicerunt regna, operati sunt iustitiam,
adepti sunt
repromissiones,
obturaverunt ora leonum,
Numérotation du verset Hbr. 11,34 

extinxerunt impetum ignis,
effugaverunt17 aciem gladii,
17 effugaverunt] effugerunt Weber
convaluerunt de infirmitate,
fortes facti sunt
in bello,
castra verterunt
exterorum,
Numérotation du verset Hbr. 11,35 

acceperunt mulieres
de resurrectione mortuos suos,
alii autem
distenti sunt
non suscipientes redemptionem
ut meliorem invenirent
resurrectionem.
Numérotation du verset Hbr. 11,36 

Alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres,
Numérotation du verset Hbr. 11,37 

lapidati sunt,
secti sunt,
temptati sunt,
in occisione gladii
mortui sunt,
circuierunt
in melotis
in pellibus caprinis, egentes,
angustiati,
afflicti,
Numérotation du verset Hbr. 11,38 

quibus
dignus non erat mundus,
in solitudinibus errantes in montibus,
et in18 speluncis
18 in] om. Weber
et in cavernis terre.
Numérotation du verset Hbr. 11,39 

Et hii omnes
testimonio fidei probati,
nunc19
19 nunc] om. Weber
non acceperunt repromissionem,
Numérotation du verset Hbr. 11,40 

Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis
consummarentur.

Capitulum 11

Numérotation du verset Hbr. 11,1 
marg.| {7. 265rb} Est autem fides] etc. In isto capitulo commendat fidem qua credimus in Christum, et durat usque ad principium duodecimi capituli. Summa autem capituli est, quod primo ponit fidei definitionem. Secundo eius multiplicem commendationem per multa exempla novi testamenti. Primo, novem exempla adducens de Gn. de aptatione, scilicet, et creatione seculi, de Abel ad Enoch : de Noe ab Abraham : de Sara de Isaac ; de Iacob ad Ioseph. Secundo, ponit exempla de Moyse in Ex. Tertio, ponit exemplum de lib. Iosue in Raab : et de muris Iericho, qui corruerunt. Quarto, de lib. Idc. de Gedeone.
marg.| Quinto, de 1Rg. de David et Samuele. Sexto, de omnibus libris in summa et de Sanctis, ibi (Sancti per fidem vicerunt regna). Commendatur autem per hec que dicuntur hic fides multipliciter. Primo, quod fundamentum est aliarum virtutum, ibi (Est autem fides substantia.) Secundo, quia per illam intelligimus occulta et eterna ; ibi (Fide intelligimus aptata esse secula :) Tertio quia reddit opera grata, ibi (Fide plurimam hostiam) Quarto, commendatur, quia liberat ab erumnis huius seculi, ibi (Fide Enoch translatus est). Quinto, quia liberat a diluvio, ibi (Fide Noe responso accepto) Sexto, quia facit abrenuntiare omnibus, ibi (Fide qui vocatur Abraham, etc.) Septimo, quia facit promissorum adimpletionem, et prolis multiplicationem, ibi (Fide demoratus est in terra promissionis) Octavo, quia fides obedientiam promptam facit, et obedientie cumulate ostensionem facit, ibi (Fide obtulit Abraham Isaac.) Nono, quia meretur futurorum precognitionem, ibi (Fide et de futuris benedixit, etc.) Decimo, quia liberat a periculo ibi (Fide Moyses natus occultatus est, etc.) Undecimo, quia facit contemnere prospera, et amplecti adversa. ibi (Fide Moyses grandis factus) Duodecimo, quia effectus fidei est audacia spiritualis, ibi (Fide reliquit Egyptum, non veritus animositatem Regis) Tertiodecimo, quia effectus fidei est Egyptorum exterminatio, et populi Iudaici salus in celebratione Pasche et sanguinis immolatione, ibi (Fide celebravit Pascha, etc.) Quartodecimo, quia est miraculorum operatio, ibi (Fide transierunt mare) Quintodecimo, quia est Collegii Sanctorum associatio, ibi (Fide Raab) Sextodecimo, quia est hostium impugnatio, et regnorum subiectio ibi (Et quid adhuc dicam) Septimodecimo, quia est totius creature perfecta dominatio, ibi (Obturaverunt ora leonum, etc.) Octavodecimo, quia est tribulationum, et angustiarum patiens et benigna perpessio, ibi (Alii autem distenti sunt) Ultimo autem ponit Sanctorum communem expectationem, ibi (Et hi omnes testimonio fidei, etc.) Dicit ergo :
marg.| {g} Est autem fides] quod creditur his articulis. Et hoc dupliciter. Collective, scilicet omnes articuli. Unde in Symbolo Athanasii. Hec est fides Catholica, quam nisi quisque Vel sigillatim. Rm. 1.b. Iustitia Dei in ea revelatur de fide in fidem id est de uno articulo in alium. Item fides est qua creditur. Et hoc dupliciter ; vel habitus, vel motus. Est autem habitus duplex formatus, ut dicitur sup. 10.g. Iustus ex fide vivit. Et 1Io. 5.a. Hec est victoria, que vincit mundum fides nostra. Et est habitus informis. Iac. 2.d. Demones credunt, et contremiscunt. Similiter modus fidei duplex est ; vel informis. Unde Augustinus Fides est credere, quod non vides. Vel formatus. Unde Isidor. Fides est, si fiat, quod in animo dicitur, id est obedientia. Item fides dicitur cognitio aperta. Sed iste modus improprius est valde, Unde Rm. 1.b. De fide in fidem. Et dicit Beatus Augustinus De fide spei transitur ad vim rei. Sir. 40.b. Fides in seculum stabit. Item fides dicitur fidelitas. Ier. 5.a. Oculi Domini conspiciunt fidem. Is. 1.f. Principes tui infideles socii furum. Item fides dicitur credulitas, 2Mcc. ult. b. Singulos autem illorum armavit, non clypei et haste munitione, sed sermonibus opportunis, et hortationibus : exposito digno fide somnio, per quod universos letificavit. In hoc autem loco definitur fides, secundum quod fides est id, quo creditur habitus, scilicet credendi formatus. Dicit ergo :
marg.| {h} Fides est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium] Chrysost. super Io. Homil. 87. Est enim fides sperandarum substantia rerum redargutio non apparentium. Item super hunc locum. Est autem fides earum que sperantur hypostasis, rerum elenchus, id est argutio {7. 265va} earum, que non videntur. Elenchus enim argutio est in valde manifestis. Fides igitur est visio manifestorum, et ad eadem his, que videntur super certitudinem, ad ea, que, non videntur. Dicitur autem fides substantia rerum sperandarum, quantum ad operativam. Argumentum non apparentium, quantum ad cognitivam. Fides enim est principium in cognitiva, et operativa. In operativa, quia fundamentum est, scilicet substantia rerum sperandarum ; fides autem per se cognoscitur ; propter hoc autem dignissimum est in hac facultate. Vel fides dicitur substantia rerum sperandarum, quantum ad viam. Argumentum, non apparentium, quantum ad patriam. Item fides dicitur substantia rerum sperandarum, ad differentiam fidei informis, que non est substantia, sed inanis est. Argumentum autem non apparentium dicitur ad differentiam aliarum virtutum. Dicit ergo :   [Est autem fides substantia rerum sperandarum] id est fides est fundamentum, et origo omnium virtutum, per quas res sperande subsistunt, quandoque in nobis. Vel   [Fides est substantia rerum sperandarum] id est fides est origo, et radix spei, per quam spem res sperande, id est res eterne iam quodammodo subsistunt, et sunt in nobis. Spe enim salvi facti sumus. Rm. 8.e. Vel secundum Chrysost.   [Fides est substantia rerum sperandarum] id est fides est firmitas, et certitudo, sive firma certitudo de rebus sperandis. Fides enim certitudinem dat.   [Argumentum non apparet] vel coniunctio, id est premonstratio, et certitudo, et pro rebus, que non apparent id est habitus ostendens, id est illuminans ad videndum, quod aliter invisibile.
marg.| Et nota, quod argumentum dicitur multis modis. Dicitur enim argumentum aliquando brevis collectio materie subsequentis ; sicut dicitur in principio librorum. Hoc est argumentum totius libri. Aliquando dicitur Argumentum ostensio. Unde Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem : et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius ; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius. Et ita patet, quod idem est argui quod manifestari. Item Eph. 7.a. Omnia, que arguuntur a lumine manifestantur. Aliquando sumitur argumentum pro signo. Unde Magister Hugo de sanct. Vict. in quodam tractatu dicit : In horum attestatione utimur signis pro argumentis, prodigiis pro argumentis. Aliquando dicitur experimentum sicut dicit Boethius. Ratio rei dubie faciens fidem. Sic sumitur in logicis, sic fides accipitur pro effectu argumenti, id est pro certitudine quam facit argumentum ; in Theologicis vero accipitur fides, non pro effectu argumenti : sed pro principio, vel ipso argumento. Logica est fides, id est certitudo fit ab argumento, sed theologica fides facit certitudinem sive ipsa est certitudo. Item argumentum sumitur pro acumine ingenii. Unde dicitur de Beata Cecilia, Domino, Cecilia famula tua quasi ovis argumentosa tibi deservit, id est ingeniosa, et studiosa. Fides autem dicitur argumentum rerum non apparentium, id est ostensio earum, id est habitus illuminans ad videnda ea, que alio modo sunt invisibilia dicitur argumentum pro similitudine : quia sicut per argumentum venitur ad notitiam conclusionis : ita per fidem in notitiam eternorum. Unde Is. 7.b. Nisi credideritis, non intelligetis.
marg.| Item fides precedentium patrum est nobis argumentum rerum non apparentium, ut verbi gratia futura resurrectio probatur : quia ita crediderunt Patriarche, Apostoli, et alii Sancti.
marg.| {a} Sequitur : In hac enim] quasi vere fides est substantia, id est fundamentum, et causa meritoria rerum sperandarum : quia causa iustitie, per quam speranda sunt eterna.   [In hac enim] propter hanc, scilicet, propter fidem.
marg.| {b} Testimonium consecuti sunt senes] id est antiqui patres Abraham, etc. sunt secuti a Deo, vel ab hominibus testimonium iustitie : quia propter fidem Deus testatus est eos esse iustos. Unde inf. eod. g. Hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt. Gn. 15. Credidit Abraham Deo : et reputatum est ei ad iustitiam : Sicut e converso non credidit Eva, vel Sara Deo : et reputatum est ei ad stultitiam.
marg.| Et nota, quod dicit {b} Senes] non quia etate sint senes, quando testimonium a Deo consecuti sunt, sed dicuntur senes, quia antecessores horum : et sic constat fidem non esse novam, vel fictitiam, cum antiqui tenuerunt. Lv. 26.b. Vetustissima veterum, etc.
marg.| {7. 265vb}
marg.| {c} Fide intelligimus] etc. Hic ostendit per exempla, quod fides est certitudo de non apparentibus, quia verbi gratia,   [Fide] id est per fidem.
marg.| {d} Intelligimus aptata esse secula verbo Dei] id est sapienter disposita verbo Dei, vel filio Dei, ita utique.
marg.| {e} Ut ex invisibilibus] ex informibus elementis.
marg.| {f} Visibilia fierent] id est formata et spem habentia. Terra enim, id est primordialis materia erat invisibilis, et incomposita, ut dicitur. Gn. 1.a. secundum aliam litteram. Vel   [Ut ex invisibilibus] id est ex his, que non possunt videri, id est ex elementis.   [Visibilia fierent] id est animalia habentia visum. Vel   [Ex invisibilibus visibilia fierent] id est ut iuxta invisibile exemplar, quod erat in mente Dei, fierent hec visibilia : quia sicut dicitur Io. 1.a. Quod factum est in ipso vita erat, antequam, scilicet, fieret. Et dicit.   [Ex invisibilibus] pluraliter sicut Rm. 1.c. Invisibilia Dei per ea, que facta sunt intellecta conspiciuntur.
marg.| Et nota, quod dicit [Fide intelligimus] aliter enim, nisi per patrem non intelliguntur hec. Chrysostomus Unde scis, quod verbo hoc fecit Deus ? argumentatio enim hoc non probat. Sed hoc fide indiget : nullus enim erat quando facta sunt. Is. 7.b. Nisi credideritis non intelligetis. Sed per fidem manifestum est, quod ex non entibus fecit Deus ea, que sunt : ex non apparentibus ea, que apparent : ex non subsistentibus ea, que subsistunt. Unde Rm. 4.c. Vocat ea que non sunt tamquam ea, que sunt. Hoc Philosophi non intellexerunt imo contrarium dicunt.
marg.| Nihil enim aiunt ex non entibus esse animale existens ; et tamen Deum inarchum, id est sine principio concedunt : cum argumentatio non submittat, sed contrarium. Dicere enim, quod nec a se, nec ab alio genitus est, difficilius est dicere, quam ex non entibus fecit omnia Deus. Hoc fide indiget : nullus enim erat, quando facta sunt.
marg.| {g} Fide plurimam] Sup. in commendationem fidei generaliter posuit exemplum, quod per fidem antiqui testimonium sunt consecuti iustitie, et incepit ab exordio, scilicet, quod est a computatione seculi, nunc specialiter exponit exempla multorum, et primo de Abel. Ideo autem addit exempla precedentium patrum, ut probet fidem nostram non esse novam. Et secundum Chrysost. Ut vel istos, quibus loquitur, qui inter tribulationes languerunt, et pusillanimes effecti erant, consoletur, et hortetur a progenitoribus, et mirabilibus viris, qui pro fide tam multa passi sunt : cum enim invenerint eorundem passionum communicationem anima requiescet. Simile habetur ; 1Mcc. 2.f. Memento operum Patrum, que fecerunt in generationibus suis : et accipietis gloriam magnam et nomen eternum. Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis. Et infr. dicitur. Et ita cogitate per generationem in generationem ; quia omnes, qui sperant in eum, non infirmantur. Signanter autem hic incipit ab Abel, sicut dicit Chrysost. qui male passus est, et in fratre, sicut isti a contribulibus suis, quasi dicat, honoravit ille Deum : propter hoc mortuus est, et occisus a fratre ; et necdum tamen resurrectione potitus est. Unde exemplo huius libenter debetis sufferre. Dicit ergo   [Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain obtulit Deo] Quasi bene dico, quod senes per fidem consecuti sunt testimonium iustitie, sicut apparet in hoc   [Abel fide] id est per fidem invisibilium.
marg.| {h} Plurimam hostiam, quam Cain, obtulit Deo] id est acceptabiliorem pluris precii. Vel secundum aliam litteram   [Abel obtulit Deo hostiam fide plurimam] per fidem plurimam, quantam. Chrysost. Fide amplius sacrificium Abel, quam Cain, obtulit Deo, id est honorabilius, quia recte obtulit, et recte divisit, ut dicitur Gn. cap. 4. secundum aliam litteram. Et primus etiam obtulit, numquid enim habuit vel a patre, vel a matre, vel a fratre. Omnes enim offenderant Deum. Igitur qui honore erat dignus, primus interimit a fratre : ut per hoc sciatis, quod si estis digni, aut Domini sine tribulatione non eritis. Fide autem Abel omnia fecit. Que enim miracula viderat, ut crederet, quod fieret ei aliqua retributio misericordie ? a fide sola, virtutem.
marg.| {i} Per quam] fidem   [testimonium consecutus est esse iustus] id est per quam fidem meruit esse iustus, et testificationem est adeptus de sua iustitia, Mt. 23.d. A sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacharie filii Barachie. Vel secundum Chrysostom. dicitur testimonium iustitie assecutus ; quia dicitur ignis descendisse, et accepisse eius sacrificia.
marg.| Unde Gn. 4.a. ubi dicitur. Respexit ad Abel, et ad munera eius. Alia littera habet. Et ignivit Dominus super Abel, et super sacrificium eius. Et sicut dicit Iero. Theodotion sic transtulit. Et inflammavit Dominus, etc. Et hoc est, quod subdit.
marg.| {7. 266ra}
marg.| {a} Testimonium perhibente muneribus eius Deo] quia ea recepit et accepta ipsa inflammando.
marg.| {b} Et per illam defunctus] id est iuste vitam finiens.
marg.| {c} Adhuc loquitur] nobis, instruit nos in hoc, quod similiter pro fide mori parati sumus. Vel.
marg.| {b} Per illam et ipse defunctus loquitur adhuc] id est materia est nobis loquendi ; quia tanta fuit fides eius, ut mors non extinxerit famam eius, imo adhuc viget memoria eius. Chrysostomus In hoc ostendit eum in parte potitum retributione. Qualiter ? quia speculatio, que ab eo multa est. Interfecit enim eum Cain, sed non interfecit gloriam eius et memoriam. Quocirca ait. Neque vos moriemini, o Hebrei. Quanto enim quis difficiliora passus est, tanto gloria eius maior. Bene autem dicit   [Loquitur] id est bene vivendi signum est et admonitio. Qui enim admonet alios, iustos esse loquitur. Non tantum hortatur sermo, quantum passio : sicut celum apparens solum loquitur, et terra similiter loquitur etc. creature. Unde Iob. 12.b. Interroga iumenta et docebunt te : volatilia celi, et indicabunt tibi : loquere terre et respondebit tibi, et iudicabunt aque maris. Notandum etiam, quod sanguis Abel dupliciter clamavit Deo vindictam et retributionem contra interfectorem ; nobis autem solatium, et imitationem, sive exhortationem. Unde Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra : quia evidentia sceleris obtinet vim clamoris, ut dicit Glossa super Gn. 19. Sanguis autem Christi Deo pro nobis clamat veniam et remissionem ; nobis autem clamat alacritatem, et imitandi strenuitatem. Unde melius loquitur quam sanguis Abel et efficacius, sicut dicitur, inf. Io. 16.d. Terra, ne operias sanguinem meum : nec inveniat in te locum latendi clamor meus.
marg.| {d} Fide Enoch] etc. Post Abel ponit exemplum de Enoch in quo, sicut dicit Chrysostomus maior virtus fidei ostenditur, quam in Abel : quia que in ipsum Abel facta sunt, sufficientia erant istum evertere, qualiter presciverat Deus, quoniam ostendendus erat : dixit autem ad Cain. Peccasti, ne adiicias adhuc. Honoratus est ab eo, non ultus est eum : et neque hic hanc pugnam immisit, et non dixit, que utilitas periculum et laborum Abel, honoravit Deum, non ultus est eum : que enim utilitas, qui abierat, supplicium fratris. Ponamus, quod difficilem debet vindictam, quid ad infernum. Et inf. Si vero qui de resurrectione nihil sciverant, et contraria videbant, ita placuerunt, quanto magis nos. Et inf. Fides autem contraria est eorum, que videntur : si videritis, vos nihil hic suscipientes ne tumultuemini. Dicit ergo ad commendationem istius fidei.   [Fide] id est merito fidei.
marg.| {e} Enoc translatus est] id est per fidem placuit Deo, et acceptus factus est ei ; et ideo transtulit eum. Unde Chrysostomus Qualiter fide transpositus est Enoch, vel translatus : quoniam transpositionis exceptio fuit causa acceptionis, aut fides.
marg.| Unde Sir. 44.c. Enoch placuit Deo : et translatus est in paradisum, ut det gentibus Sapientiam. Item Sap. 4.b. Placens Deo factus et vivens inter peccatores translatus est, raptus est ; ne malitia mutaret intellectum eius ; aut ne fictio deciperet animam illius. Translatus est autem in Paradisum, unde eiectus est Adam.
marg.| {f} Ne videret mortem] per experientiam, vel ut neque etiam de longe videret mortem in aliis. Similiter nos fides liberat a morte, scil vera et preceptorum executoria. Unde Io. 8.g. Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in eternum.
marg.| {g} Et non inveniebatur] usquam in aliqua parte mundi.
marg.| {h} Quia transtulit illum Deus] Idem dicitur. Gn. 5.c. Ambulavit cum Domino : et non apparuit, quia tulit eum Deus.
marg.| {i} Ante] etc. Quasi per fidem translatus est, quia per fidem fuit iustus : quia per fidem placuit Deo. Et hoc est, quod ait.
marg.| {i} Ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo] sic enim Scriptura testatur. Gn. 5.a. Ambulavit cum Deo. Et Sap. 4.b. Placens Deo factus dilectus. Et vere per fidem placuit Deo.
marg.| {k} Sine fide autem impossibile est placere Deo] quia enim fides purificat cor, et mundat ; ideo placitam reddit Deo animam. Act. 15.b. Fide purificans corda eorum. Rm. 3.c. Iustitia est per fidem Iesu Christi super omnes, qui credunt {7. 266rb} in eum. Rm. 3.c. Arbitramur hominem iustificari per fidem sine operibus legis. Fides autem informis : quia non habet formam et speciem non reddit animam Deo placitam, sed fides, que operatur per dilectionem, sicut dicitur. Gal. 5.b. Unde 1Cor. 13.a. Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam.   [Sine fide autem impossibile est placere Deo] ostendit, quod non potest ad Deum accedere sine fide.
marg.| {l} Credere enim oportet] quemlibet   [accedentem ad Deum] id est accedere volentem. Alias non accedent familiaritatem, nisi credant veritati. Hoc, scilicet oportet credere.
marg.| {m} Quia est, et inquirentibus se remunerator sit] Esse enim ei convenit, quia immutabiliter est, eo quod unus et simplex est. Ex. 3.d. Qui est, misit me ad vos. Item Exo. 20.a. Ego sum Dominus Deus tuus. Ier. 51.c. Qui fecit omnia, ipse est. Sap. 13.a. De his, que videntur bona non potuerunt intelligere eum, qui est. Sed quia multi credunt Deum esse ; et tamen eum iustum non credunt ; sed vel iniquum in puniendo, vel pigrum in remunerando ; ideo oportet credere, quod inquirentibus se remunerator sit. Inquirentibus, non fugientibus, vel contemnentibus, sed intus querentibus. Is. 55. Querite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est. Os. 10.d. Est tempus querendi Dominum, cum venerit, quis doceat vos iustitiam. Item   [inquirentibus se] non sua, sed pure ea, que Dei sunt, vel ad Deum sunt querentibus. Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei et iustitiam eius. Sed e contrario dicitur. Os. 5.b. In gregibus suis et in armentis suis vadent ad querendum Deum : et non servient, ablatus est ab eis.
marg.| {n} Remunerator] Ipse enim dat se inquirentibus se. Unde Gn. 15.a. Ego protector tuus, et merces tua magna nimis Apc. ult. Ecce venio cito et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Is. 62.d. Ecce merces eius cum eo, et opus illius cum illo.
marg.| Et nota, quod dicit {l} Credere oportet accedentem ad Deum, quia est] etc. Sicut enim in qualibet facultate principiis credendum est, et auctoritatibus secundum quod dicit Philosophus. Discentem credere oportet ; ita maxime in Theologia accedentem oportet credere. Accedentes autem ad Deum sunt et Sacerdotes et Clerici, et Laici, quilibet suo modo in suo officio. Sacerdotes autem accedant ad Deum sacramentandum ; quia Sacramenta conferunt. Unde debent sanctificari per fidem. Ex. 19.d. Sacerdotes, qui accedunt ad Deum, sanctificentur, ne percutiat eos. Item accedunt et Clerici ad ministrandum : similiter Laici ad Baptismum suscipiendum, etc. Sacramenta. Item sunt tria hominum genera accedentia ad Deum, familiares et amici : pauperes et egeni : peccatores et rei. Primi accedunt ad osculum oris in signum familiaritatis. Secundum illud. Gn. 27.d. Accede ad me, da mihi osculum, filii mi.
marg.| Pauperes autem post beneficia accedunt ad osculum manus gratias agentes de beneficiis. Sed quidam hoc ficte faciunt, sicut dicitur. Sir. 29.a. Donec accipiant, osculantur manus dantis : et in promissionibus humiliant vocem suam : et in tempore redditionis postulant tempus, et loquuntur verba tedii et murmurationis. Tales sunt Clerici hypocrite, qui quando scholares sunt, modica beneficia Dei quasi manus eius osculantur, dum propensiores ei gratias videntur referre, donec acceperunt magna beneficia prelationum, vel prebendarum : et in accipiendo ea promittunt se multa bona facturos, et humiliter loquuntur. Et hoc est, quod dicitur. Et in promissionibus humiliant vocem suam. Sed in tempore redditionis, quando scilicet promoti sunt, et Dominus exigit, ut reddant ei in pauperibus, quod ipse eis contulit ; tunc postulant tempus, id est inducias benefaciendi : excusant se de delictis, et loquuntur contra pauperes verba tedii et murmurationis. Tertii, scilicet peccatores, et rei accedunt ad osculum pedum. Bernardus In omnibus quidem ita videmus servos offensorum Dominorum osculari solum pedes, cum ab eis veniam petunt : et pauperes divitum manus, cum ab eis munera accipiunt. Lc. 7.f. Osculabatur pedes eius, et unguento pedes ungebat. Bernardus Non tibi o quecumque anima peccatrix, non tibi ille locus vilis, aut despicabilis videatur, ubi illa sancta peccatrix peccata deposuit, et induit sanctitatem, et flevit amare, et de intimis visceribus longa trahens suspiria et salutaribus intra se singultibus felleos humores evomuit. Sequitur. {7. 266va}
marg.| {a} Fide Noe] etc. Aliud exemplum ponit de Noe ad commendationem fidei. Et sicut dicit Chrysostomus exemplum Enoch fidei solum fuit exemplum ; de Noe vero et fidei, et fidelitatis. Hec est perfecta consolatio, cum induerit credentes bene sperantes, et incredulos male patientes. Dicit ergo   [Fide Noe responso] etc. sic autem ordina litteram   [Noe responso accepto de his, que adhuc non videbantur] id est de diluvio futuro, et de his, que circa diluvium sunt.
marg.| {c} Metuens aptavit Arcam in salutem domus sue] Et hoc   [fide] quia, scilicet credidit responso Dei dicentis. Gn. 6.b. Finis universe carnis venit ad me. Sed qui est, quod dicit.
marg.| {b} Responso accepto] Chrysostomus Responsum vocat predicationem Domini ; quia Deus inquirenti forte, vel oranti respondit, sicut alibi dicitur. Lc. 2.d. Responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, donec videret Christum Domini.
marg.| {d} Per quam] fidem vel Arcam.
marg.| {e} Damnavit mundum] id est damnabilis ostendit homines mundanos ; quia dum viderent Arcam fabricari, non crediderunt.
marg.| Nota, quod dicit duo ; salvationem domus, et damnationem mundi.
marg.| Que duo dicuntur. 2Pt. 2.b. Octavum Noe iustitie preconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens. Item 1Pt. 3.d. Qui increduli fuerant aliquando expectabant Dei patientiam in diebus Noe cum fabricaretur Arca, in qua pauci, id est octo anime salve sunt per aquam. Vel [Per aquam damnavit mundum] id est significavit mundanos in fine damnandos ; quia sicut subito tempore Noe, incredulis supervenit interitus ; ita in fine. Lc. 17.f. Sicut factum est in diebus Noe ; ita in diebus filii hominis : edebant et bibebant, et uxores ducebant, et dabantur ad nuptias usque in diem, in quo intravit Noe in Arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes. Idem dicitur. Mt. 24.d.
marg.| {f} Et iustitie, que per fidem est heres est institutus] vel   [factus] Ita fuit Iustus ex fide, sicut patres sui : et ita fuit heres iustitie ; quia patribus suis successit in iustitia : que iustitia est per fidem : et similiter fides facit iustitie heredem.
marg.| Unde Rm. 4.c. Si ex lege habentur tantum heredes, exinanita est fides, abolita est promissio. Vel [Heres est iustitie institutus] id est immobiliter possidens iustitiam, quasi bonam hereditatem, et illam mittens suo exemplo ad posteros. De qua hereditate dicitur. Sir. 44.b. Cum semine eorum perseveravit bona hereditas, et nepotum ipsorum semen in Testamento stetit : et filiorum ipsorum hereditas in eternum manet.
marg.| {g} Fide, qui vocatur Abraham] etc. Hic ad patres Iudeorum descendit, ostendens in eis, omnem iustitiam ex fide fuisse, per fidem repromissionem expectasse. Sicut enim dicit Chrysostomus ad antiquos patres suos respiciebant, qui crediderant ex Hebreis, quasi multis bonis potiti fuissent, et ipsi tribulabantur ; ideo ostendit Apostolus, quod nullus eorum asportavit de repromissione ; nec tamen murmuraverunt, quasi dicat ita et vos non debetis murmurare.
marg.| Ponit autem primo exemplum de Abraham dicens [Fide] id est per fidem.
marg.| {h} Qui vocatur Abraham] Chrysostomus Prius vocabatur Abraham, ut dicitur Gn. 7.a. Vel   [Qui vocatur Abraham] a Deo imperante, ut exeat de terra sua   [Qui vocatur] ad cultum Dei, secundum illud Rm. 8.f. Que predestinavit, hos et vocavit. Obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem : numquam ipse terram illam possedit in persona sua ; sed in filiis postea : et exiit de terra sua nesciens quo iret, tamen exiit de terra illa per fidem, qua credebat Deo imperanti sibi, ut exiret. Gn. 12.a. Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, qui iam quidem egressus erat corpore, sed nondum mente, vel animo : quia adhuc redeundi tenebatur desiderio ; sed perfecta fides qua credidit, et obedivit Deo imperanti, perfecte enim, et totum egredi fecit. In hoc etiam commendatio fidei eius ; quia Deo obedivit ad relinquendum, omnia terram, cognationem et domum ; et tamen exemplum fidei non habebat a {7. 266vb} progenitoribus suis. Patrem etiam habuit gentilem. Unde Ios. 24.a. Trans flumen habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham, et Nachor, servierantque Diis alienis. Ideo dicitur Abraham prima via credendi in prol. supr. Mt. qui primus aperte predicavit fidem unius Dei : et etiam quia potissimum fuit exemplum fidelibus omnia pro Deo contemnendi, relinquendi, et in retributione patienter retributionem expectandi, se etiam pro fide exponendi, cum ipse per filium suum de quo adhuc subditur.
marg.| {i} Fide] id est per fidem melioris terre, id est vite eterne.
marg.| {k} Demoratus est in terra repromissionis] id est sepius ei promissa. Gn. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 22.
marg.| {l} Tamquam in aliena] id est sicut advena et servus, non sicut indigena et Dominus. Et patet ex hoc, quod non ampliavit sibi Dominus. Et hoc, quod dicit.
marg.| {m} In casulis habitando cum Isaac, et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem] id est sicut Isaac ; et Iacob habitaverunt ibi ; non enim eodem tempore cohabitaverunt ibi : Dicuntur autem coheredes repromissionis, non tamen tantum Abrahe date sunt promissiones ; sed etiam semini eius, et Isaac, et Iacob. De Isaac enim habetur 17.d. Pactum meum statuam ad Isaac, quem pariet in Sara. Unde etiam dicitur. Rm. 9.d. In Isaac vocabitur tibi semen. De promissione facta Iacob habetur. Gn. 27.c. Terram, in qua dormis, tibi dabo, et semini tuo : in quo significatur, quod imitatoribus eorum dabitur possessio hereditatis eterne : qui hic in casulis habitant ; non in palatiis. Sir. 14.d. Beatus vir, qui in Sapientia morabitur, et in iustitia meditabitur. Et postea subditur. Statuet causam ad manus illius : et requiescent in casula illius bona per evum : statuet filios suos sub tegmine illius.
marg.| {n} Expectabat enim fundamenta habentem civitatem] etc. quasi ideo habitavit Abraham in casulis, et non in palatiis ; quia   [Expectabat fundamenta habentem civitatem] celestem, scilicet que dicitur habere fundamenta propter infirmitatem, et stabilitatem, inf. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Is. 31.d. Oculi tui videbunt Ierusalem civitatem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit. Ps. 86. Gloriosa de te dicta sunt civitas Dei. Item Ps. 121. Ierusalem, que edificatur ut civitas : cuius Participatio eius in idipsum, id est in commune omnia ferentur ad participandum.
marg.| Et nota, quod eadem est civitas, cuius pars regnat in celis, et pars migrat in terris, Ecclesia scilicet militans, et triumphans, que dicitur edificari ut civitas.
marg.| Sicut enim civitas habet diversas familias ; ita Ecclesia diversas regiones, et diversorum meritorum personas. Ps. 47. Deus in domibus eius agnoscetur, cum suscipiet eum. Ibidem. Distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
marg.| Item Ecclesia sicut civitas habet vicos et plateas, id est diversos modos vivendi in terris ; in coniugio, in continenti, in prelatione. Ct. 3.a. Surgam, et circumibo in civitatem querens per vicos et plateas, quem diligit anima mea, in futuro. Platee iste sternentur auro mundo, id est caritate perfecta decorabuntur, et laudis iugis solemnitas. Item hec civitas habet fontes duodecim minores et unum maiorem, a quo exeunt diversi rivuli et fluvii per totam civitatem. Fontes minores sunt Sancti Christi. Is. 12.a. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Maximus autem fons est Christus ; de quo dicitur in Ps. 35. Quoniam apud te fons vite. A quo fluunt rivuli, et fluvii, id est diversa dona gratie Spiritus sancti : et sic fluminis impetus letificat civitatem Dei. Item hec civitas habet victualia.
marg.| Ecclesia enim militans habet verbum Dei, Sacramentum corporis et Sanguinis Christi, exemplum in Sanctis bene vivendi. Similiter Ecclesia triumphans habet tres panes : quia in tribus personis sociatur in Patre et Filio et Spiritu sancto. Lc. 11.a. Amice, accomoda mihi tres patres. Vel tres panes sunt visio, dilectio, fruitio.
marg.| Item hec civitas habet hortum, quantum ad contemplantes : et vineas, quantum ad penitentes : et muros et turres quantum ad Prelatos et Presidentes. De hortis. Ct. 8.d. Que {7. 267ra} habitas in hortis, fac me audire vocem tuam. Item de vineis dicitur Cantic. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis. Muri sunt huius civitatis ipse Christus, et Angeli. Is. 26.a. Urbs fortitudinis nostre Sion Salvator ponetur in ea murus, et antemurale. Za. 2.b. Ego murus ignis in circuitu. Item turres sunt Apostoli, et Predicatores. Unde subdit Christus. Ct. 8.c. Ego murus, et ubera mea turris.
marg.| Item hec civitas habet cives, id est caritate unanimes, a quibus civitas dicitur, quasi civium unitas. Act. 4.f. multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Multe multitudinis viventium, et aperte contemplantium erit voluntas una :
marg.| Item hec civitas habet arma, de quibus habetur ad Eph. 1.c. Accipite armaturas Dei, etc. Ibi require. Item habet custodes, et speculatores. In presenti. De quibus dicitur Is. 62.b. Super muros tuos Ierusalem constitui custodes. In futuro autem non egebit custodia hominum vel Angelorum, quando confortaverit seras portarum et benedixerit filiis suis in se, quam firmitatem et securitatem expectabat in Domino Abraham. De hoc dicitur [Expectabat enim fundamenta habentem civitatem] In qua expectatione invitat Apostolos bonos ad confidentiam, et malos ad verecundiam, sicut dicit Chrysostomus. Istam enim civitatem acceperunt illi confidendo, quam et nos possumus hoc modo accipere. Verecundemur ergo, quoniam illis civitates terrene promisse sunt, et non attendebant, sed celestem inquirebant ; nobis vero tota die celestibus loquitur Deus ; et tamen non nisi terrena desideramus.
marg.| Et post dicit, quod illi ostenderunt se maioribus dignos, non permisit eos hec terrena suscipere ; sicut pater puero prudenti porrigit puerilia, non ut accipiat, sed ut respuat, et meliora petat. Quod autem hec civitas stabiliter fundata sit, ostendit, cum subdit.
marg.| {a} Cuius artifex, et conditor Deus] est. Unde supr. 8.a. Minister Sanctorum, et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo. Deinde de Sara uxore Abrahe dicens.
marg.| {b} Fide] id est per fidem.
marg.| {c} Et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptione seminis accepit] id est fecunditatem in receptione seminis. Vel, id est potentiam concipiendi seminis, id est filium.
marg.| {d} Etiam] cum esset   [preter tempus etatis] quasi dicat non solum erat sterilis natura, sed etate vetula ; et ideo maius fuit miraculum. Desierant enim Sare fieri muliebria, quia iam nonagenaria erat. Unde Gn. 18.b. Erant ambo senes provecteque etatis, et desierant Sare fieri muliebria Rm. 4.d. Non infirmatus in fide, nec considerans corpus suum iam emortuum, et emortuam vulvam. Accipit, dico.
marg.| {e} Quoniam fidelem] id est verum in promissis.
marg.| {f} Credidit esse eum, qui repromiserat] Primum quidem risit, etsi ex gaudio, non tamen plena, sed post verba Angeli in fide solidata est. Sic enim dicitur Gn. 18.b. Quod risit dicens, postquam consenui, et Dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ? Dixit autem Dominus ab Abraham, id est Angelus in persona Domini ? Quare risit Sara, dicens : numquid paritura sum anus ? Numquid Deo quicquam est difficile.
marg.| Iuxta condictum revertar ad te vita comite, et habebit Sara filium. Negavit Sara dicens, non risi, timore perterrita. Et sicut dicit Chrysostomus, risus fuit ab infidelitate ; timor autem a fide.
marg.| Item in prima ergo promissione quando primo dictum est ei de filio concipiendo, infidelis fuit.
marg.| In secunda autem promissione credidit, et timuit. Unde signanter dicitur. [Quoniam fidelem credidit esse eum, qui repromiserat] non dicit promisit.
marg.| {g} Propter quod] scilicet, quia fidelem credidit.
marg.| {h} Et ab uno] scilicet, utero Sare.
marg.| {7. 267rb}
marg.| {k} Et hoc emortuo] id est utero Sare. Vel ipso Abraham virtutem et potentiam concipiendi, vel generandi non habente, Ambo enim seniores erant : et Sara cum Senectute sterilis erat.
marg.| {i} Orti sunt] filii, qui sunt.
marg.| {l} Tamquam sidera celi in multitudine] quantum ad bonos filios confideles.
marg.| {m} Et sicut arena, que est ad oram] id est ad litus   [maris innumerabilis] Hoc dicit, quantum ad malos et instabiles, qui fuerunt in Iudeis. Gn. 15.b. Suspice celum et numera stellas, si potes. Et dixit ei : sic erit semen tuum. Item Gn. 22.a. Multiplicabo semen tuum, sicut stellas celi ; et velut arenam, que est in litore maris. Boni dicuntur stelle, sive sidera : quia lucent per fidem ; alii sunt per eminentiam et sanctam conversationem fixi in firmamento per celestium desiderium, et amorem. Unde dicitur Phil. 2.c. Inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo verbum vite continentes. Mali autem dicuntur arena ; quia sunt instabiles sicut arena labilis est. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Ierusalem ; propterea instabilis facta est. Item sicci sunt ab humore gratie. Unde Ps. 142. Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Item incompacti sunt per discordiam, et distentionem, non coniuncti per caritatem. Prv. 15.b. Cor stultorum dissimile erit, id est discors et incompactum. Vulpes enim Samsonis habent colligatas caudas ; sed capita divisa, id est voluptates et desideria contraria. Item sunt steriles a fructu meritorum in presenti et premiorum in futuro. Unde Apc. 21.d. Serpens stertit super arenam maris. Item Sap. 3.d. Vacua est spes illorum, et labores sine fructu et inutilia opera eorum. Item mali dicuntur arena ; quia sunt Demonum cibus sicut pulvis. Arena enim pulvis est. Unde Is. 65.d. Serpenti panis pulvis eius.
marg.| Et notandum, quod instabiles sunt ; ideo a gratia Dei sunt sicci : et quia sicci, ideo incompacti, et quia incompacti ideo steriles : et quia steriles, ideo Demonum cibus. Sed queritur de hoc, quod dicitur hic ad litteram de filiis Abraham. [Et sicut arena, que est ad oram maris innumerabilis] Contrarium enim videtur. Nm. 1.2.3. et 29. Item 2Rg. ult. b. Ubi legitur quod filii Israel numerati sunt. Solvit autem Chrysostomus sic, quod dicitur innumerabilis, aut per hyperbolen, id est superabundantiam dictum est, aut intelligendum est de omnibus, que unquam fuerunt : nam una generatio numerari potest.
marg.| Item quia unaquelibet domus potest numerare avos suos usque ad Abraham.
marg.| {n} Iuxta fidem] etc. quasi dicat predicti non tantum vixerunt in fide ; sed et perstiterunt semper usque ab consummationem vite. Et hoc est, quod dicit   [Iuxta fidem defuncti sunt] id est omnes predicti preter Enoch, de quo predictum est, quod translatus est in Paradisum mortui sunt iuxta fidem, id est adherentes fidei.
marg.| {o} Non acceptis repromissionibus] in hac vita, quia sperabat celestia, non terrena querebat ; et in signum celestium promissiones ei facte sunt terrenorum. Unde Chrysostomus Si quid acceperunt, degustationes quedam fuerunt futurorum. Omnia autem de regno celorum dicta sunt, que eis promissa sunt. Sed nota, quod dicit   [Non acceptis repromissionibus] Ad idem Act. 7.b. Et non dedit ei hereditatem nec passum pedis. Sed contra. Ez. 33.e. Unus erat Abraham et hereditate possedit terram, etc. Solutio : In nepotibus possedit vel in spe.
marg.| {p} Sed a longe eas aspicientes] erant, scilicet id est longe post mortem implendas expectabant, id est in adventu Christi. Is. 33.c. Oculi eius cernent terram de longe. Item. Iob. 39.d. Ubi loquitur de Aquila. In petra manet et in preruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus, inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt.
marg.| {q} Et salutantes] eas id est in promissionibus applaudentes gaudentes et desiderantes eas sicut faciunt naute longe visis civitatibus desideratis, quas salutatione preveniunt : sed hoc etiam cum timore faciunt, quia multotiens quando viderint Naute terram desideratam, subita rapiuntur tempestate ita multi contemplativi aliquando dantur in reprobum sensum. Ideo signanter subdit.
marg.| {r} Et confitentes, quia peregrini sunt, et hospites super terram] Timor enim itineris ostendit hominem esse peregrinum et hospitem.
marg.| {p} Item nota, quod dicit A longe eas aspicientes] id est ab exilio respectum habentes in celo per fidem, quantum ad intellectum ; quia ubi amor, ibi oculus.
marg.| {q} Et salutantes] id est salutem optantes, vel volentes per caritatem, quantum ad affectum ; quia ibi cor, id est cordis affectio, ubi est thesaurus, sicut dicitur Mt. 6.c.
marg.| {r} Et confitentes] id est operibus ostendentes.
marg.| {s} Quia peregrini et hospites sunt super terram] quia ubi dolor, ibi {7. 267va} manus. Manus enim sollicite operationis et fatigatio operantis ostendit exilium et dolorem nostre peregrinationis. Sicut quando vides hominem caput, vel membrum aliquod stringere, et ei manum frequenter apponere, quoddam habes signum de eius dolore. Tria ergo hic dicit Apostolus, secundum illa tria, que solent dici Ubi amor, ibi oculus : ubi cor, ibi thesaurus : ubi dolor, ibi digitus.
marg.| Et nota, quod Abraham, Isaac, et Iacob ostenderunt se peregrinos et hospites. Peregrinos in hoc, quod hereditatem non possederunt. Peregrini enim sunt, qui in aliena patria nihil habent. Item hospites se ostenderunt per hoc, quod nec domos edificaverunt ; sed in casulis habitabant. Peregrinus autem non habet in terra aliena hereditatem ; hospes vero non habet propriam mansionem. Similiter Christus fuit in mundo peregrinus et hospes quia non habuit mansionem propriam, nec divitiarum facultatem. Unde Mt. 8.c. Vulpes foveas habent, et volucres celi nidos ; filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Iob. 19.c. Quasi peregrinus fui in oculis eorum. Item Ier. 14.b. Quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum ? Sunt autem quidam peregrini in mundo, quidam mortui, tertii, quod plus est, etiam crucifixi sunt. Peregrinum ostendunt tria, maxime lingua, mores sive operationes et affectiones. Si loquitur de mundo, non est peregrinus, sed indigena in eo : si habet linguagium celeste peregrinum se ostendit. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur. Mt. 26.g. Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit. Item quia aliquando qui de terra sunt, possunt tamen quodammodo linguam celestem discere. Certius signum nostre peregrinationis sunt mores et operationes. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Probat nos esse celestes. Tertium signum certissimum est amor. Multi enim bene loquuntur de celestibus, sicut Doctores multi, et Predicatores ; et mores habent satis honestos exterius, ut hypocrite : qui tamen de patria celesti non sunt : quia affectionem interiorem ad mundana non ad celestia convertunt. Bernardus Peregrinus via incedit regia, non declinat ad dexteram, neque ad sinistram, iurgantes non attendit, si nubentes aut choreas ducentes, aut quodlibet aliud facientes viderit, nihilominus transit ; quia peregrinus est : nec pertinet ad eum de talibus, ad patriam tendit victum, et vestitum habens, non vult aliis honorari. Heres plane, qui sic suum agnoscit exilium ; implorat incolatum dicens Domino.
marg.| Quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres nostri.
marg.| Multi sunt peregrini coram mundo, sed non coram Deo : sicut hypocrite, qui per dulcem locutionem, vel honestam exterius conversationem se simulant esse cives celi ; sed per internam affectionem sunt rustici inferni. Alii autem sunt mortui mundo : quod plus est, quam peregrinari. Unde Chrysostomus Paulus multo plus dicit, non solum se a mundo extraneum ; sed et mortuum ; imo et crucifixum. Gal. 6.d. Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Bernardus Peregrinus potest occasione viatici plusquam oporteat detineri querendo et pregravari portando ; mortuus, si desit etiam ipsa sepultura non sentit ; sic vituperantes, sic adulantes, audit, ut detrahentes ; imo vero nec audit, quia mortuus est.
marg.| Qui vero raptus est usque ad tertium celum, id est usque ad tertium statum, Crux est illi omen. Chrysostomus dicit quod ideo confitebantur se esse peregrinos et hospites, quia.
marg.| {a} Qui enim hec dicunt] id est verbis et operibus et affectione, et conversatione ostendunt.
marg.| {b} Significant se patriam inquirere] id est dant intelligi, quod aliam querunt patriam, illam, scilicet cuius cives sunt. Patria autem dicitur a patre ; ergo pater noster supercelestis ; patria nostra celum erat. Mt. 6.b. Pater noster, qui es in celis, etc. Item 5.g. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in celis est. Et ne putaret quis, quod illam quererent, de qua exierunt, subdit.
marg.| {c} Et si qui illius] patrie. sc.
marg.| {d} Meminissent, de qua exierunt, habebant utique {7. 267vb}   tempus] id est opportunitatem, et facultatem.
marg.| {e} Revertendi] in Chaldeam, si vellent. Et nota, quod siquidem, due partes in hoc loco sunt.
marg.| {f} Nunc autem meliorem appetunt] id est celestem, id est nunc patet per hoc, quod noluerunt reverti, quod celestem patriam expectabant, et appetebant que melior est.
marg.| Unde supr. 10.g. Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam. Item supr. 7.d. Melioris Testamenti sponsor factus est Iesus. Similiter quantum ad nos est signum evidens, quod qui non vult reverti ad vomitum, id est ad peccata, que evomuit in confessione, sicut canis, vel ad volutabrum luxurie, sicut sus ; vel ad lucrum sollicitudinis terrene, sicut avarus. Hoc, inquam, signum est desiderii, et inquisitionis celestis patrie. Talis enim aptus est regno Dei, non alius. Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro aptus est regno Dei. Dt. 17.d. Non multiplicabit sibi equos, ut reducat populum in Egyptum, presertim cum Dominus preceperit vobis, ut nequaquam per eandem viam revertamini. Gal. 2.d. Si que destruxi, hec iterum reedifico : prevaricatorem me constituo.
marg.| {g} Ideo] scilicet quia se celestes ostenderunt.
marg.| {h} Non confunditur] id est non erubescit.
marg.| {i} Deus vocari Deus eorum] qui est Deus omnium per creationem, scilicet eorum Deus est per cultum specialem, et beneficiorum multiplicium largitionem. Chrysostomus Quanta est dignitas hominis, ut Deus celi, Deus terre vocetur. Ex. 3.b. Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, supr. 2.c. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare. Deus autem dicitur non confundi in hominibus, quando honoratur per vitam Sanctorum, et doctrinam. Confundi autem dicitur in his, per quos nomen eius blasphematur inter gentes. Item dicitur Ez. 30.b. et Is. 52.b.
marg.| {k} Paravit enim] etc. qua si merito celestem patriam inquirunt ; quia   [Paravit illis civitatem] Unde sup. eod. c. Cuius artifex, et conditor Deus. Unde Io. 14.a. Vado parare vobis locum iterum veniam, et accipiam vos ad me ipsum. Sir. 16.b. Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum. Item ponit illud exemplum de fide Abraham.
marg.| {l} Fide obtulit Abraham Isaac] id est voluit et paratus fuit offerre ; obtulit ergo non re, sed voluntate.
marg.| {m} Cum tentaretur] a Deo, id est cum Deus experiretur fidem eius, non ad sui eruditionem : quia omnia scit antequam fiant ; sed ad aliorum exemplum, et imitationem, et ad ipsius, qui tentat probationem. Tentat enim Deus ad probandum ; Diabolus autem ad subvertendum : tentatur homo ad experimentum. Gn. 22.a. Tentavit Deus Abraham. Abraham illi respondit. Adsum. Ait illi. Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac : et vade in terram promissionis : atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. Chrysostomus Cur tentavit ? nonne sciebat, quod gloriosus erat vir ? Responsio. Tentavit, non ut discat, sed ut aliis ostendat virilitatem eius. Et tentationum causam postea dicit. Necesse est tentari ; quia multos habemus, qui insidiantur. Sed que necessitas erat supercogitare ei novas tentationes ? Hec enim tentatio manifesta erat, Deo precipiente fiebat, alie vero Deo permittente veniebant. Si igitur tam probatos facit tentari, ut non existente causa Deus suos athletas facit exerceri, multomagis nos oportet ferre omnia generose. Chrysost. Magnam vere fidem habuit Abraham, nam in Abel, et Noe et Enoch cogitationum erat pugna solum, et humanas oportebat superexcedere rationes.
marg.| Hic autem, quod plus est que Dei erant, videbantur sibi contradicere, et fides preliabatur fidei, et preceptum promissioni.
marg.| Dixerat enim ei Dominus Gn. 12.a. Egredere de terra tua : et dabo tibi terram, etc. Et non dedit ei de terra vestigium. Actor. 7.a. Item dixerat in Isaac, vocabitur tibi semen, et credidit. Rursus dicit. Sacrifica mihi hunc, qui debet orbem implere semine, videns pugnam precepti, et promissorum ; et tamen non stupuit, nec dicit deceptus sum ; vos autem, o Hebrei, non potestis conqueri ; quia Christus, quod promisit vobis, hoc facit. Io. 16.g. In mundo tribulationem habebitis. Item. Mt. 16.d. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur. Item. Io. 10.d. Qui amat animam suam perdet eam.
marg.| In Abraham autem contrarium eius, quod promiserat, facere videbatur, humanis argumentis videbantur contraria, que Deus dicebat ; sed fide consona ei videbantur. {7. 268ra} Apostolus dicit hic. Cogitans quem ex mortuis potens est erigere Deus, qui eum ex non ente largitus est, et de matrice mortua et sensu.
marg.| {a} Et unigenitum offerebat] scilicet ad offerendum se parabat. Hoc dicit, ne quis diceret, quod alium filium habuerit, de quo expectabat impleri promissa. Sed quid est, quod dicit (unigenitum) nonne habebat Ismael ?
marg.| Sed unigenitum quantum ad sermonem promissionis. Ideo addit.
marg.| {b} In quo susceperat repromissiones] id est in quo facte erant ei promissiones.
marg.| {c} Ad quem dictum est, quia in Isaac vocabitur tibi semen] id est ex Isaac nascentur tibi filii, qui habebunt repromissiones. Et ne aliquis quereret, quomodo Deum veracem credebat in promissis, qui ei filium immolare iubebat, respondens subdit.
marg.| {d} Arbitrans, quia et a mortuis suscitare potens est Deus] Non enim argumentis humanis mensurabat Dei virtutem. Gn. 18.b. Numquid Deo quicquam est difficile.
marg.| {e} Unde] et quasi tantam habuit fidem.
marg.| {f} Et eum in parabolam accepit] id est cum eum vellet immolare, redditus est ei, et hoc in parabola, id est non tantum in re, sed in significatione intellexit eum Christum significari, cuius Divinitas non moritur, sed aries herens cornibus inter vepres, id est caro Christi laborans inter Iudeos spinosos in cornibus Crucis potuit Deo offerri spinis Iudaicis ante coronatum. In hoc etiam moraliter significatur, quod Abraham, id est cor Iusti, quando tentatur ; vult immolare filium suum Isaac, id est risum, qui dicitur filius, quia cor hominis nec aliter refugit tristitiam, sed quando tentatur homo, tunc vult immolare et mactare, sive cohibere in se omnem letitiam. Sed tamen Isaac non mactatur, sed aries, quia letitia spiritualis, que designatur per Isaac non extinguitur, sed aries, id est caro, vel carnalitas occiditur, cum caro maceratur, que heret spinis, id est que vicina est et familiaris peccatis. Duo autem cornua, per que caro heret spinis, id est peccatis, sunt duo peccata carnis, gula et luxuria, que dicuntur Prv. 30.b. Due filie sanguisuge.
marg.| {g} Et de futuris benedixit Isaac, Iacob, et Esau] Gn. 27.d. Istud autem, quod dicitur (Et de futuris) potest iungi cum precedenti, vel cum sequenti, sic primo (Fide de futuris,) id est per fidem etiam de futuris habita (benedixit, etc.) Isaac enim fidem habuit ; quia credidit non solum, quod benedictus Iacob esset melior ; sed etiam, quia Christianus populus supplantaret benedictionem Iudei. Vel sic ordina litteram (Fide benedixit Isaac, Iacob, et Esau) et hoc (de futuris) quia in posteris implenda erat utriusque benedictio.
marg.| Unde Chrysostomus Iacob et Esau non sunt potiti benedictione sibi facta ; sed ad nepotes exierunt ille benedictiones, ideo dicit de futuro, ipsi enim futuris potiti sunt. Invenimus enim Esau magis prosperantem, quam Iacob, qui in famulatu et periculis et insidiis vixit apud Laban, et etiam postmodum omni tempore. Unde et ipse dicit Gn. 47.b. Dies mei parvi et pernitiosi, Abraham etiam revera dives fuit sed cum tribulatione vixit, non est enim iustum non contribulari.
marg.| Et nota, quod in hoc, quod Isaac utrique et bono et malo filio benedixit, sed non consimili benedictione, significatur, quod et bonis Deus, et malis benedixit ; sed bonis dat benedictionem dextera, id est bona eterna ; malis autem dat benedictionem sinistra, id est bona temporalia.
marg.| Filiis enim concubinarum largitus est munera Abraham. Gn. 25.a. Mt. 5.g. Qui Solem suum facit oriri super bonos et malos : et pluit super iustos et iniustos. Item per idem significatur, quod qui veram fidem habet, bonis et malis et amicis et inimicis benedicit.
marg.| {h} Fide Iacob] etc. Hic ponit exemplum fidei Iacob dicens (Fide Iacob moriens) id est moriens in fide. Vel (Fide,) id est per fidem.
marg.| {i} Singulos filiorum Ioseph benedixit, sc.] Ephraim et Manasse singulis cancellatis manibus propriam benedictionem dedit. Gn. 48.c.
marg.| {k} Et adoravit fastigium virge eius] Nota, quod in Gn. 47.g. habetur secundum aliam litteram nostram. Adoravit Israel Deum conversus ad lectuli caput.
marg.| {7. 268rb} Ideo autem convertit se, quia caput lectuli erat ad orientem, ut dicit Augustinus Quod quidam codices habent. Adoravit super caput virge eius, id est Ioseph, vel in capite virge sue, id est virge proprie, non virge Ioseph. Et utrumque stare potest. Potuit enim senex habere virgam, ut in tali etate fieri solet, et innixus super eam adoravit Deum. Vel potest esse, quod virgam, sive sceptrum, quod Ioseph gerebat suscepit, donec iurasset ei de eo sepeliendo in terram Chanaam, et dum eam teneret post verba iurantis, nondum illa reddita, mox adoravit Deum. dicit ergo (Et adora.) Iacob erectus et incumbens (super fastigium virge eius,) id est super cacumen virge Ioseph. Idcirco autem super extremitatem virge adoravit, sicut dicit Chrysostomus ut non solum verbis, que futura erant, monstraret ; sed ut ipso opere ostenderet, quod debebat de Ephraim surgere Rex alius, adoravit in extremitatem virge eius. Hoc ipsum significabatur per hoc, quod fratres adoraverunt Ioseph. Gn. 42.b. Et similiter per somnium ipsius Ioseph. Gn. 37.b. Vel mystice [Adoravit super fastigium virge eius] id est super regnum Christi, id est pro regno Christi futuro in Gentibus, quod in illo significabatur, oravit. Item.
marg.| {l} Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit] ut as portarent ea in terram promissionis. Duo dicit Ioseph, scilicet per fidem credidisse et prophetasse profectionem de Egypto, in quo significatur redemptio fidelium a peccatis, quam Ioseph in hoc per fidem intelligebat, et ossium suorum deportationem mandasse, ut sepelirentur in sepulchro patrum suorum : quod voluit ; quia in ea terra previdit Christum nasciturum, ut ideo cum eo resurgeret.
marg.| Hec duo scilicet profectio de Egypto, et ossium mandatio habentur Gn. ult. d. Ubi dicitur. Locutus est Ioseph fratribus suis dicens. Post mortem meam visitabit Deus vos, et ascendere vos faciet de terra ista. Et postea dicit, Dominus visitabit vos, asportate vobiscum ossa mea. Sicut autem mandavit, ita factum est. Unde Ex. 13.d. Tulit Moyses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israel dicens. Visitabit vos Deus efferte vobiscum hinc ossa mea. Item Ios. ult. g. Ossa Ioseph, que tulerant filii Israel de Egypto sepelierunt in Sichem in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Emor patris Sichem. Item Sir. 49.d. Ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt.
marg.| Et nota fidem ipsius Ioseph ; quia sicut dicit Chrysostomus Que cura Ioseph fuit, solius fidei fuit, nihil enim promisit ei Deus, sed audierat promissa patribus facta, et non impleta ; credidit tamen, et non dixit : mihi viventi non dedit Deus, neque patri nec avo, atque talibus non dedit, numquid illis malis et pernitiosis dabitur ? sed fide nunc omnia et credit etiam in malis filiis patrum promissa implenda, ita ut de ossibus suis mandaret, et non solum ipse in se credidit, sed et alios ad fidem induxit. Poterat enim vivus rediisse in terram suam, si voluisset, vel portatus fuisset statim post mortem suam ; sicut pater eius.
marg.| Sed ideo mandavit, ut illi sperarent reditum, et dicerent : non hoc mandasset, nisi certus esset de reditu.
marg.| Moraliter autem Ioseph, qui omni tempore vite sue visus est in Egypto, sed mortuus vult efferri extra et sepeliri in sepulchro patrum, tales significat qui mundo vacant omni tempore, et vicina morte volunt relinquere mundum, imo post mortem tunc mundum relinquere volunt et dicunt.
marg.| Cum mortuus fuero vestias me cuculla, et porta me ad Abbatiam.
marg.| Peior est hic, quam Balaam, qui ait, Nm. 23.b. Moriatur anima mea morte Iustorum, et fiant novissima mea horum similia.
marg.| {m} Fide Moyses] etc. Hic ponit exemplum fidei parentum Moysi.
marg.| Positis enim exemplis de libro Genesi, ponit exempla de libro Exodi dicens [Fide Moyses natus, occultatus est] propter Pharaonem, sicut habetur. Ex. 2.a. Et hoc   [Fide] id est per fidem parentum suorum, qui credebant Deum facturum aliquid magni per eum, cum esset adeo elegantis forme, ut dicitur Ex. 2.a. Et hoc est, quod subdit.
marg.| {7. 268va}
marg.| {a} Eo quod vidissent] eum esse   [elegantem infantem] quia ab ortu fuit illi infusa magna gratia venustatis, non natura, sed dono Dei. Chrysostomus Visus eos ad fidem traxit : Non enim erat hoc nature, sed gratie. Unde et Thermut, scilicet filia Pharaonis miserta est eius.
marg.| {b} Et non timuerunt Regis edictum] quod erat tale. Ex. 1.d. Quicquid masculini sexus natus fuerit, in flumen proiicite. Item in eodem capitulo Si masculus natus fuerit interficite illum ; si femina, servate. Sed quidem, quod dicit : Non timuerunt Regis edictum. Dicitur enim Ex. 2.a. Quod cum celare non possent, exposuerunt eum in carecto ripe et abierunt. Non timuerunt Regis edictum, id est pro timore edicti eius non submerserunt puerum in flumine, sed Deo committentes eius custodiam, in quem fidem habebant, eum in carecto ripe exposuerunt. Sequitur.
marg.| {c} Fide Moyses] etc. Hic ponit exemplum fidei Moysi, qui per fidem aulam regiam dimisit, et pro nihilo reputavit Ac si dicat ad istos Hebreos, quibus loquebatur : nullus vestrum dimisit aulas regias, nec esse Regis filium pro fide contempsit, sicut Moyses. Et hoc est, quod dicit   [Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filie Pharaonis] adoptivum, id est facto ostendit, quod non curabat de eius filiatione, vel adoptione. Et hoc quia fidem habebat de Dei promissione. Vel,   [Fide grandis effectus] id est per fidem animosus factus.
marg.| {d} Negavit] etc. Ex. 2.b. Adultum tradidit filie Pharaonis, que adoptavit eum in locum filii. Et postea subditur, Postquam autem creaverat Moyses egressus est ad fratres suos : et vidit afflictionem eorum : et virum Egyptium percutientem quemdam de Hebreis fratribus suis, cumque circumspexisset huc, atque illuc, et nullum adesse vidisset percussum Egyptium abscondit sabulo. Sic ergo fecit, negavit se esse Egyptium et ostendit se esse Hebreum. Unde Act. 7.c. Existimabat autem intelligere fratres suos, quod Deus per manum suam daret salutem ipsis.
marg.| {e} Magis eligens affigi cum populo Dei, quam temporalis peccati] id est transitorii.
marg.| {f} Habere iucunditatem] Chrysostomus Peccatum dixit nolle aliis affligi. Prv. 16.c. Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. Ps. 18. Elegi abiectus esse in domo Dei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Prv. 17.b. Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
marg.| {g} Maiores divitias estimans thesauro Egyptiorum improperium Christi] id est quod pateretur pro Christo, vel quod sustineret in figura Christi, id est maius bonum existimavit esse ferre improperium pro Christo, vel in similitudine Christi, quam affluere delitiis, vel divitiis Egypti. Mt. 5.a. Beati eritis, cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos mentientes propter me. Gaudete et exultate ; quoniam merces vestra copiosa est in celis. Item Lc. 6.d. Beati eritis, cum vos oderint homines et exprobraverint, etc. Sic iste Moyses per fidem invisibilium elegit hoc modo esse beatus, ut in presenti sustineret afflictionem. Is. ult. b. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abiicientes propter nomen meum ; glorificetur Dominus ; et videbimus in letitia vestra : ipsi enim confundentur.
marg.| Nota, quod hic dicit Moysen per fidem tria negasse. Honorem regni ; quia negavit se filium filie Pharaonis, contra superbiam. Item iucunditatem, sive voluptatem peccati, contra gulam et luxuriam. Unde dicit [Magis eligens affligi cum populo Dei] etc. Item divitias Egypti, contra avaritiam.
marg.| Unde dicit [Maiores divitias estimans] etc. Fides enim vincit omnia ista, Diabolicam, scilicet superbiam. Unde 1Pt. 5.b. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit, querens quem devoret, cui resistite fortes in fide. Item carnalem concupiscentiam. Eph. 5. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Tela sunt carnis fomenta. Item fides vincit mundanam avaritiam.
marg.| Unde 1Io. 5.a. Hec est victoria, que vincit mundum, fides vestra.
marg.| {h} Aspiciebat enim] quasi ideo negavit regiam adoptionem peccati iucunditatem, Egypti locupletationem, quia   [aspiciebat in remunerationem] ad quam ibat, ut consideratio premii minueret vim flagelli. Sed quam remunerationem {7. 268vb} expectabat ? Ille, qui dicit Gn. 15.a. Ego protector tuus et merces tua magna nimis. Ps. 118. Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes propter retributionem supr. eod. b. Accedentem credere oportet, quia est, et quia inquirentibus se remunerator sit. Sequitur de eodem Moyse. Moyses.
marg.| {i} Fide reliquit Egyptum] postquam occiderat Egyptium.
marg.| {k} Non veritus animositatem Regis] id est furorem ipsius non timuit, id est non ex timore Egyptum reliquit Timuit quidem quodam naturali timore, sicut dicitur Ex. 2.c. Timuit Moyses, et ait. Quomodo palam factum est verbum istud, etc. Sed timor ille non coegit eum de Egypto exire ; imo fuga eius non timoris erat, sed cautele, et discretionis ; quia volens se ad opus Dei servare, ad eos, cessit et nolens Deum tentare.
marg.| Sancti enim, ut dicitur in Glossa quamdiu habent, quid faciant, non debent tentare Deum ; sed credere. Unde illud. Mt. 10.c.
marg.| Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Chr. Furatus est seipsum Egyptiis : et fuga salutem negotiatus est.
marg.| Diabolicum enim est inaniter et vane iniicere se in pericula, et tentare, si salvat Dominus :
marg.| Unde Mt. 4.a. Si filius Dei es, mitte te deorsum, etc. Vel aliter.
marg.| {i} Fide reliquit Egyptum] educens filios Israel, Ductor enim fuit eorum.
marg.| {k} Non veritus animositatem Regis] id est furorem Pharaonis, qui ei comminabantur. Unde Ex. 10.g. Dicit Pharao ad Moysen.
marg.| Recede a me, cave, ne ultra videas faciem meam : quacumque die apparueris mihi, morieris.
marg.| Sed Moyses per fidem minas eius contempsit. Talem enim decebat esse eum, qui dux erat populi futurus. Eccl. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte expavescas faciem potentis, ut ponas scandalum in agilitate tua.
marg.| {l} Invisibilem] et ideo non timuit, quia   [Invisibilem] id est quem non videbat.
marg.| {m} Tamquam videns] ac si videret sustinuit. Et dicit Chrysostomus Si prevideamus Deum in intellectu, semper in memoria omnia leviter feremus. Si enim alicuius amici nostri memoria mentem erigit, et dilectionem affert ; qui eum, qui vere dilexit nos, in mente habet, quid, inquam, triste sentiet ; quid terribile, vel periculosum timebit ? Eccl. 2.a. Sustine, sustentationes Dei coniungere Deo : et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
marg.| {n} Fide celebravit pascha] id est Agnum paschalem celebriter fecit occidi, et comedi, vel, id est diem illum sive vesperam illam, in qua occisus est Agnus celebrem dixit.
marg.| Et hoc fecit [fide] quia sic credidit populum salvandum, et illos a Pharaone, et nos a Diabolo. Chrysostomus De fide disputans reminiscitur tibi, cuius veritatem habemus.   [Et celebravit] id est celebriter fecit.
marg.| {p} Sanguinis effusionem] id est sanguinis effusi unctionem, vel unctionem, quia superliminare domorum, et duos postes fecit aspergi sanguine {7. 269ra} Δ agni. Ex. 12.d. Ad quid autem hoc fecerit.
marg.| {a} Ne qui vastabat primitiva] id est primogenita Egyptiorum.
marg.| {b} Tangeret eos] Angelus, scilicet, percutiens. Ex. 12.d. Cum viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste transcendet ostium domus, et non permittet percussorem ingredi, vel ledere, in quo notatur, quod qui superliminare domus, id est synderesis, et utrique posti anime, scilicet, intellectus, et affectus si retineret vestigia passionis Christi, qui est Agnus immaculatus, evadet a percussione, et lesione Diaboli. Ez. 9.b. Signa Tau super frontes virorum dolentium, et gementium. Chrysostomus Si sanguis agnelli in mediis postibus a tanta strage servavit Iudeos, multo magis sanguis Christi salvabit nos, non postibus, sed animabus inunctis.
marg.| Dixit Moyses ungite, et unxerunt, et confisi sunt, vos autem ipsius Agni sanguinem habentes, non confiditis, non vastatur profunda voce, qui hoc munitur sacrificio. Sap. 18.c. Dum quietum silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, exiliens de celo a regalibus sedibus venit durus bellator in mediam exterminii terram prosiliit gladius acutus insimulatum tuum imperium portans, et stans replevit omnia morte, et ad celum attingebat stans in terra. Chrysostomus Timuit sanguinem Angelus : noverat enim cuius erat Apostolus, horruit dominicam mortem excogitans.
marg.| Et est argumentum, quod bonus fuit Angelus, quod etiam videtur per illud. Act. 7.e. Hunc Deus Principem, et Redemptorem misit cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo, hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Egypti.
marg.| Item sup. 1.b. Qui facit Angelos suos spiritus et ministros. Ibi dicit Glossa Gregorii : Ad exterminium mittit Dominus Angelos suos ut in Sodomam.
marg.| Item Is. 37.g. Egressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octogintaquinque millia. Et videtur, quod hic, ibi exterminator fuit bonus Angelus. Unde Is. 10.a. Dicitur. Erit lumen Israel in igne, et sanctus eius in flamma. Ibi dicit Glossa id est Angelus, qui succendet eos qui Iudeis custodiendis deputatus est. Contra in Ps. 77. Ubi loquitur de interfectione Egyptiorum ad litteram dicit. Immissionem per Angelos malos viam fecit semite ire sue, et non pepercit a morte animarum eorum. Item Ez. 30.d. Dissipabo terram, et ponam in manus aliorum. Glossa id est Demonum. Non enim boni Angeli, sed mali tortores sunt. Solutio : Communiter dicitur, quod malus Angelus fuit exterminator Egypti, sed postea misit Dominus bonum Angelum, qui prohibuit malos simul cum Egyptiis exterminare Iudeos. Et de illo dicitur in libro Sapientie quod attingebat usque ad celum. Et de eodem agitur. Act. 7.d. Sed Ps. videtur, quod fuerit bonus Angelus. Et quod dicit Glossa quod boni Angeli non sunt tortores, sed ultores malorum, ut patet in Sodomitis, et in exercitu Sennacherib.
prol.| lava.
Numérotation du verset Hbr. 11, moraliter 
marg.| Nota quod dicit {n} Fide celebravit Pascha] Pascha interpretatur transitus ; quia qui fidem habet in transitu est. Transit enim de peccato ad penitentiam, ut ad gratiam.
marg.| Fide enim purificatur cor a peccato. Act. 15.c. Fide purificans corda eorum. Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Et dicit.
marg.| {o} Celebravit] quia cum gaudio debet homo peccatum relinquere, et penitentiam assumere et peragere. Secundum illud Mt. 6.c. Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam
marg.| {p} Et sanguinis effusionem] in confessione debet totus sanguis effundi, ut iam homo exsanguis efficiatur omnino ; et sic moriatur peccato. Vel sanguis effusio est carnis maceratio, et lacrimarum inundatio.
marg.| Et nota, quod sanguis, id est peccati vestigium debet remanere in superliminari ; id est in ratione que peccati memoriam habeat ad intelligentiam et humiliationem, et in utroque poste in concupiscibili per odium ipsius * peccati.
marg.| {a} Sequitur Ne qui vastabat primitiva, tangeret eos] Qui enim semper habet peccatum in memoria ad humiliationem, ad odium, et detestationem, Diabolus, qui primitiva, id est bone conversationis initia vult vastare, si habet super eum potestatem. Am. 7.a. Ostendit mihi Dominus, et ecce fictor locuste in principio germinantium se. rotini imbris. Fictor locuste est Diabolus suggestor inanis glorie, qui dicitur locusta, quia in altum salit, et cito ruit. Iste fictor locuste venit in principio germinantium serotini imbris, id est in principio bonorum operum tentat de inani gloria, que bona opera dicuntur germinantia serotini imbris, quia imber gratie, et lacrimarum, sero, id est latenter adveniens, et animam imbuens facit ipsa opera virere, et crescere, et pullulare, nisi adveniat fictor locuste. Ex. 9.g. Triticum et far non sunt lesa, quia serotina erant.
marg.| {c} Sequitur : Fide transierunt mare rubrum] Continuatio. Supra posuit exempla magnorum sanctorum Patrum, ne ergo dominentur isti, et non possumus esse sicut illi sancti, ideo dicit hic de toto populo, quod transierunt mare, non ratione, sed fide, quia si crediderunt Deo iubenti, nec transirent, et promittenti, quod sic Egyptios evaderent.
marg.| {7. 269rb} {e} Tamquam per aridam terram] id est sine offensione, et submersione sua quasi transirent per tritam terram. Unde Ex. 14.g. Ingressi filii Israel per medium sicci maris. Hab. 3.d. Viam fecisti in mare equis tuis in luto aquarum multarum, id est ubi prius erat lutum. Sap. 10.d. Transtulit illos per mare rubrum, et transierunt per aquam nimiam.
marg.| Item Sap. 19.b. Aqua, que ante erat, apparuit arida, et in mari via sine impedimento. Et ne videretur hoc casu factum fuisse, et non fide, vel ne videretur phantasia fuisse, addit.
marg.| {f} Quod experti Egypti] id est cuius rei experientiam sumentes Egyptii.
marg.| {g} Devorati sunt] id est submersi sub aquis. Involvit enim eos Dominus in mediis fluctibus, ut dicitur Ex. 14.g. Sed quid experti sunt Egyptii. Responsio. Experti sunt per propriam submersionem, quam per infidelitatem inierant quod filii Israel per fidem a submersione liberati sunt.
marg.| Unde ipsi dixerunt. Ex. 14.f. Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
marg.| Vel quod quasi mare experti Egyptii, id est cuius efficaciam, et sevitiam experti devorati sunt ab ipso mari revertente super eos. Ex. 14.f. Revertantur aque ad Egyptios super currus, etc.
marg.| {d} Mare rubrum] mystice est Baptismus, qui dicitur mare propter peccatorum ablutionem, rubrum propter dominicam passionem, a qua traxit efficaciam Baptismus. In hoc salvantur Hebrei, id est fideles, sed Egyptii, id est Demones, vel vitia submerguntur. Vel mare est mundus, quia tumet superbia, livet invidia, spumat luxuria. Rubrum autem propter crudelitatem, vel peccatorum multiplicitatem. Ps. 103. Hoc mare magnum et spatiosum, etc. Hoc mare possunt transire fideles.
marg.| Sed miraculum est, quod homo evadit de tam periculoso mari, id est mundo.
marg.| Sed nota, quod virga discipline, et ventus gratie hoc mare fidelibus reddit meabile, sicut habetur. Ex. 14.
marg.| {h} Sequitur : Fide muri Iericho corruerunt] completo   [circuitu dierum septem] A Levitis Arcam Domini portantibus, et eneis tubis clangentibus. Ios. 6.b. Cumque septimo circuitu clangerent buccinis Sacerdotes, dixit Iosue ad omnem populum : Vociferamini. Et postea subditur. Vociferante populo, et clangentibus tubis, muri Iericho corruerunt. Nota tamen quod non propter clamorem corruerunt, sed propter clamantium fidem, ad litteram. Vel ad clamorem Domini dicuntur muri Iericho corruisse, id est defensores muri, sic obstacula mundi cadunt ad voces fidelium Predicatorum, tunc si intensus sit clamor, et continuus, scilicet, per septem dies, id est in hoc presenti tempore. Vel septem circuitus Iericho sunt septem mundi considerationes. Prima consideratio est brevitatis. Secunda mutabilitatis. Tertia fidelitatis. Quarta dolositatis. Quinta malignitatis. Sexta quod tibi adversatur. Septima quod tibi imitatur. Post has considerationes corruunt multi Iericho, id est amor ditandi, timor depauperandi, pudor contemnendi. Post ruinam Iericho possidetur Iesus. Hoc est, quod dicitur. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum.
marg.| {i} Fide Raab] Hic ponit exemplum de meretrice, que tantam fidem habuit, ut se, et domum suam salvaret, quasi dicat, erubescite, si meretrices vos superant in fidei virtute. Mt. 21.c. Publicani, et meretrices precedent vos in regno Dei. Is. 22.a. Erubesce, Sidon, ait mare. Dicit ergo :   [Fide Raab meretrix non periit] quamvis esset per fidem meretrix, a periculo mortis evasit, et ita non periit.
marg.| {k} Cum incredulis] scilicet, cum viris Iericho. Sed quomodo per fidem. Quia, scilicet, docta ab exploratoribus fidem credidit Deum potentem ad dandum Iudeis terram illam, cui non dixit apud se, ego cum multis ero, et in eis numquid sapientior sum viris prudentibus, qui non credunt et ego credo.
marg.| Sed credidit civitatem, et Deum potentem eam subvertere. Unde dixit. Ios. 2.c. Dominus Deus vester ipse est Dominus in celo sursum, et in terra deorsum.
marg.| Sed quia probatio fidei est operatio, quia fides sine operibus mortua est. Iac. cap. 2.d. Ideo subditur.
marg.| {l} Excipiens exploratores cum pace] Ios. cap. 2.b. Ipsa ascendere fecit eos in solarium domus sue, operuitque eos stipula lini.
marg.| Exploratores autem duo, quos recipere debemus, sunt Predicatores duorum Testamentorum. Vel gemina dilectione Dei, et proximi pollentes, quos recipere debemus, doctrine eorum per fidem consentiendo, preceptis obtemperando, et in necessitatibus eorum ipsius subveniendo, per illud. Mt. cap. 10.d. Qui vos recipit, me recipit. {7. 269va} Rm. 12.c. Hospitalitatem sectantes, inf. 13.a. Per hanc enim quidam placuerunt Angelis hospitio receptis. Angeli Domini sunt Predicatores, qui missi sunt ab eo ad explorandum, et considerandum infirmiora terre, id est ad investigandum secreta peccata, et infirmitates peccatoris in confessione, ut sic videant quomodo Dominus ad cor peccatoris aditum valeat habere. Gn. 42.b. Exploratores estis, ut videatis infirmiora terre, venistis. Vel duo exploratores sunt due animi affectiones spes et timor. Timor explorat penas inferni, secundum illud. Is. 38.b. Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Spes autem gaudia Paradisi secundum illud. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus. Ps. 138. Si ascendero in celum, per spem, scilicet, tu illic es, propter penitentiam, si descendero ad infernum, per timorem, scilicet, ades per iustitiam, scilicet. In celo invenitur remunerator prius, in inferno iustus punitor. Istos exploratores, qui recipit et conservat, salvat animam suam.
marg.| Sed oportet, ut non eos exterius prodat per ostensionem, sed sub stipula lini abscondat, que est aspera, id est sub penitentia.
marg.| {a} Sequitur : Et quid adhuc dicam] Chrysostomus Memoriam faciens de meretrice, et erubescere eos faciens per qualitatem persone non amplas dilatat historias, sed transcurrit valde prudenter satietatem fugiens, et densitatem ledens, neque omnino siluit, neque dicens molestavit. Cum enim quis fortiter certaverit in oratione ; id est predicaverit, si immoratur decertans, pigrum facit auditorem, et largitionis, id est vane glorie accipit opinionem. Dicit ergo :   [Et quid adhuc dicam] quasi dicat multa dixi exempla fidei, sed si volo singula persequi, que fide facta sunt, quasi infinita sunt.
marg.| {b} Deficiet enim me tempus] huius Epistole. Tempus, quod competit Epistole, non epistolaris angustia evagari longius patitur, ut dicit Hier. Vel   [tempus] vite   [enarrantem de Gedeon] qualiter accepto signo velleris a Domino ivit contra Madianitas cum trecentis viris. Iud. 6.b. quam cum Gedeon excuteret, atque purgaret triticum in torculari, ut fugeret Madiam, apparuit ei Angelus Domini, et ait, Dominus tecum, virorum fortissime, etc.
marg.| {c} Barach] quomodo exhortationem uxoris sue, que erat Prophetissa, ascendit super Sisaram. Iud. 4.a. Misit Delbora et vocavit Albinoem de cede Nephtalim, et dixit ad eum. Precipit tibi Dominus Deus Israel, vade, et duc exercitum in montem Thabor, etc.
marg.| {d} Samson] quomodo afflixit vehementer Philisteos, ut habetur. Iud. 13.14.15.16. Quomodo nativitas predicta est ab Angelo. Iud. 13.b. Ecce concipies, et paries filium, cave ne vinum bibas, aut siceram, nec aliquo vescaris immundo eritque puer Nazareus.
marg.| {e} Iephte] quomodo per fidem Deo iuvante hostes superavit. Iud. 11.a. Fuit in illo tempore Iephte Galaadites vis fortis, atque pugnator filius meretricis, qui natus est de Galaad ; etc.
marg.| {f} David] qui per fidem superavit Goliam 1Rg. 17.f. Dixit David ad Philisteum. Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo, ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel.
marg.| {g} Samuel] et aliis   [Prophetis] Elia, et Eliseo, Nathan, Gad, Osee, Isaia, etc.
marg.| {h} Qui per fidem] etc. Gedeon enim vicit Reges quatuor, Oreb ; et Zeb, et Zebee, et Salmana.
marg.| Item Iosue devicit triginta Unum Reges. Ios. 12.c. David etiam multos, 2Rg. 8. Samuel vicit Agag Regem, et occidit Amalech, 1Rg. 15. Dicit ergo :
marg.| {h} Qui per fidem vicerunt regna] contraria, et rebellantia.
marg.| {i} Operati sunt] Sed contra sup. eod. Iuxta fidem omnes illi defuncti sunt non acceptis repromissionibus. Solutio : Ideo loquitur de Abraham, Isaac, et Iacob, qui terram promissam {7. 269vb} non possederunt in se, sed in suo semine. Unde isti filii eorum, de quibus loquitur, adepti sunt illas promissiones patribus ante factas.
marg.| Item David accepit de successione regni promissionem et illam adeptus est 3Rg. 1.g. Adoravit Rex in lectulo suo, et insuper hec locutus est. Benedictus sanctus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis.
marg.| Moraliter autem istud exponitur de Sanctis, maxime de Martyribus, de quibus dicitur. Sancti per fidem vicerunt regna, etc. In quo notantur tria.
marg.| Primum contra superbiam, secundum contra lasciviam carnis, et voluptatem, tertium est contra temporalium rerum accumulationem.
marg.| {h} Per fidem] enim   [vicerunt regna] id est regnorum et prelationum presumptuosam ambitionem, contra superbos ; qui appetunt regnare, et dominari.
marg.| {i} Operati sunt iustitiam] carnem propriam iustificando et puniendo per ipsius macerationem contra voluptuosos.
marg.| {k} Adepti sunt repromissiones] id est divitias celestes non terrenas, contra avaros, et cupidos, qui non promissiones hereditabunt, sed comminationes. Iac. 1.b. Beatus vir, qui suffert tentationes, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vite, quam repromisit Dominus diligentibus se. Non dicit sua, sed se. Vel sic.
marg.| {h} Per fidem vicerunt regna] mundi, carnis, Diaboli, omnia peccata, scilicet, cupiditatem mundi, voluptatem carnis, vanitatem, id est superbiam, quod proles Diaboli detestando, vel declinando, ne regnet. Secundum illud. Rm. 6.b. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius.
marg.| {i} Operati sunt iustitiam] bona opera exequendo, ut non tantum declinetur peccatum, sed bonum exerceatur. Unde signanter dicit.   [Operati sunt iustitiam] non dicit locuti, vel audientes, sed operantes. Rm. 2.b. Factores legis, non auditores iustificabuntur. Hodie multi sunt auditores, vel loquentes, sed pauci sunt operantes. Mt. 9.d. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Ps. 118. Feci iudicium, et iustitiam. Non dicit. Dixi iustitiam, sed feci iudicium et iustitiam, et ideo non tradas me calumniantibus me. Ier. 22.d. Pater tuus fecit iudicium, et iustitiam tunc, cum bene erat ei. Operationem enim iustitie sequitur retributio glorie. Unde sequitur.
marg.| {k} Adepti sunt repromissiones] id est ea, que promittebantur. Sequitur de Sanctis veteris Testamenti, de quibus prosequitur Apostolus hic ad litteram, ut exemplum fidei conferat istis, quibus loquitur. Dicit ergo :
marg.| {l} Obturaverunt ora] quia non tantum homines vicerunt, sed etiam bestias quia   [Obturaverunt ora leonum] ut Dn. 6.e. et 14.f. Et ponitur plurale pro singulari. Simile inf. eod. a. Lapidati sunt, secti sunt. Loquitur enim de Isaia tantum, qui sectus est. Item habetur in Ps. 2. Astiterunt Reges terre, et Principes convenerunt in unum. Nam Reges dicit hic pro Herode, et Principes pro Pilato, sicut dicitur Act. 4.f. Convenerunt vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem genuisti, Herodes, et Pontius Pilatus cum gentibus, et populis Israel facere, que manus tua et consilium tuum fieri docuerunt.
marg.| {m} Extinxerunt impetum ignis] ut tres pueri missi in fornace. Dn. 3.c.
marg.| {n} Effugaverunt aciem gladii] id est exercitum accinctum gladio, ut Iosue, qui triginta unum Reges vicit Ios. 12.g. David et multi alii.
marg.| {o} Convaluerunt de infirmitate] ut Ezechias. Is. 39. Et Iob. ult. d. Vel secundum Chrysostomum Imbecillitate facti sunt fortes. De captivitate enim Babylonis reversi sunt. Fortes facti sunt, in bello Iosue successor Moysi in populis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem Electorum Dei expugnare insurgentes hostes. Et similiter Iudas Machabeus, de quo dicitur 1Mcc. 3.a. Induit se Iudas lorica, sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in preliis, et protegebat castra gladio suo, similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.
marg.| {p} Castra verterunt exterorum] quia hostes suos sepe verterunt in fugam. Unde dicitur de Gedeone. Iud. cap. 7.d. Venit panis subcinericius in castra Madiam, cumque pervenisset ab tabernaculum, percussit illud atque subvertit.
marg.| {q} Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos] id est mortuos de suis venientes de resurrectione, id est resuscitatos, sicut factum est per Eliam 3Rg. 17.d. Eliseum 4Rg. 4.f.
marg.| {r} Alii autem] Ecce supra dictum est, quanta per fidem fecerunt antiqui patres, modo quanta pro fide passi sunt, ut sic per miraculorum operationes invitet eos ad sustinendas {7. 270ra} passiones, quasi dicat, antiqui Patres non tantum per fidem fecerunt magna, sed etiam pro fide passi sunt dura tormenta.
marg.| Unde dicit. [Alii autem distenti sunt] in equuleis, et diversis tormentis.
marg.| Unde Mac. 1.g.d. Et mulieres, que circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum verbum Regis Antiochi et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos earum. Ecce quomodo distendebantur. Item 2. Mt. 7. De septem fratribus. Chrysostomus habet sic. Alii autem tympanizati sunt, id est ligno percussi, vel tympanismus dicitur decollatio.
marg.| {a} Non suscipientes redemptionem] id est evasionem presentem de manu inimicorum.
marg.| {b} Ut meliorem invenirent resurrectionem] id est vitam eternam, que melior est, quam vita temporalis, vel voluptas carnalis, que resurrectio dabitur contemptoribus istius presentis prosperitatis. Unde Io. 12.d. Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodit eam. Sed nota quod multi presentem redemptionem, et inventam suscipiunt, moventes a se quantum possunt obligationes et necessitates, et infirmitates carnis, famem, et sitim, frigus et calorem, tribulationes, et tentationes, quia non sperant sibi futuram resurrectionem ad vitam, dicentes illud. Is. 12.d. Comedamus, et bibamus cras enim moriemur. Et illud Sap. 2.b. Venite, et fruamur bonis, que sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vel.
marg.| {a} Non suscipientes] etc. presentem   [ut meliorem invenirent] id est ut tanto maiorem, et meliorem resurrectionem haberent in futuro, quanto magis paterentur in presenti pro Deo, delectabilior est quies, sed multo delectabilior est post laborem, sicut dicit beatus Bernardus : Ideo Sancti eligunt pati in presenti, et in futuro iucundari. Chrysostomus Propter quid, cum Sancti possent vivere, noluerunt. Nonne quia meliorem vitam expectabant, et qui alios sustentaverunt, ipsi egerunt. Hic autem mihi videtur loqui de Ioanne, et Iacobo, qui tympanizati sunt, id est decollati. De Ioannis decollatione habetur. Mc. 6.c. Et de Iacobo habetur. Act. 12.a.
marg.| {c} Alii vero ludibria] etc. quia illudebantur ad confusionem, et flagellabantur ad dolorem 1Cor. 4.b. Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus. Mundo ad derisionem. Angelis ad congratulationem, hominibus ad animationem, et imitationem.
marg.| {d} Insuper] etc. experti sunt, scilicet. Per hoc autem, quod dicit   [insuper] notat hoc in eisdem personis. De Ieremia autem certum est, quod fuit vinculatus et in carcerem positus. Ier. 38.b. Tulerunt Ieremiam proiecerunt eum in lacum Melchie filii Amalech, qui erat in vestibulo carceris, et submiserunt Ieremiam in funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum.
marg.| Item Micheas in carcerem missus est, sicut habetur 3Rg. ult. e.
marg.| {e} Lapidati sunt] Glossa Ut Ieremias in Egypto, et Ezechiel in Babylone. Hoc non habetur in textu, sed traditio antiqua est, quod Iudei interfecerunt eum lapidibus, quos absconderat sub muro latericio in porta domus Pharaonis in taphnis, quibus lapidibus obsidionem Memphis futuram significabat, et Iudeorum, qui in ea erant, destructionem. De Ezechiele etiam dicit Epiphanius, quod cum transgressores legis argueret, et precipue quosdam de tribu Dan, et Gad, illi exacerbati sunt in eum, et distraxerunt equis per crepidines saxorum, et exacerbaverunt eum. Non ergo fuit lapidatus proprie, sed quia per rupes, et saxa distractus interiit, quia hoc satis lapidationi equivalet, ideo exemplum de hoc ponitur.
marg.| Item Zacharias lapidatus est 2. Par. 24.f. Qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta imperium Regis. Unde Mt. 23.d. Ierusalem, Ierusalem, Ierusalem, que occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt. Act. 7.g. Lapidaverunt Stephanum invocantem, et dicentem, Domine Iesu Christe, suscipe spiritum meum.
marg.| {f} Secti sunt] ut Isaias, quem Manasses secuit serra lignea, ut tradunt Hebrei.
marg.| {g} Tentati sunt] blanditiis, et promissionibus, sicut Eleazarus 2Mcc. 6.d.
marg.| {h} In occisione gladii] id est gladio facto,   [mortui sunt] {7. 270rb} ut Urias 2Rg. 11.c. Et Iosias 2. Par. 35. et 4Rg. 23.f. Chrysostomus Quid est, o Paule, quod supra eos laudas, qui effugerunt ora cultri sup. eod. Effugaverunt aciem gladii, modo autem eos admiraris, quasi non effugerint, sed in occisione cultri mortui sunt. Utique ita docuit, hoc quidem laudabile, scilicet pati familiare Christo, illud vero, quod typus futuri erat.
marg.| Duo enim sunt mirabilia, quia is perfecit magna, et quia patitur magna. Deinde subdit alia antiquorum patientie exempla dicens.
marg.| {i} Circumierunt] multa loca mundi in   [melotis] quasi dicat, ita pauperes fuerunt, et abiecti, quod nec vestem, nec habitationem habuerunt Chrysostomus Superabundantia tribulationis hic exprimitur, quod neque vestimentum habuerunt, neque civitatem, nec domum. Ideo dicit.   [Circumierunt in melotis] Secundum illud. Mt. 8.c. Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Melota autem, ut dicit Glossa Vestis est de pilis camelorum. Vel melius est, animal, quod et Taxus dicitur, cuius pellis melota dicitur, et est valde hispida.
marg.| {k} In pellibus caprinis] ut Elias, et alii habuerunt 4Rg. 1.b. Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Chrysostomus Elias pauper fuit, preter melotem nihil habuit, id est preter vestem. Mt. 3.a. Ioannes habebat indumentum de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos suos.
marg.| {l} Egentes angustiati afflicti] Egentes necessariis   [angustiati] curis animi,   [afflicti] laboribus corporis. Egestas contra divitiarum accumulationem 2Cor. 6.b. Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
marg.| Item 2Cor. 11.b. Cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui. Angustia autem contra presumptionem, et elevationem. Meror enim in corde iusti humiliabit eum, ut dicitur. Prv. 12.d. Is. 26.c. Domine, in angustia requisierunt te.
marg.| Item afflictio exterior contra lasciviam carnis 2Cor. 11.f. Et in labore, et erumna, in vigiliis multis, in frigore, et nuditate, in fame, et siti, et ieiuniis multis.
marg.| {m} Quibus] id est quorum conversatione.
marg.| {n} Dignus non erat mundus] Et ideo cito sublati sunt de mundo, ubi tribulabantur. Prv. 11.b. iustus de angustia liberatus est, ut non tradatur impius pro eo. Is. 57.a. Iustus periit, et non est, qui recogitet in corde suo, et viri misericordie colliguntur, quia non est, qui intelligat. Gregorius in Pastorali. Militia remanentium in mundo meretur, ut hi, qui prodesse poterant, festine subtrahantur.
marg.| Vel, [Quibus dignus non erat mundus] id est qui mundum, id est mundanam prosperitatem non reputabant dignam, ut eam amarent, et in ea sisterent. Phil. c.3.b. Omnia arbitror, stercora, ut Christum lucrifaciam. Gal. 6.d. Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Quod beatus Bernardus sic exponit : Mihi mundus crucifixus est, id est ea reputatione, qui enim rapitur ad celestia. Crux illi est esse. Chrysostomus Mundus inheret, et his adherent, qui mundo crux esse videntur.
marg.| {o} Sequitur : In solitudinibus errantes] ut Mathathias, et sequaces eius 1Mcc. 2.d. Tunc descenderunt multi querentes iudicium et iustitiam in desertum. Item 2Mcc. 5.d. Iudas autem Machabeus ; qui decimus fuit, secessit in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus agebat cum suis, et feni cibo vescentes demorabantur ne participes fierent coinquinationis. Item Elias, et filii Prophetarum sub Iezabel 3Rg. 19.a. Et David sub persecutione Saul solitudines petiit. Unde 1Rg. 23.b. Egressi de Ceila huc, atque illuc vagabantur incerti.
marg.| {p} In montibus] sicut David quem persecutus est Saul perscrutans eum in montibus, et in speluncis.
marg.| Unde 1Rg. 23.d. Quia si in terra se obstruxerit, perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda.
marg.| Item in eodem d. Ibat autem Saul, et viri eius ad latus montis ex parte una, etc.
marg.| {q} Et speluncis] etc. 1Rg. 24.a. David et viri eius in interiori parte spelunce latebant. Item de Elia dicitur 3Rg. 19. Cumque venisset illuc mansit in spelunca. Et nota, quod spelunce sunt, que naturales sunt, caverne autem que aliquo casu fiunt.
marg.| {r} Et hi omnes] quasi tanta per fidem passi sunt, et tamen hi omnes.
marg.| {s} Testimonio fidei probati] id est probi inventi. Et hoc {7. 270va} per fidem testimonium perhibentem eorum probitati. Fides enim testimonium perhibet de homine sup. eod. In hac tamen non consecuti sunt quod fides de his perhibuit, et licet tanti fuerint.
marg.| {a} Non acceperunt repromissionem] id est plenam corporis et anime retributionem, id est duas stolas etsi singulas.
marg.| Vel (Testimonio fidei probati) id est in operibus et passionibus, que testimonium perhibent fidei eorum, quando, scilicet, per fidem magna operantur, quia fides sine operibus mortua est. Iac. 2.d. Et pro fide dura et gravia patiuntur. Testimonium autem fidei probat hominem quia per operationes et passiones probatus redditur. Unde signanter dicit. [Testimonio fidei probati] Prv. 17.a. Sicut igne probatur argentum, et aurum camino, ita corda probat Deus. Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis. Petr. 1.b. Modicum nunc oportet contristari in variis tribulationibus ut probatio vestre fidei multo pretiosior sit auro quod per ignem probatur. Et licet illi probati fuerint.   [Non] tamen   [acceperunt repromissionem] id est duas stolas, etsi singulas.
marg.| {b} Deo pro nobis] etc. id est in beatitudine proficerentur ut sic omnium consummatio fidelium simul fiat, et in communi gaudio omnium maius fiat gaudium singulorum. Chrysostomus Non illis iniuriam fecit, sed nos honoravit. Si unum corpus sumus, maior fiet corpori delectatio, cum membra in commune coronantur et non secundum partem. Etenim sancti non solum letantur in propriis bonis sed aliorum. Io. 16.e. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit. Tunc erit gaudium plenum, quando impletus erit numerus Electorum.
marg.| Et nota, quod corpora, sicut simul sunt in materia, ita simul resurgunt Sir. 18.a. Qui vivit in eternum, creavit omnia simul. Anime vero sicut sigillatim creantur, ita sigillatim salvantur. Ps. 32. Qui finxit sigillatim corda eorum. Apc. 6.c. Date sunt eis singule stole, et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi. Chr. Loquitur Dominus, sicut pater filiis suis volentibus manducare, et dicit expectate, donec veniant fratres vestri, qui cito veniet, 2Pt. 3.b. Mille anni apud Dominum sicut unus dies. Et infra dicit.
marg.| Nota, quod non dixit : ut non sine nobis coronarentur, sed non sine nobis perficerentur, vel consummarentur. Iam enim licet in curia celesti habeant coronam, sed non perfectam habent retributionem sive confirmatam, unde habent primum ferculum, sed expectant nos ad secundum, nec habebunt illud, donec venerimus, sicut consuetudo est, quod non datur secundum ferculum, donec venerint omnes invitati Ps. 141. Me expectant Iusti donec retribuas mihi. Augustinus Christus et concives nostri extensis brachiis cum canticis nos expectant, sicut ad litteram expectant homines suos familiares stantes et ludendo, et parati, ut cum veniunt, inter brachia eos recipiant. Et sicut aliquando auferunt aliis capas suas ut secum remaneant, ita Dominus aufert capas aliquibus, id est temporalia vel corporis sanitatem, et hoc est signum magni amoris. Vult enim Dominus omnibus modis, quod remaneamus secum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_11)

Notes :