Glossa magna

Capitulum 12

Numérotation du verset Hbr. 12,1 

Ideoque
et
nos
tantam habentes impositam nubem testium,
deponentes
omne pondus,
et circumstans nos peccatum,
per pacientiam
curramus
propositum nobis
certamen,
Numérotation du verset Hbr. 12,2 

aspicientes in auctorem fidei,
et consummatorem Iesum, qui pro proposito sibi gaudio
sustinuit crucem, confusione contempta,
atque
in dextera sedis Dei sedit.
Numérotation du verset Hbr. 12,3 

Recogitate enim eum qui talem sustinuit
a peccatoribus adversus1
1 adversus] adversum Weber
semetipsum2
2 semetipsum] semetipsos Weber
contradictionem,
ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
Numérotation du verset Hbr. 12,4 

Nondum enim3
3 enim] om. Weber
usque ad sanguinem
restitistis, adversus peccatum
repugnantes,
Numérotation du verset Hbr. 12,5 

et obliti estis consolationis
que vobis tamquam filiis
loquitur dicens : fili mi,
noli negligere disciplinam Dei4,
4 Dei] Domini Weber
neque fatigeris
dum ab eo argueris.
Numérotation du verset Hbr. 12,6 

Quem enim
diligit Deus5 castigat,
5 Deus] Dominus Weber
flagellat
autem
omnem filium
quem recipit.
Numérotation du verset Hbr. 12,7 

In disciplina perseverate.
Tamquam
filiis offert vobis6 se7 Deus,
6 offert vobis] inv. Weber |
7 se] om. Weber |
quis enim filius quem non corripiat8 pater ?
8 corripiat] corripit Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,8 

Quod si extra disciplinam estis
cuius
participes facti sunt omnes,
ergo adulteri
et non filii
estis.
Numérotation du verset Hbr. 12,9 

Deinde
patres quidem carnis nostre,
habuimus eruditores, et reverebamur eos9,
9 eos] om. Weber
num10 multo magis obtemperabimus Patri spirituum
10 num] non Weber
et vivemus ?
Numérotation du verset Hbr. 12,10 

Et illi quidem
in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos,
hic autem
ad id quod utile est
in recipiendo sanctificationem eius.
Numérotation du verset Hbr. 12,11 

Omnis autem disciplina
in presenti quidem videtur non esse gaudii
sed meroris, postea autem
fructum pacatissimum
exercitatis
per eam
reddet11 iustitie.
11 reddet] reddit Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,12 

Propter quod
remissas manus
et soluta genua
erigite,
Numérotation du verset Hbr. 12,13 

et gressus rectos facite pedibus vestris,
ut non claudicans quis12 erret
12 quis] om. Weber
magis autem sanetur.
Numérotation du verset Hbr. 12,14 

Pacem
sequimini cum omnibus, et sanctimoniam
sine qua
nemo videbit Deum13,
13 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,15 

contemplantes
ne quis desit
gratie Dei,
ne qua radix
amaritudinis
sursum germinans
impediat,
et per illam
inquinentur multi.
Numérotation du verset Hbr. 12,16 

Ne quis
fornicator
aut profanus
ut Esau,
qui propter unam escam vendidit primitiva sua,
Numérotation du verset Hbr. 12,17 

Scitote enim
quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem,
reprobatus est
non enim invenit
penitentie locum,
quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
Non enim accessistis ad tractabilem
et accensibilem ignem
et turbinem
et caliginem et procellam et tube sonum, et vocem verborum,
quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
Non enim portabant quod dicebatur,
et si bestia
tetigerit montem
lapidabitur.
Numérotation du verset Hbr. 12,21 

Et
ita terribile erat quod videbatur.
Moyses enim14 dixit :
14 enim] om. Weber
exterritus sum et tremebundus.
Numérotation du verset Hbr. 12,22 

Sed accessistis ad Sion montem,
et civitatem Dei viventis,
Hierusalem celestem,
et
multorum millium angelorum frequentiam15,
15 frequentiam] frequentie Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,23 

et
Ecclesiam primitivorum,
qui conscripti sunt in celis,
et iudicem omnium Deum,
et spiritus
iustorum perfectorum,
Numérotation du verset Hbr. 12,25 

et testamenti novi mediatorem Iesum,
et sanguinis aspersionem16
16 aspersionem] parsionem Weber
melius loquentem quam Abel.
Numérotation du verset Hbr. 12,25 

Videte
ne recusetis loquentem.
Si enim illi
non effugierunt17,
17 effugierunt] effugerunt Weber
recusantes eum
qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui
de celo18 loquentem nobis avertimur.
18 celo] celis Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,26 

Cuius vox
movit terram
tunc,
modo autem repromittit
dicens :
adhuc semel et19 ego movebo non solum terram
19 et] om. Weber
sed etiam20 celum.
20 etiam] et Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,27 

Quod autem adhuc semel dicit :
declarat mobilium translationem
tamquam factorum,
ut maneant
ea que sunt immobilia.
Numérotation du verset Hbr. 12,28 

Itaque, fratres21, regnum immobile suscipientes,
21 fratres] om. Weber
habeamus22 gratiam,
22 habeamus] habemus Weber
per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
Numérotation du verset Hbr. 12,29 

Etenim Deus noster ignis consumens est.

Capitulum 12

Numérotation du verset Hbr. 12,1 
dist. 1
prol.|
marg.|   Ideoque et nos. Post fidei commendationem ad illud quod ceperat redit exhortans eos ad patriam pluribus modis, et precipue ipsius Christi exemplo. quasi1: Quia alii sustinuerunt. Ideoque. quasi2: Propter hanc causam, sicut et propter alias.   Et nos habemus tantam nubem testium, id est tantam multitudinem sanctorum, qui sunt testes fidei, qui ut nubes exemplo suo in estu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt.   Impositam, {192.500B} nobis in exemplum fidei et operum.   Deponentes prius   omne pondus peccatorum quod est iam,   et peccatum circumstans nos, id est peccatum quod circumstat et imminet nobis, et si nondum insit. Vel deponentes pondus, tedium quod fit per tribulationes, ut scilicet iam non tedeat pati; et peccatum circumstans nobis, id est renuntiantes peccatis que undique circumveniunt,   per patientiam succincti atque expediti. Cur minus sine dubitatione   ad certamen martyrii, quia propositum nobis.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,2 
marg.|   Curramus dico   aspicientes in auctorem fidei in presenti,   et in   Iesum consummatorem nostri in futuro. quasi3: Quia tantus est dator fidei, currere debemus, {192.501A} et quia idem consummat plena beatitudine, et quia idem passus est. Unde subdit:   Qui eterno   gaudio, ad quod per passionem itur,   sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, id est neglecta verecundia humana. Sic et nos eterno gaudio proposito nobis posthabita confusione debemus currere. Vel proposito sibi gaudio temporalis regni. Potius sustinuit crucem confusione contempta, quia voluerunt turbe eum rapere, ut facerent regem (Io. 6): quod noluit, quia ipse erat via humilitatis. Omnia enim bona terrena contempsit homo Christus, ut contemnenda monstraret; et omnia terrena mala sustinuit que sustinenda precipiebat, ut nec in illis quereretur felicitas, nec in istis timeretur infelicitas.
3 Quasi] + dicat PL
marg.|  Natus enim de matre, que quamvis a {192.501B} viro intacta conceperit, semperque intacta permanserit, fabro tamen desponsata erat, omnem carnalis nobilitatis tumorem extinxit. Natus et in civitate Bethlehem, que inter omnes civitates Iudee erat exigua, noluit quemque de terrene civitatis sublimitate gloriari. Pauper etiam fons est cuius sunt omnia, ne de terrenis divitiis quisquam extolleretur; noluit rex ab hominibus fieri, quia humilitatis viam ostendit miseris. Esuriit qui omnes pascit; sitivit qui est fons sitientium; fatigatus est ex itinere qui viam nobis fecit in celum; obmutuit et obsurduit, per quem mutus locutus est et surdus audivit; vinctus est qui infirmantium vincula solvit; mortuus est qui mortuum suscitavit. Amore {192.501C} itaque eius similia patiamur. Tunc enim impletur lex, dum non cupiditate rerum temporalium, sed caritate illius qui precepit, fiunt quecumque precepit.
Numérotation du verset Hbr. 12,3 
marg.|   Recogitate enim. quasi4: Quod Iesus sustinuit crucem debet nos animare, quia hoc etiam minus, scilicet quod contradictionem. quasi5: Aspicite Iesum qui sustinuit crucem.   Recogitate enim, ut sequamini   eum, qui sustinuit, non dico in membris, sed   adversus semetipsum, id est in sua propria persona,   talem, id est tam vehementem   contradictionem in omnibus adversis: et hoc   a peccatoribus. Quod valde indignum est.   Recogitate , dico,   ut hec attendentes   non fatigemini quibuslibet adversis,   deficientes vestris animis. quasi6: Et si corpus {192.501} deficit, animus stet. Deficere est tribulationis timore fidem negare.
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,4 
marg.|   Nondum enim. quasi7: Et non debetis deficere,   nondum enim restitistis usque ad sanguinem, id est usque ad effusionem sanguinis, et si vestra amisistis. Perfectior in hac vita dilectio nulla est ea ad quam sancti martyres pervenerunt, qui contra peccata usque ad sanguinem certaverunt. Ideoque iniuria est in Ecclesia pro martyre orare, cuius debemus orationibus commendari, pro aliis autem defunctis oratur. Vos, dico,   adversus peccatum, id est infidelitatem, vel alia quelibet peccata   repugnantes; quod bonum est. {192.502A} Et item ideo non debetis deficere, sed adhuc facere idem.
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,5 
marg.|   Et, id est quia,   estis vos   obliti consolationis, id est Christi in Scriptura consolantis? quasi8: Non debetis oblivisci.   Que consolatio, id est Christus consolator,   loquitur vobis tamquam filius eius, id est Christi a quo fit consolatio. Loquitur, inquam, dicens:   Fili mi, hec sunt verba Christi in Proverbiis Salomonis.   Noli negligere disciplinam Domini, id est tribulationes quibus erudiris a Domino;   neque fatigeris usque ad defectum,   dum argueris ab eo, qui purgat peccata. Et non debes fatigari dum argueris.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,6 
marg.|   Quem enim diligit Dominus, ut coronet,   castigat, id est castum facit corripiendo.   Flagellat autem quolibet modo   filium quem recipit, id est quem recepturus est in hereditatem eternam. {192.502B} Addit:   Omnem, etiam innocentem qui sine omni peccato. Si ergo exceptus est a passione flagellorum, exceptus est a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus, equalis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt, non habebat unde flagellaretur. Ad hoc autem carne [262] indutus est, ut sine flagello non esset. Qui ergo flagellat. Unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato. Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo conturbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus que pertulerit Iustus, Sanctusque sanctorum. Et attende hic iustitiam et misericordiam {192.502C} Dei: iustitia est in eo quod flagellat, misericordia in eo quod recipit. Attende etiam quod non ait, omnis qui flagellatur filius est; sed omnis filius flagellatur. Aliter enim nullus recipitur. Et quia flagellat omnem filium, ideo   perseverate usque in finem   in disciplina, patienter ferendo: et debetis, quia in hoc quod disciplinam dat,   offert se tamquam filiis, id est patrem se esse ostendit. Quod probat per similitudinem humanam, subdens:
Numérotation du verset Hbr. 12,7 
dist. 2
prol.|
marg.|  Quis enim filius est quem non corripit pater? id {192.503A} est cui non det disciplinam, ut non auferat misericordiam. Cedit contumacem, ut reddat hereditatem, si promissa patris bene audisti vel agnovisti, non timeas flagellari, sed exheredari. Curre sub manu patris flagellantis, quia dum flagellat, erudit ad hereditatem. Noli esse iniquo sensu et puerili, ut dicas: Plus amat pater meus fratrem meum, cui permittit facere quidquid vult, quam me, quia si me movero contra iussionem eius, flagella invenio. Potius gaude sub flagellis, quia tibi servatur hereditas, illis ad tempus parcit quos et in eternum damnabit.
Numérotation du verset Hbr. 12,8 
marg.|   Quod si extra. quasi9: Vos filii state in disciplina.   Quod si extra disciplinam estis, cuius discipline   participes facti sunt omnes filii Dei,   ergo estis adulteri, id est adulterini   filii, et {192.503B} non legitimi. Vel adulteri, id est diaboli possessio, et non filii Dei. Nota non iure vocari patrem qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti non dicuntur filii legitimi.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,9 
marg.|   Deinde. Item inde hic ostenditur quare debent esse in disciplina. quasi10: Ex premissis patet quod in disciplina debetis perseverare.   Deinde, id est ex his quoque sequentibus idem potest intelligi, scilicet quod   habuimus quidem patres carnis nostre, non anime,   eruditores, et revereamur eos. Revereri est cum timore honorem impendere.   Nonne ergo multo magis obtemperabimus patri spirituum, id est animarum que non sunt de materia ut corpora ex patribus.   Et vivemus. quasi11: Item ideo debemus obtemperare, quia per eum vivemus in eternum.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,10 
marg.|  Contra, Et illi. Item alia {192.503C} ratio hic ostenditur quare obtemperandum est Deo.   Et, id est quia,   illi quidem, scilicet patres carnis, et   in tempore paucorum dierum erudiebant nos. Et hoc   secundum voluntatem suam, id est in his que volebant, scilicet in vanis.   Hic autem, scilicet pater spirituum erudit nos   ad id quod utile est, id est ad fidem et bonam vitam. Erudit, dico, si sumus   in recipiendo sanctificationem, id est si recipimus disciplinam   eius que nos sanctificat.
marg.|  Vel ita erudit, ad id quod utile est, scilicet in recipiendo, id est ut recipiamus sanctificationem eius, id est munditiam eius. Omnis autem. [CHRYSOSTOMUS.] Hic dicit quod poterant obiicere ut solvat. quasi12: State in disciplina; sed verum est quod   omnis disciplina, {192.503D} [AUGUSTINUS] non utique illa que a discendo nomen accepit, et dici potest scientia, sed illa que pro peccatis est correctio: disciplina enim, que Grece dicitur pedia, est eruditio per molestias quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur, que hic intelligitur: est enim disciplina, que a discendo nomen accepit, que scientia dici potest, et dicitur Grece episteme.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,11 
marg.|   Omnis, inquam,   disciplina in presenti quidem non videtur esse gaudii, sed   moeroris, sed non est ita. Si quis modo cogitat futura.   Postea autem, id est in alia vita,   exercitatis per eam disciplinam   reddet Deus   fructum iustitie, id est qua iustitiam meretur. Fructus, dico, qui {192.504A} non erit sicut fructus huius mundi qui numquam in tranquillitate est. Sed   pacatissimum, id est in omni quiete possidendum, id est pacem qua maior non est.
Numérotation du verset Hbr. 12,12 
marg.|   Propter quod, scilicet ut habeatis talem fructum,   manus, id est affectum caritatis quo Deum olim complectebamini modo,   remissas, id est pigras ad eleemosynas,   et genua soluta, id est fortitudinem qua firmiter statur in genibus que soluta est refrigidata caritate,   erigite, sursum ad Deum, ut nec otio torpeatis, nec debilitate hesitetis.
Numérotation du verset Hbr. 12,13 
marg.|   Et facite pedibus vestris, id est fidei vestre,   rectos gressus, ut scilicet fides vestra recte incidat, confitendo quod credit, et, si opus est, patiendo. Que fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita rectos facite   ut ne quis, id est non aliquis   erret a via rectitudinis, {192.504B} id est ut non aliquis deviet a vera vita fidei, sicut et ille qui carnales observantias recipit: quod est errare. Et non sit   claudicans, id est non claudicet, ut qui timore passionis titubat:   magis autem sanetur, si erraverit vel timuerit. Vel recti gressus sunt pedibus, recta intentio in operibus. Et est, facite rectos gressus pedibus vestris [Haimo.] id est habete rectam intentionem in operibus, ut non claudicans, quis in bono opere erret a via rectitudinis, id est recte intentionis; magis autem sanetur a peccatis, bona intentione operando.
Numérotation du verset Hbr. 12,14 
marg.|  Et sequimini pacem cum omnibus. quasi13: Usque adeo patiamini, ut pacem etiam cum tribulatoribus vestris habeatis, que est dilectio et concordia. Et {192.504C} sequimini   sanctimoniam, id est perfectionem in operibus, quia fides sola non sufficit. Vel sanctimoniam, id est castitatem mentis et corporis. Unde: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt »a.   Sine qua, scilicet pace et sanctimonia,   nemo videbit Deum. Adeo necessaria; contundendo enim oculum extinguimus. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, non formidatorem mali. Ait, sine qua nemo videbit Deum, ex eo ipso quod desideras te terret. Aliud est timere penam, aliud est amare iustitiam. Si timore gehenne non facis malum, est quidem vite fides, quia credis futurum Dei iudicium. Gaudeo fidei tue, sed adhuc timeo malitie tue. Sit ergo in te pax et sanctimonia, sine qua non videbitur Deus. Nam unde videamus Deum, {192.504D} non habebimus, si contundendo in nobis ipsum oculum extinxerimus; simus pacifici, ut agnoscamur filii; simus mundi corde, ut videamus Deum.   Beati enim   pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati mundo corde etc. b
a Mt. 5.
b Mt. 5.
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,15 
dist. 3
prol.|
marg.|   Contemplantes. quasi14: Hortor vos ad pacem et patientiam, et ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei presto est. Sed cavete ne desitis ei. Et hoc est: Sequimini pacem. Vos, dico,   contemplantes attentione multa   ne quis, non solum vos,   desit gratie Dei. quasi15: Non solum de vobis, verum etiam de aliis sit cura vobis. Diligenter attendite et considerate ne quis vestrum desit gratie, quam humane pravitatis meritum sepe repellit. Hoc autem modo potestis retinere gratiam. Cavete   ne qua radix, scilicet mala cogitatio,   amaritudinis, id est noxie delectationis, ex qua provenit {192.505B} amaritudo,   sursum germinans, id est ad consensum et operationem veniens,   impediat illam gratiam,   et per illam amaritudinem, non solum ille in quo est, sed etiam eius exemplo   inquinentur multi alii. Et ideo grave est. [Haimo.] Radix amaritudinis mala cogitatio est, quia sicut radix amara dulces fructus non profert, sed sui similes, id est amaros, et fons sulphureus aquas non habiles ad bibendum; ita mala cogitatio non dulces fructus, id est dilectionem et operationem, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad celum. Deinde quomodo contemplari debeant ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat, subdens:
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,16 
marg.|   Ne quis etc. quasi16: Estote contemplantes,   ne quis {192.505C} vestrum sit   fornicator, ut cum fide teneat carnales 263 observantias, quasi concubinam que est spiritualis fornicatio. [Haimo.] Aut profanus, id est prorsus fidem negligens, et alienus a Deo. Profanus enim dicitur, quasi porro, id est longe a fano, id est templo Dei, id est penitus irreligiosus.   Ut Esau. Vel ad litteram, ne quis sit fornicator aut profanus ut Esau. Erant enim inter Iudeos aliqui sectatores Esau in fornicatione etiam in gastrimargia. Esau dicitur fornicator, quia contra voluntatem patris et matris uxores alienigenas duxit. Profanus dicitur, quia gastrimargus, id est ventris servus extitit et gulosus: unde vendidit primogenita pro lenticula rufa. Unde subdit,   qui propter unam escam {192.505D}   vendidit primitiva, vel primogenita   sua id est dignitatem primogenitorum [CHRYSOSTOMUS.] Primogenita enim hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron omnes primogeniti sacerdotes erant sicut fuit Sem. Et hec erat dignitas, quia et de substantia et hereditate paterna maiorem portionem sumebat, vestiumque ornatu locupletior splendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau. Pro ventre dedit benedictionem, cuius factum iam commemorat ut dehortetur ab illius similitudine.   Scitote enim, ne sitis ut Esau, quia ipse reprobatus est.
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,17 
marg.|   Scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est a Deo. Isaac confirmante benedictionem quod fecerat {192.506A} Iacob. Ita cavendum est istis, ne cum post mortem deberent accipere benedictionem reprobentur, et penitentia eis non valeat: tunc enim infructuosa erit penitentia, in cuius rei figura nec Esau profuit.
Numérotation du verset Hbr. 12,18 
marg.|  Unde subdit: Non enim. [Haimo.] quasi17: Vere caruit benedictione.   Non enim invenit locum penitentie [CHRYSOSTOMUS.] id est venie, et locum benedictionis per penitentiam, non quod non peniteret, sed quia non penituit ut debuit, dicens:   Venient dies luctus patris mei Isaac et occidam fratrem meum Iacob c   . Non invenit, dico,   quamquam inquisisset eam benedictionem   cum lacrymis, non cum veris. Lacryme enim ille potius luerunt ex indignatione contra Deum, et ex dolore amissi honoris, quam ex humilitate veraque penitentia.
c Gn. 27.
17 Quasi] + dicat PL
marg.|  {192.506} Non enim dixerat et monuerat, ne quis desit gratie his modis quos subdidit. Nec debet aliquis deesse, parata est enim gratia. Et hoc est quod hic ostendit: Non enim accessistis ad asperitatem legis quam describit, ut econtrario intelligatur suavitas gratie. Mos enim comparantium rem rei est, ut alteram deprimant, et alteram extenuent, ut sic alterius eminentia clarescat; sic Apostolus ex comparatione illorum que fuerunt in veteri testamento nostra maiora declarat et meliora. Illorum ergo asperitatem describens, ait:   Non enim accessistis ad ignem tractabilem, id est palpabilem,   et accessibilem, quod scilicet motu corporis acceditur, sed ad Spiritum sanctum qui est ignis consumens peccata, {192.506} ad quem non motu corporis, sed spiritu mentis itur. Et non accessistis   ad turbinem. Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia. Hec ad litteram in datione legis facta sunt. Turbo autem significat impetum vitiorum que per legem magis dominata sunt; modo autem venitur ad serenitatem virtutum per gratiam. Vel turbo significat comminationem ipsius legis. Si quis hoc vel illud fecerit, moriatur.   Et caliginem. Caligo est tenebrositas ignis et fumi qua significatur, quia obscura erat lex. Caligo enim mentis obscuritatem significat, modo vero clara intelligentia est.   Et procellam, que maior est quam turbo, id est tempestas que quocumque modo propellit. Hec {192.506} est servitus peccati secundum operationem que per legem trahebat homines, modo autem requies est a vitiis imperfectis. [CHRYSOSTOMUS.] Vel procella significat ipsam vindictam legis.   Et tube sonum, que est signum monitionis ad bellum, quo significantur motus delectationis, qui non per legem, sed per gratiam extinguuntur. [Haimo.] Vel sonus tube significat presentiam et adventum Dei omnipotentis. Unde etiam idem Apostolus alias dicit, loquens de adventu Christi ad iudicium. In tuba Dei descendet, descendet de celo, id est in voce angelorum. Hec ad litteram in datione legis facta sunt, ut corda Iudeorum prona ad peccandum converterentur, ne auderent legem transgredi. Non hic terror est in Evangelio,   Et vocem {192.507}   verborum. Vox verborum intelligitur, non ipsius Dei, sed angelorum. Per subiectam enim creaturam, id est per angelum loquebatur Deus Moysi.
Numérotation du verset Hbr. 12,19 
dist. 4
prol.|
marg.|  {192.507} Quam vocem tubarum et angelorum illi   qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum, id est ne eis loqueretur, dicentes Moysi:   Loquere tu nobis, non loquatur nobis Dominus Deus, ne   forte moriamur d. Nimio timore fuerunt percussi.
d Ex. 20.
Numérotation du verset Hbr. 12,20 
marg.|   Non enim portabant quod dicebatur, id est non poterant ferre vocem angeli pre timore, videntes totum montem Sinai fumare, procellas quoque et tonitrua, et voces tubarum audientes. Et dicebatur eis longe stare a monte, quia   si bestia etiam tetigerit montem, lapidabitur, grandine, sicut preceperat Dominus dicense: « Longe faciant filii Israel a monte, quia si homo vel bestia tetigerit montem, lapidibus grandinis interficietur ».
e Ex. 19.
Numérotation du verset Hbr. 12,21 
marg.|   Et ita, erat {192.507}   terribile quod videbatur, ut nec audire auderent, nec accedere ad montem, Nam etiam   Moyses dixit: Exterritus sum et tremebundus. [Haimo.] Multum fuit terribile quod Moysen terruit, et si Moyses est territus, quid ergo alii? utique multo magis territi sunt. Sciendum quod voce illa verborum significatur legis preceptio et comminatio, quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola preceptio erat sine gratia adiuvante.   Non enim portabant quod dicebatur , quia sine gratia insufficientes erant, ad observanda legis precepta, et dicebatur: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Mons est Divinitas, bestia, defectus rationis; quod est quando verbum blasphemie profertur in Deum; tangere est offendere. Tangit ergo montem ut bestia {192.507} qui offendit Deum blasphemia, quem precipit lex sine misericordia lapidari; sed si in Ecclesia vult reverti, misericorditer recipitur. Moyses ibi territus est, quia tantum erat legis asperitas, ut imperfecti terrerentur, quia non erat ibi adiutrix gratia. Modo autem nec imperfectis est gravis preceptio. Coniugum suave est et onus leve, per caritatem infusam in cordibus per Spiritum sanctum. Vide ergo distantiam: ibi post Pascha, quod agni immolatione celebratum erat primo die, descendit Deus in Sina in igne, sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide, non in corde; hic vero Spiritus sanctus qui est digitus Dei, venit ubi {192.508} congregati erant fideles in unum in igneis linguis, non de longinquo territans, imo sedit supra singulos eorum; de celo quidem factus est subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens sonuit, sed nullus expavit. Ibi ignis et fumus, hic autem ignis serenus.
Numérotation du verset Hbr. 12,22 
marg.|   Sed accessistis. [Haimo.] Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad que accesserint. Post remotionem illorum superiorum, scilicet non ponit contraria eorum que ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed premium quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. quasi18: Non accessistis ad tam aspera.   Sed accessistis ad Sion montem, id est ad eos qui in alto Deum speculantur, quem speculari magnum {192.508} est premium;   et, pro id est   ad civitatem Dei viventis, id est civibus suis vitam eternam dantis, quia in eis Deus habitat, qui eos vivificat, scilicet ad   Hierusalem celestem, id est ad visionem celestis panis:   et, ad   frequentiam multorum millium angelorum, quorum socii futuri estis. Multorum dicit, quia cum pluribus maior erit beatitudo.
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,23 
marg.|   Et ad   Ecclesiam primitivorum, id est apostolorum qui primi crediderunt, quorum fidei illi adiuncti sunt. Qui apostoli   conscripti sunt in celis; a simili hoc dicit, ut olim dicebantur patres conscripti, quia eorum nomina scripta sunt in libro vite. Ac si diceret: Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt. Et hoc est quod ait, qui conscripti {192.508} sunt in celis, id est cum eis qui sunt in celis scripti sunt, id est in eorum ordine scripti sunt. Deinde subdit aliud premium dicens:   Et ad   Deum iudicem omnium, id est Christum, cui Pater dedit omne iudicium, ita et vos iudicabitis cum eo;   Et spiritus, vel spirituum, vel spiritum, diverse littere, sed ita prosequere: et ad Deum spirituum   iustorum perfectorum, id est ad Deum qui erit possessio spirituum iustorum perfectorum, cum erit   omnia in omnibus f: erit quidem aliorum, sed magis perfectorum; et per hoc suadet ad perfectionem.
f 1Cor. 15.
Numérotation du verset Hbr. 12,24 
marg.|  Vel accessistis ad spiritus, id est ad animas iustorum perfectorum, quibus socii in fide et opere fuerant; vel ad spiritum iustorum perfectorum, id est spiritum qui facit perfectos iustos, {192.508D} 264 per quem autem hec omnia habent subdit, dicens: Et accessistis ad   Iesum novi testamenti mediatorem, id est datorem medium inter Deum et homines, per quem fieri possunt socii angelorum, quia incredibile videbatur quod promittebat Deus, scilicet ex hac mortalitate, corruptione, abiectione, infirmitate, pulvere futuros homines equales angelis Dei. Non solum Scripturam fecit hominibus, ut crederent, sed etiam fidei sue ponit mediatorem non quemlibet principem vel angelum, sed unicum Filium, ut qua nos via perducturus esset ad illam ineffabilem immortalitatem et cum angelis equalitatem, per ipsum Filium ostenderet {192.509A} et preberet. Parum enim erat Deo facere Filium suum demonstratorem vie: ideo fecit illum viam, ut per illum iremus. Missus est ergo medicus, quem tamen non cognovit egrotus, ideoque eum occidit, sed aspersus sanguis medici valuit ad medicamentum egroti. Venit, ut visitaret; occisus est, ut sanaret. Ideo addidit:   Et accessistis ad   aspersionem sanguinis Christi, id est ad sanguinis Christi emundationem. [Chrysostomus] quasi19: Hec omnia habent per Iesum qui dedit Testamentum Novum, et per sanguinem Christi,   melius loquentem quam loquitur sanguis   Abel, quia iste veniam, ille vindictam; iste salutem, ille damnationem clamat. Iste etiam persecutoribus vitam et indulgentiam implorat, Domino dicente:   Pater, ignosce illis, quia nesciunt {192.509B}   quid faciunt (Lc. 23).
19 Quasi] + dicat PL
marg.|  Et nota quod Abel qui fuit primus iniuste occisus, posuit pro omnibus aliis quorum sanguis nullam remissionem facere potuit, tunc multo minus sanguis animalium, sed sanguis Christi fecit. Et ideo dicitur melius loqui. Vel certe melius loquitur, id est melius nos loquentes facit, scilicet quod Christus est Filius Dei, a quo redempti sumus, quam sanguis Abel qui facit nos loqui Abel fuisse virum iustum, et in figura Christi immolatum.
Numérotation du verset Hbr. 12,25 
dist. 5
prol.|
marg.|   Videte. [Haimo.] quasi20: Quia ad Deum accessistis, cuius sanguis melius loquitur quam Abel, ergo   videte ne recusetis, id est contemnatis,   loquentem Christum per Evangelium, quia carnalia prohibet, spiritualia precipit.   Si enim illi, scilicet patres vestri, non effugerunt, id est non evaserunt penam,   recusantes eum, id est Christum,   qui loquebatur {192.509D} eis   super terram, id est qui terrena, scilicet carnales observantias mandabat, per Moysen et terrena promittebat. Vel recusetis eum, scilicet Moysen, vel angelum,   qui loquitur super terram, id est terrena.   Multo magis nos, non effugiemus,   qui advertimus Christum,   loquentem nobis de celo, id est loquentem nobis spiritualia, et promittentem eterna.
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,26 
marg.|  Nec debemus recusare, quia ipse idem, cuius vox tunc, scilicet cum de terra loquebatur, cum legem dabat in monte Sina,   movit terram, ut comminaretur ne recusarent.   Nunc, non dico minatur, sed   repromittit. Et ideo multo minus debetis recusare. Promittit, inquam, dicens:   Adhuc ego semel movebo, in Aggeo hoc legitur,   non solum terram, sed etiam celum, quod inferius est, scilicet {192.510A} aereum. Unde dicitur aves celi, scilicet totus, aut pene totus aer iste ventosus quem celum vel celos Scriptura vocat. Istos utique imos, non illos summos, ubi sol, et luna, et sidera constituta sunt. Dicit hic Scriptura movendos et alibi perituros propter quamdam magnam sui commutationem.
Numérotation du verset Hbr. 12,27 
marg.|  Huius autem auctoritatis Aggei sensum exponit, dicens: Quod autem dixit adhuc, addens   semel, per adhuc   declarat translationem mobilium, quasi21: Iam fuerunt mota; sed adhuc movebo: quod potest, quia fecit. Unde subdit:   Tamquam factorum. quasi22: Potest ea movere, tamquam sua facta. Per   semel vero quod addit, notat se illa sic movere,   ut maneant, postea eternaliter,   immobilia secundum   ea que, ipsa,   sunt, id est secundum id quod sunt; {192.510} quia quidquid erunt, vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis, secundum id immobilia erunt. Per semel, ergo notat quod ulterius non sunt movenda, per adhuc, notat ea movenda.
21 Quasi] + dicat PL
22 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,28 
marg.|   Itaque. quasi23: Quia celum et terram immobilem promittit Deus,   Itaque, patet quod nos   suscipientes, nunc in spe, postea vero in re,   regnum immobile, habemus gratiam, id est fidem, spem, et caritatem cum sancta operatione, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire; sed per eam suscipimus illud regnum immobile: et ideo nullus desit gratie. Vel secundum aliam litteram, scilicet habeamus. quasi24: Quia immobilia promittit, itaque, nos suscipientes regnum immobile, habeamus gratiam, id est agamus Deo gratias {192.510} de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo. Unde subdit:   Per quam gratiam   serviamus, placentes Deo. Et hoc   cum metu, quia Deus est, id est timentes eum ut Deum et iudicem omnium,   et cum   reverentia, id est cum amore honoris, quia Pater est, id est diligentes eum ut patrem.
23 Quasi] + dicat PL
24 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 12,29 
marg.|   Etenim. quasi25: Vere per gratiam possumus placere illi.   Etenim, id est quia,   Deus, id est Spiritus sanctus qui est gratia et donum factus,   noster, quia gratis nobis datus est,   ignis, quia est amor Patris et Filii,   consumens omnia peccata. Spiritus enim dicitur ignis consumens, quia rubiginem peccatorum consumit, et ad caritatem ascendit corda hominum. Et per hoc quod purgat nos et facit servire {192.510} in virtutibus, placemus Deo.
25 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 12 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_12)

Notes :