Glossa magna

Capitulum 10

Numérotation du verset Hbr. 10,1 

Umbram enim
habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum,
per singulos annos eisdem1 ipsis hostiis quas
1 eisdem] hisdem Weber
offerunt indesinenter,
numquam potest accedentes
perfectos facere,
Numérotation du verset Hbr. 10,2 

alioquin
cessassent2
2 cessassent] non praem. Weber
offerri, ideo
quod nullam ultra haberent3 conscientiam peccati, cultores semel mundati,
3 ultra haberent] ultra haberent Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,3 

sed in ipsis commemoratio
peccatorum per singulos annos fit.
Numérotation du verset Hbr. 10,4 

Impossibile enim est sanguine hircorum et taurorum4 auferri peccata.
4 hircorum -et- taurorum] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,5 

Ideo ingrediens mundum dicit :
hostiam
et oblationem
noluisti
corpus autem
aptasti mihi,
Numérotation du verset Hbr. 10,6 

holocaustomata
et pro peccato
non placuerunt tibi5
5 placuerunt tibi] tibi placuit Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,7 

Tunc
dixi :
ecce venio.
scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam Deus6.
6 facerem...Deus] faciam Deus voluntatem tuam Weber
In capite7 libri
7 capite] capitulo Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,8 

Superius dicens :
quia hostias, et oblationes, et holocaustomata et pro peccato noluisti,
nec placita sunt tibi que
secundum legem offeruntur,
Numérotation du verset Hbr. 10,9 

tunc dixi8 : ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam aufert primum
8 dixi] dixit Weber
ut sequens
statuat.
Numérotation du verset Hbr. 10,10 

In qua voluntate
sanctificati sumus
per
oblationem corporis Iesu Christi9 semel10
9 Iesu Christi] inv. Weber |
10 semel] in praem. Weber |
Numérotation du verset Hbr. 10,11 

Et omnis quidem
sacerdos
presto est
quotidie ministrans,
et easdem sepe
offerens hostias,
que numquam
possunt auferre peccata,
Numérotation du verset Hbr. 10,12 

hic autem
unam pro peccatis
offerens hostiam,
in sempiternum sedet11 in dextera Dei,
11 sedet] sedit Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,13 

de cetero
exspectans
donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
Numérotation du verset Hbr. 10,14 

Una enim oblatione
consummavit
in eternum12 sanctificatos.
12 eternum] sempiternum Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,15 

Contestatur autem
nos
et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit :
Numérotation du verset Hbr. 10,16 

hoc testimonium13
13 testimonium] autem testamentum Weber
quod testabor ad illos
post dies illos dicit Dominus dabo14
14 dabo] dando Weber
leges meas
in cordibus eorum,
et in mente eorum
superscribam eas,
Numérotation du verset Hbr. 10,17 

et peccatorum
et iniquitatum eorum
iam
non recordabor
amplius.
Numérotation du verset Hbr. 10,18 

Ubi autem horum remissio,
iam non oblatio pro peccato.
Numérotation du verset Hbr. 10,19 

Habentes itaque,
fratres, fiduciam in introitum15 sanctorum in sanguine Christi,
15 introitum] introitu Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,20 

quam
initiavit nobis
viam novam
et viventem
per velamen,
id est carnem suam,
Numérotation du verset Hbr. 10,21 

et
sacerdotem
magnum
super domum Dei :
Numérotation du verset Hbr. 10,22 

accedamus16
16 accedamus] + cum Weber
vero
corde
in plenitudine fidei,
aspersi corda
a conscientia mala,
et abluti corpus aqua munda,
Numérotation du verset Hbr. 10,23 

teneamus spei nostre
confessionem indeclinabilem.
Fidelis enim est qui repromisit,
Numérotation du verset Hbr. 10,24 

et consideremus
invicem
in provocationem caritatis,
et bonorum operum,
Numérotation du verset Hbr. 10,25 

non deserentes
collectionem nostram,
sicut consuetudinis est 17
17 consuetudinis est] inv. Weber
quibusdam
sed consolantes,
et tanto magis
quanto videritis
appropinquantem diem.
Numérotation du verset Hbr. 10,26 

Voluntarie enim peccantibus nobis
post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia.
Numérotation du verset Hbr. 10,27 

Terribilis autem
quedam exspectatio iudicii,
et ignis emulatio
que consumptura est adversarios.
Numérotation du verset Hbr. 10,28 

Irritam
quis faciens
legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus
moritur :
Numérotation du verset Hbr. 10,29 

quanto magis
putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit,
et sanguinem
testamenti
pollutum duxerit,
in quo sanctificatus est
et Spiritui gratie contumeliam fecerit ?
Numérotation du verset Hbr. 10,30 

Scimus enim qui dixit :
mihi vindictam
et ego retribuam18.
18 et...retribuam] ego reddam Weber
Et iterum : quia iudicabit
Dominus populum suum.
Numérotation du verset Hbr. 10,31 

Horrendum est incidere
in manus Dei viventis,
Numérotation du verset Hbr. 10,32 

rememoramini
autem pristinos dies,
in quibus illuminati,
magnum certamen sustinuistis passionum,
Numérotation du verset Hbr. 10,33 

et
in altero
quidem
opprobriis et tribulationibus spectaculum facti,
in altero autem
socii
taliter conversantium effecti.
Numérotation du verset Hbr. 10,34 

Nam
et vinctis
compassi estis,
et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio
suscepistis,
cognoscentes vos habere meliorem et
manentem substantiam.
Numérotation du verset Hbr. 10,35 

Nolite itaque
amittere confidentiam vestram
que magnam
habet
remunerationem.
Numérotation du verset Hbr. 10,36 

Pacientia enim
vobis necessaria est,
ut
voluntatem Dei facientes reportetis
promissionem.
Numérotation du verset Hbr. 10,37 

Adhuc enim modicum
aliquantulumque19,
19 aliquantulumque] quantulum Weber
qui venturus
est
veniet
et non tardabit.
Numérotation du verset Hbr. 10,38 

Iustus autem meus
ex fide vivit,
quod si subtraxerit se
non placebit anime mee.
Numérotation du verset Hbr. 10,39 

Nos autem
non sumus subtractionis in perditionem,
sed fidei
in acquisitionem anime.

Capitulum 10

Numérotation du verset Hbr. 10,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Umbram enim. Probavit quod semel mortuus est Christus, sed   quare vel semel, quia lex non poterat perfectos facere: ideo Agnus sine macula erat offerendus. [Chrisost.] quasi1: Oblatus est Christus ad exhaurienda peccata, et ita opus erat, quia   lex habens umbram futurorum bonorum, id est extraneam similitudinem eorum bonorum que futura erant,   non ipsam imaginem rerum, que melius exprimit {192.478D} rem quam umbra, id est non ipsam veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, umbra quedam est, subtractio enim umbra quedam non imago, cum vero flores ipsos colorum quis imposuerit, tunc imago efficitur. Lex ergo umbram habens, non imaginem,   numquam potest facere perfectos virtutibus, et beatos pontifices accedentes,   per singulos annos, in Sancta sanctorum, cum   iisdem hostiis, quas lex precipit,   quas offerunt indeficienter id est licet indesinenter offerrent et semper facerent.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,2 
marg.| Alioquin id est si perfecti fierent,   cessassent ille hostie   offerri. Ideo utique   quod cultores semel, id est perfecte una hostia   mundati, nullam conscientiam peccati, sed illis semper oblatis semper habent. Una autem hostia Christi perfectos facit, {192.479} etiam si millies peccant, non indigent alia, quia sufficit ad omnia et omnem conscientiam a peccato lavat: quod non vetus. Si enim hoc faceret vetus non esset opus iterari. Sicut medicamentum cum fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem replere semel impositum totum operatur; si vero semper apponitur manifestum iudicium est non contulisse: sic, quia illis sacrificiis nemo curabatur frequenter offerebantur, quia enim prima hostia nil valebat, ideo etiam secundo offerebatur que quia nil proficiebat offerebatur et alia. Erat enim hostiarum frequentatio non culparum consumptio.
Numérotation du verset Hbr. 10,3 
marg.| Sed potius   in ipsis hostiis   per singulos annos oblatis,   fit commemoratio peccatorum, quia pro eis offeruntur. Et ita constat habere peccatum offerentes {192.479} illas hostias in quibus est commemoratio peccatorum, non absolutio infirmitatis; accusatio non virtutis ostensio. Propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? offerimus quidem. [CHRYSOSTOMUS.] Ceterum, et si nos quotidie offeramus ad recordationem mortis eius faciamus; et una hec hostia est, non multe, quia semel tantum oblata est. [AMBROSIUS] Hoc autem sacrificium exemplum est illius, in idipsum semper offerimus, nec a multis hominibus multi Christi offeruntur, sed unus ubique est Christus. Et hic plenus existens, et illic plenus. Ubique unum est corpus quod offertur, ita et unum sacrificium non multa, pontifex noster hostiam {192.479} mundantem, nos obtulit; ipsam nos offerimus, et nunc et tunc oblata numquam consumi potest. Quod nos agimus, recordatio sacrificii est. Nec causa sue infirmitatis repetitur, quia perficit hominem, sed nostre, quia quotidie peccamus. In legalibus ergo hostiis erat commemoratio non abolitio. Hic autem peccatorum deletio et virtutis consummatio, et infirmitatis nostre ostensio. Et celebratur duabus de causis, scilicet et pro nostra infirmitate, ut dictum est, et ut maior Christi dilectio nostris infigatur mentibus, cum recolimus quanta pro nobis gessit.
Numérotation du verset Hbr. 10,4 
marg.| Impossibile est. quasi2: In ipsis commemoramus nos esse in peccato; nam   impossibile sanguine {192.479}   taurorum et hircorum auferri peccata.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,5 
marg.| Ideo etc. quasi3: Quia Christi hostia sufficit, et Vetus Testamentum perfectum non facit,   ideo ad confirmandum nos Deus   ingrediens mundum, id est homo factus per quod visibilis in mundo apparuit,   dicit, verbis vel rebus loquens Patri sic: O Pater, hostiam de animalibus, et oblationem de aliis   noluisti, a tempore passionis,   corpus autem, quod pre omnibus sacrificiis est,   aptasti mihi, id est aptum et idoneum corpus mihi dedisti, quia sine peccato; et passibile et mortale, quod valeat offerri in redemptionem omnium. Ablata ergo sunt signa quia exhibita est veritas tunc cum tempus fuit, ut illa {192.480} auferrentur, et veritas veniret. Nec umquam in odoribus illis delectatus est 255 Dominus, nisi in fide et desiderio offerentis.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,6 
marg.| Precepit tamen hec sibi offerri potius quam offerrentur idolis, imposuitque in servitutem nec in iustificationem, et ut figura essent futuri, de quorum reprobatione adhuc addit, dicens: Holocautomata, que aliis sacrificiis digniora videbantur que tota comburebantur,   et pro peccato fiebant. Quedam enim non pro peccato fiebant. Illa, inquam, que ceteris erant digniora,   non tibi placuerunt, ex quo veritas venit. [HIERONYMUS.] A tempore enim passionis, in qua consummatio omnium hostiarum, ceperunt illa displicere. Ante numquam ea destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis fuit presentatus. In figuris illis {192.480} veritas prenuntiabatur. Celebrabant figuras future rei, multi scientes, sed plures ignorantes, que cessare debebant re exhibita. Unde subdit:
Numérotation du verset Hbr. 10,7 
dist. 2
prol.|
marg.| Tunc, scilicet quando vidi omnia illa tibi displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum,   dixi: Ecce, sine aliqua retardatione   venio ad me offerendum, ipse offerens; ipse oblatio est. Cuius rei sacramentum quotidianum voluit esse Ecclesie {192.480} sacrificium; huius veri sacrificii multiplicia variaque signa erant sacrificia prisca. Per illa multa sacrificia hoc unum significabatur, quasi multis verbis una res diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur. Huic summo veroque sacrificio cuncta sacrificia cesserunt, ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret peccatorum remissio, id est per hominem Christum.
marg.| Unde ait: Venio ad me offerendum, ut faciam, et compleam,   voluntatem tuam, scilicet ut quod lex non potuit per me compleatur, quia tu es Deus meus, in quantum homo sum. Ideo venio ad implendam voluntatem tuam. Quia ita   scriptum est, id est prefinitum,   de me in capite libri, id est consilio {192.481A} deitatis que est meum caput, qui sum liber humani generis, in quo legant omnia sibi necessaria: et ideo non est opus lege. Vel scriptum est in capite libri, id est in primo psalmo,   Beatus vir: Qui caput Psalterii dicitur.
Numérotation du verset Hbr. 10,8 
marg.| Superius dicens. Quid sentiat de illa Scriptura, Apostolus aperit hic. quasi4: Non solum notat veteres hostias hec auctoritas non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi etiam abolitionem Veteris Testamenti et constitutionem Novi, si diligenter notantur verba, quia   superius Propheta,   dicens: Oblationes et holocausta, et pro peccato iam   noluisti, et si prius,   nec placita sunt tibi que tamen offerentur secundum legem. Hoc dicit, ne viderentur ideo displicere, quia non secundum legem offerentur.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,9 
marg.| Hec, inquam, dicens addit: {192.481} Tunc dixi: Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Et hec dicens,   aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum quod per Moysen datum est,   ut statuat, quasi stabile,   sequens, id est novum sacrificium, et cum eo Novum Testamentum, id est Evangelium.
Numérotation du verset Hbr. 10,10 
marg.| In qua voluntate, id est in sui oblatione secundum voluntatem Dei facta,   sanctificati sumus, id est peccatorum purgatione facta reconciliati Deo, scilicet   per oblationem corporis Iesu Christi semel factam. Et ideo hoc statuto primum cadit, quia hoc non potuit prestare.
Numérotation du verset Hbr. 10,11 
marg.| Et omnis. Amplius exponit virtutem huius hostie. Et ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse,   et sacrificia   quotidie facta per sacerdotes perfectos facere, hoc addit. quasi5: Pontifex {192.481} per singulos annos offerens non pervenit ad consummationem, sicut etiam   omnis quidem sacerdos legis,   presto est, ut spontaneus,   quotidie ministrans orationes et munera multa,   et easdem hostias de animalibus   sepe offerens, quia non integre mundant. Unde subdit:   Que numquam, id est nullo tempore quantumcumque fiant,   possunt auferre peccata, a conscientia. Nota quod ministrare est famulorum, sedere est dominorum. Ideo illos famulos ostendit Apostolus, Christum vero Dominum, quem subsequenter dicit sedere, subdens:
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,12 
marg.| Hic autem, scilicet Christus, cuius hostia sufficiens est,   pro peccatis omnium   offerens unam   hostiam, que salvare potest peracta obedientia,   sedet, id est {192.481} quiescit et regnat,   in sempiternum in dextera Dei, id est in potioribus bonis, non enim iterum laborare, et iterum offerre eget. Bene ergo potest consummare qui sic meruit exaltari.
Numérotation du verset Hbr. 10,13 
marg.| Sedet, dico, de cetero, id est de eo quod restat, scilicet de gloria bonorum et pena malorum,   exspectans, non ita ut aliquid pro sua vel suorum imperfectione patiatur, sed sine sui passione differt et tolerat,   donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius, id est plene subiiciantur et appareant, subiecti ei. Hoc et modo potest facere; sed patitur usque ad commune iudicium, nisi inimici vere scabellum eius erunt, quia et si modo repugnant ei, et non videantur subiici tunc omnibus apparebunt ei subiecti cuius imperio suberunt penis.
Numérotation du verset Hbr. 10,14 
marg.| Una enim. Ideo unam tantum obtulit hostiam, {192.482} quia una oblatio est, et a peccato sanctificavit electos.   Et sanctificatos in omnibus virtutibus   consummavit. Et hoc   in sempiternum, scilicet quamdiu durabit hoc seculum.
Numérotation du verset Hbr. 10,15 
marg.| Contestatur autem. quasi6: Non solum ego hoc affirmo, sed etiam   sanctus Spiritus contestatur nobis, id est verba nostra confirmat de sanctificatione.
6 Quasi] + dicat PL
marg.| Postquam enim. quasi7: Vere testatur; vera enim que promittit, et non nisi iusta precipit, id est Novum Testamentum   postquam dixit Spiritus sanctus in Ieremia:
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,16 
marg.| Hoc autem est Testamentum Novum, scilicet   quod testabor ad illos: Post dies illos, mihi prenuntiatos,   dicit Dominus, addidit:   Dando. quasi8: Postquam illud dixit, scilicet quod non valet ad probationem nostram, adiecit hec alia que corroborant {192.482} utrumque quod diximus, scilicet:   Dando leges meas, quod pertinet ad consummationem.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,17 
marg.| Et iterum: Peccatorum eorum iam non recordabor amplius; quod pertinet ad sanctificationem. Et ita per auctoritatem Ieremie, confirmat utrumque quod dixerat. Litteram sic prosequere: Testabor, dico, dando leges meas, non sicut patribus dedi in tabulis lapideis, sed   in cordibus, id est intellectibus illorum,   et in mentibus, id est in voluntatibus   eorum superscribam eas, scilicet precepta mea, non dicit scribam, sed superscribam, quia leges ille super vires hominis sunt, in quarum scilicet completione nullus sufficeret, nisi ope gratie. Ecce in his dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione dicens et peccatorum que in se,   et iniquitatum eorum, {192.482} que contra proximum fiunt, iam, id est post tempus gratie, non recordabor ad eternam penam, amplius, scilicet nec in futuro. Ecce hic dicitur quod sanctificat.
marg.| Vel ita distingue litteram, eadem manente sententia. Postquam dixit hoc est testamentum quod testabor ad illos. Post dies illos, dicit Dominus: Testabor, dico, dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas, subintulit, et peccatorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius. Et ideo iam non est necessaria hostia. Quod aperit subdens:
Numérotation du verset Hbr. 10,18 
dist. 3
prol.|
marg.| 256 Ubi autem. Hic ostendit quod non solum ex hac auctoritate videri potest, quod Iesus sanctificat et consummat, sed etiam quod oblatio iam post tempus {192.483} gratie non est facienda pro peccato, quia facta est remissio. quasi9: Ecce hic dicitur remissio peccatorum facta,   ubi autem horum iam remissio, non est facienda   oblatio pro peccato, id est cessat oblatio legalis.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,19 
marg.| Habentes itaque. Finito grandi sermone de pontifice magno, eiusque nova lege et sacrificio, que veteribus pretulit, subditur moralis instructio, in qua eos hortatur ad multa, sed maxime ad fidem, patientiam, pacem, munditiam, et fraternitatis caritatem, et infert ex omnibus superioribus. quasi10: Quia una hostia consummat, et quia nobis est, scilicet or. m. (  sic ) et quia ostensa est tanta distantia, quod illa minora hec maiora sunt. [CHRYSOSTOMUS.] Itaque, o fratres, habemus   fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, id est {192.483} certi sumus quod intrabimus in Sancta sanctorum celestia per sanguinem Christi,
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,20 
marg.| quam viam, id est quem introitum,   initiavit nobis Christus, qui primus ascendit, et per hoc certi sumus de nobis,   viam dico   novam, quia nullus ante illum intravit,   et viventem, id est permanentem, perviam, quia postea nulli fidelium clausa fuit, et illam viam aperuit, et per viam conservavit.   Per velamen, id est per   carnem suam. Que dicitur velamen, quia ipsa caro velabat et celabat deitatem. Vel ideo dicitur velamen, quia sub velamine fidei sumitur a fidelibus. quasi11: Per hoc permanet via illa pervia, quia sumunt fideles, ut viaticum carnem Christi velatam omni sensui. Videtur enim panis, et tamen vere est caro Christi: {192.483} Quod fit ut augeatur fidei meritum, quia non habet fides meritum, cui humana ratio, id est humanus sensus prebet experimentum. Per velamem ergo, id est carnem que velata sumitur, permanet via pervia, et per hoc quod ille sacerdos semper interpellat pro nobis.
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,21 
marg.| Unde subdit: Et per   sacerdotem, scilicet Christum pre omnibus,   magnum super domum, id est populum   Dei, et hanc habentes fiduciam, accedamus.
Numérotation du verset Hbr. 10,22 
marg.| Vel ita: et sacerdotem magnum. quasi12: Habemus hanc fiduciam, et hanc habentes, et habentes sacerdotem magnum super donum Dei, scilicet qui semper vivit ad interpellandum pro nobis, accedamus ad introitum sanctorum,   cum vero corde, id est cum vero intellectu et non simulato. Et si hoc non potest esse, saltem accedamus   in plenitudine {192.484}   fidei, id est in plena fide. Quia nihil horum iam est visibile, nec sacerdos, nec hostia, quod et debemus et possumus, quia sumus   aspersi corda, id est spirituali aspersione habemus   corda mundata   a conscientia mala, id est a conscientia pravitatis. Illi vero corpora tantum habent abluta,   et abluti sumus   corpus aqua munda, id est peccatum corporale, scilicet originale quod per carnis concupiscentiam trahitur, ablutum est aqua baptismi. Per hoc ostenditur quod non fides sola, sed bona vita cum virtutibus queritur. Inde hortatur ad ea que conveniunt fidei, subdens:
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,23 
marg.| Teneamus. [AMBROSIUS] quasi13: Et quidquid occurrerit,   teneamus indeclinabilem, ut non ad terrena declinemus,   confessionem spei nostre, que est {192.484} de eternis, id est teneamus confessionem et spem que est causa eius, que spes non est vacua, non confundit.   Fidelis enim est, id est verax in promissis Deus   qui repromisit ea que speramus: et sicut Deus fidelis est in promissis, ita nos sibi vult fideles esse in promissis nostris.
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,24 
marg.| Teneamus dico, et consideremus invicem, alter, scilicet alterum, non ut invideat et insidietur, sed   in provocatione caritatis que in animo est,   et bonorum operum, scilicet ut alter alterius exemplo, provocetur ad dilectionem, et bene operandum. Et est sensus: Fidem et confessionem habeamus quantum ad nos, et consideremus invicem, scilicet perfecti minores eos hortando et minores perfectos imitando eos.
Numérotation du verset Hbr. 10,25 
marg.| Consideremus nos invicem dico, non deserentes tempore persecutionis, {192.484}   collectionem nostram, id est collectos in fide nobiscum,   sicut est consuetudinis quibusdam vestrum, qui vel timore persecutionis cedunt, vel propria presumptione a peccatoribus vel imperfectis, ut iusti videantur recedunt. Culpat ergo scindentes unitatem caritatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis sue, qui potius suo exemplo debuerunt consolari alios. Unde subdit:   Sed potius   consolantes eos. Consolatur laborantem qui pariter in labore consistit, quia sublevatio laboris est visio collaborantis, ut in itinere fit. Et   tanto magis consolemur,   quanto magis   videritis diem retributionis per passionem   appropinquantem. quasi14: Quo propiores estis fini et premio retributionis, aut {192.484} tanto magis instate, ne quis culpa vestra desit.
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,26 
marg.| Voluntarie enim. quasi15: Caritas utique tenenda est, et a malis cessandum.   Voluntarie enim peccantibus nobis, id est nobis in voluntate peccandi manentibus,   non relinquitur hostia pro peccatis, id est non prodest Christus, qui est hostia, pro peccatis. Non relinquitur, dico,   iam, scilicet in hoc presenti; per quod constat quod nec in futuro. Non relinquitur iam dico,   post acceptam notitiam veritatis, id est postquam venissemus ad fidem per quam quidam securi sunt, quasi numquam perituri sint. Et attende quod non ait volentibus peccare, sed   voluntarie peccantibus, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est, volens qui ad tempus; per hoc ergo significat perseverantes usque in finem. [CHRYSOSTOMUS.] {192.485}
15 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, iam non relinquitur hostia pro peccatis, id est non iterum immolabitur Christus, qui est hostia pro peccatis, id est non relinquitur locus secunde hostie, sicut in veteri lege datum est sepius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccato: quod semel factum est, et secundo non est opus, sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facis, iudicium damnationis te exspectat, nisi per penitentiam renovaris. Et ideo subdit:
Numérotation du verset Hbr. 10,27 
marg.| Terribilis autem. Sed sciendum quod hic quidam exsurgunt, horum verborum occasione penitentiam auferentes, quasi per penitentiam non valet peccator post lapsum surgere secundo et tertio, et deinceps. Verum in hoc penitentiam non excludit, {192.485} nec propitiationem que fit per penitentiam. Non enim inimicus est ita salutis nostre, sed secundum excludit baptismum; non enim dicit: Non est ultra penitentia vel remissio, sed hostia, id est crux secunda que una suffecit, volens ne ultra hoc exspectemus, sed peniteamus.   Terribilis autem. quasi16: Non relinquitur hostia pro peccatis, sed relinquitur quedam   terribilis exspectatio iudicii; hec pena interim est,   et ignis emulatio, id est infestatio, id est ignis infestans   que consumptura est adversarios Christi. Quod probat per minus.
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,28 
marg.| Nam quis faciens irritam, id est prevaricans legem Moysi,   duobus vel tribus testibus convictus,   sine ulla miseratione moritur, morte quam lex precipit. [HIERONYMUS.] {192.485} Quid ergo illi facient contra quos perhibebunt angeli testimonium et sancti et propria conscientia: quasi17: Multo gravius punientur?
17 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,29 
marg.| Unde subdit. Quanto ergo   magis illum   putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, id est vilipenderit, si non sufficere credat ad salutem, sed animalia,   et sanguinem Christi confirmatorem Novi Testamenti,   pollutum duxerit, id est peccatum purgare non valentem.   In quo tamen   sanctificatus est, id est remissionem accepit, et ita contra eum graviter peccat. Pollutum enim sanguinem Christi ducit, qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi: ita pollutus est, et nos polluit, si ab eo unde est remissio nos retrahit.
marg.| Et spiritui gratie, id est Spiritui sancto {192.485} gratis dato, vel qui dat gratiam,   contumeliam facit. Spiritui contumeliam facit, qui remissionem quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel qui eum male vivendo a se abiicit. Vel conculcat ille Christum, qui libere peccat absque timore et penitentia; et qui eo indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et penitere negligit. Spiritui est iniurius qui eius beneficium grate non suscipit.
Numérotation du verset Hbr. 10,30 
marg.| Scimus enim. quasi18: Vere talis punietur,   scimus enim illum, id est quam verus et potens est ille,   qui dixit: Mihi servate vindictam iniuriarum vestrarum,   et ego reddam. Si alienas vindicat iniurias et suas, iterum Scriptura dicit,   quia Dominus iudicabit purgando, separando a malis   populum suum, quanto magis puniet {192.486} inimicos.
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,31 
marg.| Horrendum. quasi19: Dominus puniet inimicos, et non leniter. Et ideo   horrendum est incidere in manus Dei, id est incidit ille qui non providet, sed subito deprehenditur. Dei dico   viventis, scilicet qui semper est efficax et potens facere quod vult.
19 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,32 
marg.| Rememoramini, sicut optimi medicorum cum alios secuerint, et per incisionem doloris augmentum fecerint, solatium mitioribus medicaminibus afferunt et remedium; illi loco, ubi dolor inest, et perturbatam refovent animam: sic Apostolus facit, postquam concussit animas eorum et terruit, refovet eos per laudem priorum, scilicet rememorando priora eorum bona, ut facilius excitet ad cetera. quasi20: Ut autem non incidatis in manus Dei, rememoramini   pristinos dies. quasi21: Diu {192.486} est quod credidistis, et ideo magis assueti estis,   in quibus diebus vos   illuminati fide pro qua venit tribulatio,   sustinuistis magnum certamen passionum. Passiones enim quasi contra eos certabant ut patientiam et fidem extorquerent. Si autem rudes sustinuerunt, turpe est, si modo deficiunt. Passiones autem erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum quibus compatiebantur. Unde subdit:   Et in altero. quasi22: Sustinuistis magnum certamen, et ita magnum certamen,   et, id est quia,   in altero quidem, id est in altera parte certaminis, scilicet   in opprobriis et tribulationibus propriis, vos ipsi patientes   facti estis   spectaculum omnibus, quod gravissimum est. Grave enim est {192.486} opprobrium, sed gravius est cum spectaculum omnibus fit, et non secreto exprobratur.
20 Quasi] + dicat PL
21 Quasi] + dicat PL
22 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,33 
marg.| In altero autem, id est in altera parte certaminis, scilicet in dolore quem habetis pro aliis, estis   effecti socii taliter conversantium, id est assidue patientium, quo exemplo pati debetis, id est assidue patientium, quo exemplo pati debetis, id est compassi estis apostolis et aliis huiusmodi. Et est sensus: Certamen passionis susustinetis, et in propriis passionibus, et in compassionibus 257 aliorum. Et he sunt due partes certantium contra vos passionum, et vere socii facti estis.
Numérotation du verset Hbr. 10,34 
dist. 4
prol.|
marg.| Nam et vinctis, qui non poterant sibi necessaria querere,   compassi estis, subministrando necessaria pro qua causa vestris vobis ablatis compassi estis. Et hoc est quod subdit:   Et rapinam bonorum vestrorum suscepistis. quasi23: Donum Dei. Et hoc,   cum gaudio, quia sperastis meliora, scilicet eterna. Unde subdit, vos dico,   cognoscentes vos {192.487}   habere meliorem, et manentem substantiam, id est vitam eternam.   Nolite. quasi24: Quia sic passi estis et confisi de substantia meliori et manente.
23 Quasi] + dicat PL
24 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,35 
marg.| Nolite, dico,   amittere per impatientiam   confidentiam vestram, que non modo in futuro habebit, sed etiam iam   habet, dum sperat,   magnam remunerationem. Et ideo non est levis eius amissio. Ad hoc autem ut non amittatis, hoc unum vobis opus est, scilicet patientia.   Patientia enim nobis est necessaria. Hic ostendit quomodo iam non amittatur confidentia, scilicet si patientia habeatur.   In patientia enim, inquit, Dominus,   possidebitis animas vestras. (Lc. 21).   Ideo ait patientia nobis necessaria est, ideo   ut per eam   voluntatem Dei facientes, reportetis in futuro, qui hic seminatis   promissionem, id est {192.487} vitam promissam.
Numérotation du verset Hbr. 10,37 
marg.| Adhuc enim. quasi25: Tenenda est patientia, nam nec longa est, tribulatio vero vehemens Et hoc est quod ait,   adhuc enim modicum, id est parvo tempore,   et aliquantulum, id est non vehementer patiendum est et mox,   qui venturus quandoque   veniet retributor,   et non tardabit, quia in martyribus post mortem statim gloria datur in quibus nihil purgandum est, per quod differantur a gloria.
25 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,38 
marg.| Iustus autem. Hic dicit quod per solam fidem, si patiendi necessitas non ingruat, salus datur, ad quod confirmandum inducit verba Dei loquentis per prophetam Habacuc. quasi26: Non solum ille qui patitur sed etiam qui solam fidem habet si non imminet passio salvabitur, quia ita dicit Dominus {192.487} per prophetam:   Iustus meus, id est apud me aliquis,   ex fide, per hoc   vivit, id est vivet in futuro, vita eterna quam meretur fide. Ecce quantum valet fides que sola salvat; et quod ex fide vivat per contrarium ostendit, quia si subtrahit se a fide non vivit. Unde subdit:   Quod si se subtraxerit.
26 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Iustus autem. quasi27: Veniet Dominus et non tardabit. Interim autem dicit Dominus: Iustus meus, scilicet qui per me est iustus, non per carnales observantias. Vivit ex fide, non per speciem. Et ideo huc ne querat coronam, sed ferat laborem. Quod si. quasi28: Vere ex fide est vita, quia acquisitio est anime, et vere. Quod, id est quia   si subtraxerit se aliquis,   non placebit anime mee, id {192.487} est voluntati Dei.
27 Quasi] + dicat PL
28 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 10,39 
marg.| Nos autem. quasi29: Ille qui subtrahit se a fide non vivet. Nos autem   non sumus filii subtractionis in perditionem, id est apostasie, per quam perditur anima, quia nondum prorsus apostataverant, sed fide geniti erant. Unde subdit:   Sed sumus filii   fidei, que valet   in acquisitionem: et ideo nunc non debent se subtrahere a fide. Vel non sumus filii subtractionis, in perditionem, id est paganorum infidelium qui perdendi sunt, sed fidei in acquisitionem anime, id est filii prophetarum fidelium, quorum fides est in acquisitione anime.
29 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 10 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_10)

Notes :