Capitulum 4
Numérotation du verset
Hbr. 4,1
Timeamus ergo1
1 ergo] + fratres
Md044
ne forte relicta pollicitatione
introeundi in requiem eius
existimetur aliqui2 ex vobis deesse.
2 aliqui] aliquis
Md044
Numérotation du verset
Hbr. 4,2
Etenim et nobis
nuntiatum est
quemadmodum
et illis,
sed non profuit illis
sermo auditus
non admixtis fidei
ex his
que audierunt.
Numérotation du verset
Hbr. 4,3
Ingrediemur enim
in requiem
¶Codd. : nonne illis… in requiem =
Md044
(
collation
. f. 193r)
eius3 qui credidimus, quemadmodum dixit :
3 eius]
om. Weber
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam,
et quidem operibus
ab institutione mundi
huius perfectis4
4 huius perfectis] factis
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 4,4
Dixit enim
quodam loco
de die septima
sic : et requievit Deus
die septima ab omnibus operibus suis.
Numérotation du verset
Hbr. 4,5
Et
in isto
rursum :
si introibunt in requiem meam.
Numérotation du verset
Hbr. 4,6
Quoniam ergo superest
quosdam
introire in illam
et hii quibus prioribus annuntiatum est
non introierunt propter incredulitatem,
Numérotation du verset
Hbr. 4,7
iterum
terminat
diem quemdam hodie
in David dicendo
post tantum temporis,
sicut supra dictum est
hodie :
si vocem eius audieritis
nolite obdurare corda vestra.
Numérotation du verset
Hbr. 4,8
Nam
si Iesus
eis5 requiem
5 Iesus eis]
inv. Weber
prestitisset,
numquam de alio loqueretur post hac die.
Numérotation du verset
Hbr. 4,9
Itaque relinquitur
sabbatismus
populo
Dei.
Numérotation du verset
Hbr. 4,10
Qui enim ingressus est
in requiem eius
etiam ipse requievit ab operibus suis
sicut a suis
Deus.
Numérotation du verset
Hbr. 4,11
Festinemus ergo
ingredi in illam requiem, ut ne quis in idipsum6 incidat incredulitatis exemplum.
6 quis...idipsum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Hbr. 4,12
Vivus est enim
sermo Dei7,
7 sermo Dei]
inv. Weber
efficax8
8 efficax] et
praem. Weber
et penetrabilior
omni gladio ancipiti,
et pertingens usque ad divisionem anime
ac spiritus,
compagum quoque ac9 medullarum,
9 ac] et
Weber
et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Numérotation du verset
Hbr. 4,13
Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius,
omnia autem nuda
et aperta
sunt oculis
eius
ad quem nobis sermo.
Numérotation du verset
Hbr. 4,14
Habentes igitur10
10 igitur] ergo
Weber
pontificem magnum
qui
penetraverit
celos
Iesum Filium Dei
teneamus confessionem
nostre spei11
11 nostre spei]
om. Weber
Numérotation du verset
Hbr. 4,15
Non enim habemus
pontificem
qui non possit compati
infirmitatibus nostris,
temptatum autem
per omnia pro similitudine
absque
peccato.
Numérotation du verset
Hbr. 4,16
Adeamus ergo
cum fiducia
ad thronum gratie eius12,
12 eius]
om. Weber
ut misericordiam
consequamur
et gratiam inveniamus
in auxilio
opportuno.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Hbr. 4,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Timeamus ergo.
quasi1: Si non amore vel timore hoc faciamus,
timeamus,
inquam,
ne forte aliquis ex nobis existimetur,
vero iudicio et si impudenter presumat deesse a requie. Et hoc,
relicta pollicitatione introeundi in requiem eius
veram, quam terram promissionis significavit, id est per hoc quod relinquatur et contemnatur promissio Dei qua promisit intrare in requiem celestem, vel quam in baptismo Deo facimus: que servata facit nos intrare in requiem.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,2
marg.|
Etenim
quasi2: Dico timeamus et merito, quia non possumus nos excusare, quasi de non dicta re.
Etenim
etc.
2 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita continua. quasi3: Dico, timeamus, ne quis ex nobis quasi ad nos pertineat, et recte pertinet enim ad {192.429} nos,
etenim et nobis,
tempore gratie,
nuntiatum est
de eterna requie, per Filium
quemadmodum
per famulum nuntiatum est de terra et celesti per figuram terre promissionis, et ingrediemur credendo, sicut illi perdiderunt non credendo. Unde subdit:
Sed non
etc. quasi4: Illis nuntiatum est,
sed non profuit illis sermo
promissus de requie.
Auditus
tantum quia,
non
fuit
admistus fidei,
id est quia non fuit creditus ut sermo et fides simul iungerentur. Non fuit creditus, dico,
ex his,
id est propter hec que audierunt ab exploratoribus, qui mala retulerunt non crediderunt. Egressi enim de Egypto cum multam viam perambulassent, et multa iudicia virtutis Dei accepissent in Egypto, in mari {192.429} 240 Rubro. In eremo consilium fecerunt mandare speculatores qui deberent inspicere naturam terre. Illi vero cum perrexissent reversi sunt, provinciam quidem magnorum fructuum et virorum inexpugnabilium et fortium procreatricem esse dicentes. Quibus auditis obstupuerunt, qui eos miserant, non credentes veram Dei promissionem.
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, non profuit illis sermo non admistus fidei sumpte ex his que auditus a Domino per Moysen, promittentem eis terram promissionis.
Numérotation du verset
Hbr. 4,3
marg.|
Ingrediemur enim.
quasi5: Vobis annuntiatum est de requie. Et hoc indicat effectus. Ingrediemur enim.
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita continua: Vere illis qui non crediderunt non profuit sermo, quia nobis qui credimus prodest.
Ingrediemur enim
nos
qui credidimus in requiem
veram. Nos qui credidimus ingrediemur, {192.430}
quemadmodum
ex opposito
dixit
Spiritus sanctus in psalmo de incredulis per quod patet quod qui credunt intrabunt. Quid dixit? hoc scilicet:
Si introibunt in requiem meam.
Aposiopesis, id est non intrabunt.
Sicut iuravit in ira.
Illi enim nec Palestinam, nec in veram requiem introierunt. Nos autem introibimus in veram requiem.
marg.|
Et quidem.
Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit, quando, scilicet et ante legem post perfectionem operum, scilicet sex dierum, per requiem Sabbati. Et sub lege quando per terram promissionis designabatur, et in tempore gratie Spiritu sancto dicente in David.
Hodie
etc. quasi6: Nuntiatum est de requie illa.
6 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,4
marg.|
Et sic quidem, in lilius requiei designatione:
Dixit
Spiritus sanctus, quando nondum {192.430} erat completio illius vere requiei et significate, quia ea nullus adhuc potitus erat,
in quodam,
scilicet egregio,
loco
Scripture
de die septima,
per quam significatur eterna requies:
Et requievit Deus a
nova operatione cessando
die septima ab omnibus operibus suis,
ut iam non nova crearet opera, secundum speciem vel materiam, sed de materia tunc facta et ad similitudinem tunc factorum operaretur. Requievit dico,
operibus perfectis,
post quod poterat requiescere que fecit inchoando,
ab institutione mundi,
id est ex quo mundus cepit institui, quia ipse omnia fecit. [REMIGIUS.] Notandum quod dicit operibus perfectis, quod fuit facto homine pro quo omnia facta sunt, et ipse ad Deum glorificandum factus est. Requievit Deus die septima. Sex enim diebus fecit Deus {192.430} omnia in materia vel similitudine, ut postea nihil fieret, nisi de materia ibi facta, vel ad similitudinem factorum. Septima quievit, que significat veram requiem, sic et etate homo Christus natus est in mundo ad laborem. Et sexta die et sexta hora diei passus est. Septima vero die in sepulcro quievit, sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus operamur; inde exeuntes quiescemus. Vel eodem verborum sensu manente ita potest legi, ut sit ibi enim, dixit enim, et subintelligitur nuntiatum est, hoc modo: Et quidem. quasi7: nuntiatum est de illa requie. Dixit enim Spiritus sanctus in quodam loco die septima sic: Et requievit de die septima ab omnibus operibus suis. Non mutantur {192.430} hec. Et attende quod hic agit de prima requie que significat.
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,5
marg.|
Et in isto.
quasi8: Ibi tangit Spiritus sanctus de vera requie per signum et figuram. Septima die.
Et in isto rursum
loco dicit Spiritus sanctus de eadem vera requie per signum et figuram requiei terre promissionis:
Si introibunt,
id est non introibunt,
in requiem meam,
scilicet in terram promissionis, que significat veram requiem quam Moyses promiserat sub figura. Et nota quod hic agit de secunda requie que significat. Quoniam ergo, diligenter attende predicta et ordinem sequentium. Ecce bis, scilicet per diem septimam et per terram promissionis requies celestis signata est et promissa. Et quia hoc est ergo
iterum
vel rursum, id est sub eiusdem requiei designatione
terminat
{192.431A} Spiritus sanctus, et distinguit,
diem quemdam,
quo prenuntiata impleantur, id est tempus gratie egregium, scilicet in adventu Christi
dicendo in David, hodie,
quia David futuris tempore gratie representat verba patribus dicta, et hoc
post tantum temporis,
ex quo illa patribus dicta sunt in deserto. Unde patet non de terra promissionis agi, que iam dudum habebatur. In hoc enim patet quod hec est alia requies de qua dicit David, hodie, quam illa ad quam Iosue duxit. Sicut iam etc. quasi9: Quod terminat diem quamdam dicendo hodie
sicut
iam
supra dictum est: Hodie,
id est tempore gratie,
si vocem eius audieritis,
sicut vere audieritis,
nolite obdurare corda vestra,
quemadmodum fecerunt patres in illa acerbatione. Et nota quod dicendo, diem quamdam {192.431} et hodie, agit de tertia requie significata, et quando datur, quamvis obscure que per Christum credentibus promissa est dari. Ideo terminat diem intrationis.
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,6
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Quoniam superest,
id est restat post promissionem,
quosdam,
scilicet egregios,
introire in illam,
scilicet requiem eternam, que significatur per terram promissionis, et, nisi videret intraturos quosdam, non terminaret diem. David, nempe licet esset sub lege, mente tamen positus in tempore gratie dicens, hodie, tertio nuntiat requiem illo tempore consummandam. Et quasi aliquis quereret quid opus erat illis dicere, nolite obdurare corda vestra, respondet subdens: Valde opus erat.
Et,
id est {192.431} quia,
hi quibus prioribus nuntiatum est, non introierunt
in veram requiem, quam terra promissionis designabat, ad quam etiam non pervenerunt. Et hoc
propter incredulitatem
suam, scilicet, vel alio verborum ordine potest legi hec littera. Quoniam ergo. quasi10: Et hoc et illo modo promissa et signata requies celestis. Ergo superest, quosdam introire. Et quoniam, hoc est et quia hoc non sufficit ad inferendum quod illaturus est addit aliud, scilicet
et hi
etc. ut ex his duobus tertium necessario inferatur hoc modo. quasi11: Et quia hoc est, scilicet quoniam superest quosdam intrare, et quia hi quibus prioribus nuntiatum est
non introierunt propter
{192.432}
incredulitatem,
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,7
marg.|
ideo
determinat diem quemdam,
quia necessarium erat,
dicendo in David, hodie, post tantum temporis,
ex quo illa dicta sunt patribus et filii Israel in terram promissionis intraverant. Unde patet quod hec est alia requies.
Sicut
etc. Que non mutantur.
Numérotation du verset
Hbr. 4,8
marg.|
Nam si.
quasi12: Vere hec est alia requies quam illa ad quam duxit Iosue. Nam si illa esset, non loqueretur David de alia, sed locutus est. Ergo certum est esse aliam ad quam Christus duxit, que per illam in Palestina signabatur. Et hoc est quod ait:
Nam si eis
etc.
12 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita continua: Vere superest quosdam introire, sicut David terminat.
Nam si eis,
id est filiis Israel,
Iesus,
id est Iosue qui duxit in terram promissionis,
prestitisset,
id est si ipse preparans ut dux dedisset, {192.432}
requiem
veram,
numquam,
nullo tempore,
posthac,
id est in presenti tempore,
loqueretur
Spiritus sanctus in David,
de alia die,
id est de tempore gratie. quasi13: Quo deberet dari. Vel numquam post loqueretur de alia, scilicet requie preter terram promissionis, dicendo, hac die, qui supradixit hodie; sed locutus est de alia.
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,9
marg.|
Itaque relinquitur,
id est reservatur a Deo promittente,
populo Dei futuro sabbatismus,
id est plene quietis feriatio et iucunditas significata per Sabbatum quo requievit Dominus, et in lege observabatur. Tunc ergo enim perfecte vacabimus gratia maiore referti et Deo pleni. Et sciemus perfecte quia ipse est Deus; ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quid erit in fine sine {192.432} fine; nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum cuius non est finis? et vere requies perfecta est quam Dominus promittit, que et per requiem Sabbati figurata est.
Numérotation du verset
Hbr. 4,10
marg.|
Qui enim ingressus est in requiem eius
Dei, id est quam Deus promittit, et dat suis,
ipse requievit ab operibus suis,
quibus hic laboravit; ita perfecte,
sicut Deus
ab operibus suis.
Numérotation du verset
Hbr. 4,11
marg.|
Et quia hoc, et vera requies,
festinemus ergo ingredi,
per fidem et bona opera,
in illam requiem, ut ne quis,
id est ut non aliquis nostrum,
incidat in idipsum exemplum incredulitatis,
id est in eamdem incredulitatem in qua patres fuerunt, que est vobis exemplum; unde peius est nisi caveatis. Vel incidat in idipsum incredulitatis exemplum in penam talem {192.432} qualem illi per incredulitatem meruerunt. Exemplum autem dicit, ut mentem nostram illic habeamus, ne similiter excidamus.
Numérotation du verset
Hbr. 4,12
marg.|
Et ut magis terreat addit:
Vivus enim est.
quasi14: Debemus festinare in illam requiem et cavere nobis a pena incredulorum, quia
sermo Dei,
id est Filius Dei qui a regalibus sedibus venit,
est vivus,
quem infideles mortuum putant; sed vere vivus est, et ita in eo vivetis, id est qui illos iudicavit vobis iudex est, scilicet Filius Dei: cui qui obedit, mortem non videbit in eternum. Iste est efficax, id est potens omne quod vult facere salvando vel damnando; et cum sit potens, est etiam sapiens.
Et,
id est quia, est
penetrabilior,
{192.433} id est perspicacior,
omni gladio ancipiti,
id est omni ingenio quod circumspicit carnalia et spiritualia, id est in omni ingenio carnali vel spirituali. Et est
pertingens,
id est ex tota consideratione perveniens, id est pertingit sermo Dei cognitione insuperabili, 241
usque ad divisionem,
id est separationem et discretionem,
anime,
id est sensualitatis;
ac spiritus,
id est rationalitatis, quia cognoscit Dei Filius quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa eadem a se, dum plus dedita infimis rebus inferior est, et ab his revocata dignior: sicut etiam videt quomodo spiritus a se dividatur, dum vel in Deum inhiat de divina usia cogitans vel inferius celestia considerat, vel in terra inferius de mundanis recte agendis pertractat, vel etiam quomodo spiritus, id est ratio a {192.433} sensualitate secernitur, dum quod in se, id est in ratione inferius est, superat quod in illa alterius est.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,12b
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
{192.433}
Compagum quoque.
quasi15: Et ipse est pertingens etiam usque ad discretionem
compagum quoque et medullarum.
Compagesque dicitur iunctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei, scilicet quomodo inter se cohereant in aliquo, vel quomodo hec et illa, id est ratio et sensualitas in suis differentiis conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis que sunt tres, ut iam ostensum est. Vel inferior differentia rationis pressa et captiva aliquando consentit inferiori differentie sensualitatis. Medulla vero que interior est dicitur quidquid interius vel subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Et universaliter dico, non in parte, ipse est
discretor cogitationum
{192.433}
et intentionum cordis,
id est etiam discrevit cogitationes cordis, scilicet que diversi diversa cogitant. Discrevit etiam intentiones earum cogitationum, scilicet quo singule tendant an ad bonum an ad malum.
15 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,13
marg.|
Et, ut amplius dicam,
non est ulla creatura
, terrena vel celestis.
Invisibilis in conspectu eius,
id est in presentia deitatis.
marg.|
Vel ita ab illo loco, et pertingens est sermo Dei usque ad divisionem anime ac spiritus, id est ad discretionem carnalium et spiritualium peccatorum. Anima enim vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis: ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est que actu fiunt corporis, ut luxuria; per spiritum spiritualia, id est que mentis sunt ut superbia. Discernit sermo Dei inter carnalia peccata {192.434} et spiritualia, id est discernit quid quis agit, et etiam quo animo. Unde subdit, compagum quoque et medullarum et discretor cogitationum etc.
marg.|
Vel ita, ut per animam accipiantur carnales cogitationes, et male; per spiritum, spirituales cogitationes. Et bone, et est sensus: Pertingens usque ad discretionem anime ac spiritus, id est usque ad discretionem carnalium et spiritualium cogitationum, compagum quoque. Et est ordo verborum talis: Et ipse est discretor cogitationum et intentionum. Quod ipse apertius dicit subdens, scilicet cogitationum et intentionum cordis. Compages enim dicit coniunctiones cogitationum, id est cogitationes que sibi iunguntur, quando altera alteram sequitur. Medullas dicit subtiles intentiones earum. Si {192.434} enim cogitatio cogitationi coniungitur, ipse novit que fit secundum Deum, et que secundum seculum. Novit quoque quo se vergat intentio earum.
Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius.
Hoc non mutatur.
Omnia autem.
quasi16: Dico quod nulla creatura est invisibilis, sed potius
omnia,
scilicet celestia et terrena,
sunt nuda,
id est discooperta et revelata, et etiam aperta, id est manifesta, que ex omni parte plene visa
oculis,
id est visioni
eius,
scilicet Filii Dei. Et quasi aliquis diceret: Quid ad vos de his omnibus? subdit:
Ad quem
Dei Filium
nobis
est
sermo,
id est cui oportet nos reddere rationem de operibus et cogitationibus et intentionibus vestris.
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,14
marg.|
Habentes ergo.
Hic incipit agere de pontifice {192.434} Christo, ostendens quod sit sufficiens ad omnia, et quomodo dignior veteri sacerdote quem et immutat, et legem que sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis sit ad iustitiam et salutem. quasi17: Quia talis sermo Dei est, ergo
teneamus confessionem,
id est fidem cordis cum confessione oris, ut fides sit etiam in ore: que fides et confessio est causa
spei nostre,
id est future beatitudinis quam speramus. Et merito tenere debemus, quia idem ipse sunt: imo Dei pontifex nobis est qui obtulit se secundum quod homo, et hoc est quod ait, nos dico, habentes
pontificem magnum,
scilicet qui est super omnes pontifices,
qui penetravit,
id est penitus intravit ut sequi possimus, {192.434} non dico Sancta sanctorum templi, sed
celos,
quem scilicet Iesum Filium Dei. quasi18: qui est etiam Salvator et Filius Dei.
17 Quasi] + dicat
PL
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,15
marg.|
Non enim.
quasi19: Dico teneamus et tenere debemus, quia cum sit potens, est etiam misericors nostram expertus infirmitatem. Et hoc est quod ait tenere debemus, quia
non habemus pontificem qui non possit,
id est qui non novit,
compati,
id est condescendere, per simile hoc dicit, sicut medicus infirmo,
infirmitatibus,
id est fragilitatibus,
nostris.
Hoc dicit ne pro prioribus desperent que ad eius pertinent altitudinem. Et si enim ita sit altus tamen potest compati. Hoc dicit ne ideo quia altus est, videatur eos abiicere.
Temptatum autem.
quasi20: Non habemus talem qui non possit compati, sed {192.435} potius, temptatum a diabolo, et hominibus, quia irrisus et crucifixus fuit, et ideo potest compati. Temptatum dico
per omnia
genera temptationum: et hoc
pro similitudine
carnis peccati, id est quia similis adhuc erat hominibus secundum, vel pro similis, id est ut exemplum daret aliis similia sustinendi, ens tamen
absque peccato.
Et ideo potest liberare. Ex eo enim quod temptatus est, scit compati; ex eo vero quod sine peccato est, potens est liberare. Impossibile est enim scire afflictorum afflictionem homini qui afflictionis experimentum non habuit, et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.
19 Quasi] + dicat
PL
20 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 4,16
marg.|
Adeamus ergo.
Et quia habemus pontificem qui {192.435} potest compati nobis, ergo adeamus fide intentione et opere
cum fiducia,
id est fiducialiter, licet peccatores simus, quia compatiens est, non dico ad tribunal iudicii, sed
ad thronum gratie eius,
id est Christum in quo regnat gratia,
ut
per eum
consequamur misericordiam,
id est remissionem peccatorum precedentium,
et
de reliquo
inveniamus gratiam in auxilio opportuno,
id est inveniamus gratiam per quam auxiliemur, ne recedamus vel recidamus in hac vita. Nunc enim tempus auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire penitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre recumbentes, cum ad sinum patriarche venerint qui eo facti fuerint digni, tunc {192.435} malis erit desperationis tempus. Nunc autem, dum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam inveniatur auxilium opportunum. Est enim auxilium quod non congruit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_4)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_4)
Notes :