Glossa magna

Capitulum 11

Numérotation du verset Hbr. 11,1 

Est autem fides
sperandarum1
1 sperandarum] sperandorum Weber
substantia
rerum
argumentum non apparentium2.
2 appparentium] parentum Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,2 

In hac
enim testimonium
consecuti sunt
senes.
Numérotation du verset Hbr. 11,3 

Fide intelligimus
aptata esse secula verbo Dei,
ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Numérotation du verset Hbr. 11,4 

Fide
plurimam
hostiam Abel quam Cain obtulit Deo,
per quam
testimonium
consecutus est esse iustus,
testimonium perhibente muneribus eius Deo,
et per illam
defunctus adhuc loquitur.
Numérotation du verset Hbr. 11,5 

Fide
Enoch translatus est
ne videret mortem,
et non inveniebatur
quia transtulit illum Deus,
ante translationem enim
testimonium habebat
placuisse Deo.
Numérotation du verset Hbr. 11,6 

Sine fide autem
impossibile est Deo placere quemquam3.
3 Deo...quemquam] placere Weber
Credere enim oportet accedentem
ad Deum,
quia est
et
inquirentibus
se remunerator sit4.
4 sit] fit Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,7 

Fide Noe
responso accepto de his que adhuc non videbantur,
metuens
aptavit arcam in salutem domus sue per quam
damnavit
mundum,
et iustitie
que per fidem est heres est institutus.
Numérotation du verset Hbr. 11,8 

Fide
qui vocatur Abraham
obedivit
in locum exire quem accepturus erat in hereditatem, et exiit nesciens quo iret.
Numérotation du verset Hbr. 11,9 

Fide demoratus5 est in terra repromissionis,
5 demoratus] moratus Weber
tamquam in aliena
in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem.
Numérotation du verset Hbr. 11,10 

Exspectabat enim
fundamenta
habentem civitatem
cuius artifex et conditor Deus.
Numérotation du verset Hbr. 11,11 

Fide et ipsa Sara sterilis
virtutem
in conceptione6 seminis accepit,
6 conceptione] conceptionem Weber
etiam preter tempus etatis, quoniam
fidelem credidit esse eum7 qui repromiserat8
7 eum] om. Weber |
8 repromiserat] promiserat Weber |
Numérotation du verset Hbr. 11,12 

Propter quod
et ab uno
orti sunt et hoc9 emortuo tamquam sidera celi in multitudinem,
9 hoc] hec Weber
et sicut arena
que est ad oram maris innumerabilis.
Numérotation du verset Hbr. 11,13 

Iuxta fidem defuncti sunt
omnes isti,
non acceptis
repromissionibus,
sed a longe eas aspicientes,
et salutantes, et confitentes
quia peregrini et hospites sunt super10 terram.
10 super] supra Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,14 

Qui enim hec dicunt, significant se patriam inquirere.
Numérotation du verset Hbr. 11,15 

Et si quidem illius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi,
nunc autem meliorem appetunt, id est celestem.
Ideo
non confunditur
Deus
vocari Deus eorum
paravit enim illis
civitatem.
Numérotation du verset Hbr. 11,17 

Fide
obtulit Abraham, Isaac cum temptaretur
et unigenitum offerebat in quo11 susceperat
11 in quo] qui Weber
repromissiones,
Numérotation du verset Hbr. 11,18 

ad quem dictum est : quia in Isaac vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset Hbr. 11,19 

arbitrans
quia et a mortuis
potens est suscitare12 Deus,
12 est suscitare] inv. Weber
unde eum et in parabolam13
13 parabolam] parabola Weber
accepit.
Numérotation du verset Hbr. 11,20 

Fide
et de futuris
benedixit Isaac
Iacob et Esau.
Numérotation du verset Hbr. 11,21 

Fide et14 Iacob moriens, singulis
14 et] om. Weber
filiorum
Ioseph benedixit,
et adoravit fastigium virge eius.
Numérotation du verset Hbr. 11,22 

Fide
Ioseph moriens de profectione
filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Numérotation du verset Hbr. 11,23 

Fide Moyses,
natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem,
et non timuerunt regis edictum.
Numérotation du verset Hbr. 11,24 

Fide Moyses
grandis factus negavit se esse filium filie pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei,
quam temporalis
peccati habere iocunditatem,
Numérotation du verset Hbr. 11,26 

maiores estimans divitias15 thesauro Egyptiorum improperium Christi,
15 estimans divitias] inv. Weber
aspiciebat enim in remunerationem.
Numérotation du verset Hbr. 11,27 

Fide reliquit Egyptum
non veritus animositatem regis,
invisibilem enim tamquam videns
sustinuit.
Numérotation du verset Hbr. 11,28 

Fide
celebravit
Pascha
et sanguinis effusionem,
ne qui vastabat
primitiva
tangeret eos.
Numérotation du verset Hbr. 11,29 

Fide
transierunt mare Rubrum
tamquam per aridam terram,
quod experti Egyptii devorati sunt.
Numérotation du verset Hbr. 11,30 

Fide muri Hiericho corruerunt circuitu16 dierum septem.
16 corruerunt circuitu] ruerunt circuiti Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,31 

Fide Raab meretrix non periit cum incredulis
excipiens exploratores cum pace.
Numérotation du verset Hbr. 11,32 

Et
quid adhuc dicam ?
Deficiet enim me tempus
enarrantem de Gedeon,
Barach,
Samson,
Iepte,
David et Samuel, et prophetis,
Numérotation du verset Hbr. 11,33 

qui per fidem
devicerunt regna, operati sunt iustitiam,
adepti sunt
repromissiones,
obturaverunt ora leonum,
Numérotation du verset Hbr. 11,34 

extinxerunt impetum ignis,
effugaverunt17 aciem gladii,
17 effugaverunt] effugerunt Weber
convaluerunt de infirmitate,
fortes facti sunt
in bello,
castra verterunt
exterorum,
Numérotation du verset Hbr. 11,35 

acceperunt mulieres
de resurrectione mortuos suos,
alii autem
distenti sunt
non suscipientes redemptionem
ut meliorem invenirent
resurrectionem.
Numérotation du verset Hbr. 11,36 

Alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres,
Numérotation du verset Hbr. 11,37 

lapidati sunt,
secti sunt,
temptati sunt,
in occisione gladii
mortui sunt,
circuierunt
in melotis
in pellibus caprinis, egentes,
angustiati,
afflicti,
Numérotation du verset Hbr. 11,38 

quibus
dignus non erat mundus,
in solitudinibus errantes in montibus,
et in18 speluncis
18 in] om. Weber
et in cavernis terre.
Numérotation du verset Hbr. 11,39 

Et hii omnes
testimonio fidei probati,
nunc19
19 nunc] om. Weber
non acceperunt repromissionem,
Numérotation du verset Hbr. 11,40 

Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis
consummarentur.

Capitulum 11

Numérotation du verset Hbr. 11,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Est autem fides. Quia de fide cepit agere, eius {192.488A} dignitatem et usum ipsius fidei assignatione et plurima exemplorum luce ostendit, et est hic laus et commendatio fidei, cuius descriptionem ponit: in qua tria notat, scilicet quid efficiat in nobis, et quod fundamentum est omnium bonorum, et quod de non apparentibus est; de qua in Epistola ad Romanos plene dixeramus. Et ideo hoc breviter perstringamus. quasi1: Iustus ex fide vivit:   est autem fides substantia rerum sperandarum, id est causa que res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis. Quod est dicere: Faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides substantia, quia sperandis substat, et facit ea esse in credente in alia vita. Et quia fundamentum est omnium bonorum quod nemo mutare potest sine quo non est bona {192.488B} edificatio.
1 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel fides est substantia rerum sperandarum, id est speranda iam etiam in hac vita facit esse in corde credentis. [CHRYSOSTOMUS.] Per eam enim futura bona quasi iam sunt in nobis, quia facit subsistere in anima nostra ea que non videntur de quibus proprie fides est. De visis enim non est fides, sed agnitio. Hec est laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam et Thomas cui dictum est: Quia vidisti, credidisti (Io. 20): non hoc credidit quod vidit, sed aliud vidit et aliud credidit. Vidit enim hominem, credidit Deum. Cernebat quippe et tangebat carnem viventem quam viderat morientem, et credebat Deum ipsa carne latentem. Credebat ergo mente quod non videbat, per hoc {192.488C} quod sensibus corporis apparebat. Si autem dicuntur credi que videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis credidisse, non ipsa est que in nobis edificatur fides, sed ex rebus que videntur agitur in nobis, ut ea credantur que non videntur. Et est argumentum vel convictio non apparentium, id est premonstratio et certitudo et probatio rerum que non apparent; quia si quis de eis dubitat per fidem probantur, ut adhuc probatur futura resurrectio, quia ita crediderunt patriarche, apostoli, et alii sancti. Probatio ergo rerum que nondum sunt, fides est, quia si quis consideret Abraham et alios quid merito fidei acceperunt, idem de se potest credere et sperare.
Numérotation du verset Hbr. 11,2 
dist. 2
prol.|
marg.| In hac enim. quasi2: Vere fides est causa rerum sperandarum, quia est causa iustitie per quam sunt speranda: et hoc est quod ait:   In hac enim, id est propter hanc fidem,   senes, id est antiqui patres   sunt consecuti a Deo vel ab hominibus   testimonium iustitie, quia propter fidem Deus testatus est esse iustos. Senes dicit, non quia senes essent etate, sed quia antecessores horum. Et sic constat fidem non esse novam cum antiqui tenuerunt {192.489A} eam.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,3 
marg.| Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem, et ad ostendendum quod non de apparentibus sit fides. quasi3: Fides est argumentum non apparentium, id est credere debemus que non apparent. Sicut fide tantum intelligimus   secula esse aptata, id est sapienter disposita   verbo Dei, id est precepto Dei, ita utique   ut ex invisibilibus, id est ex informibus elementis,   visibilia formata   fierent. Ante enim quam Deus rerum omnium formas locis, et sedibus suis ordinata distinctione disponeret, tenebre erant, et erant invisibilia elementa, sed in eorum separatione nata est lux. Prima ergo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent que distincta et formata sunt quam credo a Grecis chaos appellari. Et ideo {192.489B} recte Deus creditur omnia de nihilo fecisse, quia etiam si omnia formata de ista materia facta sunt, hec ipsa tamen materia de nihilo facta est quam Moyses significavit dicensa: « In principio fecit Deus celum et terram » etc. Informem enim materiam et confusam que chaos dicta est, unde omnia facta sunt, nominibus celi et terre, qui inde futura erant significavit, id est nominibus visibilium rerum, propter infirmitatem parvulorum qui minus idonei sunt invisibilia apprehendere, et tunc erant tenebre, id est lucis absentia. Non enim tenebre aliquid sunt, sed ipsa lucis absentia, sicut silentium non aliqua res est, sicut in corpore ubi tegumentum non est nuditas dicitur, sicut et inanitas non {192.489C} est aliquid, sed locus ubi corpus non est, inanis dicitur. Hec eadem informis materia etiam terra invisibilis et incomposita appellata est; terra ideo, quia inter omnia elementa mundi terra minus speciosa est quam cetera; invisibilis autem, propter obscuritatem, eadem materia informis etiam aqua dicta super quam ferebatur Spiritus Domini, sicut superfertur fabricandis rebus voluntas artificis. Ideo vero aqua dicta illa materia, quia omnia que in terra nascuntur sive animalia sive arbores vel herbe et similia ab humore incipiunt formari atque nutriri. Eadem etiam materia dicta est abyssus, quia confusa erat et commista specie carens. Hec ergo omnia celum et terra; terra invisibilis et incomposita 258 et abyssus cum tenebris et aqua super {192.489D} quam ferebatur spiritus, illa informis materia vocata est, ut res ignota notis vocabulis infirmaretur imperitioribus et non uno. Nam si in uno, hoc esse putaretur quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Sub his ergo omnibus nominibus significata est materia illa invisa, et informis que nulla specie cerni atque tractari poterat de qua Deus condidit mundum, quem significat Apostolus dicens: visibilia. Ipsa vero informem naturam significat dicens: ex invisibilibus. Vel per invisibilia, significatur mundus invisibilis qui erat in Dei sapientia, ad cuius similitudinem factus est hic visibilis mundus. Hec utique visibilia, antequam fierent, non {192.490A} erant. Quomodo ergo Deo nota erant que non erant? Et rursus quomodo ea faceret que sibi nota non erant? Non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognovit. Proinde antequam fierent et erant et non erant. Erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset quam illo quo ea noverat ut faceret. « Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis adumbratio »b. Ideo ait, ut ex invisibilibus, id est ex intelligibili mundo qui erat in sapientia Dei; hec est Dei dispositio qua disposuit omnia, visibilia ista fierent, id est iuxta invisibile exemplar quod erat in mente Dei, fierent hec.
a Gn. 1, 1.
b Iac. 1.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,4 
marg.| Fidem plurimam, vel plurima, quia patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium {192.490} iustitie ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem fidei. quasi4: Senes per fidem consecuti sunt testimonium iustitie, sicut apparet in hoc:   Abel fide, id est per fidem invisibilium   obtulit Deo hostiam plurimam, id est acceptabiliorem et pluris pretii   quam Cain. Vel Abel obtulit Deo hostiam plurima fide, id est per plurimam fidem quam Cain, quia Abel per fidem iustus erat. Unde subdit:   Per quam fidem meruit,   esse iustus, et huius rei   consecutus est testimonium. Unde etiam ipse Iesus, ait:   A sanguine Abel iusti etc. (Mt. 23). Consecutus est, dico, Deo,   etiam perhibente testimonium muneribus eius, quia ea recepit, id est approbavit quod apparuit, cum ea celesti igne consumpsit.   Et per illam, fidem   defunctus loquitur adhuc, id est {192.490} materia est nobis loquendi, ut de eius fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei; tanta fuit fides quod eam mors non exstinxit. Ex fide et patientia precedentium patrum consolatur istas. Ideo dicit quod Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut iusti sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit eius gloriam et memoriam.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,5 
dist. 3
prol.| A
marg.| Fide. Hic ponit aliud exemplum ad commendationem fidei dicens:   Fide, id est fidei merito,   Enoch translatus est in paradisum, unde eiectus est Adam,   ne videret, non dico ne sentiret, sed nec etiam quasi de longe videret in aliis, mortem,   et non inveniebatur. Usquam hoc dicit, ne putaretur esse in aliqua parte mundi, ideo non inveniebatur, quia   transtulit illum Deus, qui ab omnium aspectu poterat eum abscondere.   Ante etc. quasi5: Vere per fidem translatus est, quia per fidem iustus fuit. Et vere quia per fidem placuit Deo. Et hoc est quod ait:   Ante translationem enim habuit testimonium, id est {192.491} iusti testabantur eum,   placuisse Deo. Et vere per fidem placuit Deo.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,6 
marg.| Sine fide enim impossibile est aliquem   placere Deo. A Deo est fides necessaria, quod sine ea quisquam non placet Deo. Et vere sine fide aliquis non potest placere, quia nec potest accedere.   Credere enim oportet quemlibet   accedentem ad Deum, hoc, scilicet oportet credere, quia Deus unus   est esse proprie Deo convenit quia immutabiliter est, et quod   remunerator sit inquirentibus se. Quid ergo ei lex? Et notandum quod sine hac fide nemo umquam potuit salvari. Hec tamen fides non sufficit ad salutem.
Numérotation du verset Hbr. 11,7 
marg.| Fide. Aliud exemplum ponit de Noe ad commendationem fidei dicens:   Noe responso accepto a Deo,   de his que adhuc non videbantur metuens,   aptavit arcam in salutem domus sue. Et hoc, fide, id {192.491} est per fidem, quia credidit Deo dicenti, finis est omnis carnis, et si nulla signa videret diluvii. Adeo enim credebat quod non videbat, quod metuens fabricavit arcam   per quam, scilicet fidem vel arcam,   damnavit, id est damnabilem ostendit   mundum, quia, dum videret eam fabricari, non credidit.   Et ipse Noe   est institutus heres iustitie, que per fidem est, id est fuit iustus ex fide, sicut patres sui. Nisi enim iustus esset, hoc ei Dominus non precepisset.
Numérotation du verset Hbr. 11,8 
marg.| Fide etc. Hic ad patres Iudeorum descendit, ostendens in eis, et in prioribus omnem iustitiam ex fide habuisse originem, et ponit exemplum de Abraham dicens ita:   Fide, id est per fidem ille,   qui vocatur nunc   Abraham, cum prius vocaretur Abram,   obedivit {192.491}   exire in locum, quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret. [AUGUSTINUS.] Adeo credebat Deo cui obedivit, dicentic: « Exi de terra et de cognatione » etc. Hoc autem iam fecerat. Hoc enim dictum ei iam egresso de terra Chaldeorum, et iam constituto in Mesopotania. Non autem Dominus ait ut corpus eiiceret a terra sua, sed ut animum evelleret, ne velit reverti. Non enim exierat in animo, si redeundi tenebatur desiderio: quod desiderium Deo iubente ac iuvante et illo obediente fuerat amputandum.
c Gn. 12.
Numérotation du verset Hbr. 11,9 
marg.| Fide melioris terre, id est vite eterne,   demoratus est Abraham   in terra promissionis, et in ea quamquam sibi promissa erat,   tamquam in aliena, et in casulis. Unde subdit demoratus {192.492} est, dico, in casulis,   habitando cum Isaac et Iacob coheredibus eiusdem repromissionis, id est sicut Isaac et Iacob habitaverunt ibi. Non enim eodem tempore cohabitaverunt.
Numérotation du verset Hbr. 11,10 
marg.| Exspectabat enim. quasi6: Cur ita habitavit ibi Abraham, quia   exspectabat civitatem celestem   habentem fundamenta, quia stabilis est et firma; cuius civitatis   artifex et conditor Deus est.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,11 
marg.| Fide, id est per fidem,   et ipsa Sara sterilis, in propria persona, non in vicaria,   accepit virtutem, id est fecunditatem,   in conceptione seminis, etiam cum esset   preter tempus etatis, scilicet cum esset sterilis et in senio; hac utique fide,   quoniam credidit eum fidelem qui repromiserat. Prius quidem risit, et si ex gaudio non tamen plena fide, sed post verbis angeli in fide solidata est; riserat {192.492} autem Abraham quando ei promissus est, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.
Numérotation du verset Hbr. 11,12 
marg.| Propter quod, scilicet quia fidelem credidit Deum,   orti sunt ab uno, utero Sare, vel ab uno patre Abraham,   et hoc, scilicet utero vel Abraham,   emortuo, emortuum dicit ad opus concipiendi Sare uterum quantum ad virum seniorem. Vel ipsum Abraham ad opus generandi emortuum dicit quantum ad seniorem feminam. Ambo enim seniores erant, sed illa etiam sterilis erat, et cruore menstrui iam destituta; propter quod iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Senior enim femina, etiam si adhuc fluant illi solita mulierum, de seniore parere non potest, de iuvene potest. Senior vero gignere potest, sed de adolescentula, sicut {192.492} Abraham post mortem Sare de Cethura que iuvenis erat potuit generare, quia vividam invenit eius etatem. Ad hoc ergo dicit Abrahe fuisse iam corpus emortuum, quia non ex omni femina cui adhuc esset tempus pariendi generare ipsum in illa etate adhuc posset. Ad aliquid ergo erat emortuum corpus eius, et non ad omnia. Ab uno, inquam, tot orti sunt, qui sunt   tamquam sidera celi in multitudine. Hoc dicit quantum ad bonos qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus,   et sicut arena innumerabilis que est ad oram, id est littus, maris. Hoc dicit quantum ad malos, qui instabilitate et numero comparantur arene. Mare est gentilitas; ora maris, ritus gentilitatis. Tibi propinqui facti {192.492} sunt aliqui Iudei, non tamen in gentilitate omnino fuerunt.
Numérotation du verset Hbr. 11,13 
dist. 4
prol.|
marg.| Iuxta fidem. quasi7: Quorumdam proposui exempla ad commendationem fidei. Et recte utique: nam   omnes isti, preter Enoch translatum,   defuncti sunt iuxta fidem, id est adherentes fidei,   non acceptis plenarie in hac vita   repromissionibus.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Omnes isti sunt defuncti non acceptis in terra repromissionibus. Et hoc iuxta fidem illorum. Sperabant enim promitti sibi celestia, non terrena, non acceperunt hic. Repromissionibus dico, sed potius erant   aspicientes eos,   a longe implendas, scilicet post mortem in adventu Christi,   et salutantes eas, id est promissionibus applaudentes, licet essent remote. Utitur {192.493} verbo translato a navigantibus qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur salutatione preveniunt, ex metaphora namque navigantium dicit:   Et salutantes eas, id est gaudentes et desiderantes eas, ut faciunt naute longe visis civitatibus,   et ideo erant   confitentes, id est confitebantur,   quia peregrini et hospites sunt, morantes   super terram peregrini sunt qui in aliena patria nihil habent; hospites, qui de patria non sunt. Et isti confitebantur se non esse de hoc mundo, neque aliquid se habere in mundo: ideo confitebantur.
Numérotation du verset Hbr. 11,14 
marg.| Qui enim dicunt hoc, scilicet quia peregrini sunt, et hospites,   significant se inquirere patriam, id est dant intelligi quod aliam querunt patriam quod ipsi significare {192.493} valebant.
Numérotation du verset Hbr. 11,15 
marg.| Et ne putaret quis quod illam quererent de qua exierant, subdit: Et siquidem meminissent illius patrie   de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi.
Numérotation du verset Hbr. 11,16 
marg.| Nunc autem, patet per hoc quod nolebant reverti, quod   meliorem appetunt, id est celestem patriam, et quia hanc petunt,   ideo non confunditur, id est non erubescit,   Deus vocari Deus eorum, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, qui dicitur Deus angelorum. In istis honoratur sicut per malos blasphematur. Et ideo Deus eorum dici voluit tamquam illorum solorum esset Deus, qui est Deus universe creature. Non frustra utique tantum eis tribuit honorem, sed quia in eis novit sinceram et precipuam caritatem, et quia in eis tribus patribus consummavit magnum et mirabile sacramentum {192.493} futuri populi sui; per liberas enim genuerunt et in libertatem, ut Abraham per Saram, Isaac per Rebeccam, Iacob per Liam et Rachel; et in servitutem, sicut ab Isaac per Rebeccam genitus est Esau, cui dictum est:   Servus eris fratris tui (Gn. 27). Et per ancillas genuerunt non solum in servitutem, ut Abraham per Agar Ismelem, sed etiam in libertatem, ut Iacob, per Balaan genuit Dan et Neptalim, et per Zelpham Gad et Aser. Ita et in populo Dei per spirituales et bonos nascuntur boni et liberi, sicut per Paulum illi quibus ipse dicit:   Imitatores mei estote sicut et ego Christi (1Cor. 4); et mali servi, ut per Philippum Simon magus natus {192.494} est. Et per carnales servos nascuntur, non solum mali in damnabilem servitutem qui eos imitantur; sed etiam in laudabilem libertatem quibus dicitur:   Que dicunt facite, que autem faciunt nolite facere (Mt. 23). Hoc autem sacramentum quisquis in populo Dei prudenter agnoscit, unitatem spiritus et vinculo pacis usque in finem quibusdam coherendo quosdam tolerando custodit.   Paravit enim. quasi8: Non frustra appetunt celum, vel merito non erubescit vocari Deus eorum, quia   paravit illis civitatem, in qua erunt sui concives.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,17 
marg.| Fide etiam invisibilium   obtulit Abraham, non ira, sed voluntate,   Isaac, cum tentaretur a Deo, id est cum Deus ostenderet qualis esset ad exemplum aliorum. Non enim tentavit Deus Abraham, quasi qui fidem eius ignoraret, {192.494} sed ut ipse Abraham et mundus fidei eius unitatem et firmitatem cognosceret, et Unigenitum offerebat, qui   susceperat, id est   in quo facte erant ei   repromissiones,
Numérotation du verset Hbr. 11,18 
marg.| ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen. Quasi aliquis quereret: Quomodo ergo Deum veracem credebant?
Numérotation du verset Hbr. 11,19 
marg.| Subdit: Arbitrans quia potens est Deus et a mortuis suscitare illum, sicut et de nihilo facere. [AMBROSIUS] Non trepidavit Abraham credere quando promittebatur, non trepidavit offerre quando exigebatur. Eius dextera erigitur ad sacrificium, ut moreretur cuius cor erectum est ad fidem, ut nasceretur. Nec fuit religio credentis contraria devotioni obtemperantis. Promissionem enim pius Pater fideliter tenens quam per hunc {192.494} oportebat impleri quem Deus iubebat occidi, non hesitavit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus; non sibi fecit questionem quasi de contrariis, et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis: Occide mihi filium tuum. Sed erat in corde eius fides inconcussa et non deficiens qua credidit Deum qui dedit, ut ille de senibus nasceretur posse, etiam de morte reparare. [AUGUSTINUS.]   Unde, scilicet quia tantam habuit fidem,   et accepit eum in parabolam, id est non solum in re, sed etiam in significatione. Intellexit enim Christum significari, cuius deitas non moritur, sed aries herens cornibus inter vepres, id est caro Christi laborans inter Iudeos in cornibus crucis potuit Deo offerri spinis Iudaicis ante {192.494D} coronationem.
Numérotation du verset Hbr. 11,20 
marg.| Fide et de futuris, que non videbantur habita,   benedixit Isaac, Iacob et Esau. Isaac enim fidem habuit qua credidit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam quod Christianus populus supplantaret benedictionem Iudeis.
Numérotation du verset Hbr. 11,21 
dist. 5
prol.|
marg.| Item, Iacob moriens, fide habita de his que non videbantur,   benedixit singulos filiorum Ioseph, scilicet {192.495B} Ephraim et Manasse, quia singulis cancellatis manibus propriam benedictionem dedit, et dextera super Ephraim posita, leva autem super Manassem minorem maiori preposuit.   Et adoravit fastigium, vel super fastigium,   virge eius. Quid est quod adoravit super cacumen virge Ioseph, forte tulerat a filio virgam quando ei idem filius iurabat, et dum eam tenet post verba iurantis nondum illa reddita mox adoravit Deum. Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi virga magne rei future presignabatur, id est regni Christi futuri in gentibus. Et est sensus: Et adoravit Deum, scilicet erectus et incumbens, super fastigium, id est cacumen, virge eius. Vel mystice sine, super, adoravit fastigium eius, id est Christum per quem {192.495} in Egypto dominium et discipline virgam habuit. Vel adoravit super fastigium virge eius, id est super regnum Christi, id est pro regno Christi futuro in gentibus, quem in illo significabatur, oravit. Item   Ioseph moriens fide, habita de futuris,   memoratus est de profectione filiorum Israel de Egypto, ubi significabatur fidelium redemptio a peccatis, et fide future resurrectionis.   De ossibus suis mandavit, adiurans filios Israel, ut asportarent ea in terram promissionis et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, Isaac, et Iacob, et ceteri patres, ubi Adam et Eva quiescebant: quod ideo voluerunt, quia in ea terra previderunt nasciturum Christum, {192.495} ut cum eo resurgerent. Item   Moyses ex quo   natus est, occultatus est a parentibus suis mensibus tribus, et hoc   fide, id est per fidem ipsorum parentum qui credebant Deum esse facturum aliquid magnum per eum, cum esset adeo elegantis forme.
marg.| Unde subdit: Eo quod vidissent eum   elegantem infantem, quia ab ortu fuit illi infusa magna gratia venustatis, non natura, sed dono Dei.   Et propter hoc   non timuerunt parentes eius   edictum regis, qui omnes masculos Hebreorum filios necari preceperat. Item   Moyses grandis factus fide, id est per fidem invisibilium,   negavit se esse filium filie Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei,   quam habere iucunditatem carnalem   temporalis, id est transitorii   peccati. Peccatum enim esse putavit, se letari {192.496} in aula regis, dum fratres sui affligerentur: maxime vero fidei est, spernere iucunditatem. Ipsi, dico 260   estimans improperium Christi esse maiores divitias thesauro Egyptiorum, id est maius estimavit esse ferre improperium Christi, quam affluere divitiis Egyptiorum. [CHRYSOSTOMUS.] Improperium Christi dicit, vel illud quod pateretur pro Christo, vel quod significabat in propria Christi figura, vel quod Moyses sustinuit a suis fratribus quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi enim dixerunt Christo:   Demonium habes (Io. 8). Isti Moysi, vis nos interficere, sicut interfecisti Egyptium? quod tamen patienter sustinuit, sicut Christus.   Aspiciebat enim, in eternum patienter sustinentium   remunerationem, vel remuneratorem, {192.496} ad quam ibat.   Fide etiam Moyses   reliquit Egyptum, educens filios Israel,   non veritus animositatem regis. Cui contrarium videtur, quod mortuo Egyptio discessit inde in terram Madian. Sed quod prius fugit in terram Madian, non fuit metus, sed fides, quia credebat se a Deo liberari. Noluit ibi manere: ne esset causa iactantie, si in apertum periculum se precipitaret, et sic Deum tentaret, quod diabolicum est. Sancti enim quamdiu habent quid faciant, non debent Deum tentare, sed cedere, ut et Dominus locum dedit, qui etiam suis precepit, dicens:   Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Mt. 10).   Invisibilem enim. quasi9: Ideo non fuit veritus, quia invisibilem, id {192.496} est Deum quem non videbat,   tamquam videns, id est ac si videret,   sustinuit, et in eo confidit exspectans quod promiserat, et ideo non. Item, Moyses   fide, id est per fidem,   celebravit Pascha, quod causa transitus fuit. Hac utique fide, quia sic credidit populum salvandum, scilicet, et illos a Pharaone, et nos a diabolo.   Et celebravit   effusionem sanguinis, quo linierunt utrosque postes, et superliminare domus,   ne angelus percutiens,   qui vastaret primitiva, vel primogenita Egyptiorum,   tangeret eos, sanguine exterritus; quod utique factum est in figura liberandorum per sanguinem Christi. Item,   fide, id est per fidem qua credebant Deo promittenti,   transierunt per   mare Rubrum tamquam per aridam terram, et ne videretur hoc casu factum esse, non fide, vel {192.496} ne videretur phantasia fuisse, addit:   Quod experti Egyptii devorati sunt. Sic et per baptismum fideles transierunt remissis peccatis, tamquam Egyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis.   Fide, etiam quam filii Israel habebant,   muri Iericho corruerunt, completo a Levitis arcam Domini portantibus, et eneis tubis clangentibus,   circuitu septem dierum, sicut huius mundi obstacula cadunt ad voces predicantium, dum in hoc tempore Ecclesia novatur, vel movetur Christo duce tamquam Iosue circuiens orbem terrarum. Item,   Raab, licet esset,   meretrix non periit cum incredulis. Et hoc fide, id est per fidem hanc, scilicet, quia credidit terram a Deo Iudeis tradendam, et ideo excepit exploratores eorum. Unde subdit:   Excipiens exploratores cum {192.497}   pace. Quid ergo vos facere debetis qui prophetas et Christum audistis? Utique debetis duo testamenta per apostolos tamquam exploratores a Christo missos credendo excipere. Et ita cum infidelibus non peribitis.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,32 
dist. 6
prol.|
marg.| Et quid. quasi10: Multa fidei facta dixi, et {192.497} plura credentium exempla posui.   Et quid adhuc dicam? Si volo singula prosequi que fide facta sunt. quasi11: Infinita sunt.   Deficiet enim me tempus epistole huius, vel tempus vite, enarrantem de   Geeon, qualiter accepto signo velleris a Domino ivit contra Madianitas cum 300 viris, expugnavitque eos noctu; et de   Barach, de quo in libro Iudicum legitur quod, Iabin rege Chanaan affligente filios Israel, Debora prophetissa, que iudicabat Israel tempore illo, precepit Barach filio Abynoen ut assumeret decem millia pugnatorum: fecit; et iret contra Sisaram principem exercitus Iabin, qui dixit se ire, si ipsa cum eo iret. Itaque et ivit ipsa cum eo. Dominus autem exterruit exercitum Iabin {192.497} quem congregaverat Sisara ad torrentem Cison. Fugitque Sisara ad tentoria Iabel uxoris Abercinei, ubi cum absconditus dormisset Iabel clavum tabernaculi percussum cum malleo defixit in cerebrum eius usque ad terram, et mortuus est. Et ecce Barach sequens Sisaram veniebat, egressaque Iabel in occursum eius, dixit ei:   Veni et ostendam tibi virum quem queris. Qui cum introisset, vidit Sisaram iacentem mortuum (Iud. 4). Humiliavit ergo Deus die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel. Et de   Samson, qui ut legitur in libro Iudicum afflixit vehementer Philistheos. Et de   Iephte, qui cum iret ad pugnam contra hostes vovit Domino, quoniam si triumphum de hostibus daret, vel assequeretur, rediens quod primo occurreret offerret {192.497D} Domino, occurritque ei filia quam immolavit: nec laudatur Iephte quod filiam occidit, sed quod per fidem Deo iuvante hostes superavit. Abraham vero non solum non culpatur crudelitatis crimine, verum etiam laudatur pietatis nomine quod filium non scelerate, sed obedienter voluit occidere. Et merito queritur utrum pro iussu Dei sit habendum quod Iephte filiam sibi occurrentem occidit, cum id se vovisset Deo immolaturum quod ei redeunti de prelio victori primitus occurrisset. Nec Samson aliter excusatur quod ipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia Spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum mirabilia faciebat. Et de   David, et de   Samuel, et de   aliis prophetis
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,33 
marg.| qui per fidem devicerunt {192.498A}   regna, et operati sunt iustitiam, id est equum iudicium. [CHRYSOSTOMUS.] Et si recusabat dicere que singulis fecerunt, dicit tamen que quidam fide operati sunt. Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet, breviter quedam tangens; nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est. Fugit densitatem, longitudinem, ne fatigaret auditorem.
marg.| Et adepti sunt, fide,   repromissiones, id est ea que repromittebantur, ut victoriam et alia. Promissiones multe facte sunt, ut David, Abrahe et aliis.   Obturaverunt. quasi12: Non tantum homines vicerunt, sed etiam bestias, quia obturaverunt   ora leonum, ut Daniel. Pluralem numerum pro singulari, sicut in sequenti, ubi ait:   Secti sunt. Solus enim {192.498B} Daniel significatur ora leonum clausisse, et solus Isaias sectus est; sicut et in Psalmo etiam pluralis numerus pro singulari ponitur, ubi dicitur:   Astiterunt reges terre, et principes convenerunt in unum (Ps. 2). Nam reges dixit pro Herode, et principes pro Pilato.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,34 
marg.| Exstinxerunt impetum ignis, ut tres pueri missi a Nabuchodonosor in fornacem ignis, et   effugarunt aciem gladii, id est exercitum accinctum gladio, ut Iosue, David, et alii multi; et   convaluerunt de infirmitate, ut Ezechias, et Iob; et   fortes facti sunt in bello, id est in prelio, ut Iosue, et Iudas Machabeus, et alii; et   castra exterorum, id est inimicorum sepe   verterunt in fugam.   Mulieres etiam   acceperunt mortuos suos venientes   de resurrectione, id est resuscitatos, ut per Eliam, et per Eliseum {192.498C} factum est. Attendendum est quod in Veteri Testamento sepe patribus in his que dicta sunt, et aliis huiusmodi temporalis felicitas monstratur exhibita; in Novo Testamento, non est tempus talium rerum: ante dedit Deus talia ad veterem hominem pertinentia ut preter eum intelligatur alius largiter etiam terrene felicitatis que ad veterem hominem pertinet. In Christo autem novo homine novis nova promittit, id est eterna. Unde et ipse in conspectu inimicorum voluit pati, et irrisus mori tamquam derelictus a Deo, ut gratia Novi Testamenti commendaretur, qua disceremus aliam querere felicitatem, pro eterna contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes ac sevientes, et quasi {192.498D} victo et oppresso superbo illudentes. Quod vero carnem suam resuscitavit, et discipulorum aspectibus et contactibus reddidit, eisque videntibus in celum ascendit, ipsos edificavit, et quod exspectare deberent, et evidentissima veritate monstravit. Unde et Iacobus, Veteris et Novi Testamenti dividens   sustinentiam, inquit:   Iob audistis, et finem Christi vidistis (Iac. 5). quasi13: Mala temporalia patiamini, ut Iob, sed pro hac sustinentia non temporalia bona sperate que illi aucta redierunt, sed eterna potius que in Christo precesserunt.
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,35 
dist. 7
prol.|
marg.| Alii autem. Ecce supradictum est quanta per fidem fecerunt. Modo dicit quanta pro fide 261 passi sunt. quasi14: Predicta per fidem operati sunt, hec   autem pro fide passi sunt:   alii scilicet   distenti sunt in equuleo et aliis tormentis,   non suscipientes redemptionem, id est evasionem presentem {192.499B} de manu inimicorum,   ut invenirent resurrectionem, id est vitam eternam,   meliorem illa redemptione, id est liberatione. Vel invenirent resurrectionem, tanto meliorem, quanto magis patiebantur. [CHRYSOSTOMUS.] Quanto magis enim quis patitur, tanto gloriosius coronabitur.
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,36 
marg.| Alii vero ludibria et verbera experti sunt,   insuper et vincula et carceres. Per hoc quod dicit,   insuper, notat hec in eisdem personis fuisse.
Numérotation du verset Hbr. 11,37 
marg.| Lapidati sunt, ut Ieremias in Egypto, Ezechiel in Babylone;   secti sunt, ut Isaias;   tentati sunt promissionibus   in occisione gladii, id est gladio facta;   mortui sunt, ut Urias, Iosias. Ecce per hoc patet quod in illis patribus veteris testamenti quamvis rara fuerunt, tamen etiam usque ad mortem exempla patientie a sanguine Abel, usque ad {192.499C} sanguinem Zacharie: quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum qui in patrum suorum a quibus illi occisi sunt iniquitate persisterent. Et in novo testamento, nec defuit, nec deest bonorum fidelium multitudo, qui in ista temporali felicitate prepolleant, et in ea largitoris Dei bonitatem misericordiamque experiantur. Deinde adhuc etiam subdit alia antiquorum patientie exempla, dicens:   Circuierunt multa mundi loca   in melotis. Melota vestis est de pilis camelorum. Vel melotus est animal, quod et taxus dicitur, cuius pel is melota dicitur, et est valde hispida. Et   in pellibus caprinis, ut Elias, et alii;   egentes necessariis;   angustiati cura animi;   afflicti laboribus.
Numérotation du verset Hbr. 11,38 
marg.| Quibus, id est quorum conversatione, {192.499D}   dignus non erat mundus, id est amatores mundi. Et ideo ne viles habeantur isti pro tribulationibus. Vel quibus dignus non erat mundus, id est adeo viles erant hominibus. quasi15: Non erant digni habitare inter eos.   In solitudinibus errantes, ut Mathathias, et sequaces eius: et ante eum, Elias et filii prophetarum sub Iesabel.   Et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terre. Distingue: Spelunce sunt que naturales sunt, caverne que aliquo casu fiunt.
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,39 
marg.| Et hi. quasi16: Tanta per fidem antiqui fideles operati sunt, vel passi pro fide.   Et tamen   hi omnes probati testimonio fidei, id est quod fides de his perhibuit,   non adhuc   acceperunt repromissionem, {192.500A} id est plenam corporis et anime beatitudinem, id est duas stolas etsi singulas,
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 11,40 
marg.| Deo aliquid pro nobis melius providente, ut non consummarentur, id est perficerentur,   sine nobis, id est in communi gaudio omnium, ut maius fieret singulorum. Et si enim singulas acceperunt, non tamen geminam stolam habebunt usque ad communem resurrectionem, ut omnium consummatio fidelium simul fiat. Vel illi priores non acceperunt, statim repromissionem, id est permissam vitam usque ad Christum. Cur non? Deo providente aliquid melius, scilicet ut naturam nostram assumeret, et gloriosius eos nobiscum exaltaret.
marg.| Unde addit : ut non sine nobis consummarentur, id est requie et visione Dei fruerentur. Et si illi tenuerunt fidem qui tamdiu {192.500B} exspectaverunt requiem, multo magis nos teneamus qui statim accipimus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 11 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_11)

Notes :