Glossa magna

Capitulum 1

Numérotation du verset Hbr. 1,1 

Multifariam
multisque1 modis
1 multisque ΩS Rusch ] et multis Weber
olim Deus loquens patribus in prophetis,
Numérotation du verset Hbr. 1,2 

novissime
diebus istis
locutus est nobis
in Filio,
quem constituit
heredem universorum,
per quem fecit
et secula.
Numérotation du verset Hbr. 1,3 

Qui cum sit
splendor glorie
et figura
substantie eius
portansque omnia
verbo
virtutis sue,
purgationem peccatorum faciens,
sedet2
2 sedet ΩS Rusch ] sedit Weber
ad dexteram maiestatis eius3
3 eius] om. Weber
in excelsis,
Numérotation du verset Hbr. 1,4 

tanto melior
angelis
effectus,
quanto differentius pre illis nomen hereditavit.
Numérotation du verset Hbr. 1,5 

Cui enim
dixit aliquando angelorum :
Filius
meus
es tu
ego hodie
genui te ?
Et rursum :
Ego ero illi in Patrem
et ipse
erit mihi in Filium ?
Numérotation du verset Hbr. 1,6 

Et cum iterum
introducit
primogenitum
in orbem terre dicit : Et adorent
eum
omnes angeli Dei.
Numérotation du verset Hbr. 1,7 

Et ad angelos quidem
dicit : Qui
facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis.
Numérotation du verset Hbr. 1,8 

Ad Filium autem :
Thronus tuus
Deus
in seculum seculi
virga4* equitatis
4 virga ΩS Rusch ] et praem. Weber
virga regni tui.
Numérotation du verset Hbr. 1,9 

Dilexisti
iustitiam
et odisti
iniquitatem,
propterea
unxit te
Deus,
Deus tuus, oleo
exultationis
pre participibus tuis.
Et tu
in principio,
Domine,
terram fundasti
et opera manuum tuarum
sunt celi.
Numérotation du verset Hbr. 1,11 

Ipsi
peribunt,
tu autem permanebis,
et omnes
ut vestimentum
veterescent,
Numérotation du verset Hbr. 1,12 

et velut amictum mutabis5 eos
5 mutabis ΩS Rusch ] involves Weber
et mutabuntur.
Tu autem
idem ipse6 es
6 ipse ΩS Rusch ] om. Weber
et anni tui
non deficient.
Numérotation du verset Hbr. 1,13 

Ad quem autem angelorum dixit aliquando :
Sede
a dextris meis
quoadusque
ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum ?
Numérotation du verset Hbr. 1,14 

Nonne omnes sunt7*
7 omnes sunt ΩS Weber ] inv. Rusch
administratorii8* spiritus,
8 administratorii ΩS Weber ] angeli praem. Rusch
in ministerium
missi
propter eos
qui hereditatem capiunt9* salutis ?
9 capiunt ΩS] capient Rusch Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Hbr. 1,1 
prol.|
prol.| Introitus epistole ad Hebreos
marg.| Multifariam vel   multifarie etc. Paulus doctor egregius, gentium Apostolus, ministerium suum volens honorificare iuxta quod in Epistola ad Romanos ait:   Quamdiu sum Apostolus gentium, honorificabo ministerium meum, tentans si quomodo ad emulandum provocem carnem meam (Rm. 11), Hebreis hanc Epistolam scripsit, agens de eminentia Christi secundum utramque naturam, et legis Mosaice inutilitate, astruens multis modis fidem Iesu Christi absque legalibus fieri ad iustitiam et salutem, legalia vero post passionem non modo non proficere, verum etiam officere. Quorumdam Hebreorum {192.399D} superstitiosam traditionem excludens, qui Christum confitentes legales observantias tenendas putabant, et in hunc errorem quosdam etiam qui de gentilitate venerant ad Christum sua auctoritate induxerant. Ideo Apostolus providens gentibus ne deinceps in hunc errorem Hebreorum auctoritate trahantur, Iudeos quoque ad emulandum provocans, quod est honor ministerii sui, gratiam Dei {192.400A} hic commendat per Christum verum pontificem, hoc tempore fidelibus factam legem ostendens reprobatam.
marg.| Ad ultimum etiam de moribus instruit : « Presentis igitur temporis eminentiam ostendit, dicens Dominum unigenitum suum nobis misisse, et in eo nobis locutum ut auditorum mentes erigeret,
marg.| id est fidelium quibus scribit Iudeorum, ne quia multis malis que illis acciderant valde afflicti et contriti erant, putarent ex hoc se inferiores ceteris ac miseriores existere. Ideoque ut eos consoletur atque erigat, maiori gratia preditos in initio Epistole sue declarat, quia antiquis quidem prophete missi sunt, nobis autem Filius, et illis servi et conservi locuti sunt, nobis autem Dominus ». (CHRYSOSTOMUS) A
A ¶Codd. : Cbg153 PL193
marg.| <Herbertus> Chrysostomus sic ut ex ipso initio erigeret auditores.B
B ¶Codd. : Cbg153, om. PL193
marg.| HIERONYMUS : ‘’Quidam tamen veritatis calumniatores hanc epistolam {192.400B} non esse Pauli dicere ausi sunt eo quod nomen eius in titulo non habeat, et longe splendidiore et facundiore stylo quam alie resplendeat; sed aut Barnabe, aut Luce, vel Clementis, vel Tertulliani. Quibus in promptu nobis est respondere. Si enim ideo non est dicenda Pauli quia nomine eius pretitulata non est, ergo nec alicuius illorum, imo nullius omnino, cum nullius nomen habeat in titulo. Ideo autem nomen suum huic epistole sicut1* ceteris non preposui2* quia Hebreis odiosus erat quibus Legis3* destructor videbatur. Quia ergo non eorum sed gentium apostolus erat, nomen suum eis odiosum4 tacuit, ne prescripti nominis invidia sequentis utilitatem excluderet lectionis. {192.400C} Sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, sui ordinis dignitatem voluit anteferre’’ nominando eum5 Apostolum, sed meritum sui officii tacens, superbis ipse humilis, non se Apostolum nominavit, ne superbi indignarentur. C a b
a ¶Fons : <revera> Praefatio ‘Primum quaeritur quare’, ed. De Bruyne, Préfaces de la Bible latine, XV. Paul., p. 214 : « Epistulam sane quae ad hebraeos scribitur quidam pauli non esse adfirmant, eo quod non sit eius nomine titulata, et propter sermonis stilique distantiam, sed aut barnabae iuxta tertullianum aut lucae iuxta quosdam uel certe clementis discipuli apostolorum et episcopi romanae ecclesiae post apostolos ordinati. Quibus respondendum est: si propterea pauli non erit, quia eius non habet nomen, ergo nec alicuius erit quia nullius nomine titulatur: quod si absurdum est, ipsius magis esse credenda est quae tanto doctrinae suae fulget eloquio; sed quoniam apud hebraeorum ecclesias quasi destructor legis falsa suspicione habebatur, uoluit tacito nomine de figuris legis et ueritate christi reddere rationem, ne odium nominis fronte praelati utilitatem excluderet lectionis».
b Hypothesis epistole ad Hebreos Guillelmo Medici transl. (73.2 § 1)  : « Ea vero que ad Hebreos scribitur epistola videtur quidem non esse Pauli, tum propter caracterem, tum quia non prescribitur ei nomen ipsius sicut in omnibus aliis epistolis. [...] Ad Hebreos enim propria locutione scripta est. Postea vero interpretatam fuisse dicunt, alii quidem a Luca, alii vero a Clemente, ipsius enim servat caracterem ».
Cf. Hugo de Sancto Victore, Didascalicon de studio legendi, 4, ed. Buttimer, p. 77.2 : « ultimam autem ad Hebreos plerique dicunt non esse Pauli, eandem que alii Barnabam scripsisse, alii Clementem suspicantur ».
  Andreas de Sancto Victore , Expositio hystorica in librum Regum (3Rg. 8), CCCM53, lin. 403 : «Set ea epistola [Hbr.] apud omnes non habetur in auctoritate quia a plerisque creditur non esse Pauli ».
<Non hab.> Non inveni nec in operibus Hieronymi nec in LLT.
¶Nota :
La préface Primum quaeritur, attestée déjà par l’Amiatinus, , suffit à rendre compte de la sentence lombardienne. Sans équivalent dans l’oeuvre de Jérôme, son antiquité – elle est déjà présente dans l’Amiatinus – explique que P. Lombard place le contenu sous l’autorité de Jérôme. Sur l’attribution de l’épître à Paul, on notera la différence avec l’hypothesis traduite par Guillaume le Mire qui n’attribue à Barnabé, Luc et Clément que la traduction de l’épître en grec et non sa rédaction. L’un et l’autre contribuent à inverser le rejet de l’authenticité paulinienne, considérée comme majoritaire chez les Latins depuis Eusèbe (voir apparat de l’hypothesis) jusqu’aux Victorins. [Martin Morard, 15.8.2022].
C ¶Codd. : Cbg153 PL192
1 sicut] + et PL
2 preposuit] preponit PL
3 legis] legum PL
4 eis - odiosum] inv. PL
5 eum] se PL
marg.| Hieronymus super epistolam ad Galatas in prefatione : Paulus in epistola ad Hebreos propterea solita consuetudine nec nomen suum nec apostoli vocabulum preposuit quia de Christo erat dicturus, habentes ergo principem sacerdotum et apostolum confessionis nostre Iesum. Nec fuisset congruum ut ubi Christus apostolus dicendus erat, ibi etiam Paulus apostolus poneretur.D
D ¶Codd. : Cbg153 (marg.), om. PL193
marg.| Quod vero hec epistola maiore relucet facundia quam alie, sane mirandum non est, cum naturale sit unicuique plus in sua quam in aliena valere lingua. Ceteras enim Epistolas Apostolus peregrino, id est Grecoc, sermone composuit. E
c Fons : <revera> Praefatio ‘Primum quaeritur quare’, ed. De Bruyne, Préfaces de la Bible latine, XV. Paul., p. 214 : « Non est sane mirum si eloquentior uideatur in proprio id est hebraeo quam in peregrino id est graeco, quo ceterae epistulae sunt scriptae sermone 
E ¶Codd. : Cbg153 PL192
marg.| HIERONYMUS :« Hanc autem scripsit Hebraica lingua, cuius sensum et ordinem retinens Lucas post excessum eius Greco sermone composuit ». F d
d Fons : <revera> Praefatio ‘Ecclesiis hebraeorum’, ed. De Bruyne, Préfaces de la Bible latine, XV. Paul. § 18, p. 243.2.17 : «Scripsit autem hanc epistolam hebraica lingua, cuius sensum et ordinem lucas retinens post excessum eius graeco sermone conposuit ». Cf. etiam Littera communis (Hbr.), Argumentum ‘In primis’, Gloss-e . [MM2022]
F ¶Codd. : Cbg153 PL192
marg.| Non ergo6 mirum si in hac tanto doctrine fulget eloquio. Propulsatis igitur calumniis adversantium veritati, {192.400D} nullatenus ambigendum est et hanc Pauli fore epistolam, in qua intendit Christi eminentiam et fidei sufficientiam, necnon et7* legis insufficientiam et inutilitatem ostendere. G
G ¶Codd. : Cbg153 PL192
6 ergo] + est PL
7 et] om. PL
marg.| Modus tractandi talis est: Primo proponit audienda esse verba Christi, sicut prophetarum; et amplius conferendo eum prophetis, et preferendo, quia in eo locutus est Deus, ut in prophetis, et maior est in eis. Deinde commendat {192.401A} eum alternatim secundum utramque naturam, humanam scilicet et divinam. Postea comparat eum angelis et prefert, multa interserens de eius excellentia secundum utramque naturam. Deinde comparat eum Moysi, et prefert; deinde multis rationibus et auctoritatibus gratiam fidei umbre legis preferendam declarat, et sacerdotium Christi Levitico sacerdotio, et Testamentum Novum Veteri, eiusque sacrificium unum multis illius sacrificiis preponendum ostendit, quia ibi umbra, hic veritas; tandem ponit fidei descriptionem, eam multis testimoniis commendans. Circa finem vero moralem subdit instructionem. Primo igitur comparans eum prophetis, ait:
prol.| Prima distinctio
marg.| Multiphariam vel   multipharie etc. Sic lege :8   Olim Deus loquens patribus in prophetis multifaria vel   multifarie, e
e ¶Codd. : Cbg153 PL192
8 Multiphariam... lege] om. PL
Numérotation du verset Hbr. 1,2 
marg.| novissime diebus istis locutus {192.401B}   est nobis in Filio. Attende singula et confer invicem; dicendo: Olim, ostendit quod non est novum quod Deus loquitur. Olim, ergo non noviter, Deus, qui est invariabilis, et tunc et nunc loquens, iungit presens cum preterito, quia quod tunc locutus est et nunc loquitur, patribus antiquis qui in carne et cultu Dei patres sunt nobis, et hoc in prophetis. Non enim ipsi ex se loquebantur, sed Deus in eis. Non enim ex intellectu proprio loquebantur, nec humano ingenio reperiebant, dum ait patribus in prophetis, ostendit eum locutum servis per servos, scilicet per prophetas tempore promissionis. Tempus enim constituit Dominus promissis suis, et tempus eis que promisit implendis, {192.401C} promissionum tempora habuerunt prophetas afflatos et impletos Verbo Dei usque ad Ioannem. Ab illo autem usque in finem, tempus est implendi que promissa sunt. Unicus Dei Filius venturus erat ad homines, assumpturus hominem, et per id futurus homo, moriturus, resurrecturus, ascensurus, sessurus ad dexteram Patris, impleturus in gentibus promissa. Hoc ergo totum fuit prophetandum de illo, prenuntiandum fuit eum venturum, ut non subito veniens horreretur, sed creditus exspectaretur. Loquens, dico, multifariam, id est multoties, id est multis locutionibus, scilicet Abrahe, Isaac, Iacob, et ceteris eisdem sepe.   Multisque modis, id est multis qualitatibus, quia modo per somnia ut Danieli; modo aperta voce, ut Moysi; modo interiori {192.401D} inspiratione, ut David. Unde alibi dictum est: Ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Vel multifarie, id est multo et diverso genere locutionis, ut per somnia vel per inspirationes, vel per apertas voces. Multisque modis, id est rerum diversis mysteriis futura significans. Deus, inquam, loquens olim, novissime, id est in fine temporum. Vel novissime, quia post hanc locutionem non sequitur alia locutio in diebus istis. quasi9: Adhuc supersunt qui audierunt et viderunt. Locutus est: loquens de presenti utitur preterito, quia idem ipse modo loquitur qui olim locutus est. [CHRYSOSTOMUS.] Item attende quod dicendo {192.402A} olim et novissime, aliud quiddam nobis insinuat, quoniam multo in medium tempore percurrente, quando iam proximi eramus ad penam, quando omnia charismata quieverant, tunc ampliores exstitimus et digniores, 232 quod prudenter astruit, dicens: Novissime locutus Deus nobis filiis illorum patrum, ne aliud putetur nobis locutus quam illis quod poterat videri, si alii loqueretur genti. Locutus est, inquam, in Filio, id est per filium unicum, qui maior est prophetis. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator prophetarum. Sicut enim propheta Christus est et Dominus prophetarum, sic et angelus est et Dominus angelorum. Nam et dictus est magni consilii Angelus, et Moysi dictum est de Deof : « Suscitabo eum prophetam similem tui » {192.402B}, si Christus nihil annuntiaret, angelus non diceretur; si nihil prophetaret, propheta non diceretur. Ex eo quod presens annuntiavit, angelus erat; ex eo quod futurum predixit, propheta erat; ex eo quod Verbum Dei caro factum est, et angelorum, et prophetarum Dominus. Unde et eum secundum utramque naturam commendat, subdens:
f Dt. 18.
9 Quasi] + dicat PL
marg.| Quem constituit. Hic commendat eum secundum humanam naturam, quia quamvis cum Patre secundum divinitatem omnia possideat, tamen secundum humanitatem recte dicitur heres constitutus; secundum illudg: « Dabo tibi gentes hereditatem tuam ». Et hoc est quod ait:   Quem Christum Deus Pater   constituit, iam immutabilem   heredem universorum, id est possessorem omnis creature. {192.402C} Non iam portio Domini tantum Iacob et pars eius Israel, sed omnes prorsus nationes mundi. [CHRYSOSTOMUS.] Heredis autem utitur nomine, ut duo quedam per hoc astruat et ostendat, scilicet quod proprius sit Filius, et quod donationis illi nulla contingat amissio. Dicendo ergo heredem notat quia Filius est, et numquam perdit quidquam de omni dato Patris; in hoc etiam quod dixit heredem, humilitatis demonstravit edictum. Deinde ad superiorem gradum altioremque transcendit, subdens:   Per quem, ut per Verbum Patri coeternum,   fecit, non solum eterna, id est invisibilia et immutabilia que minus nobis sunt nota, sed etiam   secula, id est visibilia et mutabilia. Attende qualiter hic duas rectas vias {192.402D} ingreditur, una quidem revocans nos a nefando errore Sabellii, alia ab arianice impietatis errore, ne putetur Pater vel unicum non habere, vel extraneus a Patre subsistere. Sunt enim quidam qui eum extraneum esse delirent: quod male visum est Ario; alii qui non alterum Patrem, alterum Filium suppingere moliuntur, sed eumdem aliquando Patrem, aliquando Filium. Integra ergo commonet ratione, et quia Dei Filius est, et quod non ab eo alienus existat.
g Ps. 2.
Numérotation du verset Hbr. 1,3 
marg.| Qui cum sit splendor. Hic secundum divinam naturam commendat Christum ostendens eum coeternum et coequalem Patri, eiusdemque cum eo {192.403} substantie, sed alter in persona. Hoc autem cum religiositate accipere debemus, et si quid absurdum fortasse occurrerit, ab acie mentis abigere, ubique siquidem religioso nobis opus est intellectu: maxime vero ubi de Deo vel loquimur aliquid, vel audimus, quia nec ad loquendum de igne, de Deo, lingua sufficit, nec ad percipiendum prevalet intellectus. Multa enim de Deo intelligimus que loqui penitus non valemus. Multa item loquimur, que intelligere non sumus idonei. Verbi gratia: Quod ubique Deus est scimus et dicimus. Quomodo autem ubique sit intellectu non sapimus. Item quod est incorporea quedam virtus, que omnium est causa bonorum, scimus: quomodo autem vel que ista sit penitus ignoramus. Sunt etiam quedam que {192.403} dici non possunt quamvis mente capiantur, ut etiam ipsum Paulum videamus in quibusdam talibus quasi infirmari, et non integra proponentem exempla, sicut hic, cum ait, qui cum sit splendor etc. utens inpropriis nominibus, quia propria reperire non poterat, et rerum temporalium similitudine ad ostendendum veritatem eternorum, id est Patris et Filii coeternitatem, quamvis temporalia integra collatione eternis comparari non possint. In eternitate enim stabilitas est, in tempore autem varietas; in eternitate omnia stant, in tempore alia accedunt, alia succedunt. Quid enim possumus in creatura invenire coeternum, cum in ea nihil inveniamus eternum? Invenis Patrem eternum in creatura, {192.403} et invenio coeternum Filium: si autem invenis eternum in creatura, sufficit ad similitudinem ut inveniamus coevum. Aliud est enim coeternum, aliud coevum. Coevos dicimus eos qui eamdem habent mensuram temporum, non alter ab altero tempore preceditur: ambos tamen esse cepisse dicimus. Et si poterimus in creaturis invenire aliqua coeva, non tamen generans et generatum, sicut in Trinitate generanti coeternum Unigenitum. In creaturis enim non ex eo tempore incipit generatum, ex quo generans; in Creatore vero non precessit genitor genitum. Non possunt ergo comparari temporalia eternis integra collatione, sed tamen possunt ex aliqua tenui et parva similitudine coeva coeternis comparari. Inveniamus itaque coeva, {192.403} nam de Scripturis monemur ad has similitudines. Legimus enim scriptum de ipsa Sapientiah: « Candor est lucis eterne ». Item, speculum est sine macula Dei maiestatis. Ecce ipsa sapientia dicta est candor lucis eterne, id est imago Patris et speculum. Hinc accipiamus similitudinem, ut inveniamus coeva, ex quibus intelligamus coeterna, quia coeva in creaturis inveniri poterunt. Utens nominibus rerum temporalium, dixit, candor est lucis eterne. Et hoc ait,   splendor glorie. Coeternus est enim Patri Filius, ut coevus est splendor igni, ex quo et est. Ignis enim lucem fundit, lux ab igne funditur. Quid enim a quo existat si queramus, {192.404} scilicet fulgor ab igne, vel ignis a fulgore, omnis anima mihi respondet. Voluit enim Deus inseminare omni anime initia intellectus et sapientie. Omnis ergo anima respondet, et nemo dubitat quod splendor de igne existit, non ignis de splendore.
h Sap. 7.
marg.| Ponamus ergo ignem velut Patrem, splendorem tamquam Filium, quia iam prelocuti sumus nos coeva querere in creaturis, per que coeterna in Creatore astruamus. Si lucernam accendere cupio, nondum est ibi ignis nec splendor; mox autem ut accendero, simul cum igne et splendor existit. Da mihi ignem sine splendore, et credo tibi Patrem fuisse sine Filio; dicta est a vobis ut potuit tanta res dici, illa tamen ineffabilia sint. Potest ergo {192.404} semper esse generans, et semper cum illo quod de illo est natum: ergo Filius Dei secundum hoc dicitur splendor glorie, quod ei semper Pater est, quod habet de quo sit, non secundum hoc quod prius esset Pater, et postea Filius; semper enim Pater, semper Filius de Patre est; semper igitur Filius natus, semper Pater est, semper de illo imago. Ecce non potuisti coeterna invenire in creaturis, et invenisti coeva. Quare proportione intelligis coeternum Filium eterno gignenti: quod enim est temporali coevum, hoc est eterno coeternum. Sed attende quod, scilicet cum in his, scilicet in igne et splendore, sit coevitas, non tamen est ibi omnimoda equalitas, quia splendor qui funditur de {192.404} igne minus lucet quam ipse ignis. Habent ergo ista similitudinem, sed non omnimodam equalitatem. Ideo dicit aliquis: Talis est omnino Filius ad Patrem, qualis ad ignem splendor, non omnino, sed equalitas omnimoda est hic. Ex aliorum enim proportione temporalium quorum alterum est ex altero, etsi non coevum, tamen consubstantiale Filius Patri consubstantialis ostenditur. Nascitur enim homo de homine, et equus de equo. Nec est horum alter alteri coevus, quia natus ab eo de quo natus est tempore preceditur, sed tamen et ille homo, et iste homo; et ille equus, et iste equus, id est eiusdem que substantie sunt, diversa sunt tempore, non diversa natura. Similiter et de Deo Patre, Deus Filius natus est. Et cum sit ei coeternus, {192.404} est etiam eiusdem nature, non minor eo, quia est Deus de Deo, ut homo ex homine natus, eiusdem substantie est, et equus ex equo. Ecce aliud similitudinis genus est adductum, quid hic invenitur? quid laudatur? Certe equalitas substantie hic laudatur. Quid autem deesse? equalitas temporis. In illo autem genere similitudinis quod dedimus de splendore ignis equalitatem nature non invenis, sed coevitatem. Quid ibi laudatur? Coevitas. Quid deesse? Equalitas nature. Coniunge que laudas. In creaturis enim deesse aliquid quod laudas, in Creatore nihil deesse potest, quia quod invenis in creatura a Creatore artifice processit. In primo genere {192.405} similitudinis, id est in coevis, invenis et laudas coevitatem, pro coevitate tribue Deo coeternitatem, ut coeternus sit natus ei a quo natus. De alio autem similitudinis genere tribue Deo equalitatem nature, id est equalitatem nature quam laudas in homine, crede esse in eo qui fecit hominem, quod de homine natum est, homo est, et quod de Deo natum est, non id erit quod ille de quo natum est? Totum ergo quod laudabile est in creaturis quibus aliquid deesse simul est in Creatore, cui nihil deesse; ibi tamen que invenimus, id est homo et homo, duo homines sunt. Hic vero Pater et Filius unus Deus. Ideo Apostolus ait: Qui Filius est splendor glorie, scilicet Patris, id est ex Patre natus est ei coeternus, quia est lumen de lumine Patrem revelans, et eiusdem est {192.405} cum eo glorie, id est essentie, quia unum et idem cum Patre est. [AMBROSIUS] Pater enim est gloria, et Filius idem cum eo, et eum notificans homo factus, ut radius solem. Per splendorem enim et propinquitatem declaravit essentie, et ostendit quod nobis Patrem insinuat, et quod animas nostras illuminat. Et est   figura, vel character   substantie eius [CHRYSOSTOMUS.] scilicet Patris, id est plena ostensio essentie Patris, id est consimilis per omnia consubstantialis, et in persona alius. Per hoc enim quod dicit figura substantie, aperte ostendit quia Filius personaliter alter est quam Pater, et figura ab eo cuius est figura diversa est; sed Filius equalis est Patri, quia nec Pater dissimilis, sicut ipse ait:   Pater in me est (Io. 10);   qui videt me, videt et Patrem {192.405} (Io. 14). Attende quod hec nomina, scilicet lumen et gloria, quandoque ad divinam naturam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur, modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, Filius est lumen; similiter Pater est gloria, Filius est gloria. Et hi duo una gloria, unum lumen, non duo: et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo Dii, sed unus; non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago, proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur.
marg.| [CHRYSOSTOMUS.] Portansque. Supra dictum est quia {192.405} per ipsum fecit omnia. Hic 233 ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat. Et continua: Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris autem omnipotentia causa est subsistendi omni creature: que virtus si ab eis que condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Ideoque Dominus ait:   Pater meus usque nunc operatur, et   ego operor (Io. 5), per illud continuationem quamdam operis eius qui simul omnia continet atque administrat, ostendens in quo opere etiam sapientia ipsius perseveret. De qua dicitur:   Pertingit a {192.406}   fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter (Sap. 8). Deus ergo omnipotens incommutabili eternitate, veritate, voluntate, semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem; movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas condidit administret. Cum ergo aliquid tale agit, non debemus opinari eius substantiam que Deus est temporibus locisque mutabilem, sive per tempora et loca mobilem, cum sit ipse et interior omni re, quia in ipso sunt omnia; et exterior omni re, quia ipse est super omnia; et antiquior omnibus, quia ipse est ante omnia; et novior omnibus, quia idem ipse est post omnia, scilicet post omnium initia. Ideoque eius potestatem commendans Apostolus, ait: Et ipse filius est   portans, {192.406} id est continens et gubernans,   omnia verbo, id est solo imperio,   virtutis sue, id est potentie et bonitatis sue que non minor apparet gubernando quam creando; omnia enim continet bonitate et maiestate sua. [CHRYSOSTOMUS.] Et nota per simile dictum esse portans omnia verbo ubi scilicet hoc dicendo facilitatem continendi voluit designare, per metaphoram illorum qui sine ullo labore verbo vel digito movent aliquid vel efficiunt, ita Christus molem creature magnitudinemque sine labore continet et gubernat. Item, attende quod cum hic dicat Apostolus Christum omnia continere, supra dixit Patrem per eum omnia fecisse, ubi ait,   per quem fecit, tamquam facere ipse non posset. Si enim porrexisset Pater dexteram, vel tamquam aliquod instrumentum {192.406} fuerit Patris operantis; sed si ab eo gubernantur omnia, nonne ab ipso facta sunt? Non ergo ut tu, heretice, suspicaris inaniter, tamquam aliquod instrumentum existit: neque per eum Pater dicitur fecisse, tamquam ipse facere non posset, sed sicut dicitur Pater iudicare per Filium, quia iudicem genuit, sic etiam dicitur operari per Filium, quia eum constat opificem genuisse. Si enim causa eius Pater est, secundum quod Pater est, multo amplius eorum causa est que per Filium facta declarantur.
marg.| Purgationem peccatorum faciens, et cetera. Postquam ostendit eius excellentiam qua cuncta creavit et gubernat, humilitatis eius benignitatem hic commendat. {192.406} Commonet enim nos crucis, mox et resurrectionis et ascensionis, ubi ait:   sedet etc. Hoc autem quod hic dicit iam ad nos pertinet quos a peccato purgat. quasi10: Christus est splendor glorie et figura substantie, qui cum talis et tantus sit, est etiam per humanitatem faciens purgationem peccatorum, id est secundum humanitatem, crucis passionem et mortem pertulit, per quam a peccatis nos purgavit etc. Sedet: postquam per naturam, et potestatem, et benignitatem Christum commendavit, commendat eum per dignitatem. quasi11: Crucem sustinuit, ut nos a peccatis purgaret, et ipse qui ita humiliatus est, sedet, id est {192.407} quiescit et regnat sublimatus   ad dexteram maiestatis eius, id est ad equalitatem Patris, et locatus non in paradiso, unde Adam excidit, sed   in excelsis, id est super omnia loco et dignitate. In excelsis enim dicens, non in loco concludit Deum, sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem et omnibus eminentiorem, sicut et per dexteram non Dominum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud, nisi honoris equalitatem. Contemplare sapientiam Pauli, imo non sapientiam Pauli, sed Spiritus sancti mirare gratiam. Non enim suam intelligentiam mente propria procreavit, sed Spiritus sancti infudit. Attende ergo per quales apostolica sapientia eos sublevat gradus, et qualiter eos ad ipsum apicem pietatis {192.407} adducit, ubi item antequam deficerent et eos obscuritas occuparet, vide quomodo eos ad inferiora revocavit. Quandoque enim que sunt humilitatis eloquitur, quandoque vero altiora insonat, nec semper in humilibus remanet, nec in excelsis perdurat, sed veluti quibusdam gradibus nunc ad altiora fastigia sublevatur, nunc ad inferiora declinatur. Sicut enim qui infantulum quempiam ad excellentiora vult paulatim sensimque subrigere, gradatim hoc facit ab inferioribus ad superiora conscendens, deinde cum sursum pervenerit, obscuritatibus ac defectionibus eum fatigari videns, post alta deponit eum ad inferiora quo respirare atque recreare animum valeat; post item cum refectus fuerit, ad alia alta {192.407} sustollit: ita circa Hebreos beatus facit Paulus, quos paulatim ad notitiam Dei erigit, inter alta memorans humilia, ubique magistri sui vestigia sequens: nam et ipse sic faciebat. Aliquando quidem in altiora discipulos suos sublevabat, aliquando eos ad inferiora, imbecillitatis eorum gratia revocabat, nequaquam eos prolixo tempore in altera parte permanere permittens: ita in hac tota serie facit Apostolus. Prius enim alta commemorat, dicens, in Filio, ubi proprius intelligitur Filius, qui est superior et excellentior universis. Deinde descendit ad humilia, subdens, quem constituit heredem. Deinde ad alta redit, dicens, per quem; postea ad altiorem omnibus gradum venit, dicens, qui cum sit splendor. Deinde humilia loquitur, purgationem peccatorum faciens; {192.407} inde ad alta narrando revertitur, sedet ad dexteram maiestatis.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 1,4 
marg.| Tanto melior. Hic comparat Christum angelis, et prefert eis. In Psalmo tamen ait:   Paulo minus minoratus est ab angelis (Ps. 8). [CHRYSOSTOMUS.] Hic eisdem melior dicitur, et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur effectus, per quod aperitur quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantie consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus. De eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, {192.408} et maior ac melior etiam gratie plenitudine, de qua etiam ipsi angeli ad mensuram accipiunt. Ideo ait et ipse Christus:   Tanto melior, id est dignior,   angelis est   effectus, id est evidenter secundum hominem factus,   quanto differentius nomen, id est differentiorem honorificentiam quam ante scilicet   hereditavit, id est firmiter habuit, quando resurrexit et ascendit, et quia hoc posset habere, et non pre illis. Addit   pre illis. Nam dum mortalis fuit differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei, postquam immortalis magis differens, quia honorabilior atque preclarior illis per omnia exstitit. Ideoque addit, pre illis, vel hereditavit, id est habuit nomen differentie. Et hoc pre illis, id est nomen valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod super {192.408} omne nomen, scilicet Deus, sive Filius Dei. Quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset.
Numérotation du verset Hbr. 1,5 
marg.| Cui enim. quasi12: Vere pre angelis nomen habuit,   cui enim angelorum, utique nec etiam maioribus,   dixit aliquando, nec etiam postquam confirmati sunt quidam aliis cadentibus, hoc, scilicet   Filius, ecce nomen,   meus, id est consubstantialis non adoptivus,   es tu, et vere, quia   ego hodie, id est {192.408} eternaliter,   genui te. Genui dicit, ne novum putetur, scilicet ne modo videretur incipere. Hodie dicit, ne preterita generatio videretur, quamquam enim possit etiam ille dies intelligi quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie presentiam significat, atque in eternitate, nec preteritum quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed presens tantum, quia quidquid eternum est semper est. Divinius accipitur de sempiterna generatione Sapientie Dei, quam fides sincerrima et catholica predicat. [CHRYSOSTOMUS.] Ex his ergo verbis nihil aliud manifestat, nisi quia ex ipsa essentia Patris genitus est. Et rursus, de eodem Isaias ait ex persona Patris:   Ego ero illi, id est ad honorem illius,   in patrem, et ipse erit mihi, id est {192.408} ad honorem meum,   in Filium. Hoc et semper est. Sed ideo dicitur erit, quia ab omnibus id scietur in die iudicii. Quodam enim modo locutionis dicit Scriptura rem esse vel fieri, cum innotescit. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum. Etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus communicare dignata est. [AMBROSIUS] De incarnatione igitur Filii hoc dicitur quod ostenditur, ex eo quod dicit, ero, significans futurum esse. Dicit ergo Deus Pater per prophetam: Ego ero illi, scilicet homini de Virgine nascituro, in Patrem; et ipse qui nascetur erit mihi in Filium. Unde angelus ad Mariam:   Quod nascetur ex te sanctum, {192.409}   vocabitur Filius Dei (Lc. 1).   Et cum iterum introducit. [CHRYSOSTOMUS.] Adhuc auctoritate Scripture aperit Filium digniorem angelis. Et nota quod Christus adventum suum carnalem exitum vocat, dicens:   Exiit qui seminat etc. (Mt. 13) Et item:   Ego a Patre exivi, et veni in mundum (Io. 16). Paulus vero introitum vocat adventum Christi, dicens: Cum introducit. Assumptio ergo carnis exitus et introitus appellatur; recte utique. Foris enim eramus a Deo, sicut qui sunt extra regales aulas in vinculis colligati, et qui habent apud regem pro culpis aliquibus offensam. Qui autem noluerit istis veniam impetrare, non primum ipsos in aulam regis inducit, sed ipse foras egreditur, ibique cum eis loquitur usquedum eos correctos reddat et dignos {192.409} efficiat quo regis vultui presentari mereantur; sic etiam Christus effecit. Egressus quippe ad nos, id est carnem sumens, et collocutus nobis, cum precepta regis innotuit. Et sic nos a peccatis emundans, et ad Deum convertens in aulam regalem velut Mediator 234 optimus introducit. Ideo exitus et introitus vocatur carnis sue adventus, de quo dicit:
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 1,6 
marg.| Et iterum introducit, Scriptura scilicet iterum introducendum dicit. Ideo ait, iterum, quia sepe dicit introducendum. Introducit, inquam,   Primogenitum Patris, id est ante omnes creaturas genitum de Patre secundum deitatem,   in orbem terre, quasi heredem in possessionem. Et cum introducit, dicit.
marg.| Vel ita, et ipse Pater. Iterum introducit primogenitum {192.409} in orbem terre, id est visibilem carne assumpta fecit apparere in mundo, qui ante invisibilis erat in mundo, et ideo ait iterum, que assumptio carnis dicitur exitus a Patre, et introductio in hereditatem ubi videtur adorari. Unde addit, et cum introducit, dicit: Et   adorent.
marg.| Vel ita, et iterum dicit, Pater de eodem Filio. Cum introducit primogenitum in orbem terre, id est cum ostendit Filium suum, scilicet usque ad corda hominum ducendum per fidem. [CHRYSOSTOMUS.] Quid dicit? Et adorent eum. Qui passus est et mortuus. Non enim de Deo Verbo ista dicuntur, sed de homine suscepto. Adorent, inquam,   omnes angeli Dei, secundum humanitatem iubentur angeli adorare Christum, ex quo eum tanto meliorem angelis demonstrat, quanto servis dominum {192.409} constat esse meliorem: ideo Christum secundum carnem iussit a cunctis angelis adorari, dicens: Adorent eum omnes angeli Dei, quod iussioni eius obtemperant.
Numérotation du verset Hbr. 1,7 
marg.| Et iterum dicit, Pater de Filio, hoc   quidem ad angelos, pertinens:   qui, Filius,   facit spiritus, celestes angelos, id est legatos   suos, et etiam   flammam ignis, id est Seraphin qui sunt de ordine superiorum. Facit ministros suos. Quamvis enim non videamus apparitionem angelorum, abscondita est enim ab oculis nostris, et est in quadam republica magna imperatoris Dei, tamen esse angelos novimus ex fide, et multis apparuisse legimus et tenemus. Spiritus autem sunt angeli, {192.410A} nec eo spiritus sunt quo angeli, cum mittuntur, fiunt angeli. Angelus enim officii nomen est non nature: nomen nature spiritus est: ex eo quod est, spiritus est; ex eo quod agit, angelus est: sic nomen nature est homo, nomen officii miles. Homo ergo fit miles, non miles homo: sic eos qui erant spiritus conditi a Creatore Deo facit angelos mittendo nuntiare quod iusserit. Et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententie sue, sive bonis per eius gratiam, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit et sensibiliter, quod non de interiore invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut iubeatur, aut promittatur {192.410B} secundum ineffabilem iustitiam. [AMBROSIUS]
marg.| Vel ita distingue, ut angeli dicantur quando levia nuntiare mittantur, quando vero mittuntur ad vindictam, dicuntur ignis ardens, id est seraphin, et hoc est quod ait, facit spiritus angelos suos, cum leta et levia nuntiant,   et ministros suos, sicut   flammam ignis, dum ad exercitium vindicte mittit, ut in Sodoma et in aliis pluribus locis. Et sicut secundum litteram fit in creaturis, sic in Ecclesia figurate fit: ubi spiritus, id est spirituales facit angelos suos, id est nuntios verbi sui, et ministros suos flammam ignis, quia ministri Ecclesie etiam ignis sunt, dum spiritu fervent, et vitia nostra urunt. [AUGUSTINUS.] Fenum etiam tuum intendunt, {192.410C} id est vitia tua curant ministri Dei qui predicant verbum Dei.
Numérotation du verset Hbr. 1,8 
dist. 2
prol.|
marg.| Ad filium autem. Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum. quasi13: Illud pertinens ad angelos dixit. Hoc autem, pertinens ad Filium, ait Dominus per prophetam: O {192.410D} Deus, Fili, thronus tuus, id est regnum vel iudicium: de quo in Evangelio:   Omne iudicium dedit Pater Filio (Io. 5), id est regia dignitas, vel iudiciaria sedes,   permanet in seculum seculi [AMBROSIUS] quia et semper regnabit, et novissimum iudicium semper stabit. Unde in Evangelio:   Ibunt hi in ignem eternum, et illi in vitam eternam (Mt. 25), et merito permanet thronus tuus. Et, id est quia,   virga regni tui, id est regimen et disciplina, qua bonos regis, et malos percutis, vel conteris cum   virga equitatis, id est regula directa et inflexibili, que alibi dicitur virga ferrea, per quam pravitate distortus, si ei herere velit, dirigitur.
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 1,9 
prol.|
marg.| {192.411A} Dilexisti. quasi14: Item ideo merito permanet thronus tuus, quia   dilexisti, ex amore,   iustitiam, id est omne bonum,   et, contra,   odisti iniquitatem, id est omne malum: non simul utraque tibi sunt, sed alterum diligis et amplecteris, alterum vero odis et persequeris. Et   propterea, scilicet ut hec tibi essent, id est ut diligeres iustitiam et odires iniquitatem,   unxit te, vel propterea, scilicet quia dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. Hoc premium inde datum est, scilicet   Deus, Deus tuus, scilicet Pater, per se, non per ministros unxit te secundum hominem, quia deitas nullo indiguit. Nota quod repetitur Deus ex magna dilectione, vel secundum Augustinum, alter casus est vocatrix, alter nominatrix, ut sic dicatur: O tu Deus, {192.411} Fili, unxit te Deus tuus, scilicet Pater. In Latino putatur idem casus nominis repetitus, sed in Greco evidentissima distinctio est, qua alter nominatrix, alter vocatrix intelligitur. O tu Deus, unxit te Deus: ungitur Deus a Deo. Quis est ergo Deus unctus a Deo? Christum intellige. Christus enim dicitur a chrismate. Chrisma enim Grece, Latine dicitur unctio. Hoc nomen Christus unctionis est, nec ungebantur alibi reges et sacerdotes, nisi in illo regno Iudeorum. Per hoc ergo quod dicit eum esse unctum regem, et sacerdotem significat. Unctus ergo est Deus a Deo, et ipse Deus ut ungeretur, homo erat. Ita homo erat ut Deus esset, ita Deus erat ut homo esse non dedignaretur. [AUGUSTINUS.] {192.411} Deus ergo unctus est, quia homo Deus. Sed quo oleo, non nisi spirituali? Unde subdit: Unxit, dico, oleo letitie, vel exsultationis, quia immunis fuit a peccato. Unde et conscientia hilaris fuit ei. Unxit ergo eum Deus Pater, non visibili et corporali oleo, sed Spiritu sancto, quem Scriptura nomine olei exsultationis figurata, ut solet, locutione significat. Hac unctione Filius qui sic homo factus est ut maneret Deus, plenus erat Spiritu sancto, ut in Evangelio legitur: « Iesus autem plenus Spiritu sancto reversus est a Iordane » (Lc. 4). Ideo addit:   Pre participibus, id est pre omnibus sanctis. Participes enim eius sunt omnes sancti, sed ille singulariter Sanctus sanctorum, singulariter unctus, singulariter unde omnes Christiani unguntur.
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 1,10 
prol.|
marg.| Et {192.411}   tu in principio. [AMBROSIUS] Post humanitatis excellentiam iterum redit ad eternitatem Filii ostendendam, utens auctoritate Prophete, qui de Filio et et ad Filium ait ita: Et   tu, o   Domine, fili Dei,   in principio rerum, id est antequam res essent,   fundasti terram ad litteram. Ideo dicit in principio, quia Creator ante creaturam exstitit sine ullo initio. quasi15: Novi eternitatem tuam qua precedis omnia que fecisti, qui dixisti:   Ego sum qui sum (Ex. 3); et:   Celi simul cum terra,   sunt opera manuum tuarum. Hoc ita dicit, quasi specialiter in eis operatus sit. Manus autem est virtus iussionis, id est potentia voluntatis, qua ut voluit, {192.412} facta sunt opera.
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 1,11 
prol.|
marg.| Ipsi autem, celi, scilicet aerei,   peribunt, ab eo quod sunt, dum immutabuntur creature in melius. Novissimi enim celi qui per diluvium perierunt, sicut Petrus ait, igne peribunt (2Pt. 3); exercuit enim aqua, et totam istam capacitatem ubi aves volitant occupavit, ac sic utique celi perierunt propinqui terris. De celis ergo unde dicitur aves celi, non est dubium quin diluvio perierint, et igne perituri sint. De superioribus autem celis celorum, utrum et ipsi perituri sint igne, questio est et disceptatio scrupulosior inter doctos, et erit incendium mundi non incendens sanctos Dei. Quod enim fuit caminus ignis tribus pueris, hoc erit ardens mundus iustis Trinitate signatis.   Tu autem. quasi16: Celi {192.412} mutabuntur,   tu autem permanebis, hoc dicit: ut sicut eternus esse ostenditur quia est ante omnia, sic ostendatur quia permanet idem post mutata.   Et omnes, sive celi aerii, sive terra,   veterascent ut vestimentum, id est sicut humana corpora longevitate veterascunt. Corpus enim humanum quasi vestimentum anime est. Veterascere autem dicitur illud quod more vestis paulatim consumitur, sicut caro humana que tamen in melius immutabitur, sic celi meliorem formam recipient.
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 1,12 
prol.|
marg.| Et mutabis eos, scilicet celos,   velut amictum; per hoc significat mutationem celi. Unde Ioannes in Apocalypsii: « Vidi novum celum et novam terram ». Et recte celos amictui comparat, quia terram cingunt. {192.412} Tam facile enim mutat Deus celos, sicut amictus extenditur et plicatur; et post mutationem, sic manebunt celi. Unde subdit:   Et mutabuntur, id est mutata sic permanebunt, quia facta Dei iam sub eternitate stabunt, nec ad corruptionem revertentur.
i Apc. 21.
marg.| Tu autem, o Fili Dei,   idem ipse es, id est immutabilis es, contra hoc quod supra dixit veterascunt.   Et anni tui non deficient, id est eternitas tua non {192.412} deficiet, contra hoc quod dixit peribunt. Et est sensus: Tu non mutaris nec deficis, quod ad Filium dictum est, ac per hoc etiam Deo Filio convenit dicere: Ego sum qui sum (Ex. 3). Et itemj:"Ego Dominus et non mutor". Quod tu, heretice, ideo soli Patri assignasti ut Filius in substantia tua crederetur esse mutabilis, tamquam ita susceperit hominem ut in hominem verteretur. Hanc tantam blasphemiam non emendabis, nisi credideris in assumptione hominis accessisse Filio quod non erat, et non decessisse vel defecisse 235 quod erat.
j Mal. 3.
marg.| Vel mystice totum potest legi, et diriguntur verba ad Patrem, ubi tamen et Filius commendatur. {192.413} quasi17: Unxisti, Pater, Filium, et tu, o Domine Pater, a quo unctus est Filius, in principio, id est per Filium tuum qui est principium de principio, secundum quod ipse ait in Evangelio: Ego principium qui et loquor vobis (Io. 8). Fundasti terram, id est stabilisti Ecclesiam populorum, scilicet minores in Ecclesia. Et celi, id est maiores ut apostoli, sunt opera manuum tuarum, quia in eis quasi specialiter operatus est, plura eis conferendo. Et ipsi celi peribunt, id est morte destruentur, et quidquid ex se destruetur. Tu autem in illis permanebis, id est iustitia tua, et que in eis operaris permanebunt. Et omnes, scilicet maiores et minores, veterascent, id est paulatim corrumpentur, sicut vestimentum, id est secundum vestimentum, id est secundum {192.413} corpus quod animam quasi vestimentum circumdat. Et mutabis eos velut amictum, id est secundum corpus quod mutabis immortalitate, non tale erit quale fuit. [AUGUSTINUS.] Ita peribunt celi et mutabuntur secundum corpora, et non tantum secundum corpus, sed etiam secundum animas mutabuntur, que tunc gloriosiores erunt. Tu autem idem ipse es in eis per Filium tuum, id est immutabili specie eris in eis per hoc quod Filio crediderunt.   Et anni tui non deficient in eis, id est eternitas tua.
17 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 1,13 
dist. 3
marg.| Ad quem autem, iterum de gloria humanitatis agit. [AMBROSIUS] quasi18: Non solum per premissa ostenditur Christus maior angelis, sed etiam per hoc, quia Pater   dixit ei:   Sede, id est victor quiesce et iudica,   a dextris meis, id est in {192.413} potioribus meis, et mihi secundum divinitatem equalis. Ecce victori Filio consessus offertur a Patre. Sede, dico,   quoadusque inimicos tuos ponam, quod fit quotidie dum aliqui convertuntur. Hoc et si paulatim agitur, indesinenter tamen agitur,   scabellum pedum tuorum, id est plene tibi subiectos. Per hoc enim quod ait scabellum pedum plenam subiectionem significat. Vel per pedes intelligitur humanitas Christi que inferior natura est in illo. Et est sensus: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est sub humanitate tua, ut ipsam revereantur et super se sentiant. Vel sede quoadusque ponam, id est eternaliter, sicut eternaliter ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est subiectos potentie divinitatis. Per pedes enim stabilitas {192.413} eterna significatur, que quasi vestigiis positis virtute omnipotentie consistit  . Ad quem autem angelorum dixit hoc aliquando , nulli hoc dixit, quia   omnes spiritus sunt,
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 1,14 
prol.|
marg.| ex officio administratorii Filii,   missi actualiter   in ministerium quocumque placet Filio, tamen semper assistunt ei qui ubique est. Missi, dico,   propter eos qui capient hereditatem salutis, id est propter homines quibus promittitur hereditas eterne vite, quibus licet minoribus imperio Christi serviunt. Et nonne ita est? Est utique. [CHRYSOSTOMUS.] Intellige igitur quantus honor nobis existit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobis {192.414} fecit, quia nostre saluti student, propter nos discurrunt, nobis suo funguntur officio. Hoc est opus angelicum, angelice functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus precepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_1)

Notes :