Glossa magna

Capitulum 13

Numérotation du verset Hbr. 13,1 

Caritas fraternitatis maneat in vobis1,
1 in vobis] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,2 

et2 hospitalitatem nolite oblivisci,
2 et] om. Weber
per hanc enim
placuerunt3
3 placuerunt] latuerunt Weber
quidam angelis hospitio receptis.
Numérotation du verset Hbr. 13,3 

Mementote vinctorum,
tamquam simul vincti
et laborantium
tamquam et ipsi in corpore morantes.
Numérotation du verset Hbr. 13,4 

Honorabile
connubium
omnibus4,
4 omnibus] in praem. Weber
et thorus immaculatus.
Fornicatores5 et adulteros iudicabit Deus.
5 fornicatores] + enim Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,5 

Sint mores
sine avaritia,
contenti presentibus.
Ipse enim dixit :
non te deseram neque derelinquam,
Numérotation du verset Hbr. 13,6 

ita ut confidenter dicamus
Dominus mihi adiutor est6,
6 est] om. Weber
non timebo quid faciat mihi homo.
Numérotation du verset Hbr. 13,7 

Mementote prepositorum vestrorum
qui vobis
locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem.
Numérotation du verset Hbr. 13,8 

Christus Iesus heri et hodie, ipse et in secula.
Numérotation du verset Hbr. 13,9 

Doctrinis variis
et peregrinis
nolite abduci.
Optimum enim est gratia stabiliri cor,
non escis que non profuerunt
ambulantibus in eis.
Numérotation du verset Hbr. 13,10 

Habemus altare de quo edere
non habent potestatem
qui tabernaculo
deserviunt.
Numérotation du verset Hbr. 13,11 

Quorum enim animalium
infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Numérotation du verset Hbr. 13,12 

Propter quod
et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Numérotation du verset Hbr. 13,13 

Exeamus ergo7
7 ergo] igitur Weber
ad eum
extra castra,
improperium eius
portantes.
Numérotation du verset Hbr. 13,14 

Non enim habemus
hic
manentem civitatem,
sed futuram inquirimus.
Numérotation du verset Hbr. 13,15 

Per ipsum ergo offeramus
hostiam laudis semper Deo,
id est fructum labiorum confitentium
nomini eius.
Numérotation du verset Hbr. 13,16 

Beneficientie autem
et communionis
nolite oblivisci talibus enim
hostiis promeretur Deus.
Numérotation du verset Hbr. 13,17 

Obedite
prepositis vestris
et subiacete eis.
Ipsi enim
pervigilant
quasi rationem pro animabus vestris reddituri,
ut cum gaudio
hoc faciant,
et non gementes
hoc enim non expedit
vobis.
Numérotation du verset Hbr. 13,18 

Orate pro nobis,
confidimus enim
quia bonam conscientiam
habemus in omnibus
bene volentes
conversari.
Numérotation du verset Hbr. 13,19 

Amplius autem deprecor vos
hoc facere,
quo8celerius restituar vobis.
8 quo] ut praem. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,20 

Deus autem pacis
qui eduxit
de mortuis
pastorem magnum ovium,
in sanguine testamenti eterni, Dominum nostrum Iesum Christum9,
9 Christum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,21 

aptet vos
in omni bono, ut
faciatis
voluntatem
eius,
faciens in vobis
quod placeat coram se
per Iesum Christum,
cui
gloria in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Hbr. 13,22 

Rogo autem vos, fratres, ut10 sufferatis
10 ut] om. Weber
verbum solacii.
Etenim perpaucis
scripsi vobis.
Numérotation du verset Hbr. 13,23 

Cognoscite fratrem nostrum Timotheum
dimissum,
cum quo si celerius venerit videbo vos.
Numérotation du verset Hbr. 13,24 

Salutate omnes prepositos vestros,
et omnes sanctos.
Salutant vos de Italia fratres11
11 fratres] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,25 

Gratia
cum omnibus vobis. Amen.
EXPLICIUNT EPISTOLE PAULI12.
12 expliciunt...Pauli] explicit epistola ad hebraeos Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset Hbr. 13,1 
dist. 1
prol.|
marg.| 1 Caritas. Ab hoc loco moraliter instruit eos Apostolus. quasi2: Et quia caritas est habenda, {192.511A} ergo   caritas fraternitatis maneat in vobis, id est caritas sit inter vos, quia fratres estis ut vos invicem tamquam fratres diligatis.   Et hospitalitatem nolite oblivisci. Oblivisci dicit, quia hanc habuerunt antequam exspoliarentur suis rebus. Merito, dico, ut non obliviscamini. [Haimo.]   Per hanc enim placuerunt quidam Deo   angelis receptis hospitio, ut Loth recepit eos nesciens esse angelos, sciens tamen quod in eis esset Deus. Unde alia translatio habet: Per   hanc enim quidem nescientes hospitio receperunt angelos, ut Abraham et Loth, nescientes esse angelos, sed arbitrantes esse homines in quibus Deus esset et loqueretur: Abraham enim humanitatis officia prebens que necessaria, nisi infirme carni, esse non possent. Mirum est, nisi {192.511B} homines esse arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intellexit, quibusdam diem maiestatis existentibus et apparentibus signis, sicut in hominibus Dei sepe apparuisse Scriptura testatur; postea vero angelos esse cognovit, cum se vidente in celos irent. Sic et Loth qui occurrit angelis, et adoravit in faciem, videtur intellexisse quod angeli essent, sed rursus cum ad refectionem corporis invitat que mortalibus necessaria est, videtur putasse quod homines essent. Ergo potest hic dici sicut dictum est de tribus qui venerunt ad Abraham, scilicet apparebat quibusdam signis divinitus esse missos, qui tamen homines esse crederentur.
1 Capitulum 13] perpera : Capitulum XIIII Ed1535 Ed1537 Ed1543 , XIV PL192
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,2 
marg.| Exhibuit itaque hospitalitatem ut sanctis hominibus Dei, quia Deum {192.511C} esse cognovit cum eis, sicut ipse Abraham angelos esse nesciret. Et Abraham in tribus, et Loth in duobus Deum esse noverunt. Cui cum per singularem numerum loquebantur eos homines esse arbitrabantur, cum eis tamquam indigentibus humanam refectionem ministrabant.
Numérotation du verset Hbr. 13,3 
marg.| Mementote. Hic monet eos ad aliud bonum, scilicet ut vinctis subveniant ministrando. quasi3: Preter hospites,   mementote, etiam bene faciendo,   vinctorum pro fide Christi, ita eis compatientes,   tamquam, scilicet   vincti essetis, et ita compatiamini et subvenite eis, quasi cum eis 265 vincti essetis. Et mementote   laborantium eorum, quibus imminet labor,   tamquam et ipsi in corpore commorantes, per quod experti estis quid necesse est laborantibus. [Haimo.] Et est sensus: {192.511D} Subvenite vinctis et laborantibus, sicut velletis subveniri vinctis et laborantibus vobis.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,4 
marg.| Honorabile etiam   connubium, non meretricale sit.   In omnibus, ut scilicet amore filiorum uxor ducatur legitima temporibus, quia certis ab ea abstineatur.   Et thorus immaculatus, non adulterium, id est sine macula fornicationis sit in vobis.   Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus [AUGUSTINUS.] id est eternaliter condemnabit, etsi aliter quidam putent dicentes peccata carnis Deum non curare.
Numérotation du verset Hbr. 13,5 
marg.| Sint mores, id est vita,   sine avaritia, id est largiendi tenacitate. Monet ut non sint tenaces in habitis, et sint   contenti presentibus. Per hoc monet ut non sint cupidi, non habitorum. {192.512A} [CHRYSOSTOMUS.] Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Hoc ideo dicit, quia isti fortassis postquam perdiderant propriam facultatem volebant congregare iterum divitias, quod prohibet hic. Sed ne forte dicerent: Quid facturi erimus si suffragia necessaria nobis defecerint? Protinus subdit consolationem adhibens testimonium de libro Iesu Nave.   Ipse enim Dominus omnipotens   dixit ad Iesum Nave:   Non te deseram, quin dem necessaria;   neque derelinquam. Derelinqueretur ille qui fame periret. Sed quia hoc non est, non sit homo cupidus.
marg.| [Haimo.] Hoc post mortem Moysis dixit Dominus Iosue: Ita sicut fui cum Moyse, ita ero tecum. Confortare et esto robustus, non te deseram neque derelinquam (Iosue 1). Hoc autem dicit, omni {192.512B} speranti in se sicut Iosue. Hoc enim nobis promittit si in illo spem nostram ponimus. Non tenacibus, non cupidis sit ista promissio, sed sperantibus in Deo.
Numérotation du verset Hbr. 13,6 
marg.| Unde subdit: Ita , scilicet est nobiscum ut   confidenter dicamus:   Dominus mihi adiutor est, supplendo necessaria. Et ideo   non timebo quid faciat mihi homo, etiam si auferat mea. Hominis nomine intelligitur omnis adversarius etiam diabolus, quia homo appellatur ab officio suo quod hominem decipiat. Et quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros, dicens:
Numérotation du verset Hbr. 13,7 
dist. 2
prol.|
marg.| {192.512C} Mementote, ut imitemini,   prepositorum vestrorum quia boni erant, scilicet apostoli et eorum successores, ideo mementote, quia ipsi sunt   qui nobis locuti {192.512D}   sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum, ut eos morte imitemini. Si opus est moriendo pro Christo, ut illi   conversationis, eorum   imitamini fidem, id est imitemini eos in conversatione bone vite, et in fide perfecta.
Numérotation du verset Hbr. 13,8 
marg.| Iesus Christus. [Haimo.] Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse, non te deseram neque derelinquam. Poterat enim illis videri quod hec promissio ad Iosue tantum pertineret. Ad quod Apostolus respondet, dicens quod et hos iuvabit, sicut iuvit illum. quasi4: Non est dubitandum de promissione, quia   Iesus Christus qui   heri, id est in preterito adiuvit Iosue,   ipse hodie, id est in presenti adiuvat vos et {192.513A} alios fideles, et adiuvabit in futuro,   in secula, id est sine fine.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,9 
marg.| Doctrinis, quia per gratiam licitum est omnibus cibis uti. [HIERONYMUS.] Predicabant aliqui non esse peccatum escis affluere, sed bonum esse. Alii vero superstitiose dicebant abstinendum esse a quibusdam cibis quos lex prohibet, quosdam concedens qui escarum differentia et observatione multos seducebant, contra quos omnes Apostolus agit hic, dicens:   Doctrinis variis, scilicet que varie sunt a vestris, id est diverse,   et peregrinis, id est extraneis.   Nolite abduci a veritate. Hi non absurde comparantur leprosis, qui scientiam vere fidei non habentes varias doctrinas profitentur erroris. Non enim abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia produnt in lucem, et iactantiam sermonis ostentant. {192.513B} Nulla porro falsa doctrina est, que non aliqua vera intermisceat: Vera ergo falsis inordinate permista in una disputatione vel narratione, velut in unius coloris corpore apparentia; lepre comparantur humana corpora diversis coloribus varianti atque maculanti. Tales vitandi sunt, sicut hic docet Apostolus: Nolite abduci, dico:   Optimum enim est stabilire cor gratia, scilicet ut habeatis fidem perfectam, credentes omnia esse munda mundis, nec escarum abundantie varietati, et differentie esse studendum. Unde subdit: Et   non escis, id est non differentiis, vel in affluentia ciborum.   Que non profuerunt ambulantibus in eis, id est observatoribus ac discernentibus cibos, et studentibus ciborum affluentie. {192.513C} Et est sensus: Gratia que omnia permittit solvendo a lege confirmare cor debetis, et non studere observationi vel affluentie escarum que non profuerunt ad salutem ambulantibus: Non dico se sustentantibus, sed qui perseveranter se student in eis, vel discernendo, vel nimis affluendo. [CHRYSOSTOMUS.] Abstinentia quidem qua abstinetur a peccato prodest; ciborum vero illa custodia nihil profuit, sed fides. Similiter abundare gratiarum donis prodest; ventrem vero obruere escarum mole nocet.
Numérotation du verset Hbr. 13,10 
prol.|
marg.| Habemus enim. Item hic ostendit non esse studendum in differentiis ciborum, vel affluentiis ciborum. quasi5: vere non est studendum in differentiis ciborum,   habemus enim   altare de quo non habent potestatem edere qui deserviunt tabernaculo, id est observantiis {192.513} legis, ut qui cibos discernunt, et alia huiusmodi legalia servant: que nomine tabernaculi significat, quia ad tempus sunt posita.
5 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita. Ideo non est studendum escarum affluentie, quia habemus altare, id est corpus Christi, fide cuius preces et oblationes sunt accepte, quod in altari consecratur atque sumitur; de quo non habent potestatem, id est licentiam, edere qui deserviunt, id est ex toto serviunt tabernaculo, id est corporum voluptati et ciborum affluentie. Corpus autem dicitur recte tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est; et ideo non ei serviendum in desideriis. [Haimo] Refert autem hic Apostolus legis consuetudinem ac mysterium spiritualemque sensum. Legis siquidem preceptum fuit ut decima die septimi mensis a festivitate {192.514A} paschali, in festivitate videlicet propitiationis acciperent vitulum et hircum, et immolarent intra castra, quorum sanguinem ferret solus pontifex in sancta sanctorum, oraturus pro populo. Carnes vero illorum portarentur extra castra, ibique cremarentur, nec esset alicui tabernaculo deservienti licitum ex illis comedere. Spiritualiter autem illa duo animalia, vitulus videlicet et hircus, figuram tenent Domini Salvatoris. Ipse enim est vitulus quem pius Pater in regressione filii prodigi immolavit. Ipse est hircus qui pro peccatoribus oblatus. Pontifex etiam ille qui cum sanguine illorum animalium intrabat in sancta sanctorum oraturus pro populo, typum gerebat Christi, qui cum sanguine passionis sue interiora patrie celestis intravit oraturus pro fidelibus. Immolabantur {192.514B} illa animalia intra castra, sed carnes extra castra comburebantur: et Redemptor noster in Hierusalem, quasi intra castra immolatus vocibus et iudicio Iudeorum, sed carnes illius extra Hierusalem in cruce combuste sunt igne passionis. Quando enim adiudicatus est morti, clamantibus Iudeis: Crucifige (Io. 19), quodammodo quantum ad illos pertinet immolatus est. Unde Marcus dicit eum crucifixum hora tertia (Mc. 15). Nam hora sexta in cruce levatus est. Altare autem ubi extra castra carnes cremabantur, altare Ecclesie est, ubi quotidie consecratur corpus Christi. Habemus ergo altare Ecclesie, ubi cousecratur corpus Dominicum, de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo, {192.514C} id est corpori, serviunt; scilicet fornicatores, adulteri, ebriosi, omnesque qui voluptatibus et desideriis carnis sue deserviunt. «   Qui enim manducat et bibit indigne sibi iudicium manducat et bibit » a. Hec quomodo ad Dominum pertineant, satis ut reor dictum est. Sed quia ipse est caput omnium electorum, per carnes illorum animalium possunt intelligi omnes electi. Sicut ergo Christus, sic et sui extra castra, id est extra conversationem secularium carnaliumque hominum, fervore Spiritus sancti accensi consumunt quidquid carnale est in eis atque fluidum et libidinosum macerando se et mortificando corpora sua cum vitiis et concupiscentiis, vel etiam martyrium pro Christi nomine sustinendo.
a 1Cor. 11.
marg.| Infertur sanguis illorum   in sancta per pontificem, {192.514D} id est vita illorum laudabilis presentatur Patri Deo per Christum verum sacerdotem, qui est advocatus noster interpellans pro nobis. Vel sanguis illorum infertur in sancta, dum illorum anime cum triumpho passionis in celum feruntur. Bene quoque in altari consumuntur, quia omnes sancti martyres in altari fidei offeruntur Deo. Ista omnia adimplentes per fidem qua credunt se a Deo remunerari, ad quos non audent accedere carnales seculum amantes, quasi6: Tabernaculo servientes.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,11 
marg.| Propter quod mysterium adimplendum, Iesus extra castra passus est, sicut postea dicitur: sed prius quod ad eamdem legalem consuetudinem spectat, addit referens ad spiritualem intelligentiam, dicens:   Quorum enim. Per duplicem allegoriam, unam Veteris {192.515A} aliam Novi Testamenti, id est per allegoriam surgentem de duplici historia, scilicet Vetus et Novum Testamentum probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo, id est corpori deserviunt. Ad hoc enim significandum et corpora animalium olim extra castra cremabantur, et propterea extra Christus passus est, et nos qui corpore et sanguine eius a peccato mundari volumus improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias et voluptates deseramus. Et prius probat per allegoriam Veteris Historie hoc modo: quasi7: Vere qui deserviunt voluptatibus non possunt communicare corpori et sanguini Christi, quia his tantum qui sunt extra castra, id est extra delicias et voluptates corporis. Corpora cremantur horum animalium, {192.515B} id est memoriale, et proficuum est corpus Christi, et sanguis significatur per corpora horum animalium, quorum sanguis infertur pro peccato in sancta per pontificem, ita et sanguis Christi per se pontificem, id est ipse Christus oblatus Patri, qui non tantum per vitulum et hircum, sed etiam alia animalia, que secundum legem offerebantur, significatur. Et recte Christus per illa carnalia significatur. Est enim agnus secundum mansuetudinem et innocentiam; hircus, pro similitudine carnis peccati, quia caro eius passibilis et mortalis; aries, qui vitia propulit, gemino cornu caritatis; taurus, fortitudine resurrectionis: quod crematur, cinis efficitur. Per cinerem, memoria rei preterite {192.515C} accipitur; extra castra esse est voluptates carnis exire.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| His ergo qui sunt extra castra, id est extra corporis delicias, cremantur corpora, id est memoriale efficitur corpus Christi, significatum per corpora illorum animalium que cremabantur. Si quis enim voluptuose vivit, non habet efficacem memoriam Christi. Sanguis autem eius significatus per sanguinem illorum animalium qui illatus est in sancta sanctorum per pontificem, quia per se pontificem Christus oblatus est Patri, ut sic introiremus in sancta celestia.
marg.| Vel ita potest legi littera, eodem pene sensu manente. quasi8: Vere servientes tabernaculo non possunt communicare corpori et sanguini Christi, quia corpora horum sanctorum {192.515D} cremantur, id est ieiuniis et aliis laboribus affliguntur, extra castra, id est extra voluptates carnis, quorum est sanguis animalium qui infertur pro peccato in sancta per pontificem, id est quo est sanguis Christi, per sanguinem illorum animalium significatus, quia horum tantum sanguis Christi quibus scilicet prodest per quem intrant in sancta celestia, quod totum est dicere, illis tantum prodest sanguis Christi qui voluptates deserunt et corpus affligunt.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,12 
marg.| Deinde per allegoriam Novum Testamentum idem probat subdens: Propter quod, id est propter illud idem designandum, scilicet ut extra carnales concupiscentias vivamus, et Iesus extra portam passus est, ad hoc utique,   ut sanctificaret populum suum: non propter sua merita, sed   per {192.516A}   suum sanguinem: porta civitatis est corporis sensus, in quorum nullo peccavit Christus. Et ideo extra carnis voluptates passus est, ut nos eius exemplo ostio sensuum vitiis clauso extra carnis desideria patiamur.
Numérotation du verset Hbr. 13,13 
marg.| Et quia pro nobis Christus passus, hortatur nos Apostolus ut imitemur illum dicens: Exeamus igitur. quasi9: Quia ipse extra castra passus est, ut nos   sanctificaret, igitur exeamus fide et caritate,   extra castra, corporum mortificantes membra cum vitiis, et concupiscentiis ad eum imitandum. Nos, dico,   portantes, patienter ut ipse   improperium eius, id est passionem crucis que videtur esse improperium infidelibus, nobis autem sanctificatio et redemptio. Et debemus exire extra castra.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,14 
marg.| Non enim habemus hic manentem civitatem, id est in hoc {192.516B} statu manens corpus;   sed futura inquirimus, scilicet secundum futurum statum corpus. Ut ergo futuram civitatem consequamur, et imperium portemus,
Numérotation du verset Hbr. 13,15 
dist. 3
prol.|
marg.| {192.516C} Per ipsum, id est per Christum qui est nobis via a quo sumus exemplum ad martyrium,   offeramus Deo semper hostias laudis, que per propriora significatur, id est   fructum labiorum confitentium nomini eius, id est confiteamur nomini eius, quod est laus Dei, et hostia fructus, quia alii per hoc ad fidem trahuntur. Ergo qui timetis Deum laudate eum, ut libere colatis eum. Amare discite quem timetis, et poteritis laudare quem amatis. Timentes enim eum homines vetus testamentum propter litteram terrentem et occidentem, non habentes spiritum vivificantem, currebant cum sacrificiis ad templum, et in figura sanguinis Christi quo redempti sumus, quamvis nescientes quid prefiguraretur, cruentas victimas immolabant. Nunc vero in gratia novi {192.516D} testamenti speciale sacrificium laudis offertur, quo Deus honorificatur, cuius invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat.
marg.| Beneficentie autem. Evacuata sententia pravorum de guia, redit ad bonos mores persuadendos. quasi10: Non modo predicta faciatis, sed etiam   nolite oblivisci Beneficentie, id est largitatis in alios. Beneficus enim dicitur largus et eleemosyne distributor. Inde beneficentia dicitur largitas eleemosynarum;   et communionis, id est caritatis, qua omnia putantur communia. quasi11: Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his que habetis, eleemosynas date: Hoc est quod supradixit, non deserentes collectionem vestram.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
marg.| Talibus enim. quasi12: Ideo nolite oblivisci, quia   talibus hostiis, scilicet muneribus eleemosynarum, {192.517A}   promeretur Deus, non illis antiquis legalibus, quia per eleemosynas hostes vincuntur et peccata exstinguuntur, vita acquiritur. Unde Dominus per prophetam dicit:   Misericordiam volo, et non sacrificium b.
b Mt. 9.
12 Quasi] + dicat PL
marg.| Item: Obedite prepositis vestris », quantum ad precepta, ut scilicet faciatis que precepit per eos Ecclesia.   Et subiacete eis, ut reverentiam exhibeatis. Obediendum utique est prelatis et predicatoribus in quantum doctrina et mores illorum, et pietas existant; si autem a via rectitudinis deviaverint, non faciamus qualia agunt, sed qualia dicunt, nisi forte et in doctrina aberrent. Unde Dominusc: « Que dicunt facite; que autem faciunt nolite facere ». Habent quidem dignitatem, licet vite sint perdite, et ideo non ad vitam eorum, {192.517B} sed ad sermonem intendite.
c Mt. 23.
marg.| Ipsi enim. quasi13: Ideo debetis obedire, quia   ipsi pervigilant, id est pro vobis solliciti sunt predicando, bonum exemplum dando, exteriora providendo.
13 Quasi] + dicat PL
marg.| quasi14: Pro animabus vestris rationem reddituri, ideo obedite,   ut cum gaudio et cum letitia et hilaritate mentis, quia vident proficere,   faciant hec, id est vigilent et curam vestri agant,   et non gementes, id cum murmure et tristitia.
14 Quasi] + dicat PL
marg.| [AMBROSIUS] Facimus utique ista cum gaudio, quoniam omnes videmus proficere in verbis Dei: tunc enim cum gaudio laborat operarius in agro, quoniam attendit arborem et fructum videt: Quoniam segetem attendit et videt ubertatem, tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa {192.517C} manus attrivit, non sine causa frigus estusque toleravit. Ideo ait, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes.
marg.| Hoc enim. scilicet ut gementes,   non expedit vobis, quia tunc non proderit vobis cura eorum, si de vobis tristes ingemuerint, eo quod non proficiatis. Et nota quod ait, non expedit vobis. Non dico, non expedit illis quibus prodest testari de vobis; nam illi prepositi, quando tristantur de malis vestris, expedit illis illa tristitia, et prodest illis, sed non expedit vobis. Simul ergo in Dominico agro bonum operemur prelati et subditi, ut simul de mercede gaudeamus.
marg.| Vel ita, ut cum: ideo obedire debetis illis, ut in die iudicii, faciant hec, id est reddant pro vobis rationem Deo cum {192.517D} gaudio, id est securi de premio vero, et non gementes [CHRYSOSTOMUS.] id est non anxii vel hesitantes de nostra damnatione. Hoc enim, ut gementes pro vobis rationem reddant, non expedit vobis.
Numérotation du verset Hbr. 13,18 
prol.|
marg.| Orate pro nobis. Superbam elationem mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur deprecari suos subiectos quatenus pro eis orationes fundant. Orate dico,   confidimus enim de vobis,   quia habemus bonam conscientiam, id est bonam voluntatem de preteritis,   in omnibus, non solum in gentilibus,   volentes, etiam in futuro   bene conversari, tam iudeos quam gentiles. Hoc ideo dicit quia culpabatur Apostolus a quibusdam quod sua negligeret; sed ostendit se affectum bonum habere ad omnes, scilicet iudeos et gentiles, de quorum preteritis bonis {192.518A} gaudet, eisque in futuro meliora optat. Unde ait conscientiam habemus bonam. quasi15: Conscientia nostra in nullo nos accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, vel negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini de nobis, fortasse enim in talibus accusabatur.
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,19 
prol.|
marg.| Amplius autem. quasi16: Dico ut oretis per me.   Amplius autem deprecor vos hoc facere, scilicet orare pro me,   quo celerius restituar vobis. quasi17: Non solum mea causa, sed magis pro vestra humilitate rogo vos hoc facere, scilicet orare pro me.
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,20 
prol.|
marg.| Deus autem. quasi18: Ego suadeo vos ad bonum.   Deus autem, qui aptare potest quia dator est   pacis, ut scilicet vitia non inquietent,   qui eduxit de mortuis, id est resuscitavit de sepulcro: qui locus proprie mortuorum est. Eduxit   nostrum Iesum Christum magnum pastorem ovium, id est humilium, {192.518C} qui pastor est effectus,   in sanguine testamenti eterni, id est per effusionem sanguinis sui, qui confirmavit testamentum novum, quod dicitur eternum, quod aliud ei non succedet.
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,21 
prol.|
marg.| {192.518B} Ipse, inquam, qui hoc fecit, aptet vos, id est aptos vos faciat,   in omni bono, ut velitis, et   ut etiam opere   faciatis voluntatem eius, id est ea que ipse vult. Aptet vos dico,   faciens in vobis quod placeat coram se, quia non est ex vobis bonum, sed ipse facit. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo preveniente et subsequenti. Faciat bonum in vobis dico. Et hoc,   per Iesum Christum, non per carnales observantias,   cui, Christo una cum Patre et Spiritu sancto, non carnalibus observantiis, sit, vel   est gloria in secula seculorum, id est {192.518D} sine fine.   Amen: confirmatio. [Haimo.] quasi19: Ita fiet, vel ita verum est, ut dixi.
19 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,22 
prol.|
marg.| Rogo autem vos, fratres, ut   sufferatis patienter   verbum solatii [CHRYSOSTOMUS.] id est hanc epistolam, que est consolatio et adoratio, ne dicam admonitio que est quasi pigrorum: [Haimo.] consolatio vero illorum qui pusillanimes sunt. Et debetis patienter ferre. [CHRYSOSTOMUS.] Etenim perpaucis scripsi, timens vobis oneri esse. quasi20: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere: [Haimo.] hoc quippe erat quod adversarii faciebant: et ideo latenter hoc tangit.
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 13,23 
prol.|
marg.| Cognoscite [CHRYSOSTOMUS.] etiam serviendo et honorando,   fratrem nostrum Timotheum, scilicet coapostolum et coadiutorem in predicatione; a me   dimissum in iter quod volebat, vel ad predicandum directum, {192.519A} vel forsitan, dimissum a carcere in quo ante detentus fuerat.   Cum quo si celerius, id est celeriter,   venerit, videbo vos. In hoc reddit attentos et mansuetiores.   Salutate omnes prepositos vestros et omnes subiectos   sanctos, id est sanctificatos in baptismo. Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter {192.520A} omnibus scilicet prelatis et subditis optat. Salutare enim est salutem optare.
Numérotation du verset Hbr. 13,24 
prol.|
marg.| Salutant vos omnes   fratres de Italia. Per hoc nota eum a Roma scripsisse.
Numérotation du verset Hbr. 13,25 
prol.|
marg.| Gratia, id est purgatio peccatorum, et alia Dei munera sint   cum omnibus vobis. Amen. 21
21 Amen] + Finis Collectaneorum Petri Longobardi, Parisiensis episcopi, et Sententiarum Magistri, in omnes D. Pauli Apostoli Epistolas. Sub prelo Ascensiano, MDXXXV. Mense Octobri Ed1535



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_13)

Notes :