Capitulum 2
Numérotation du verset
Hbr. 2,1
Propterea
abundantius
oportet observare nos
ea que
audivimus
ne forte pereffluamus.
Numérotation du verset
Hbr. 2,2
Si enim
qui per angelos dictus est
sermo,
factus est
firmus,
et omnis prevaricatio
et inobedientia
accepit iustam mercedis retributionem,
Numérotation du verset
Hbr. 2,3
quomodo nos
effugiemus
si tantam
neglexerimus
salutem ?
Que
cum initium
accepisset enarrandi1
1 enarrandi] enarrari
Weber
per Dominum
ab eis,
qui audierunt
in nos
confirmata est,
Numérotation du verset
Hbr. 2,4
contestante Deo
signis
atque2 portentis,
2 atque] et
Weber
et variis
virtutibus,
et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Numérotation du verset
Hbr. 2,5
Non enim angelis subiecit orbem terre futurum de quo loquimur.
Numérotation du verset
Hbr. 2,6
Testatus est autem
in quodam
loco
quis dicens :
quid est homo
quod memor es
eius
aut filius hominis
quoniam
visitas eum ?
Numérotation du verset
Hbr. 2,7
Minuisti
eum
paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum,
et constituisti eum
super opera manuum tuarum.
Numérotation du verset
Hbr. 2,8
Omnia subiecisti
sub pedibus eius.
In eo
autem3
3 autem] enim
Weber
quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei.
Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei.
Numérotation du verset
Hbr. 2,9
Eum autem qui modico quam angeli minoratus est,
videmus
Iesum
propter
passionem
mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei
pro omnibus gustaret mortem.
Numérotation du verset
Hbr. 2,10
Decebat
enim eum,
propter quem omnia
et per quem
omnia
qui multos filios
in gloriam adduxerat,
auctorem
salutis eorum
per passionem4
4 passionem] passiones
Weber
consummare.
Numérotation du verset
Hbr. 2,11
Qui enim
sanctificat
et qui sanctificatur5
5 sanctificatur] sanctificantur
Weber
ex uno
omnes.
Propter
quam causam
non confunditur
fratres eos
vocare dicens :
Numérotation du verset
Hbr. 2,12
Nuntiabo
nomen tuum fratribus meis,
in medio Ecclesie
laudabo te.
Numérotation du verset
Hbr. 2,13
Et iterum :
Ego
ero fidens
in eum.
Et iterum :
Ecce ego
et pueri mei
quos mihi dedit Dominus6.
6 Dominus] Deus
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 2,14
Quia ergo pueri
communicaverunt carni et sanguini7 et ipse
7 carni et sanguini]
inv. Weber
similiter participavit eisdem8,
8 eisdem] hisdem
Weber
ut per mortem
destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum,
Numérotation du verset
Hbr. 2,15
et liberaret
eos qui timore mortis
obnoxii9
9 obnoxii] per totam vitam
praem. Weber
erant servituti
Numérotation du verset
Hbr. 2,16
nusquam enim angelos apprehendit
sed semen Abrae apprehendit.
Numérotation du verset
Hbr. 2,17
Unde
debuit per omnia fratribus assimilari10,
10 assimilari] similare
Weber
ut
misericors
fieret,
et fidelis
pontifex
ad Deum,
et11 ut repropitiaret delicta populi.
11 et]
om. Weber
In eo enim
in quo passus est
ipse temptatus
potens est eis qui temptantur auxiliari.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Hbr. 2,1
marg.|
{7.240va}
Propterea]
ergo
[abundantius]
etc. Hec est conclusio totius precedentis capitis, quasi dicat, propterea, quod talis, et tantus est Christus, ut ostensum est, verbo eius maxime obtemperandum est. Et ad hoc multas ponit causas, et rationes. Prima est, ne penam eternam incurramus, ibi :
[Ne forte]
probat a minori, quod non obedientes eius Evangelio, et non obtemperantes, penam eternam incurrent, ibi :
[Non enim qui per Angelos]
Secunda causa, quare eius Evangelio obtemperandum est, quia predicatio eius multis signis, et prodigiis confirmata est, et pluribus quam verba Angelorum, sive lex, ibi :
[Que cum initium]
etc. Tertia causa est, quare Christo non Angelis subiecti sumus, ibi :
[Non enim Angelis]
Et hanc subiectionem probat auctoritate David, ibi
[Testatus est autem]
Et quia illa auctoritas tres partes habet, ostendit duas primas in Christo iam esse completas, et per hec tertiam esse implendam. Due autem partes prime sunt minoratio, et coronatio. Tertia est utilis subiectio. Prima impleta fuit in passione, secunda in resurrectione, et ascensione, tertia implebitur in iudicii manifestatione : Postea respondet Antipophore, que sibi poterat fieri quare minoratus est filius Dei, ut pateretur, cum posset solo verbo liberare genus humanum. Et ponit multas causas, quare decens fuit, ut minoraretur per passionem. Prima, quia fuit utile, ibi :
[Qui enim sanctificat]
Secunda, quia fuit nature consentaneum, ut frater fratres redimeret, ibi :
[Propter quam causam]
quia autem sit frater noster probat auctoritate David ibi :
[Nuntiabo nomen tuum fratribus meis]
Tertia causa, quia Deus noster erat : ibi : (Ego ero, etc.) Quarta causa, quia eius pueri, vel servi eramus, ibi : (Ecce ego, et pueri.) Quinta ut redemptio perditioni responderet, ibi :
[Ut per mortem]
Sexta quia homo factus, ut, que hominis erant, assumeret, ibi :
[Nusquam Angelos]
septima, ut tentati ab eo in eo consolarentur, et ab eo semper quererent auxilium, qui tribulationem esset expertus ibi :
[In eo enim in quo passus est]
Dicit ergo :
marg.|
{a}
Propterea, quia]
scilicet Christus maior est Prophetis, et Angelis, ut probatum est in precedenti cap.
marg.|
{b}
Abundantius oportet]
etc. a filio dicta in Evangelio, quam que ab Angelis dicta sunt, et Prophetis.
[Nos]
scilicet Christianos ;
[Abundantius]
quam Iudeos, quibus dicitur Dt. 27.d. Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius.
marg.|
{c}
Que audivimus]
Rm. 10.c. Fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei.
marg.|
{d}
Ne forte per effluamus]
id est eternaliter puniamur, si non perfecerimus audita. Lc. 12.f. Servus qui cognovit voluntatem Domini sui, et non se preparavit, et non fecit voluntatem eius, vapulabit multis.
marg.|
Et nota, quod homo fluit per lapsum peccati in cogitatione, et delectatione : effluit autem per lapsum peccati in locutione, et opere ; perfluit autem usque ad lacum torrentis sulphuris in eterna damnatione. Mali enim sunt quasi torrens culpe, et fluunt usque ad lacum pene. Ad mare enim inferni tendunt omnes delitie huius mundi. Unde Ios. 3.d. Steterunt aque descendentes in loco uno, et ad instar montis tumescentes. Et postea dicit : Que autem inferiores erant in mare sollicitudinis, quod nunc vocatur mortuum, descenderunt, etc. Ita est spiritualiter, quod aque de supernis venientes, id est spirituales delitie, et divine consolationes usque ad celum exaltantur, sed aque inferiores, id est delitie carnales in mare mortuum, id est in amaritudinem inferni convertuntur ; sic mali perfluunt omnino cum suis delectationibus Iob. 6.c. Fratres mei preterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus. Probat autem, quod punientur tentatores Evangelii Christi, per locum a minori sic.
marg.|
{e}
Si enim qui per Angelos]
etc. ad Moysen, et ad ceteros.
marg.|
{7.
240vb}
marg.|
{f}
Dictus]
id est ministratus, et prolatus. Voces enim ille, quas audiebat Moyses, quando legem accipiebat, firmabantur per Angelos Gal. 2.c. Lex ordinata per Angelos in manu mediatoris. Act. 7.e. Hunc Moysen Deus misit in manu Angeli, qui apparuit ei in rubo. Et postea dicit. Hic est, qui fuit in Ecclesia, in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in Monte Sinai.
marg.|
{g}
Factus est firmus]
id est verus, et intransgressibilis, et immutabilis. Dt. 12.d. Non addes quicquam, nec minues.
marg.|
{h}
Et omnis prevaricatio]
que est in faciendo vetitum. Ios. 7.a. Filii Israel prevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate.
marg.|
{i}
Et inobedientia]
que est omittendo preceptum.
marg.|
{k}
Accepit iustam]
etc. id est secundum meritum puniuntur per legem, et puniti sunt, sicut patet. Nm. 16.e. Dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum devoravit eos, etc. Nm. 25.d. colligentem ligna in die sabbati. Inf. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus, aut tribus testibus moritur. 2Cor. 3.b. Quia si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ; Nam si ministratio damnationis in gloria est, multo magis abundat ministerium iustitie in gloria, Glossa (Iustam,) dicit, ne putetur perire iustitia per misericordiam. 1. Thess. 1.c. Si iustum est apud Deum retribuere his, qui vos contribulant : Quia vero ait :
[Retributionem]
ad pene quantitatem refertur, que equalis peccato erit. Is. 27.b. In mensuram contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Quia vero ait : (Mercedes,) hoc ad qualitatem pene refertur ; ut qui libidinis igne perierit, igne punietur. Item Glossa
[Omnis prevaricatio]
dicit, non omnis prevaricator ; ut ostendat, quod pro singulis peccatis reddenda sit pena.
marg.|
{l}
Quomodo nos effugiemus]
gehennam, sive manum Dei duram.
marg.|
{m}
Si tantam neglexerimus salutem]
quam nobis offert Christus per Evangelium in predicatione.
[Salutem]
non dico sermonem : In veteri enim Testamento erat sermo ; in Evangelio salus est. Lc. 1.b. Mutus factus est Zacharias, qui dubitavit de verbo Angeli : Et Sara, que interpretatur carbo vel angustia. Gn. 18.b. Quia risit de verbo Angeli redarguta fuit. Et uxor Loth, quia prohibita respicere retro ab Angelo, mutata est in statuam salis. Quia multo magis punientur non credentes verbis Christi : Is. 52.b. Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa ; quia ego, qui loquebar, ecce adsum.
marg.|
Et nota, quod dicit :
[Quomodo nos effugiemus]
Peribit enim effugium a malis, Is. 10.a. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis ? Ad cuius effugietis auxilium ? Et ibid. Derelinquetis gloriam vestram. Os. 9.a. Quid facietis in die solemni ?
[Quomodo]
cum auditor inferat calculum. Simile de Nathan 2Rg. 2. 12.a. Quid faciet Agricolis illis, etc. Mt. 21.d.
marg.|
{n}
Que cum initium accepisset enarrandi]
vel (enarrari per Dominum,) id est cum prius esset annuntiata per Christum ; non per Angelos sed per Dominum Angelorum, Mt. 4.a. Exinde cepit Iesus predicare, et docere penitentiam agite ; appropinquabit enim regnum celorum. Io. 1.b. Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Io. 5.c. Omnia, que audivi a Patre meo, nota feci vobis.
marg.|
{o}
Ab eis]
scilicet Apostolis.
marg.|
{p}
Qui audierunt]
ab ipso ore Christi.
marg.|
{q}
In nos]
Iudeos, scilicet
marg.|
{r}
Confirmata est]
id est non tantum prolata verbis, sed signis ostensa In prol. Lc. Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Quomodo autem confirmata subdit.
marg.|
{s}
Contestante Deo]
id est confirmante verba.
marg.|
{t}
Signis]
id est per signa. Mc. ult. d. Illi autem profecti predicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Act. 15.c. Per manus Apostolorum fiebant signa, et prodigia magna in populo, signis minoribus, et prodigiis maioribus.
marg.|
{u}
Et variis virtutibus]
id est miraculis diversis, quasi magna, et multa miracula faciant, Mt. 11.a. Ceci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes Evangelizantur, Is. 35.c. Tunc saliet claudus, sicut cervus, etc. Sed quia non tantum ipsi hoc faciebant per se Apostoli ; sed aliis dona Spiritus sancti tribuebant : ideo subditur.
marg.|
{x}
Et Spiritus sancti distributionibus]
id est donis diversis Spiritus sancti, que eorum ministerio dabant Apostoli, Act. 8.c. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum.
marg.|
Vel melius secundum Glossa Spiritus sancti distributionibus, {7.
241ra} quia Spiritus sanctus dabat diversa dona, aliis genera linguarum, aliis alia dona et significant per hoc affluentiam gratiarum et donorum, et hoc.
marg.|
{a}
Secundum suam voluntatem]
id est secundum placitum sue misericordie, non secundum meritum hominum. 1Cor. 12.b. Hec omnia operatur unus, atque idem Spiritus dividens singulis prout vult.
marg.|
{b}
Non enim]
Tertia causa quare obtemperandum est Deo magis, quam Angelis, quia Dominus est omnium, et ideo potest condemnare neglectores sue salutis, et hoc est : (Non enim Angelis subiecit Deus orbem terre,) id est orbem terrenum. Orbem dico.
marg.|
{c}
Futurum]
subiectum ei, id est Christo.
marg.|
{d}
De quo loquimur]
id est qui subiiciendus est Christo plene in iudicio per manifestationem. (De quo) Christo, scilicet (loquimur.) Vel ita.
[Deus non subiecit Angelis]
sed Filio,
[orbem terre futurum]
id est antequam fieret orbis, et esset adhuc futurus, Christus est Dominus, non Angeli, qui nondum erant. Sic dicitur futurum hic, sicut Rm. 5.c. Qui est forma futuri. Respectu enim temporum ad futurum secundum carnem Christum dicit eodem modo hic futurum. Orbem terre dicit quantum ad filium Dei, qui semper erat, et ne de altero orbe disputare intelligeretur, quam de presenti, addit :
[De quo]
orbe,
[loquimur]
id est de presenti orbe. Sed queritur, quomodo dicit, non est subiectus orbis Angelis. Contra Dn. 10. Princeps regni Persarum restitit mihi viginti, et uno diebus, et ecce Michael unus de Principibus primis venit ad adiutorium meum ; etc. Item de malis. Io. 14.d. Venit enim Princeps mundi huius, etc. Solutio : ratione officii, vel administrationis sibi a Deo collati dicuntur Principes, sicut Balivi, id est Regis, sed Deus est summus Principes, et Rex. Apc. 19.c. Rex Regum, etc. Vel solvitur pro hoc, quod dicit. (Futurum,) in futuro enim cessabit omnis prelatio. 1Cor. 15.d. Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem. Is. 2.d. Elevabitur Dominus solus in die illa et Idola penitus conterentur. Idola, id est Prelati, qui sunt idola, qui in hoc mundo principatum tenuerunt. Sap. 13.a. Solem, et Lunam rectores orbis terrarum Deos putarunt, id est Regem, et Reginam uxorem eius ; vel Sacerdotem, et Sacerdotissam, lactatricem eius. In futuro autem cessabit prelatio etiam Angelorum. Unde Apc. ult. b. Et postquam audissem, et cecidi, etc. et dixit mihi, vide, ne feceris : conservus tuus, et fratrum tuorum sum, Prophetarum, et eorum, qui servant verba prophetie huius, Deum adora. Quia autem filio subiecta sunt omnia, auctoritate David respondit dicens.
marg.|
{e}
Testatus est]
; quasi non solum hoc dico, sed etiam hoc idem testatus est.
marg.|
{f}
In quodam loco]
scripture, scilicet Ps. 8.
marg.|
{g}
Quis]
notus, scilicet et egregius Prophetarum excellentissimus David.
marg.|
{h}
Dicens : Quid est homo, quod memor es]
etc. Tripliciter legitur in Glossa Primo, ut per hominem intelligantur mali terreni, per filium hominis Sancti spirituales. Secundo, ut per hominem intelligantur boni, maxime qui ante Christi adventum fuerunt ; per filium hominis, Christus. Tertio sic, ut per hominem, et filium intelligatur Christus. Et hec omnia patent in Glossa Dicit ergo :
marg.|
{i}
Quid est homo]
id est quam vile, quam fragile propter materiam. Eccl. 10.b. Quid superbis terra, et cinis ? Et in eodem : Rex hodie est ; cras non erit, vel morietur. Item (Quid est homo,) id est quam pronus ad culpam. Gn. 8.d. Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : Item. (Quid est homo,) id est quam intentus ad malitiam. Gn. 6.a. Videns Deus, quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, penituit eum, quod hominem fecisset in terra, Item. (Quid est homo,) id est quam fetidus, et putrefactus per peccatum. Iohel 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Item. (Quid est homo,) id est quam rebellis ad penitendum. Za. 7.c. Noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentes. Item. (Quid est homo,) id est quam oppressus dura servitute Demonum, vitiorum, Ier. 16.c. Servietis Diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die ac nocte dicit ergo (Quid est homo, quod memor, etc.) quasi dicat mirabile est, quod homo {7.
241rb} talis est, et tam peccator ; et tamen memor es eius, ei salutem nature tribuendo.
marg.|
{k}
Aut filius hominis]
id est Sanctus, et Spiritualis.
marg.|
{l}
Quoniam visitas eum]
quasi dicat mirum est etiam, quod quantumcumque homo sit bonus ; tu dignaris eum visitare infirmum per gratiam tuam consolando, Iob. 10.c. Visitatio tua custodivit spiritum meum. Vel mirum est, quod hominem ; vel filium hominis, id est totum genus Ade in propria persona visitasti in carnem veniendo. Et hoc est magna dignatio Dei, quod Medicus venit ad egrum, et seipsum fecit medicinam vulnerum suorum. Lc. 1.g. Per viscera misericordie Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Viscera misericordie fuerunt vulnerum nostrorum unguenta, et medicine, quas super nos fudit fracto alabastro in cruce, unde tota Ecclesia repleta est ex odore unguenti, et sanata ex efficacia eius, in cuius odorem currunt adolescentule, Ct. 1.a. Unde Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut Medicus non est ibi ? quasi dicat imo ibi est Medicus, et Medicina imo Medicus est ipsa medicina, Sir. 38.a. Altissimus de terra creavit medicinam. Unde notabiliter dicit, creavit, quasi novam, et inauditam.
marg.|
Et nota, quod sicut fit cauterium in uno membro, vel minuto, ut sanentur alia sic Christus, ut sua membra sanaret, cauterium sibi fecit in circumcisione, vel in clavorum perforatione. Item sibi pro nobis minuit in sanguinis effusione, unde et Sol ei compatiens tamquam minutus retraxit radios suos, ut minuto parcet. Sudavit etiam Christus non sudorem aque, sed sanguinis, ut nos refrigeret, quando factus est sudor eius sicut gutte sanguinis decurrentis in terram. Item per totam vitam suam dietam custodivit, ut omnem superfluitatem humorum, id est pravorum morum, et affectionum resecaret. Tandem inaudito genere sanandi mortuus est, ut nos vivificaret. Non sic impii Medici, non sic potuit occidere, qui occidi voluit. Mirum est autem quomodo tantam salutem, et curationem negligimus quomodo tam incurabiles sumus. Ier. 51.a. Curavimus Babylonem, et non est curata. Item Ier. 30.b. Insanabilis est fractura tua. Sed sine dubio, qui nolunt modo visitari a Medico ad salutem, visitabuntur ad condemnationem. Soph. 1.c. Visitabo super viros defixos in fecibus suis, Ez. 9.a. Appropinquaverunt dies visitationis urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. Subditur autem quomodo per filium visitavit nos Deus pater dicens.
marg.|
{m}
Minuisti eum o Deus Pater]
id est filium tuum
[minuisti]
quia fecisti mortalem, et passibilem. Phil. 2.a. Exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Vel aliter legitur.
marg.|
{i}
Quid est homo]
admirative de Christo, id est quam magnum quod est, et dignum etiam,
[Homo Christus Iesus]
per hoc, quod
[memor es eius]
faciendo, eum immunem a peccato.
marg.|
{k}
Aut]
id est et
[filius hominis]
id est Christus, quid est, quod excelsus est, per hoc ?
[Quia visitas eum]
resuscitando. Christus dicitur filius hominis, non hominum. Mt. 16.b. Quem dicunt homines esse filium hominis, Ps. 79. Super filium hominis, quem confirmasti tibi. Adam nec filius hominum, nec filius hominis, sed homo dicitur ab humo : Cain autem, et alii non hominis sed hominum filii fuerunt.
[Minuisti]
quasi visitasti Christum hominem, in resurrectione. Et bene opus fuit :
[Quia minuisti eum]
passione.
marg.|
{n}
Paulominus]
id est valde parum.
marg.|
{o}
Ab Angelis]
quia non simpliciter minor, seu quoad passibilitatem. Sed postea.
marg.|
{p}
Gloria]
in resurrectione.
marg.|
{q}
Et honore]
in consessu Patris in ascensione. Vel,
[Gloria]
in claritate immortalitatis.
[Et honore]
quod sibi flectatur omne genu.
marg.|
{r}
Et constituisti eum]
stabiliter, et immobiliter.
marg.|
{s}
Super opera manuum tuarum]
id est super omnia creata celestia. Nota, quod dicit :
[Coronasti eum]
Humilitatem enim sequitur gloria corone, Is. 61.b. Ut darent eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu meroris. Fuit autem quadruplex Christi corona. Prima carnea, secunda spinea, tertia lapidea, quarta aurea. Prima coronatus est a matre in utero. Ct. 3.d. Egredimini filie Sion, et videte Regem Salomonem in diademate suo, quo coronavit eum mater sua. Secunda coronatus est ab impia noverca in crucis patibulo, Io. 19.a. Plectantes ei coronam spineam, etc. Tertia a Patre in celo empyreo. Quarta coronatur a Sponsa per conversationem fidelium in mundo, Sir. 45. Corona aurea super caput eius, Ps. 44. Astitit regina a dextris tuis in vestitu, etc. In prima fuit Rex Christianorum. Unde Ps. 67. Benedices corone anni benignitatis tue. In secunda Rex Iudeorum. Io. cap. 19.d. Erat titulus cause eius inscriptus Iesus Nazarenus Rex Iudeorum. De quibus. 2Tim. 2.d. {7.
241va} Si compatimur, et conregnabimus. In quarta Rex omnium patientium ad fidem conversorum, Apc. 19.c. Habens in vestimento, et in femore suo scriptum, Rex Regum, etc. Prima corona est de floribus donorum Spiritus Sancti conserta, Is. 11.a. Requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus Sapientie, et Intellectus. Secunda ex spinis et compunctionibus delictorum nostrorum Is. 53.c. Propter scelus populi mei percussi eum. Tertia ex gemmis et Margaritis premiorum. Phil. 2.b. Propter quod et Deus exaltavit illum, etc. Quarta ex rosis Martyrum et violis confessorum et Liliis Virginum Ct. 5.c. Dilectus meus candidus, et rubicundus electus ex millibus.
marg.|
{a}
Omnia subiecisti sub pedibus eius]
id est humanitati eius, id est ipsi homini.
[Omnia]
id est Angelos : Quod ostensum fuit Ezec. 1.f. Ubi vidit quatuor animalia, et super ea firmamentum et super illud solium, et super solium similitudinem hominis. Per quatuor animalia quatuor elementa, et omnia viventia in his inferioribus. Per firmamentum, et solium, Angeli minores, et maiores, et super hec omnia similitudo hominis, id est homo Christus 1Cor. 15.d. Omnia subiecit sub pedibus eius, Eph. 1.d. Constituens ad dexteram suam in celestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem et dominationem, et omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc seculo ; sed etiam in futuro ; et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam.
marg.|
{b}
In eo enim quod omnia ei subiecit]
id est per hoc, quod Scriptura dicit, omnia ei subiecta. Unde alia littera exponit nostram, que talis est in eo, quod dicit :
[Omnia subiecisti]
nihil dimisit ei, non subditum, id est nihil excepit a subiectione eius, nihil scilicet creatum 1Cor. 15.d. Cum autem dicat omnia subiecta sunt ei, sine dubio preter eum qui subiecit ei omnia.
marg.|
{c}
Nunc autem nondum videmus]
etc. ergo nondum impletum est, quod ei omnia sunt subiecta per manifestationem, licet omnium Deus sit per potestatem. Vel nondum
[subiecta sunt ei omnia]
voluntaria subiectione, licet universa iam subiecta sint servitute voluntaria, scilicet sive necessaria 2Th. 1.c. Non omnes obediunt Evangelio. In futuro autem plene, et manifeste erunt omnia subiecta, quasi nondum videmus omnia subiecta ei, sed tamen pars prophetie iam impleta est, quia videmus eum, qui modico, quam Angeli minoratus est, id est minor factus.
marg.|
{d}
Videmus]
scilicet Iesum : Quid videmus de eo ? Hoc sc.
marg.|
{e}
Propter passionem mortis gloria]
etc. merito passionis exaltatum, Phil. 2.b. propter quod et Deus exaltavit illud, etc. Ps. 109. De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput, Chrysostomus Per passionem hic asperum gloria, etc. hic benignum. Item Chrysostomus Gloria et honore crux est sicut ipse ait Io. 21.f. Ut glorificetur filius hominis Rm. 8.f. proprio filio suo non pepercit Deus, etc. quanto magis tibi, etc. inf. 12.a. Proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta.
marg.|
Vel hec determinatio
[Propter passionem mortis]
potest referri ad hoc, quod dico
[minoratus est]
secundum passionem non solum minor Angelis, sed etiam hominibus factus est. Is. 53.a. Vidimus eum novissimum virorum et despectum. Ps. 21. Ego sum vermis et non homo. Minoratus dico, et hoc ideo, quia.
marg.|
{f}
Ut gratia Dei]
id est ipse, qui est gratia Dei, qui gratis omnia dat.
marg.|
Vel quia gratis datus est nobis, Is. 9.b. Puer natus est nobis, et filius datus est nobis.
marg.|
{g}
Pro omnibus gustaret mortem]
id est experiretur breviter dolorem mortis, cito enim transit. Vel gratia Dei, ablative, id est per gratiam Dei patris, qui gratis dedit filium, Iob. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Tit. 3. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Lc. 1.e. Quia {7.
241vb} fecit mihi magna, qui potens est, etc. et misericordia eius a progenie in progenies, etc. Pro omnibus quantum ad sufficientiam. Caput pro membris se exposuit, sicut quando fit cauterium in uno membro, non pro ipsius infirmitate, sed pro alterius. Gustare. In hoc notatur quod non potuit detineri in morte. Chrysostomus Sicut Medicus non habens necessitatem cibaria, que infirmo preparata sunt gustare, gustat inde prior, ut infirmo fiduciam gustandi prebeat ; ut homines formidabant mortem suscipere ; ideo ipse non habens necessitatem moriendi sicut dicit Io. 14.d. Venit Princeps mundi huius ; et in me non habet quicquam.
marg.|
{h}
Decebat enim]
Posset aliquis dicere, stultissimum fuit, cum posset totum genus humanum solo verbo liberasse quod mortem sustinuit : Respondet, non est verum.
marg.|
{i}
Enim]
id est quia
[Decebat eum]
scilicet Deum Patrem.
marg.|
{k}
Propter quem omnia]
facta sunt : Ecce causa finalis.
marg.|
{l}
Et per quem omnia]
Ecce causa efficiens, Eccl. 1.b. Ad locum unde exeunt, flumina revertuntur ; quia Deus est initium et finis omnium. Apc. 1.b. et ult. cap. c. Ego sum α, et ω 1. Rm. 11.d. Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 1Cor. 8.b. Nobis Deus unus Pater, ex quo omnia, et nos in illo, et unus Deus Iesus Christus per quem omnia, et nos per illum, sed non in omnibus est scientia, etc.
marg.|
{m}
Qui multos filios]
per gratiam adoptionis.
marg.|
{n}
Adduxerat]
id est adducendos previderat in gloriam eterne remunerationis, Iob. 12.d. Ubi ego sum illic, et minister meus erit, quanto magis frater, et filius meus. 1. Par. 28.b. Filios multos dedit mihi Dominus, Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. Cum, inquam, scilicet Deum Patrem decebat.
marg.|
{p}
Consummare per passionem]
id est perficere suo fini, et consummationi sue passionis tradere.
marg.|
{o}
Auctorem salutis eorum]
id est decebat, ut Pater Filium traderet in consummationem mortis, ut sic per passionem esset auctor, et consummator nostre salutis. Inf. 12.a. Aspicientes in auctorem salutis, et consummatorem Iesum qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta, decebat ut Pater caritatem suam commendaret, et ostenderet.
marg.|
Et nota, quod dicit
[Consummare]
Filius enim tunc consummatus est apud Patrem, quando in oculis hominum abbreviatus est, et diminutus, Is. 53.a. Vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum scientem infirmitatem.
marg.|
Item Is. 44.a. Ego primus, et ego novissimus ; primus in celo, novissimus in patibulo, per diminutionem non est consummatus, Phil. 2.a. Christus factus est pro nobis obediens, etc. propter quod et Deus etc. Vel sic potest legi littera de filio.
marg.|
{h}
Decebat eum]
etc. id est Filium Dei Iesum Christum.
marg.|
{o}
Auctorem salutis eorum]
id est qui est auctor salutis filiorum eius in quem decebat per passionem consumi, id est consummationem facere, ipse enim per passionem suam consummavit promissa in lege figurata ; et salutem, quam ceperat in incarnatione, perfecit in passione Io. 19.f. Consummatum est, id est quicquid scriptum est de eo. Is. 10.e. Reliquie convertentur ex eo, consummatio abbreviata inundabit iustitia, consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terre, Ps. 73. Operatus est salutem in medio terre.
marg.|
Et dicit, quod
[decebat]
non dicit necesse erat, sed decebat, Lc. ult. d. Nonne oportuit Christum pati, et sic intrare in Gloriam suam. Oportuit, id est opportunum, et decens fuit : Sic intrare, Prv. 14. In multitudine populi dignitas Regis Augustinus Alius fuit Deo, qui omnia potest, modus possibilis ; sed nullus convenientior nostre saluti.
marg.|
Possunt autem assignari ad hoc quatuor rationes, quare decebat Christum pati pro homine.
marg.|
Prima, quia non poterat adducere hominem in gloriam suam salva libertate arbitrii, nisi per amorem : Ideo dicitur Os. 11.b. In funiculis filii Ade ; sed amor non cogitur, sed attrahitur. Unde : Si vis amari, ama, quia nihil ita trahit ad amorem, sicut amor. Maximus autem amor est mori pro aliquo, ideo Christus se morti tradidit. Io. 15.b. Maiorem dilectionem nemo habet, etc. Ber. Hoc est, quod plus movet plus urget, plus accendit, calix tuus, Domine, quem bibisti, opus nostre redemptionis : Hoc facile amorem nostrum totum vendicat : Dominus quasi combussit se in cruce, ut nos accenderet igne caritatis.
marg.|
Sicut ille, qui vellet succendere domum vicini sui, accenderet propter hoc suam. Iob. 18.a.
marg.|
Terra de qua oriebatur panis in loco suo, igne subversa est, et Christo in proprio solio crucis combustus est, ut nos accenderet, Ps. 18.a. In sole posuit tabernaculum {7.
242ra} suum, etc. Unde sequitur. Nec est qui se abscondat a calore eius. Secunda ratio quare decebat eum pati, ut nullus de cetero de promisso eius posset dubitare, Rm. 8.d. Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia nobis cum illo donavit ? Tertia ratio est, ut ora loquentium iniqua, et ingratorum obstrueret. Dicebant enim quidam illud. Ez. 18.f. Non est equa via Domini. Et illud. Iob. 13.a. Ad Omnipotentem loquar, et cum Deo disputare cupio. Multis enim videbatur, quod plus fecissent pro Domino, quam Dominus pro eis, et ideo tantum voluit facere, ut nullus posset ei exequo respondere ; ideo modo potest Dominus dicere nobis illud. Is. 43.d. Reduc me in memoriam, ut iudicemur simul ; narra, si quid habes, ut iustificeris. Quarta ratio est, ut contraria contrariis curarentur, ut sicut homo voluit ascendere ad alta Dei, et incurrit infirmitatem ; ita Deus descenderet ad infima hominis, ut homo sanaretur. Alias autem rationes, quare decebat, ponit Apostolus in textu, subdens.
marg.|
{a}
Qui enim]
quasi dicat bene dico, quia decebat pati pro filiis Dei sicut decet fratrem pati pro fratre. Unde dicit
[Qui enim sanctificat]
Iesus Christus.
marg.|
{b}
Et qui sanctificantur]
per eum, id est nos, Is. 8.c. Dominum Deum exercituum, ipsum sanctificate, et ipse pavor vester, et erit vobis in sanctificationem.
marg.|
{c}
Ex uno omnes]
sumus, quasi dicat fratres sumus Christi filii, scilicet Dei Rm. 8.c. Heredes Dei, coheredes autem Christi, quia
[ex uno omnes]
id est ex Patre. Eph. 3.c. Ex quo omnis paternitas in celo, et in terra nominatur.
marg.|
Vel.
[Ex uno omnes]
Adam, scilicet quia et Christus etiam filius Adam, secundum carnem, sed communi lege nascendi non descendit ab eo ; aliter non esset frater noster, nisi homo esset, Sap. 7.a. Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus, et ex genere illius terreni, qui prior factus est id est Ade et in ventre matris figuratus sum caro. Hec est autem causa dominice passionis eius videlicet utilitas nostre sanctificationis ut qui per Adam deiecti eramus, per Christum filium Ade revelaremur, quia ex uno sumus omnes, et sic per hominem tolleret opprobrium nominis dicentis : Aufer opprobrium nostrum. Is. 4.a. Quod erat, quoniam in paradiso devictus erat homo a Diabolo, quod numquam tolleretur, quia semper diceret Diabolus, ego vici hominem, nisi homo vinceret eum. Si enim Angelus, vel Deus vinceret eum, diceret non est mirum, quia fortior ille erat. Sed tamen, quia non est potestas super terram, que ei valeat comparari, ut dicitur Iob. 41.d. Purus homo non sufficiebat, ut auferret illud opprobrium, et ideo verbum caro factum est, ut sic illud impleretur Is. 25.c. Opprobrium populi auferet de universa terra.
marg.|
{d}
Propter quam causam]
quia scilicet ex uno omnes.
marg.|
{e}
Non confunditur]
vel erubescit Christus fratres eos vocare. Chr. Magni amoris est non verecundari humilitatem, etsi enim ex uno omnes, sed ipse differenter. inf. 11.d. Non confunditur Deus vocari Deus illorum. Similiter homo pauperes amicos, vel cognatos negare non debet. Sed mirum est, quod Christus non confunditur nos vocare fratres suos, et se Deum nostrum dicere ; et nos erubescimus esse servi Dei, et fratres Christi, et fugimus fraternitatem eius, et societatem. Unde conqueritur in Ps. 30. Qui videbant me foras, id est in paupertate, fugerunt a me in hoc seculo. Pauper est Christus in membris, fuit etiam in se pauper. Pauperem autem Christum fugerunt multi, et adhuc fugiunt. Pro. 19.b. Fratres hominis pauperis oderunt eum insuper, et amici procul recesserunt ab eo. Ps. 87. Longe fecisti notos meos a me, etc.
marg.|
{f}
Dicens]
in Ps. 21.
marg.|
{g}
Nuntiabo]
post resurrectionem.
marg.|
{h}
Nomen tuum]
i Famam, et gloriam divinitatis. Et loquitur ad patrem.
marg.|
{i}
Fratribus meis]
id est Apostolis, et aliis hominibus, qui sunt fratres mei secundum carnem, quam assumpsit. Chrysostomus Christus crucem induens induit fraternitatem. Similiter Mt. ult. b. dicit mulieribus. Ite nuntiate fratribus meis. Io. 20.d. Vade ad fratres meos, et dic eis, ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, etc. Io. 17.b. Pater manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi.
[In medio Ecclesie]
existens.
marg.|
{l}
Laudabo te]
Pater. Mt. 11.d. {7.
242rb} Confiteor tibi Pater Domine celi, et terre. Nota, quod Christus est in medio Ecclesie, sicut columna in medio domus ad sustentandum. Ier. 1.d. Dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum eneum. Item sicut arbor vite in medio Paradisi ad reficiendum. Prv. 3.c. Lignum vite est his, qui apprehenderint eam ; et qui tenuerint eam, beati. Item sicut lampas in medio Ecclesie ad illuminandum. Io. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta, etc. Is. 62.a. Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egredietur, sicut splendor Iustus, et Salvator eius, ut lampas accendatur. Item sicut cor in medio corporis, Christus enim est cor totius Ecclesie, fons scilicet caloris, a quo diffunditur calor vitalis in membris, et ideo custodire sollicite debemus eum, sicut cor nostrum. Prv. 4.d. Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit, Is. 63.c. Ubi est, qui posuit in medio eius Spiritum Sancti sui. Item in medio est, sicut Sacerdos in medio templi ad erudiendum, Sir. 15.a. In medio Ecclesie aperuit os eius, et implevit eum Dominus spiritu Sapientie. Item in medio dicitur Christus quia modum tenuit in omnibus, et modum ponit in illis, in quibus quiescit. In medio latronum fuit in cruce docens modum habere penitentibus. Item in medio animalium fuit in presepio docens modum habere in victualibus. Item in medio discipulorum fuit docens modum habere in meditationibus, et in orationibus. Item in medio fuit Doctorum docens modum habere in disputationibus, et locutionibus, et sermonibus, et predicationibus.
marg.|
Primum in cruce, scilicet in capitulo, secundum in refectorio, tertium in oratorio, quartum in scholis. Item Christus est in medio, quia medium hominis, id est cor requirit, medullam enim cordis, id est devotionem requirit. Prv. 23.c. Prebe, fili mi, cor tuum mihi, sicut avis nobilis non vult, nisi cor capte prede. Item in medio Planetarum est, id est. Christus in medio Sanctorum. Qui autem Sanctus proximior est, ille vicinius sibi videtur lucere, sicut stelle Soli vicine disparent. Item in hoc quod dicitur.
[In medio Ecclesie laudabo te]
innuitur, quod vita communis est laus Dei non singularis. In congregatione enim concordi laudatur Deus. Unde Ps. 150. Laudate eum tympano, et choro. Tympanum est mortificatio carnis. Chorus est concordia regularis. In tympano ergo, et choro laudatur Deus quia illa mortificatio placet Deo, que fit in choro, id est in communitate.
marg.|
Item nota, quod dicit.
[Nuntiabo]
Hoc est officium Predicatoris nuntiare predicando, laudare gratias in oratione ad Deum referendo. Io. 15.c. Ut eatis, et fructum afferatis, etc. Iob. 38.d. Numquid mittis fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, ad sumus.
marg.|
{m}
Et iterum]
ad hoc dicit Scriptura in persona Christi Is. 8.d.
marg.|
{n}
Ego ero fidens in eum]
id est in Deum Patrem, quod non diceret, nisi ex Deo Patre esset. Et ita per hoc probat Apostolus, quod supra dixerat, quod ex uno omnes et quod Christus est frater omnium nostrum, qui ideo ratione humanitatis dicit se confidere in Deum. Et sumitur hoc ex Is. 8.d. Ubi habetur in nostra littera. Expectabo Deum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et prestolabor eum. Iob. 13.c. Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Et iterum dicit ibid. Is. 8.d. In persona Christi.
marg.|
{o}
Ecce ego]
presto sum servire tibi, o Pater.
marg.|
{p}
Et pueri mei]
scilicet Apostoli, et alii fideles. Chr. sup. fratrem se ostendit, hic Patrem, cum dicit
[Et pueri mei]
et in hoc etiam ostendit se, quia secundum formam servi obedientiam moriendi obtinuerit Patri dicens.
[Ecce ego]
etc. Quia autem pueri eius sumus, docuit eum pati pro omnibus. Io. 10.b. Bonus pastor.
marg.|
{q}
Quos dedit mihi Deus]
Io. 17.b. Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis.
marg.|
{r}
Quia ergo]
etc. Ostendit, quod docuit Christum pati, si opus esset. Quod autem opus fuerit, hic demonstrat, quia corruptibiles sumus, et fragiles, et redimi dignum erat a peccato, quod non erat in Angelo. Hoc est, quod dicit. (Quia ergo pueri.) Vel potest esse conclusio precedentium sic.
[Quia ergo]
etc. quia sumus ex uno, et fratres, et pueri eius vocati in Scriptura per Prophetas. Decuit ergo eum per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, ut dicitur inf. eod. Hoc est, quod dicit.
[Quia pueri communicaverunt carni, et sanguini]
id est incorruptibilitati. Sic sumitur caro, et sanguis. 1Cor. 15.f. Caro, et sanguis regnum Dei non possidebunt, quod,
[communicabunt carni, et sanguini]
marg.|
Δ id est communione
marg.|
Vel aliter vult probare Christum esse eiusdem nature, cum pueris, quia eodem cibo nutritus est, sicut. Is. 7.d. Butyrum, et mel comedet puer, ut. etc. scilicet et ad litteram, vescetur, et pascetur infantilibus cibis. Dicit ergo :
marg.|
{s}
Pueri communicaverunt carni et sanguini]
id est corruptibilibus cibis aliti sunt.
marg.|
Ω
prol.|
{a} Et ipse
marg.|
{7.
242va} Δ id est communione carnis et sanguinis id est corporis et anime, et nunc communem participaverunt, id est homines erant corruptibiles constantes ex corpore, et anima. Per sanguinem enim anima accipitur. Unde Dt. 12.d. Sanguis eorum pro anima est.
[Ergo]
id est ideo.
marg.|
{a}
Et ipse]
Christus,
[similiter participavit eisdem]
id est pueris, quia factus est puer constans ex corpore, et anima. Vel,
[Eisdem]
id est sanguine, et carne, id est anima. Et hoc,
[similiter]
id est veraciter non ficte. Vere enim fuit homo passibilis, et mortalis. Chrysostomus
[Communicaverunt]
etc. Vides similitudinem secundum carnem : Verecundentur omnes heretici, qui estimant eum, et dicunt venisse non in rei veritate.
marg.|
{b}
Participant eisdem]
non phantasia, et imaginatione, sed veritate ostendens fraternitatem.
marg.|
Ω
marg.|
{a}
Et ipse similiter participavit eisdem]
ad litteram, ut responderet veritatem nature sue. Potest etiam exponi de cibo corporis, et sanguinis sui communicaverunt pueri in cena, et ipse similiter Christus participavit eisdem, quia corpus, et sanguinem suum sumpsit, sicut dicit Chrysostomus super Io. Hom. 82. Ipse, inquit, Christus bibit sanguinem. Lc. 22.b. Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar. Item Sacerdos communicat, et Christus tunc fuit Sacerdos, et formam tradidit.
marg.|
{c}
Ut per mortem]
suam
[destrueret eum, qui habebat mortis imperium]
id est qui imperabat super homines, non profectum, sed ad mortem, id est ad peccatum. Vel ad litteram. Demones multos vexabant plus, quam modo. Tunc impletum est illud. Os. 13.d. Secundum 70. Ubi est causa tua mors ? ubi aculeus tuus, inferne ? Et 1Cor. 15.g. Absorpta est mors in victoria. Hoc etiam significatum est Samsone, quia in morte sua prostravit hostes suos, Iud. 16.g. Est. 7.d. Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo. 1Rg. 17.f. Stetit David super Philisteum, et tulit gladium eius, et eduxit de vagina, et interfecit eum.
marg.|
Et nota, quod Diabolus per mortem suam mundum mortificavit. Sap. 2.d. Invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum. Christus autem morte sua mortem nostram destruxit. Unde Gregorius Qui mortem nostram moriendo destruxit, etc. id est Diabolum, ergo Diabolus habebat mortis imperium. Contra mors etiam imperavit Diabolo, quod mortuus etiam ipse, et ita servus mortis, sive de morte culpe, sive de morte pene intelligatur. Unde Rm. 5.c. Regnavit mors in Adam usque ad Moysen. etc. Respondeo dicitur habuisse mortis imperium, quia per suggestionem peccati fuit causa, id est occasio mortis, et quia quedam mors ei serviebat in hoc, quod statim, ut mortui erant, trahebat eos ad inferos, omnes enim cogebat mori pro originali, Prv. 14.d. In malitia sua expellitur impius, sperat autem Iustus in morte sua. Et non solum liberavit a servitute mortis, et Diaboli, sed a servitute legis, et timoris. Unde subdit.
marg.|
{d}
Liberaret eos]
per mortem suam.
marg.|
{e}
Qui timore mortis]
corporalis.
marg.|
{f}
Per totam vitam]
hanc.
marg.|
{g}
Obnoxii erant]
id est subditi.
marg.|
{h}
Servituti]
id est oneri, et subiectioni legalium, vel servituti Diaboli, et peccati. Quia enim timebant pelli sue, legem servabant, et sic a peccato non sanabantur, sed servi erant peccati, Io. 8.d. Qui fecit peccatum, etc. Rm. 8.c. Non accepistis spiritum servitutis, iterum in timore sed accepistis spiritum adoptionis filiorum. Chr. Qui mortem formidat, servus est, et omnia sustinet pro non moriendo. Vel potest exponi de servitute timoris servilis, scilicet servilis servitus est, quanto magis humanus, vel mundanus.
marg.|
Et nota, quod mali timent mortem, quia eis est vita pretiosa, et dilecta ; mors autem amara, Sir. 41.a. O mors quam amara est memoria tua homini iniusto, et pacem habenti in substantiis suis ! Ps. 33. Mors peccatorum pessima. Boni autem gaudent in morte, maxime post adventum Christi, quia mors eorum est carceris eductio, hostis deiectio, exilii terminatio ; ideo cupiunt Sancti dissolvi, et esse cum Christo. Phil. 1.d. Prv. 14.d. Sperat iustus in morte sua, Dt. 33.c. Letare Zabulon in exitu tuo. Ps. 115. Preciosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius, Sap. 4.b. Iustus si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Eccl. 1.b. Timenti Deum bene erit in extremis, in die defunctionis sue benedicetur. Non sic erat, quando omnes dicebant illud. Iob. 17.d. In tenebris stravi lectulum meum. Et postea dicit. In profundissimum {7.
242vb} inferni descendent omnia mea. Chrysostomus Quid formidatis mortem, que iam evacuata est per mortem. In veteri Testamento formidantes nullius delectationis sensum accipere poterant. Et inf. Velut si quis incarceratum debentem ad mortem duci impinguet voluptuose. Et inf. Qui mortem non formidat, extra tyrannidem Diaboli est. Si enim pellem pro pelle, et omnia, que habet quis, dedit pro anima sua, qui et hanc didicit contemnere, unus erit, secundum non reliquit. Et inf. Qui de resurrectione philosophari novit qualiter formidabit mortem ?
marg.|
{i}
Nusquam enim Angelos apprehendit]
quasi participavit eis, ut homines sanctificaret et liberaret, aliter enim non participaret eis, nisi eos esset liberaturus, quod patet in Angelis, qui incurabiles sunt, et inassumptibiles.
[Nusquam enim Angelos apprehendit]
id est Angelicam naturam non assumpsit, nec est aliqua scriptura, quod Angelos apprehenderet.
marg.|
{k}
Sed semen Abrahe apprehendit]
id est Scriptura bene testatur, quod semen Abrahe apprehendit, sed non quod Angelos. Et ita est. Unde Is. 41.b. Semen Abraham amici mei, in quo apprehendit te ab extremis terre.
[Semen Abrahe]
id est carnem de Abraham, vel de semine Abraham, Rm. 1.a. Qui factus est ei de semine David secundum carnem. Non dicit homines assumpsit, sed honorabile genus, id est semen Abrahe. Et inf. Ostendit Iudeos plus habere, quam gentes, quia ex ipsis Christus, et honorat Patriarcham, et adimplet iurationes factas Abrahe. Gn. 22.c. Et merita dixerat, Sup. eod. c. Ex uno omnes, etc. Sed prava erat hec propinquitas, venit ergo ad Abraham, et dicit
[Semen Abrahe apprehendit]
id est humanam naturam de semine Abrahe. Et dicit.
[Apprehendit]
quod est ex impetu assumere, et firmiter tenere ita Christus ex tanto impetu fervoris, et amoris humanam naturam assumpsit, quod videri poterat alienatus, Ps. 67. Ibi Beniamin adolescentulus Chrysostomus Magnum est, et mirabile, et stupore plenum, carnem, que non ex nobis est sursum sedere, et adorari ab Angelis et Cherubin, et Seraphin, et hoc multoties in mentem accipiens extasim patior et magna de humano genere imaginor, et multum do studium pro hoc.
marg.|
{l}
Unde]
quia semen Abrahe apprehendit.
marg.|
{m}
Debuit per omnia fratribus assimilari]
id est decuit, id est honestum fuit, ut consimiles infirmitates acciperet ; sicut qui accipit aliquam possessionem censum. Census autem terre nature humane est infirmitas, et mors. Chrysostomus Quomodo, qui secula fecit, qui splendor est glorie, qui character hypostaseos, fratribus potuit assimilari ?
marg.|
Respondeo, natus est, nutritus est, passus est, etc. Et infra 4.d. Tentatum per omnia pro similitudine absque peccato.
marg.|
{n}
Ut misericors fieret]
id est in actu ostenderet, quod erat in natura. Inf. 5.a. Qui condolere posset his qui ignorant, et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate.
marg.|
{o}
Et fidelis]
scilicet nullum fallens.
marg.|
{p}
Pontifex]
id est mediator, et pons.
marg.|
{q}
Ad Deum]
ducens nos Pontificis officium fecit Christus summus. Pontifex predicando, orando, thurificando, conficiendo, sive immolando, prebendas vita eterne conferendo. In cruce enim ostendit se Pontificem futurorum bonorum, quando prebendam Paradisi dedit latroni dicens « Hodie mecum eris in Paradiso » (Lc. 23.f).
marg.|
Et nota, quod Pontifex iste dicitur misericors et fidelis.
[Misericors]
homini misero.
[Et fidelis]
Patri suo. Mediator ergo esse potuit, et compositionem pro nobis cum Patre facere, qui partes ambarum scivit servare, Iob. 9.d. Non est qui manum ponat in ambobus.
marg.|
{r}
Ut repropitiaret]
quasi Pontifex factus seipsum in sacrificium offerret.
marg.|
{s}
Ut repropitiaret delicta populi]
id est frequenter peccata populi dimitteret, populi Iudaici specialiter : scilicet : Cur non dicit totius mundi ? Respondeo quia ad illos specialiter missus, Mt. 15.c. Item Mt. 1.d. Salvum faciet populum suum a peccatis eorum, Act. 13.d. Vobis verbum salutis missum est. Vel,
[Populi]
id est totius mundi generaliter 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed pro totius {
243ra
} mundi, 1Io. 4.b. Misit filium suum propitiatorem pro peccatis nostris. Rm. 3.d. Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem, et sanguinem ipsius Io. 1.d. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic enim solet queri, quare potius semen Abrahe apprehendit, quam Angelos, id est quare factus est homo, et non Angelus ? Prima ratio est, ut tolleretur hominis opprobrium, quod non potuit auferri, nisi homo devinceret Diabolum, vel Demonem, qui hominem vicerat. Secunda ratio est, ut tale quid faceret, quod in natura esset cuiuslibet hominis sicut in iure civili, quando pater est infirmus hominis causam erga aliquem de perditione hereditatis in bello, potest pro se filium suum ponere. Adam infirmus erat, et omnes alii, et ideo filius Dei factus est filius Ade, ut posset pugnare pro eo, et pro genere suo. Tertia ratio est Eph. 1.b. ut scilicet instaurarentur omnia in Christo, que in celis, et que in terra sunt ; propter hoc debuit habere participium cum omni creatura, qui omnem creaturam restauraret. Unde oportuit, quod esset homo, qui solus communicat omni creature, id est homini, qui habet esse cum lapidibus, vivere autem cum plantis, sentire cum animalibus, ratiocinari cum Angelis. Quarta ratio est, quia totum genus humanum perierat, sed non tota Angelica natura. Quinta ratio est, quia debebat esse mediator inter Creatorem, et creaturam ; et ideo fuit congruum, ut mediam naturam assumeret ; hec sola est homo, quia omnis creatura, aut est corporalis, aut spiritualis, aut media ex his, hec est homo. Sexta, ut Diabolus ad tentandum provocaretur. Sciebat enim, quod nulla creatura, preter hominem, peccare poterat, unde si aliam sumpsisset, numquam eum tentasset, et ita ab eo non vinceretur.
marg.|
{a}
In eo]
etc. quasi Pontifex factus est, ut repropitiaret delicta populi, qui bene potest hoc facere.
[In eo enim in quo passus est ipse]
id est in inferiori substantia, scilicet in carne, in qua passus est a Pilato.
marg.|
{b}
Et tentatus]
a Diabolo, vel expertus alia littera. Mt. 4.c. habetur, quomodo superavit tres tentationes.
marg.|
{c}
Potens est]
id est potens esse ostenditur.
marg.|
{d}
Et eis, qui tentantur, auxiliari]
id est habilis, et paratus esse ad auxiliandum, quasi dicat non ignorat tribulationes nostras, scit enim eas, ut Deus ; et novit etiam experientia, ut homo,
[Et passus]
Infr. 5.c. Didicit ex his, que passus est, obedientiam : Item hic dicit.
[In eo, in quo passus]
etc. quasi dicat licet secundum hominem, et in homine passus sit ; tamen non est impotens etiam secundum eam naturam, in qua passus est, tentatis auxiliari, quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 1Cor. 1.d. Et 10.c. Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari super id quod potestis. Item magnum auxilium est tentatis, et tribulatis ipsa Christi passio. Augustinus Magna consolatio est membris ex capite et magnum auxilium 1Pt. 4.a. Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini Inf. 12.a. Recogitate eum qui talem apud semetipsum a Peccatoribus sustinuit contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_2)
Notes :