Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Hbr. 3,1 

Unde,
fratres, sancti vocationis celestis
participes,
considerate
apostolum
et pontificem
confessionis nostre
Iesum Christum1,
1 Christum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,2 

qui
fidelis est ei
qui fecit illum,
sicut et Moyses
in omni domo
illius.
Numérotation du verset Hbr. 3,3 

Amplioris enim glorie iste pre Moyse dignus habitus est,
quanto ampliorem honorem habet
domus,
qui
fabricavit eam2.
2 eam] illam Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,4 

Omnis namque domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit Deus est3
3 est] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,5 

Et
Moyses
quidem fidelis erat in tota domo
eius
tamquam famulus
in testimonium illorum4 que dicenda erant :
4 illorum] eorum Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,6 

Christus vero
tamquam filius in domo sua
que domus
sumus nos,
si fiduciam
et gloriam spei
usque ad finem, firmam retineamus.
Numérotation du verset Hbr. 3,7 

Quapropter
sicut dixit5 Spiritus sanctus :
5 dixit] dicit Weber
hodie
si vocem eius audieritis,
Numérotation du verset Hbr. 3,8 

nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione
secundum diem temptationis
in deserto,
Numérotation du verset Hbr. 3,9 

ubi temptaverunt me patres vestri,
probaverunt
et viderunt
opera mea
Numérotation du verset Hbr. 3,10 

quadraginta annis6,
6 annis] annos Weber
propter quod
infensus
fui generationi huic,
et dixi :
semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Numérotation du verset Hbr. 3,11 

sicut iuravi in ira mea :
si introibunt
in requiem meam.
Numérotation du verset Hbr. 3,12 

Videte fratres,
ne forte sit in aliquo vestrum
cor malum incredulitatis,
discedendi a Deo vivo,
Numérotation du verset Hbr. 3,13 

sed adhortamini
vosmetipsos
per singulos dies, donec hodie
cognominatur,
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
Numérotation du verset Hbr. 3,14 

Participes enim
Christi
effecti sumus,
si tamen initium substantie usque ad finem
firmum retineamus.
Dum
dicitur :
hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare
corda vestra,
quemadmodum in illa exacerbatione.
Numérotation du verset Hbr. 3,16 

Quidam enim audientes
exacerbaverunt,
sed non universi
qui profecti sunt ab Egypto per Moysen.
Numérotation du verset Hbr. 3,17 

Quibus autem infensus est
quadraginta annis7?
7 annis] annos Weber
Nonne
nonne illis… in requiem (Hbr 3, 17-4, 3) ¶Codd. : Md044 (f. 193r)
illis qui peccaverunt quorum cadavera
prostrata sunt
in deserto ?
Quibus autem iuravit
non introire in requiem ipsius,
nisi illis
qui increduli fuerunt ?
Et videmus quia non potuerunt intrare8
8 intrare] introire Md044 Weber
in requiem ipsius9
9 in requiem ipsius Rusch Sixtina Wordsworth (F D)] om. Weber cum LXX
propter incredulitatem.

Capitulum 3

Numérotation du verset Hbr. 3,1 
Unde,
interl.| o vos
marg.| UNDE. Ex omnibus superioribus infert quia potens, quia passus pro nobis et potest auxiliari.
fratres, sancti vocationis celestis
interl.| vocati ad celestia, id est ad celestem herditatem habendam
participes,
interl.| hereditatis cum Christo
considerate
interl.| diligendo et que precipit operando
apostolum
interl.| quem Deus vobis misit
et pontificem
interl.| mediatorem
interl.| per quem itur ad Deum
confessionis nostre
interl.| fidei
interl.| quem nos confitemur
Iesum Christum1,
1 Christum] om. Weber
interl.| alio non egemus
Numérotation du verset Hbr. 3,2 
qui
interl.| Christus
interl.| Deo Patri
marg.| QUI  FIDELIS. Incipit comparare Moysi sicut supra prophetis et angelis ita ut sit pre Moyse fidelis, quia non suam sed Patris gloriam quesivit nec eius mandata abscondit.
marg.| Qui Christus fidelis est Patri, sicut Moyses, in omni domo Iudeorum et gentium. Amplioris enim. Quasi : quod fidelis effectus indicat, quia dignus est glorie ut Moyses. Quia etiam amplioris pre Moyse, id est quam Moyses vel pre Moyse ens in merendo.
qui fecit illum,
interl.| ex semine David secundum carnem
interl.| secundum hominem
sicut et Moyses
interl.| fidelis fuit
in omni domo
interl.| Iudeorum
illius.
interl.| non Moysi quia ille minister fuit non dominus
interl.| Iesu vel Patris
Numérotation du verset Hbr. 3,3 
Amplioris enim glorie iste pre Moyse dignus habitus est,
interl.| tanto amplioris
quanto ampliorem honorem habet
interl.| quam qui dispensat in ea ut famulus
domus,
interl.| id est in domo vel de domo facta quod de spiritualibus intelligendum est
qui
interl.| ut Dominus
fabricavit eam2.
2 eam] illam Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,4 
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit Deus est3
3 est] om. Weber
interl.| domus fit ab aliquo qui autem et domum et omnia facit est Deus quem constat omnibus preesse et ita Christus quia creator et Deus pre Moyse est
interl.| ideo etiam amplioris glorie
marg.| OMNIS  NAMQUE  DOMUS. Favricavit dico. Per se enim non potest fieri sed ab aliquo. An ideo a Christo ? Vere, quia Deus qui omnia. Etsi omnia et domum.
marg.| Qui autem et domum. Et omnia creavit Deus est. Utriusque enim domus quam rexit Moyses et Christus, factor est Deus.
Numérotation du verset Hbr. 3,5 
Et
interl.| id est quia
Moyses
marg.| ET  MOYSES. Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen quia Christus fabricator est domus non Moyses. Hic alia ratione idem ostendit, quia Christus Filius Moyses famulus est qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia.
quidem fidelis erat in tota domo
interl.| non sua sed
eius
interl.| Patris vel Christi
tamquam famulus
interl.| qui non adeo diligit domum ut cuius est propria
in testimonium illorum4 que dicenda erant :
4 illorum] eorum Weber
interl.| non ut gratiam daret sed ut testaretur ea que conveniebant dici carnalibus qui nondum spiritualia capere poterant
Numérotation du verset Hbr. 3,6 
Christus vero
interl.| fidelis est
tamquam filius in domo sua
interl.| qui heres est cum Deo Patre
que domus
interl.| Christi
sumus nos,
interl.| renati
si fiduciam
interl.| id est spem cum fiducia non dubiam
et gloriam spei
interl.| gloriosam spem que de iocunditate celesti
usque ad finem, firmam retineamus.
interl.| id est perdurantem usque ad finem vite quando habebitur quod modo speratur
Numérotation du verset Hbr. 3,7 
Quapropter
interl.| quia hoc modo sumus domus Christi : «Videte»a etc., vel «nolite obdurare»b
a Hbr. 3, 12 : « Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo ».
b Ps. 94, 8.
marg.| QUAPROPTER. Sicut supra cum pre angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit non opertere observare que ab illo audivimus. Ita nunc commendato ipso pre Moyse.
marg.| QUAPROPTER 5. Hic incipit terrere ne sint increduli Christo per patrum similitudinem {t. 4 : Erfurt, f. 1134va ; facsim., p. 428a} et post ne6 amittant requiem blanditur et7 per opportunitatem temporis.A
A ¶Codd. : Md044, f. 192ra ; Rusch ; PL192.
5 Quapropter] om. Rusch PL192
6 ne PL192] nec Md044
7 et Md044 Rusch ] etiam PL192
sicut dixit8 Spiritus sanctus :
8 dixit] dicit Weber
interl.| ita hoc dico sicut dicit Spiritus in David : hodie , id est tempore gratie quod presens erat David in Spiritu,   si audieritis quod vere erit,   nolite obdurare .
hodie
marg.| HODIE. Modo per se loquitur qui prius per precones, si tunc duri modo estote molles.B
B ¶Codd. : Md044, f. 192ra ; Rusch .
marg.| Historia est de eo quod miserunt9 videre terram et cum audirent10 ibi esse inexpugnabiles viros, obliti11 virtutis Dei totiens probate12 dixerunt revertamur in Egyptum. Unde iuravit Dominus quod non intrarent in terram promissam, que esset requies13 laborum et sic omnes perierunt preter duos. Tres requies memorat : unam sabbati, secundam in Palestina, tertiam veram14 que in celo de qua hic dicit loquens ad veros Israelitas dicens : Nolite duri esse Christo loquenti sicut Spiritus sanctus15 premonuit, ne similia patribus vestris patiamini qui per Moysen tunc vocem Dei16 audierunt, vos17 modo per ipsum.C
C ¶Codd. : Md044, f. 192rb ; Rusch
9 miserunt Rusch ] promiserunt Md044
10 audirent] audissent Md044
11 obliti] et praem. Md044
12 probate] ex parte Md044
13 requies] + eius Md044
14 veram] vero Md044
15 Spiritus sanctus] Christus Md044
16 Dei] Domini Md044
17 vos Rusch ] nos Md044
si vocem eius audieritis,
interl.| Christi per se loquentis
Numérotation du verset Hbr. 3,8 
nolite obdurare corda vestra, sicut in {t. 4 : Erfurt, f. 1134va ; facsim., p. 427a} exacerbatione
interl.| agentes patres vestri fecerunt
secundum diem temptationis
interl.| nolite obdurare secundum diem, id est sicut illi obdurati sunt in die temptati hec est una de exacerbationibus
in deserto,
interl.| ubi magis egerent auxilio ita in deserto huius mundi cavete ne temptetis Deum ut non pereatis sicut illi
Numérotation du verset Hbr. 3,9 
ubi temptaverunt me patres vestri,
interl.| patres secundum carnem videte vos ne secundum spiritum
probaverunt
interl.| probabilem invenerunt quia viderunt
marg.| PROBAVERUNT. Id est curiositatis causa exquisierunt an posset offensus valde et culpabiliter iratus.
et viderunt
interl.| oculis
opera mea
interl.| magne virtutis
Numérotation du verset Hbr. 3,10 
quadraginta annis18,
18 annis] annos Weber
interl.| in quibus me omnia posse experti sunt
propter quod
interl.| quia temptaverunt
infensus
interl.| iratus
marg.| INFENSUS. Vel proximus, adhibendo correctionis flagella.
fui generationi huic,
interl.| tam male
et dixi :
interl.| de illis
semper errant corde.
interl.| ex propria deliberatione quia serio peccant et licet sic monerem, tamen noluerunt cognoscere opera mea, et ideo si intrabunt hoc dico sicut iuravi, id est firmiter statui quando iratus fui et ideo videte fratres
Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Numérotation du verset Hbr. 3,11 
sicut iuravi in ira mea :
marg.| IN  IRA. Irasci dicitur per figuram anthropospathos.
si introibunt
marg.| SI  INTROIBUNT. Aposiopesis est, id est non introibuntc.
c <Parall . > Glossa ordinaria (Ps. 88, 36 ; Ps. 94, 11 ; Ps. 131, 3-4 ; Mc. 8, 12 ; Hbr. 6, 11).
in requiem meam.
interl.| ergo
Numérotation du verset Hbr. 3,12 
Videte fratres,
interl.| quia propter incredulitatem patribus vestris requies negata est
ne forte sit in aliquo vestrum
interl.| quia facile potest contingere
cor malum incredulitatis,
interl.| quia de multis non dubitat quin perfecti sint
marg.| COR  INCREDULITATIS. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve quia hoc est cor discedendi.
discedendi a Deo vivo,
interl.| a quo qui discedit perdit vitam
Numérotation du verset Hbr. 3,13 
sed adhortamini
interl.| de incremento virtutum
vosmetipsos
interl.| alii alios vel unusquisque seipsum
per singulos dies, donec hodie
interl.| quamdiu
interl.| tempus gratie
marg.| DONEC  HODIE. Id est tempus gratie, de quo aiebat propheta superius in psalmo, quia non minus modo prestatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo presente. Si quis enim peccat usquequo est hodie potest reverti. Nemo ergo desperet dum vivit.
cognominatur,
interl.| quia non minus modo quam ipso Christo presente
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
interl.| scitis enim quia diabolus fallit eum qui obduratur unde post cadit in peccatum
marg.| FALLACIA  PECCATI. Id est diaboli ente causa peccati.
Numérotation du verset Hbr. 3,14 
Participes enim
interl.| habentes partem cum Christo in hereditate
marg.| PARTICIPES  ENIM. Debetis hortari et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam habentes partem cum Christo in hereditate, tamen hac condicione si initium substantie, id est fidei que est initium bonorum, per quam Deus existit in nobis, et per quam deificamur et divine substantie participamus, usque ad finem retineamus.
Christi
interl.| ipse caput vos membra
effecti sumus,
interl.| per gratiam qua ei uniti sumus
si tamen initium substantie usque ad finem
interl.| vite
firmum retineamus.
interl.| ut numquam deseramus
Dum
interl.| quamdiu
dicitur :
interl.| nobis
hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare
marg.| NOLITE  OBDURARE. Ut patres, quia quidam eorum duri fuerunt et {t. 4 : Erfurt, f. 1134vb ; facsim., p. 428b} ideo perierunt.
corda vestra,
interl.| quemadmodum sua obduraverunt patres
quemadmodum in illa exacerbatione.
interl.| scilicet obduraverunt patres ut per penas eorum deterreat hoc addit
Numérotation du verset Hbr. 3,16 
Quidam enim audientes
interl.| vocem Dei in deserto
exacerbaverunt,
interl.| increduli et duri fuerunt
marg.| Exacerbaverunt. Quidam audientes. Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt sed non omnes pervenerunt.
interl.| id est omnes exacerbaverunt ut Caleb19 et Iosue his sitis similes
19 Caleb] scrips. , Caleph Rusch
qui profecti sunt ab Egypto per Moysen.
interl.| ita nos a tenebris per Christum
Numérotation du verset Hbr. 3,17 
Quibus autem infensus est
interl.| horum exacerbantibus an non
quadraginta annis20?
20 annis] annos Weber
interl.| quibus notatur tota vita nostra
marg.| QUADRAGINTA  ANNIS. Quadragenarius enim integritatem seculorum indicat, et totam vitam nostram significat. Infensus ergo dicitur illis quadraginta annis, quia peccantibus usque ad finem vite sue irascitur Deus.
NonneD
D nonne illis… in requiem (Hbr 3, 17-4, 3) ¶Codd. : Md044 (f. 193r)
interl.| quasi non est dubium
illis qui peccaverunt quorum cadavera
interl.| in hoc apparet ira Dei
prostrata sunt
interl.| sine sepultura
in deserto ?
interl.| bestiis et avibus
Quibus autem iuravit
interl.| non solum prostravit sed etiam iuravit
marg.| + SED<ULIUS>. Sicut mentiri non potest qui loquitur, sic periurare non poterit qui iurare non appetit. Cavendum est igitur iuramentum nec eo utendum nisi sola necessitate. Non est contra Dei preceptum iurare, sed dum usum iurandi facimus periurii crimen incurrimus. Numquam iuret qui periurare timet. Quacumque arte verborum quis iuret, Deus tum qui conscientie testis est ita hoc accipit sicut ille cui iurat intelligit. Non est servandum iuramentum quo malum incaute promittitur, veluti siquispiam adhultere perpetuam cum ea manendi fide polliceatur in stupri flagitio. «Iurare Dei est illa que providentia statuit non evellere statuta. Penitere Dei est rerum mutatio . Non penitere Dei est statuta non mutare»d.E
d Cf. Ivo Carnotensis , Decretum, 12, 67, PL 161, 797C : « Iurare Dei est illa providentia quae statuit non evellere statuta. Poenitentia autem Dei, rerum mutatio est. Non poenitere autem, statuta non revocare ; ut est illud : Iuravit Dominus, et non poenitebit eum (Ps. 109), id est, quae iuravit non mutabit ».
E ¶Codd. : Md044, om. Rusch
non introire in requiem ipsius,
interl.| eternam que significabatur per terram promissionis vel in ipsam terram promissionis ad litteram
nisi illis
interl.| et non aliis
qui increduli fuerunt ?
interl.| Domino promittenti
Et videmus quia non potuerunt intrare21
21 intrare] introire Md044 Weber
interl.| iuravit non introire in requiem et ita videmus et aperte scimus
in requiem ipsius22
22 in requiem ipsius Rusch Sixtina Wordsworth (F D)] om. Weber cum LXX
interl.| eternam sicut nec in terram promissionis
propter incredulitatem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_3)

Notes :