Capitulum 6
Numérotation du verset
Hbr. 6,1
Quapropter
intermittentes
inchoationis Christi sermonem,
ad perfectiora1
1 perfectiora] perfectionem
Weber
feramur,
non rursus2 iacientes
2 rursus] rursum
Weber
fundamentum
penitentie
ab operibus
mortuis,
et fidei ad Deum,
Numérotation du verset
Hbr. 6,2
baptismatum doctrine
impositionis
quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii eterni.
Numérotation du verset
Hbr. 6,3
Et hoc faciemus
siquidem permiserit Deus.
Numérotation du verset
Hbr. 6,4
Impossibile est
enim eos qui semel
sunt illuminati,
gustaverunt etiam
donum celeste
et participes facti sunt3 Spiritus sancti,
3 facti sunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
Hbr. 6,5
gustaverunt nihilominus
bonum
Dei verbum,
virtutesque seculi venturi,
Numérotation du verset
Hbr. 6,6
et prolapsi sunt,
renovari
rursus
ad
penitentiam,
rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei
et ostentui habentes.
Numérotation du verset
Hbr. 6,7
Terra enim
sepe venientem super se
bibens
imbrem,
et generans herbam opportunam
illis a quibus colitur
accipit
benedictionem
a Deo :
Numérotation du verset
Hbr. 6,8
proferens
autem
spinas
ac tribulos
reproba est,
et maledicto
proxima
cuius consummatio
in combustionem.
Numérotation du verset
Hbr. 6,9
Confidimus autem
de vobis dilectissimi
meliora
et viciniora saluti,
tametsi ita loquimur.
Numérotation du verset
Hbr. 6,10
Non enim iniustus Deus, qui4 obliviscatur operis vestri,
4 qui] ut
Weber
et dilectionis quam ostendistis
in nomine ipsius,
qui ministrastis sanctis
et
ministratis.
Numérotation du verset
Hbr. 6,11
Cupimus autem
unumquemque vestrum
eandem
ostentare
sollicitudinem
ad expletionem spei
usque ad5 finem,
5 ad] in
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 6,12
ut segnes non6
6 segnes non]
inv. Weber
efficiamini
verum imitatores eorum
qui fide et patientia
hereditabunt promissiones.
Numérotation du verset
Hbr. 6,13
Abrahe namque
promittens Deus, quoniam
neminem habuit, per quem iuraret maiorem
iuravit per semetipsum
Numérotation du verset
Hbr. 6,14
dicens :
Nisi benedicens
benedicam tibi7,
7 tibi] te
Weber
et multiplicans
multiplicabo
te.
Numérotation du verset
Hbr. 6,15
Et sic
longanimiter
ferens,
adeptus est
repromissionem.
Numérotation du verset
Hbr. 6,16
Homines enim
per maiorem sui iurant,
et omnis controversie
eorum finis
ad confirmationem
est iuramentum.
Numérotation du verset
Hbr. 6,17
In quo
abundantius
volens Deus ostendere pollicitationes8
8 pollicitationes] pollicitationis
Weber
heredibus,
immobilitatem sui consilii9,
9 sui consilii]
inv. Weber
interposuit
iusiurandum,
Numérotation du verset
Hbr. 6,18
ut per duas res immobiles
quibus
impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium
habeamus,
qui confugimus
ad tenendam
propositam spem,
Numérotation du verset
Hbr. 6,19
quam sicut ancoram habemus anime tutam ac firmam,
et incedentem
usque in interiora velaminis,
Numérotation du verset
Hbr. 6,20
ubi precursor
pro nobis introivit
Iesus,
secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in eternum.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Hbr. 6,1
marg.|
Quapropter intermittentes]
Supra ab illo loco : De quo nobis grandis sermo, incepit Apostolus increpare Hebreos, eo quod nolentes adherere Christo in legalibus confidebant. Adhuc in isto capitulo increpat et obiurgat eos. Et primo, a lesione fundamenti ibi
[Non rursum]
etc. Secundo in quo lesus est, ostendit ibi
[Et hoc]
etc. Tertio, ab iteratione crucifixionis ibi
[Rursus]
etc. Quarto, increpat eos per quoddam simile ; quia frequenter suscipientes semen doctrine non fructificabant, ibi
[Terra enim]
etc. Quinto, blanditur ostendens se multum de eis sperare ; quia multa bona eis desiderat ibi
[Confidimus]
etc. Sexto, ostendit, quare sperat de eis meliora. Primo, quia Dominus promisit Abrahe : qui non fallet sed verus est in promissis ibi
[Abrahe namque]
etc. Secundo, iuramentum interposuit ibi
[In quo]
etc. Septimo, ex his duobus concludit, quia debent firmiter sperare, ibi
[Ut per]
etc. Octavo, ostendit quod debemus omnes sperare quia caput nostrum huiusmodi promissionem adeptum est ibi :
[Ubi precursor noster]
Dicit ergo :
marg.|
{
a
}
Quapropter quia]
perfectorum est solidus cibus.
marg.|
{
b
}
Intermittentes]
vel
[remittentes]
id est dimittentes.
marg.|
{
c
}
Inchoationis]
etc. id est quo Christus inchoat esse in nobis. Vel quod Christus primo loquitur, in quo primo instruit per Predicatores suos. Sermo inchoationis est catechismus, vel symbolum, vel penitentia. Unde Mt. 4.c. penitentiam agite, etc.
marg.|
{e}
Ad perfectionem feramur]
id est ad doctrinam altiorem 1Cor. 13.c. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam, ut parvulus, cum autem factus sum vir evacuavi, que erant parvuli. Gal. 4.b. Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa id est ad rudimenta fidei.
marg.|
Et nota, quod dicit
[Feramur]
cum debuit dicere feramini vos imperfecti : sed associat se eis, ut liberius eis loquatur. Unde et ita dicit, quasi, pro illis respondens
[Et hoc ;]
etc.
marg.|
{f}
Non rursum]
etc. quasi feramur ad perfectionem, et ideo oportet, quod iaciamus bonum fundamentum, etc. hoc est, quod dicit
[Rursum]
enim
[iacientes fundamentum penitentie]
id est iaciamus hec omnia, sicut lapis iacitur in fundamento. Iacientes dico
[Non rursum]
id est non sicut olim id est non ita negligenter, ut olim, ut sicut olim ceciderunt, sic iterum nunc cadant. Et in hoc arguit eos, et increpat a lesione fundamenti. Vel
[Non rursum]
id est non amplius, nisi modo
[iacientes]
etc. id est ita modo iaciamus, ut amplius, iacere non sit opus.
[Fundamentum pecunie]
iacientes pecuniam quasi lapidem in fundamento. Que pecunia est.
marg.|
{g}
Ab]
id est de.
marg.|
{h}
Operibus mortuis]
id est de peccatis, que dicuntur mortua ab effectu, quia occidunt animas. Unde in lege prohibetur tangere mortuum. Nm. 19.b. et Ez. 44.f. Vel opera mortua dicuntur opera bona per peccatum sequens mortificata ; vel quando erunt sine fide : sicut enim fides sine operibus mortua est. Iac. 2.d. ita opera sine fide mortua sunt inf. 9.d. Sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis. Vel
[Ab operibus mortuis]
id est a legalibus ceremoniis, secundum Chrysostomum Et iacientes fundamentum fidei. Unde Chrysostomus Fides est fundamentum, {7.
249rb} reliquum autem superedificatio, 1Cor. 3.d. Ut sapiens Architectus fundamentum posui : alius autem superedificat lignum, fenum, stipulam. Eph. 2.d. In quo enim omnis edificatio constructa est, etc. Item Chrysostomus Sicut in elementis totum continetur, quod scribitur, et in fundamento tota nititur edificatio, ita vite puritatem continet certitudo, que circa fidem est, sine quia non est esse Christianum, sicut nec sine fundamento edificium.
marg.|
{i}
Baptismatum doctrine]
Pluraliter dicit. Baptismata qua est Baptismus fluminis, et flaminis in penitentia, et sanguinis in martyrii sustinentia. Unde versus,
marg.|
Flumine baptizor, seu flamine, sive cruore.
marg.|
{k}
Impositionis quoque manuum]
Fides enim huius Sacramenti, scilicet confirmationis pertinet ad fundamentum. Et est hic argumentum de Sacramento Confirmationis, 1Tim. 5.d. Manus cito nemini imposueris, id est require districtionem de impositione manuum, et fundamentum.
marg.|
{i}
Resurrectionis mortuorum]
Oportet enim edificari super fidem huius articuli, scilicet Resurrectionis mortuorum, quam ostendit Apostolus, 1Cor. 15.b. Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit, 2Tim. 2.b. Memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis secundum Evangelium meum.
marg.|
{m}
Et iudicii eterni]
Iudicium dicitur eternum quia quicquid in iudicio eius statuitur, in eternum durabit ; irrevocabilis enim erit sententia, 1Pt. 4.b. Reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos, et mortuos. Et in eod. d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Eccl. ult. d. Cuncta adducet Deus in iudicium. Sic ergo Apostolus in hoc loco dividit fundamentum in sex. Penitere enim, et in Deum credere, ac baptizari in remissionem Peccatorum, et confirmari per impositionem manuum, ac resurrectionem, et diem iudicii prestolari. Hec autem omnia pertinent ad officia Neophytorum, sic ergo sex ponuntur. Unde 3Rg. 5.d. legitur, quod Salomon posuit in fundamento templi lapides quadratos grandes. Lapides enim quadrati sex habent superficies, que significant ista sex, que hic ponuntur. Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas, nec stabile fundamentum collocabunt, et ita dicit, et commovebit eos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur. Sequitur.
marg.|
{n}
Et hoc faciemus]
quasi feramur, dico ad perfectionem, et fundamentum bonum iaciamus. Et hoc faciemus. Hic excitat eos Apostolus, sicut inf. b. Confidimus autem de vobis meliora. Faciemus dico.
marg.|
{o}
Si quidem permiserit Deus]
id est si spatium vite ad penitendum nobis concesserit, in hoc excitat eos ad timorem. Iac. 4.d. Pro eo, ut dicatis, si Deus voluerit, et si vixerimus, faciemus hoc vel illud.
marg.|
{p}
Impossibile est enim]
Ostendit, in quo lesum erat fundamentum apud Hebreos. Quidam enim estimabant Baptismum esse iterandum. Alii penitentiam non valere cadenti in mortale. Alii credebant, quod post hanc vitam purgarentur omnia peccata in alia vita, quantacumque fecerit homo in presenti etiam si non penituit. In qua opinione sunt etiam adhuc Iudei, dicit,
[Impossibile est]
quasi dicat dico, quod feramur ad perfectionem, et quod ita fundemur in sacris fidei, ut non decidamus a stabilitate fidei, et nemo credat post lapsum peccati per Baptismum secundo, vel tertio posse revocari.
[Impossibile est enim]
non tantum difficile, et ideo nemo in hoc confidat vane.
marg.|
{q}
Eos, qui semel sunt illuminati]
in intellectu per discretionem boni ac mali, ut non dicant bonum malum, et tenebras lucem Eph. 5.b. Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino Is. 58.c. Implevit splendoribus animam meam id est fide et virtutibus ad illuminandum eam, et non tantum ad illuminandum intellectum, sed ad reficiendum, et delectandum affectum. Unde subdit.
marg.|
{r}
Gustaverunt]
etc.
marg.|
Et nota, quod homo diversos gustus habet secundum diversos status, secundum statum conversionis et probationis, sive profectionis, et in statu perfectionis.
marg.|
In statu conversionis gustum habet suavem et delectabilem spiritualem in gratia remissionis peccatorum, que serenat animam spe letitie quodammodo reddendo securam. Prv. 15. Secura mens quasi iuge convivium.
marg.|
Et de hoc dicit
[Et gustaverunt etiam donum celeste]
id est adepti sunt remissionem peccatorum in Baptismo. In secundo autem statu, scilicet, probationis, et profectionis reficitur anima in operatione boni, et hoc per gratiam cooperantem. Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa, iucunditas et suavitas annexa.
marg.|
Et quantum ad hoc dicit.
marg.|
{s}
Et participes]
etc. id est gratia Spiritus Sancti adiuvante ad operationem bonorum. In tertio statu, scilicet perfectionis reficitur, et delectatur anima in contemplatione Dei, et meditatione seculi venturi, ubi sunt delectationes in dextera Dei, usque in finem. Et quantum {7.
249va} ad hoc dicit.
marg.|
{a}
Gustaverunt]
etc. id est Divinitatem Christi.
marg.|
{
b
}
Virtutesque seculi venturi]
id est gaudia Paradisi, vel dotes anime et corporis, que omnia pregustantur in contemplatione a Sanctis. Primus ergo gustus est in peccatorum remissione quando palatum cordis reparatur in egroto ut dicat. Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore ; sicut infirmus cibum non desiderat sed cupit desiderare. Secundus gustus est in bonorum operatione. Tertius est in celestium contemplatione. Primus est de spe venie, secundus de spe corone, tertius est iam quodammodo in speratorum adeptione.
marg.|
Item nota, quod in serie textus possunt notari refectiones quinque sensuum
[Illuminati]
Ecce visus
[Gustaverunt]
Ecce gustus
[Participes]
etc. Ecce tactus, cuius est capere
[Gustaverunt]
etc. Ecce auditus, qui verba capit
[Virtutesque]
etc. Ecce odor patrie celestis. Dicit ergo
[Gustaverunt]
etc. id est per serenitatem conscientie et spem venie, sentientes se assecutos remissionem peccatorum, que est donum celeste ; quia alius non potest donare peccata, vel remittere nisi Pater noster, qui est in celis. Is. 43.d. Ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me
[Et participes]
etc. id est gratiarum, quas dat Spiritus Sanctus, habentes, scilicet, diversa dona, ut genera linguarum, interpretationes sermonum, et alia dona 1Cor. 12.a. Divisiones gratiarum sunt, idem autem dominus.
[Gustaverunt nihilominus]
etc. id est Divinitatem Christi, Ps. 33. Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus, 1Pt. 2.a. Ut in eo crescatis in salutem, sed tamen gustastis quam dulcis est Dominus. Sap. 12.a. O quam bonus, et suavis est, Domine, Spiritus tuus in nobis. Ps. 30. Quam multitudo dulcedinis tue, Domine. Vel
[Bonum Dei verbum]
id est Evangelicam doctrinam, que debet recipi, sicut cibus sapidus ad nutrimentum, non sicut ventus ad inflandum. Scientia enim inflat, Caritas autem edificat, 1Cor. 8.a. Et ideo signanter dicit
[Gustaverunt]
non dicit audierunt. Verbum enim habet saporem bonum in se, si homo haberet gustum bene dispositum. Sir. 36.c. Pauces contingunt cibum, et cor insensatum verba mendacia. Isti sunt mali qui delectantur in otiosis et fabulosis verbis, et aliquando illicitis. Iob. 34.a. Auris verba probat, et guttur escas gustu diiudicat. Iob. 12.b. Nonne auris verba diudicat, et fauces comedentis saporem, quasi dicat, quidam verbum Dei recipiunt in aure ad intelligendum tantum alii tantum recipiunt ea, sicut cibum in ore cordis ad nutrimentum.
marg.|
Et dicit
[nihilominus]
quasi dicat, licet illuminati sint per scientiam et participes sint Spiritus Sancti per multarum gratiarum et donorum adeptionem
[nihilominus]
id est nullo minus propter hoc humiles sint ad dicendum, et audiendum ab aliis.
marg.|
{b}
Virtutesque]
etc. scilicet gustaverunt, id est qui impassibilitatem, et immortalitatem futuram spe gustaverunt. Vel
[Gustaverunt]
id est in parte experti sunt dotes corporis, etiam in presenti : sicut Philippus agilitatem habuit. Act. 8.g. et Hab. Dn. ult. g. Et Moyses claritatem quodammodo pregustavit quando splendida facta est facies eius, ita ut non possent eum intendere filii Israel. Ex. 34.d. et 2Cor. 3.c. Et sicut Stephanus. Act. 6.d. cuius videbant faciem, ut Angeli. Item sublimitatem pregustaverunt, sicut qui in carceribus positi clausis carceribus exibant, ut Petrus. Act. 12.b. Item impassibilitatem pregustaverunt sicut beatus Tiburtius, qui super prunas quasi rosas, ambulabat, et Vincentius similiter, et Laurentius, qui quasi insensibiles videbantur ad tormenta. Vel
[Gustare]
etc. est vivere in carne preter carnem, ut in terra ducere vitam innocentem ad modum Angeli ut dicit Chrysostomus vivere ut Angeli est nullo indigere eorum que hic sunt, sicut Apostolus, qui dicebat. Ego didici, in quibus sum sufficiens esse. Phil. 4.c.
marg.|
{c}
Et prolapsi sunt]
quasi qui post omnia predicta sibi Deo collata graviter peccando lapsi sunt, impossibile est eos.
marg.|
{d}
Rursus renovari]
id est rebaptizari, id est post Baptismum novos fieri. Eos, dico, motos.
marg.|
{e}
Ad penitentiam]
non quod excludat penitentiam, cum dicatur Mt. 18.c. Non dico tibi usque septies ; sed usque septuagies septies. Et Lc. 12.c. recipit pater filium qui dissipaverat omnia sua, et dicit cito proferte stolam primam, {7.
249vb} id est virtutes primas, quas habuit, vel opera ei restituantur propter misericordiam. Sed per hec verba iterationem Baptismi negat unde signanter dicit
[renovari]
Unde Chrysostomus Impossibile est, etc. quid igitur amissa est penitentia, sed renovatio, id est illa, que per lavacrum est reparatio, renovari enim hoc est novum fieri ; facere autem novos solius est lavacri, deinde inveteratos eripere a vetustate penitentie. Sed quod non sit iteratio Baptismi, patet, quia sic oportet, quod iteraretur passio Christi. Baptismus enim trahit effectum suum a passione Christi, et similitudinem, sicut dicitur Rm. 6.a. An ignoratis ; quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, id est per efficaciam sue mortis, et ad similitudinem eius quasi.
marg.|
Unde postea dicitur. Si complantati facti sumus mortis eius similitudini, simul et resurrectionis erimus, scientes quia vetus homo noster simul cum eo crucifixus est ut destruas corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Sicut ergo non iteratur passio Christi, ita nec iterandus est Baptismus, Una enim est mors Christi, sicut ut dicit Glossa unum Baptisma consecravit, quod sufficit contra omnia peccata tollenda etiam sequentia. si penitentia de illis agatur sicut illa mors sufficit ad omnia peccata tollenda. Qui ergo baptismum iterari dicunt, per consequens iterum Christum crucifigunt. Unde Chrysostomus Baptisma crux est, crucifixus est vetus homo noster in Baptismo, ut dicitur Rm. 6.b. Sicut enim mortuus est in cruce Christus ; ita nos in baptismate, non morte carnis, sed peccati. Qui ergo putat rebaptizandum, putet et Christum crucifigendum, quod est traditio Origen. Et hoc est, quod dicit.
marg.|
{f}
Rursus crucifigentes sibimetipsis]
id est quantum in se est.
marg.|
{g}
Filium Dei et ostentui habentes]
id est irrisioni, id est dicere hoc, id est quod sit rebaptizandum, ac si dicant Christum iterum crucifigendum, et irridendum. Sed hoc non est verum. Unde inf. 10.e. Voluntarie enim peccantibus acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur hostia pro peccatis. Vel ita.
[Rursum crucifigentes]
et refertur ad hoc, quod predixit,
[prolapsi sunt]
rebaptizari, propter quod debent sibi cavere, ne prolabantur. Et est ideo, quia si prolabantur, et in peccatis iaceant, sunt,
[rursus crucifigentes sibi metipsis filium Dei]
id est quantum in se est, quia eius gratiam contemnunt. Et in hoc ostenditur ratio, cur non debeant prima fide relicta in peccatum cadere ; non enim ultra possunt rebaptizari in remissionem peccatorum, et insuper contemnunt et hostem habent filium Dei. Vel aliter. Impossibile est eos, qui
[prolapsi sunt, rursus renovari ad penitentiam]
id est post hanc vitam penitere fructuose, quia impossibile est eos,
[rursus crucifigentes filium Dei]
id est effectum passionis Christi consequentes, quia non potest esse, ut post mortem valeat eis crucifixio Christi, qui carnem suam non crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Gal. 5.d. Neque possunt Christum habere ostentui, id est ostensioni, ut eum imitentur in novitate vite. Vel
[Ostentui]
id est derisioni, ut effectum suarum irrisionum consequantur. Vel aliter. Impossibile est eos, qui,
[prolapsi sunt : rursus renovari ad penitentiam]
id est reparari per penitentiam ad statum primum, ut sint sicut virgines post lapsum. Vel impossibile est penitere de peccato in Spiritum S. id est difficile. Vel de peccato ingratitudinis illos, qui post tanta Dei beneficia sibi collata ingrati in peccatum grave prolabuntur. Vel impossibile est ex parte huius, scilicet, quia homo est spiritus, vadens, et non rediens. Ps. 77. Sic sumitur impossibile. Mt. 19.d. Apud homines impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. (Rursus crucifigentes, etc.) Tales enim, qui prolabuntur post acceptam notitiam veritatis, et gratiam remissionis, iterum revertuntur ad vomitum, crucifigunt iterum, quantum in se est, Dominum, quia causam pro qua crucifixus est Christus, iterare non desistunt.
marg.|
Unde Hugo de Sancto Victore. Dicit tibi Christus ; serva salutem tuam, ego pro illa mortuus sum, si illam amiseris, ego iterum mori non possum, tamen eadem morte amissa salutem iterum reddere non possum : sed nolo mihi iniuriam facias, quia salutem tuam morte mea voluntarie peccando amiseris, iterum, quantum in te est, crucifigi, iterum me mori compellis. Ps. 68 Super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Iob. 16.c. in persona Christi. Effudit in terram viscera mea : concidit me vulnere super vulnus.
marg.|
Viscera Christi in terram effundit, qui amorem, quo Christus pro nobis mori voluit pro nihilo ducens, terreno eum corde recolit, id est duro et arido.
marg.|
Et concidit eum vulnere super vulnus, qui iniquitatem super iniquitatem apponit. Gal. 3.a. O insensati Galate, quis vos {7.
250ra} fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Christus Iesus proscriptus est in vobis crucifixus,
marg.|
{a}
Et ostentui habentes]
id est derisioni, qui enim gratiam eius contemnunt, eum habent ostentui, inf. 10.e. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratie contumeliam fecerit.
marg.|
{b}
Terra enim]
Hic increpat eos per simile terre, que sterilis existens post imbrem maledictioni subiacet, et per hoc monet eos, ut sint, sicut bona terra.
marg.|
Unde dicit
[Terra enim]
Dixerat supra. Feramur ad perfectionem, subdens, et iustum ad hoc facere, quia
[terra]
Vel sic. Non debetis crucifigere Christum spinis vestrorum peccatorum ; sed esse sicut bona terra, que fructum reddit copiosum, non sicut illa, que tantum profert spinas, et tribulos.
marg.|
{c}
Enim]
id est quia
[Terra]
id est anima, vel liberum arbitrium.
marg.|
{d}
Sepe]
etc. id est doctrinam, vel gratiam.
marg.|
Et nota, quod anima, vel liberum arbitrium sive cor dicitur terra ; quia sicut dicitur Prv. 30.c. Terra numquam satiatur aqua ; sicut nec cor impletur divitiis. Item terra ex se non generat, nisi spinas, et tribulos et malas herbas. Gn. 3.c. Germinabit tibi spinas, et tribulos, et sic ex nobis non generamus, nisi peccata. Os. 13.c. Perditio tua Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Item terra dicitur, quia vertitur, sed tamen numquam movetur universaliter, sic cor hominis tentationibus conteritur, sed secundum synderesim anima non movetur, semper enim remanet unus nuntius : id est synderesis, sicut dicitur Iob. 1.d. Remansi ego solus, ut nuntiarem tibi.
[Sepe]
non semper. Glossa Sepe venit, quia si rara est, non sufficit, si assidua, vilescit. Eccl. 3.b. Est tempus tacendi, et tempus loquendi. Iob. 12.c. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, si emiserit eas, pariter subvertent terram.
marg.|
{d}
Venientem]
etc. id est de nube suscipiens.
marg.|
{e}
Imbrem]
id est doctrinam celestem ; que fluit de imbribus id est de predicatoribus, qui dicuntur nubes. Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant, etc. quorum doctrinam pluviam dicit. Hoc est, quod dicit sup. 5.d. Cum deberetis esse magistri secundum tempus. Iob. 38.c. Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui. Is. 55.c. Quomodo imber, et nix descendit de celo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, dat semen ferenti, et panem comedenti, sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo. Imber est vox audibilis ; ros autem est gratia invisibilis. Simul autem iungit imbrem et rorem, quia frustra exterius laborat lingua Predicatoris, nisi intus operetur gratia Salvatoris. Utrobique scilicet imbre et gratia privantur superbi. Unde 2Rg. 1.d. Montes Gelboe nec ros, nec pluvia veniant super vos, etc.
marg.|
{f}
Et germinans herbam]
id est fidem et bona opera, que dicuntur herba, non triticum : quia quantacumque perfecta sunt opera tamen tenera ea esse, et infirma, et quasi inutilia debet homo reputare, per illud Sir. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipit 2Rg. 23.a. Sicut lux Aurore oriente Sole mane usque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra, sic est, supple sermo Domini. Loquitur enim ibi de sermone Domini, qui illuminat animam, sicut pluvia facit geminare herbam 2Rg. 23.a. Cuncta salus mea, et omnis voluntas, nec quicquam ex eis, quod non germinet. Mc. 3.c. ultro enim terra fructificat, primo herbam, deinde spicam
[deinde plenum fructum]
In spica herbam id est timorem gehenne in conversione, quia sicut herba primum est : ita initium Sapientie timor Domini. Unde Is. 26.c. A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus Spiritum salutis. Spicam id est asperitatem penitentie in statu perfectionis. Sed spica id est penitentia sterilis est sine dilectione, ideo additur tertium, scilicet plenus fructus in spica id est caritas, et dilectio cordis latens sub habitu penitentie, vel religionis, et iste fructus caritatis copiosior est, in tertio statu, scilicet in statu perfectionis. Dicit ergo
[Et germinans
{7.
250rb}
herbam]
id est timorem, vel fidem et bonam operationem.
marg.|
{g}
Oportunam]
id est congruam vel loco et tempore exhibitam. Ps. 1. Quod fructum suum dabit in tempore suo
[Germinans]
dico, non solum sibi ; sed etiam aliis a quibus colitur, id est Predicatoribus, qui gloriabuntur inde 1Th. 2. Que est enim spes nostra, aut gaudium, aut corona glorie nonne vos ante Dominum.
marg.|
{h} Vel
Illis, a quibus colitur]
id est sibiipsis, qui se colunt in bonis operibus imitando maiores, secundum illud. Et fecerunt fructum nativitatis qui patres suos, qui in fide eos genuerunt, imitantur. Terra, inquam, talis accipit benedictionem a Deo, hic argumentum, in futuro premium : quia gratiam, et gloriam dabit Dominus. De prima benedictione, quia de multiplicatione gratiarum dicitur in Ps. 83. Etenim benedictionem dabit legislator : ibunt de virtute in virtutem, etc. Sir. 36.c. Secundum benedictionem Aaron da populo tuo, et dirige nos in viam iustitie.
marg.|
{i}
Proferens autem]
in apertum, ut videatur.
marg.|
{k}
Spinas]
id est peccata, que pungunt.
marg.|
{l}
Reproba est]
in presenti per carentiam gratie.
marg.|
{m}
Et maledicto proxima]
id est damnationi eterne. Talis enim terra reproba est, que multum bibit per abundantiam doctrine, et nullum profert fructum penitentie his, a quibus colligitur Aggei 1.b. Seminastis multum, id est multum predicastis, et intulistis parum id est paucos convertistis, quia ipsi sunt, sicut reprobi. Ier. 2.c. Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas. Mt. 13.d. Nonne bonum semen seminasti in agro tuo, unde ergo habes Zizania. Chrysostomus Hoc est, quod dicitur Is. 5.b. Expectavi, ut faceret uvas : fecit autem spinas, etc. Spinas autem vocat peccata. Etenim David ait. Conversus sum in miseriam in eo, quod spine infixe sunt mihi. Non enim simpliciter supervenit peccatum, sed infigitur, et si parvum ens remanet, intus dolet, et opus habet multa cura. Vel spine et tribuli sunt divitie, et opes, que distrahunt, et dilaniant suum amatorem. Os. 10.c. Lappa et tribulus ascendunt super aras eorum, id est super corda. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urtice, operuerunt superficiem eius spine peccatorum, scilicet vel divitiarum. Chrysostomus Quis ab his spinis et tribulis purus. Item Chrysostomus Semper bibimus, semper audivimus, sed confestim humorem perdimus Sole oriente, et propterea spinas afferimus. Quid est spina, sollicitudo huius seculi. et deceptio divitiarum, ut dicitur Mt. 13.c. Talis terra reproba est, reprobans, scilicet bonum agere, et ideo reprobata a Deo per subtractionem gratie.
marg.|
{m}
Et maledicto proxima]
Non dicit maledictione, sed iuxta Chrysostomus nondum incidetis, sed prope factum est, 2Pt. 2.a. Cuius iudicium iam olim non cessat, et perditio non dormitat.
marg.|
{n}
Cuius consummatio]
id est finis erit.
marg.|
{o}
In combustionem]
eterni iudicii, vel incendii. Is. 33.b. Spine congregate igni comburentur, 2Rg. 23.a. Prevaricantes autem quasi spine evellentur, que non tollentur manibus.
marg.|
{p}
Confidimus autem]
Supra terruit eos infundens eis vinum, hic autem infundit eis oleum divine consolationis, quasi dicat duriter vos increpavi, et terrui, sed tamen.
[Confidimus de vobis, dilectissimi]
1Rg. 2.a. Dominus mortificat terrendo, et vivificat consolando post terrorem. Iob. 1.d. Quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperum, et cum consumptum te putaveris, orieris ut Lucifer.
marg.|
Et nota, quod dicit.
[confidimus]
Chrysostomus Non dicit estimamus, vel speramus, sed confidimus, quod minus est quasi dicat non estimo vos plenos spinis, sed timeo, ne fiatis. Non dicit confido, sed confidimus ego, scilicet et omnes. De nemine enim desperandum est, dum est in via. Iohel. 2.c. Quis scit, si convertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem.
marg.|
{q}
De vobis]
Chrysostomus Non dicit in vobis, sed de vobis, sicut dicit etiam his, quos arguit. Gal. 5.b. Ego confido de vobis in Domino, quod nihil sapietis, non dicit, confido in vobis, quod aliquid sapiatis modo, quasi dicat de statu vestro presenti non multum presumo, sed de futuro confido. Bonis autem et correctis dicit Apostolus, 2Cor. 7.d. Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. Item 2Cor. 10.a. Absens autem confido in vobis.
marg.|
{r}
Meliora]
quam combustionem.
[Et viciniora saluti]
quam sint spine et tribuli, sicut sup. eod. dixit,
[proxima maledicto]
ita hic dicit.
[Viciniora saluti]
Iac. 4.d. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.
marg.|
Vel.
[Meliora]
non solum bona, sed optima scilicet caritatis opera. Unde 1Cor. 12.d. Emulamini charismata meliora, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
marg.|
{s}
Tametsi ita loquimur]
id est quamvis ita loquamur terrendo, et increpando ; confidimus tamen de vobis. Glossa Quasi non dicimus hec putando vos etiam tales, scilicet spinis plenos, sed timendo ne tales sitis, terreo verbis ne ipsa redoleatis.
marg.|
Et nota, quod ait.
[Confidimus de vobis]
quia enim de presenti non habet, unde laudet, de spe futurorum{7.
250va} eos attollit, ad que per preterita allicit, et recreat animos eorum, et confortat ; antiqua eis ad mentem revocans et facit eos existimare Deum non oblitum bonorum, que fecerunt. Unde subdit.
marg.|
{a}
Non enim]
quasi ideo de vobis confidimus, quia multa bona operati estis, que reviviscent, si penitueritis de malis : propterea per illa opera prima facilius potest homo redire, sicut equus qui assuetus est ambulationi, et obliviscitur, cito redit ad excussionem freni. Maxime autem per opera pietatis, redit homo ad statum gratie. Unde 1Tim. 3.c. Pietas valet ad omnia promissionem habens vite, que nunc est, et future, ibi dicit Ambr. Omnis summa discipline christiane in misericordia et pietate est ; que aliquis sequens lubricum carnis patitur sine dubio vapulabit, non tamen peribit. Hoc autem dicit. Ambr. quod per orationes illorum, quibus impenduntur opera pietatis frequenter resurgit, etiamsi in mortale inciderit. Ideo dicitur Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc. Act. 9.g. Circumsteterunt illum vidue flentes, et ostendentes illi tunicas, quas faciebat illis dorcas. Dicit ergo :
[Non enim]
etc. boni facti in capite. Contra. Ez. 18.e. Quacumque hora averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem ; omnes iustitie eius non recordabuntur. Respondeo, quod hic dicitur.
marg.|
{b}
Ut obliviscatur]
etc. sic intelligitur, si resipiscatis, vel non obliviscitur, quin aliquo modo valeant homini, scilicet non obliviscitur, quia propter opera pietatis, ut dictum est, orant pauperes pro illis, qui ea sibi impenderunt, et sic obtinent eis gratiam. Ier. 2.e. Recordatus sum tui miserens adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis.
marg.|
{c}
Et dilectionis per operationem]
id est caritatis pristine, quam ostendistis per operationem : quia probatio dilectionis exhibitio est operis, et hoc.
marg.|
{d}
In nomine ipsius]
id est ad honorem ipsius ; non ad propriam laudem, ut Hypocrite. Sic ergo commendat eis dilectionem et operationem et intentionis rectitudinem. Ostendistis, dico.
marg.|
{e}
Qui ministrastis]
etc. olim exhibendo eis necessaria ex caritate. Sic ergo commemorat eis bona preterita, ut erubescant, et ut etiam confidant. Simile Gal. 3.a. Sic stulti estis, ut cum spiritu ceperitis, nunc carne consumamini : tanta passi estis, sine causa inf. 10.f. Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen passionum sustinuistis. Et postea dicit. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes, vos habere meliorem, et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, que magnam habet remunerationem.
marg.|
{f}
Et ministratis]
quasi dicat, non dico, quod excideritis omnino a predictis operibus, sed adhuc ministratis Sanctis, et in hoc habilitatis vos aliquo modo ad gratiam recipiendam, et hoc est, quod dicitur
[Et ministratis]
in presenti. Sed videtur, quod opera mortua reviviscant. Dicit enim, quod talis operis non obliviscatur Deus. Propterea dicitur. Lv. 25.d. Si attenuatus frater tuus vendidit possessiunculam suam id est Diabolo conversationem suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere, quod ipse vendiderat : quia operationibus bonorum redimitur peccator. Si autem non habuerit proximum Glossa qui sibi compatiatur, et ipse pretium, ad redimendum potuerit invenire, pretium, scilicet satis factionis, computabuntur fructus. Glossa bone operationes, ex eo tempore, quo vendidit id est in quo peccavit, ut dicit Glossa ergo bona opera facta in tempore et in statu peccati computabuntur ad satisfactionem, quando homo penitet ; ergo opera mortua reviviscunt. Respondeo, dicimus, quod opera mortificata reviviscunt, sed opera mortua numquam reviviscunt, quia numquam viva fuerunt. Illam autem auctoritatem Lv. intelligimus de obligatione, qua aliquis obligat se per peccatum veniale, quia non cito evolaret in morte, {7.
250vb} sed obligatur ad penam. Et quod hoc intelligatur de venditione non simpliciter, sed in parte, scilicet, de obligatione Glossa Ibid. Quisquis per virtutem suam habet possessionem ; sed cum per desidiam cogitationes nostre infirmantur et a propria possessione ex parte cadimus, docet, quomodo restituatur. Unde patet, quod loquitur de venialium obligatione. Quedam autem distinguuntur opera. Sunt enim quedam opera mortua Sacramenta : quedam non sunt Sacramenta, sicut si iste est in mortali, potest facere omnia bona dupliciter, vel in quantum ei iniuncta sunt ad satisfactionem et sunt opera penitentie, sic redeunt, non in quantum sunt opera, sed in quantum sunt Sacramenta, vel potest ea facere alio modo propter Deum : non in quantum sunt penitentie, et sic non reviviscunt, neque etiam dicimus quod illa opera sunt Sacramenta, sed Sacramentalia.
marg.|
{g}
Cupimus autem]
quasi de preteritis operibus bonis vos laudo, de futuro autem bonum vobis cupio, et hoc est.
marg.|
{g}
Cupimus autem]
etc. Chrysostomus Non dixit volo, vel volumus quod doctrine auctoritatis est, sed dicit cupimus quod est patris.
marg.|
{h}
Unumquemque]
Chrysostomus Omnes pariter honorat, et omnibus salutem optat, sicut de Deo dicitur. Sap. 6.b. Equaliter est ei cura de omnibus, id est ostendere studium, et certitudinem spei.
marg.|
{i}
Eandem]
etc. eandem, quam prius habebatis sollicitudinem ministrandi Sanctis.
marg.|
{k}
Ostentare]
id est non semel, sed frequenter ostendere Sollicitudo autem mentis ostenditur per frequentiam operationis. Mt. 5.b. Luceat Lux vestra coram hominibus, etc.
marg.|
Et nota, quod est sollicitudo bona, de qua hic loquitur, et Rm. 12.c. Sollicitudine non pigri. Et est sollicitudo mala. Phil. 4.a. Nihil solliciti sitis. Mt. 6.d. Ne solliciti sitis anime vestre, quid manducetis, etc. 1Pt. 5.b. Omnem sollicitudinem proiicientes in eum.
marg.|
{l}
Ad expletionem spei]
ut in futuro compleatur in nobis que modo speratis. «Nam spes expletur, cum res sperata tenetur ».
marg.|
Spes enim non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris. Eccl. 2.b. Nullus speravit in Domino, et confusus est. Ita inquam, cupimus vos ostentare sollicitudinem.
marg.|
{m}
Ut non segnes efficiamini]
in hac sollicitudine, id est pigri et otiosi. Chrysostomus. Supra dixerat, desides facti estis ad audiendum sup. c. Ne ergo ibi morentur, ait.
marg.|
{m}
Ut non]
etc. Otium enim corpori nocet, et anime, Sir. 33.d. Multa mala docuit otiositas. Prv. 6.b. Usquequo piger dormis, etc. Ioannes Damascenus. Segnities est timor. Item Prv. 22.b. Dicit piger, leo est foris, in medio platearum occidendus sum. Sed quia exempla Sanctorum, et martyria eorum elephantes acuunt ad prelium, sicut dicitur 1Mcc. 6.d. Ideo subdit.
marg.|
{n}
Verum]
pro sed :
marg.|
{o}
Imitatores]
efficiamini, scilicet.
marg.|
{p}
Eorum]
id est Sanctorum.
marg.|
{q}
Qui fide et patientia]
etc. id est qui merito fidei, et patientie immobiliter possidebunt promissam hereditatem regni celorum, inf. 13.b. Quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem 1Cor. 4.d. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Iac. 5.b. Exemplum accipite, fratres exitus mali, et longanimitatis, et laboris, et patientie, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.
marg.|
{r}
Abrahe namque]
Quia posset aliquis querere, an facte sint promissiones, ideo respondet, et determinat quod facte sunt, et que sunt ille promissiones, dicit. (Abrahe namque)
Glossa Sciebat placere Iudeis promissiones Patrum memorari. Uno modo his laudibus extollit eos, quos supra obduratorum exemplo terruit. In hoc autem maxime elegit Abraham, cuius filii sunt, si obediunt, quasi, et vere facta est promissio (Abrahe namque, etc.) In hoc excitat eis spem obtinendi promissiones factas patri eorum Abrahe, si tamen secuti fuerint fidem, et opera Abrahe : quia si filii per imitationem ergo et heredes per promissionis adeptionem. Ps. 68. Et inhabitabunt ibi, et hereditate acquirent ea, et semen servorum eius possidebis eam, quasi dicat non quilibet, sed imitatores, qui sunt verum semen, illi hereditabunt promissiones. Rm. 4.c. Non enim per legem promissio Abrahe, aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Gal. 3.c. Abrahe autem per repromissionem donavit Deus.
marg.|
{r}
Iuravit per semetipsum]
Gn. 15.a. Ego protector tuus, etc. Item Gn. 18.a. Ego Dominus Omnipotens ambula coram me. Item Gn. 22.c. Per memetipsum iuravi dicit Dominus, quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me benedicam tibi multiplicabo semen tuum, sicut stellas celi (Abrahe.) Ex hoc ergo : quod promisit et iuravit per semetipsum, et hoc Abrahe amico suo, constat firmitas promissionis. Non enim falleret Deus illum, quem tantum dilexit. Gn. 18.c. Num potero quicquam celare Abraham cum ipse futurus sit in gentem magnam (Iuravit) {7.
251ra} dico.
marg.|
{a}
Dicens]
Abraham.
marg.|
{b}
Nisi benedicens]
in presenti per copiam gratie.
marg.|
{c}
Benedicam te]
in futuro per collationem glorie et multiplicans in aliis per fructum predicationis.
marg.|
{d}
Et multiplicans multiplicabo te]
in futuro per coronam aureolam, que erat ex conversis. Qui enim multiplicatur in presenti a Deo per multitudinem conversorum, multiplicabitur in futuro ; quia ei accumulabitur gloria secundum numerum conversorum. Vel secundum Glossam legitur. Sic.
marg.|
{b}
Nisi benedicens benedicam te]
incremento virtutum. Et est geminatio firmitatis indicium.
[Et multiplicans multiplicabo te]
in futura beatitudine per magnitudinem premiorum, etc. Aposiopesis, id est defectio, quasi si hoc non fecero, non mihi credatur de alio. Vel ita distingue.
marg.|
{b}
Benedicens benedicam te]
scilicet assidue in his, qui stelle sunt.
[Multiplicans multiplicabo te]
id est sine fine in his, qui sunt arena.
marg.|
{e}
Et sic]
Abraham certum
[longanimiter ferens]
id est inter adversa diu patienter expectans Christum, qui repromisit tandem.
marg.|
{f}
Adeptus est repromissam benedictionem]
id est eternam beatitudinem, quam per adventum Christi obtinuit. Unde Io. 8.g. Abraham exultavit, ut videret diem meum vidit, et gavisus est. De terra enim non potest intelligi, quod eam acceperit, quia nec passum pedis in ea obtinuit, ut dicitur Act. 7.a. Et infr. 11.c. Iuxta fidem omnes isti defuncti sunt, non acceptis repromissionibus, sed longe eas aspicientes, etc. Glossa Ecce tria hic dicit ; scilicet quod promissio facta est Abrahe et per iuramentum firmata, et in Abraham iam impleta.
marg.|
Et nota quod dicit.
[Et sic]
etc. Chrysostomus Non repromissio sola totum operata est ; sed patientia eo quod longanimitate multoties exciditur repromissio per pusillanimitatem. Quod ostendit per Ps. 94. sup. 3.c. Quoniam introibunt in requiem meam. Contrarium autem hic ostendit per Abraham.
marg.|
{g}
Homines enim]
quasi ideo Deus per se iuravit, cum maiorem non habuit ; quia homines.
marg.|
{h}
Per maiorem sui]
id est per Deum qui solus est verax ex se.
marg.|
{i}
Iurant]
id est debent iurare. Dt. 6.b. et 10.d. Per nomen eius iurabis. Sed sic dicitur Soph. 1.b. Iurant in Domino ; et iurant in Melchon id est per Regem. Et ex hoc videtur, quod peccavit Ioseph, qui iuravit. Gn. 42.c. Per salutem Pharaonis non exhibitis hinc, donec veniat frater vester. Et sup. eod. Per salutem Pharaonis. Et Iud. 11.a. Vivit Nabuchodonosor Rex terre, et vivit virtus eius, etc. Item Iud. 12.a. Vivit anima tua, Domine.
marg.|
{k}
Et omnis controversie]
id est altercationis sive contradictionis hominum.
marg.|
{l}
Finis est iuramentum]
quia iuramentum finit lites, et altercationes. Iuramentum dico, valens et factum.
marg.|
{m}
Ad confirmationem]
etc. alterius partis. Ex hoc Apostolus vult concludere quod ex quo homini creditur per iuramentum, quod multo magis Deo, qui mentiri non potest, credendum est. Quod autem iuramentum finiat lites, et certificationem faciat, habetur Ex. 22.b. Ad Deos utriusque causa perveniet. Et parum ante dicitur. Iurabit quod non extenderit manum ad rem proximi sui.
marg.|
{n}
In quo]
id est propter quod scilicet quia sic inter homines consuetudo est.
marg.|
{o}
Abundantius]
etc. his, qui habituri erant, quod promittebatur, qui, scilicet filii sunt Abrahe, non genere ; sed fide et imitatione. Gal. 3.a. Ex fide qui sunt, hi filii sunt Abrahe. Et ita factus pro nobis maledictum, secundum quod scriptum est. Maledictus omnis, qui pendet in ligno, ut in gentibus benedictio Abrahe fieret in Christo Iesu : ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Volens, inquam ; Deus ostendere.
marg.|
{p}
Immobilitatem consilii sui]
quod erat de salvandis Electis per gratiam fidei, quod recte dicitur consilium Dei, quia vix novit aliquis per fidem Christi salvari homines. Hinc sumpsit
marg.|
{B} . Gregorius qui dixit. Sententia Dei mutari potest, consilium vero numquam mutatur. Item Eph. 1.b. Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis sue. Is. 46.c. Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Prv. 19.c. Voluntas Domini in eternum permanebit Volens, inquam, hoc Deus.
marg.|
{q}
Interposuit]
inter promissionem et impletionem.
marg.|
{r}
Iusiurandum]
condescendens consuetudini hominum, prout certos faceret qui oportebat, et sine iuramento Deo credi, vides ergo qualiter non dignitatem suam intuetur, sed qualiter suadeat hominibus. Quia enim infidele est hominum {7.
251rb} genus, ideo condescendit ad eadem nobis id est ad similia, ut scilicet interponeret iusiurandum.
marg.|
Et nota, quod dicit
[pollicitationis sue heredibus]
non dicit omnibus : non enim omnibus ostendere voluit consilium suum, sed tantum heredibus Ps. 147. Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis 2Th. 3.e. Non enim omnium est fides. Item Lc. 8.b. Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : ceteris autem in parabolis. Signanter etiam dicit, (Heredibus pollicitationis.) Hereditas enim sequitur promissionem, non legem. Gal. 3.c. Si ex lege hereditas, iam non ex promissione. Rm. 9.b. Qui filii sunt promissionis, estimantur in semine.
marg.|
Item nota, quod dicit
[abundantius]
Abundanter enim ostendit per promissionem immobilitatem consilii, sed abundantius per iuramentum. Interposuit, dico, iuramentum.
marg.|
{r}
Ut per]
etc. scilicet, promissionem et iuramentum.
marg.|
{t}
Quibus]
id est in quibus scilicet promissione et iuramento.
marg.|
{u}
Impossibile est Deum mentiri]
id est fallere, quia Deus veritas est. Io. 14.a. Tit. a. In spe vite eterne, quam promisit, qui non mentitur Deus 1Tim. 3.a. et 4.c. Fidelis sermo. Ps. 114. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, etc.
marg.|
{x}
Fortissimum solatium habeamus]
nos, scilicet quibus facta est promissio et attestatio per iuramentum, quasi dicat, non solum Abrahe sed et nobis facta est promissio. Vides, quod non magis ad Abraham, quam ad nos dictum est. Solatium dico, habeamus in adversis, nos.
marg.|
{y}
Qui confugimus]
etc. Ille fugit ad spem, qui spe beatitudinis tribulationes spernit. Spem dico.
marg.|
{z}
Propositam]
nobis in Abraham et impletam. Chrysostomus quasi dicat, si hec post tantum tempus evenerunt, que promisit Abrahe, ergo ab illa, que nobis promissa sunt evenient ; non magis ad Abraham, quam ad nos dictum est. Vel (propositam) id est omnibus oblatam, et omnibus offertur et gratia et gloria, inf. 12.b. Tamquam filiis nobis offert se Deus Ps. 103. Extendit celum, sicut pellem, scilicet, ad vendendum.
marg.|
Et nota, quod dicit
[Fortissimum]
etc. Si enim tenuerimus spem nobis oblatam a Deo, inveniemus solatium in tribulationibus, refugium in tentationibus, solatium contra miseriam, refugium contra culpam. Solatium autem divinum dicitur fortissimum quia fortissimos milites facit ad differentiam solatii mundani, quod debiles et effeminatos reddit. Unde Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Sed solatium Dei fortissimum est, quod habetur per spem, quia qui sperat non solum vincit fortiter adversa, sed etiam solatium suum, et gaudium habet in adversis. Unde Rm. 5.a. Non solum autem speramus, sed et gloriamur in tribulationibus, 1Mcc. 2.g. Omnes, qui sperant in eum, non infirmantur. Thes. 4.d. Consolamini invicem in verbis istis. Non solum autem solatium habemus in tribulationibus, sed refugium in tentationibus. Unde dicit
[Qui confugimus]
etc. Ps. 17. Protector est omnium sperantium in se. Ps. 142. Eripe me de inimicis meis, Domine ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam. Item Ps. 103. Petra refugium herinaciis. Prv. 18.b. Turris fortissima nomen Domini, ad ipsam currit Iustus, et exaltabitur.
marg.|
{a}
Quam]
spem, scilicet (Sicut anchoram, etc.) Anima est sicut navis. Prv. 31.b. Facta est quasi navis institoris que clausa debet esse, ad aquas inferiores, scilicet ad delectationes carnales et vanitates temporales : Sed aperta debet esse ad pluvias superiores, ut se perficiat sursum ad Deum fontem vivum qui pluit de celo gratiam et Doctrinam. Dt. 11.b. Terra ad quam ingredieris, etc. montuosa est, et campestris de celo expectans pluviam, quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt. Item navis arcta est in principio et in fine, et homo similiter in nativitate et in morte, paupertatis et doloris, 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum, etc. Item navis ducitur ventis, et remis, similiter anima flatibus et inspirationibus divinis, et operibus propriis tendit ad litus patrie celestis. Item navis aliquando ascendit, aliquando descendit, sic anima aliquando ascendit ad superna per spem, aliquando descendit ad infima per timorem. Ps. 106. Ascendunt usque ad celos, et descendunt usque ad abyssos. Anchora huius navis est spes, ut dicit hic. Apost. Sicut enim anchora tenet navem, sic spes tenet animam ne {7.
251va} mergatur Chrysostomus Hanc anchoram si non habuissemus olim utique submersi essemus, non eum in spiritualibus solum, sed in temporalibus, in militia scilicet in agricultura, nisi quis spem proponat non tanget opera Act. 27.e. Timentes ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quatuor optabant diem fieri. Aspera sunt loca inferni : puppis est finis vite : quatuor anchore sunt spes de misericordia prevalente, cooperante, consummante, glorificante. Iste anchore tenent navem. Chrysostomus Non permittit circunferri scapham anime, quam tempestas concutit.
marg.|
Et nota, quod anchora affigitur in salo et in arena, et non videtur multum firmata. Sic spes Sanctorum in paupertate, et tribulatione stabilitur, et ideo a perversis infirma videtur.
marg.|
Sed sicut dicitur. Sap. 3.a. Si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In arenis iacitur anchora spei, quia ibi sciunt Sancti iacere thesaurum salutis, et stabilitatem ibi inveniunt regni celestis : Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum. Dt. 33.c. Thesauros absconditos arenarum. In arenis ergo spem posuit, qui de tribulationibus, quas pro Christo hic sustinet copiosam se habiturum remunerationem confidit. Prv. 14. Sperat Iustus in morte sua, id est pro morte sua, quia scilicet, quotidie mortificatur pro Christo : remunerationem sperat in futuro. Sed contra Apostolum videtur dicere Gregorius qui dicit, quod anchora mentis est pondus timoris, si timor, non ergo spes. Respondeo, et timor est anchora, et spes. Timor enim navem mentis retinet contra ventum elationis spes autem ex alia parte animam solidat contra ventum persecutionis. Una figitur in profundo maris, scilicet, timor per cognitionem eterni supplicii. Alia figitur in littore eterne quietis, scilicet, spe per meditationem premii eterni. His ponderibus redditur gravis maturitatis pondere anima, ut secure per fluctus incedat secundum illud Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Dominus. Et Iob. 28.d. Qui fecit ventis pondus, id est contra ventos tentationum navem mentis per spem, et timorem gravem reddit, vel ventis, id est animalibus.
marg.|
{a}
Tutam, ac firmam]
Tutam propter promissionem, firmam propter iusiurandum. Vel
[Tutam]
contra convitia
[firmam]
contra adversa. Vel
[Tutam]
quia potens Deus 2Tim. 1.c. Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Et
[Firmam]
quia iustus est in deposito restituendo, 2Tim. 4.b. Reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in die illa Iudex iustus. Vel secundum Glossam Vitam que tribulationum impulsu non destruatur. Et
[Firmam]
que nec etiam minus, ad interiorem et velatam beatitudinem, quam nemo vidit, sicut est in hac vita. Io. 1.b. Deum nemo vidit unquam. Chrysostomus per spem iam in celo sum. Unde Rm. 8.d. Spe enim salvi facti sumus.
marg.|
Et nota, quod Pontifex solus intrabat in interiora veli, et semel in anno. Cum ergo spes illuc inducat, constat, quod spes pontificat. Lv. 16.a. Loquere ad Aaron, ne omni tempore ingrediatur Sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, etc. quia non semper contemplari cum Maria ; sed quandoque actuare cum Martha oportet ; non semper in spe, sed quandoque timore vacandum est.
marg.|
{b}
Ubi]
id est ad que interiora.
marg.|
{c}
Precursor]
etc. pro nobis, scilicet, introducendis : quia vim ostendit, et ianuam aperuit, locum paravit Io. 14.a. Vado vobis parare locum, inf. 9.c. Per proprium sanguinem introivit semel in Sancta. Et postea dicitur. Non in manufacta Sancta Iesus introivit exemplaria verorum ; sed in ipsum celum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Mich. 2.d. Ascendet iter pandens ante eos. In hoc ergo, quod introivit, dat nobis fiduciam, quia caput sequitur corpus, et Regem exercitus. Chrysostomus Precursor aliquorum. Precursor est, sicut Ioannes Christi et non dixit simpliciter introivit, sed ut Precursor pro nobis, utpote quod nos quoque debeamus eo pervenire. Non est enim multum interstitium inter Precursorem, et eos, qui sequuntur. Nam alioqui non esset precursor. Nam et Precursorem, et eos, qui sequuntur, {7.
251vb} oportet esse in eadem via. Introivit, dico ipse enim.
prol.|
Secundum ordinem Melchisedech Pontifex factus in eternum]
Hoc supra expositum est.
marg.|
Et nota, quod dicit ecce alia consolatio, cum Pontifex noster melior est his, qui sunt apud Iudeos, non solum tropo, id est modo sed et loco, et Tabernaculo, et Testamento, et persona, sed hoc etiam in carne.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_6)
Notes :