Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Hbr. 7,1 

Hic enim
Melchisedech
rex Salem,
sacerdos Dei summi,
qui obviavit Abrae regresso a cede regum,
et benedixit ei,
Numérotation du verset Hbr. 7,2 

cui
decimas omnium divisit Abraham,
primum quidem
qui interpretatur rex iustitie,
deinde autem
et rex Salem
quod est rex pacis,
Numérotation du verset Hbr. 7,3 

sine patre, sine matre,
sine genealogia,
neque
initium dierum
neque finem vite habens,
assimilatus autem Filio Dei manet
sacerdos in perpetuum.
Numérotation du verset Hbr. 7,4 

Intuemini autem
quantus sit
hic,
cui et decimam dedit
de precipuis
Abraham patriarcha.
Numérotation du verset Hbr. 7,5 

Et quidem de filiis Levi
sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo,
secundum legem,
id est a fratribus suis,
quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrae.
Numérotation du verset Hbr. 7,6 

Cuius autem generatio non adnumeratur in eis,
decimas sumpsit Abraham,
et hunc
qui habebat
repromissiones benedixit.
Numérotation du verset Hbr. 7,7 

Sine ulla autem contradictione,
quod minus est, a meliore benedicitur.
Numérotation du verset Hbr. 7,8 

Et hic quidem decimas morientes homines accipiunt,
ibi autem
contestatur1
1 contestatur] contestatus Weber
quia vivit.
Numérotation du verset Hbr. 7,9 

Et ut ita dictum sit
per Abraham
et Levi
qui decimas accipit
decimatus est.
10
Adhuc enim in lumbis patris erat,
quando
obviavit
ei Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 7,11 

Si ergo
consummatio
per sacerdotium leviticum
erat
populus enim
sub ipso legem accepit
quid adhuc
necessarium fuit2
2 fuit] om. Weber
secundum ordinem Melchisedech,
alium
surgere sacerdotem,
et non secundum ordinem Aaron dici ?
Numérotation du verset Hbr. 7,12 

Translato enim sacerdotio,
necesse est ut et legis translatio fiat.
13
In quo enim
hec dicuntur
de alia tribu est
de qua nullus
altario
presto fuit.
Numérotation du verset Hbr. 7,14 

Manifestum enim quod ex Iuda
ortus sit Dominus noster,
in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Numérotation du verset Hbr. 7,15 

Et amplius
adhuc
manifestum est :
si
secundum similitudinem
Melchisedech exsurget3 alius sacerdos,
3 exsurget] exsurgit Weber
Numérotation du verset Hbr. 7,16 

qui
non secundum legem
mandati carnalis factus est,
sed secundum virtutem vite indissolubilis4
4 indissolubilis] insolubilis Weber
Numérotation du verset Hbr. 7,17 

Contestatur enim :
quoniam tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 7,18 

Reprobatio quidem
fit precedentis mandati,
propter infirmitatem eius
et inutilitatem :
nihil enim
ad perfectum adduxit lex :
introductio vero
melioris spei,
per quam proximamus ad Deum.
Numérotation du verset Hbr. 7,20 

Et quantum est
non
sine iureiurando,
alii quidem
sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
Numérotation du verset Hbr. 7,21 

hic autem
cum iureiurando
per eum,
qui dixit ad illum :
iuravit Dominus
et non penitebit eum5 tu es sacerdos in eternum.
5 eum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 7,22 

In tantum
melioris testamenti
sponsor
factus est Iesus.
Numérotation du verset Hbr. 7,23 

Et
alii
quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere,
Numérotation du verset Hbr. 7,24 

hic autem
eo quod maneat in eternum sempiternum habet sacerdotium.
Numérotation du verset Hbr. 7,25 

Unde et salvare in perpetuum6
6 in perpetuum] imperpetuum cacogr Rusch , perpetuo Weber
potest
accedens7
7 accedentes] accedentes Weber
per semetipsum ad Deum,
semper vivens
ad interpellandum pro eis.
Numérotation du verset Hbr. 7,26 

Talis enim decebat
ut nobis
esset pontifex, sanctus,
innocens,
impollutus,
segregatus
a peccatoribus,
et excelsior
celis factus,
Numérotation du verset Hbr. 7,27 

qui non habet quotidie necessitatem
quemadmodum sacerdotes,
prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel se offerendo.
Numérotation du verset Hbr. 7,28 

Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes :
sermo autem iurisiurandi qui post legem est
Filium
in eternum
perfectum.

Capitulum 7

Numérotation du verset Hbr. 7,1 
interl.| bene dico secundum ordinem Melchisedech
Melchisedech
interl.| melchos vel melchi : rex ; sedech : iustus vel iustitia
marg.| HIC  ENIM  MELCHISEDECH. Iam incipit ostendere quomodo Christus secundum ordinem Melchisedech assimilatus sit Filio Dei. Melchisedech dicitur 'rex iustitie', id est Christus qui suos per iustitiam regit inter procellas seculi. Rex pacis Christus, quia quos hic iustitia regit in pace eterna regere non desinit. Sacerdos Dei qui se in ara crucis obtulit. Obviat et occurrit dando gratiam cuique fideli post cedem vitiorum que per quinque sensus subintrant, et dominantur, et benedicit ei, dando incrementum boni operis. Dat panem et vinum, id est corpus et sanguinem suum quo pasti et a preteritis mundantur et in futurum confortantur. Cui Abraham, id est fidelis dat decimas omnium, id est omnem perfectionem suam ei attribuit primum Melchisedech, id est rex iustitie post rex Salem, id est pacis, quia prius hic regit suos in iustitia, post in futuro regit eos in pace. Sine patre secundum carnem, sine matre secundum deitatem. Sine genealogia, quia filios carnis non habuit. Non habens initium, neque finem, coeternus Patri secundum deitatem. Etsi omnes patriarche et prophete figura Christi fuerunt Melchisedech specialius qui non de genere Iudeorum precessit in typum sacerdotii Christi. Secundum ordinem Melchisedech multis modis. Quod solus rex et sacerdos fuit et ante circumcisionem functus sacerdotio, ut non gentes a Iudeis sed Iudei a gentibus sacerdotium acciperent. Non unctus oleo visibili ut Moyses constituit sed oleo exultationis et puritate fidei, nec animalia immolavit sed pane et vino Christi sacerdotium dedicavit. Non vere sine patre vel matre cum Christus secundum duas naturas et Patrem habuit et matrem. Sed quia in Genesi inducitur subito occurisse Abrae, et nec ante nec post eius nomen in genealogia invenitur. Huius autem exemplo affirmat Apostolus quod sacerdotium Aaron et principium habuit et finem, sed Ecclesie sacerdotium et in preteritum et in futurum eternum sit.
rex Salem,
interl.| fuit
sacerdos Dei summi,
interl.| per se Deum non per hominem
qui obviavit Abrae regresso a cede regum,
marg.| REGRESSO A  CEDE  REGUM etc. Sicut in Genesi legitura : Quatuor reges adversus quinque pugnaverunt eosque vicerunt. Sub quinque devictis Loth degebat et captus est a quatuor. Quod cum audisset Abraham cum trecentis decem et octo vernaculis persecutus est eos atque percussit reduxitque Loth et omnem substantiam quam ceperant. Hinc ergo Abraham redeunti occurrit Melchisedech et benedixit etc. b
a Cf. Gn. 14, 1-24.
b Cf. Gn. 14, 18-20 : « At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram : et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus ».
marg.| Tradunt Hebrei Melchisedech esse filium Noe et quando Abraham natus est habuisse trecenti nonaginta annos et Abrahe ut nepoti obviasse, et panem in refectionem {t. 4 : Erfurt, f. 1137rb ; facsim., p. 433b} eius et suorum obtulisse et ut sacerdotem Dei decimas recepisse. Salem plurimi dicunt Hierusalem, sed fuit oppidum regionis Sichem, quod et hodie Salem dicitur, ubi ex magnitudine ruinarum palatium Melchisedech ostenditur. Unde et in evangelio dicitur : «Erat Ioannes baptizans in Ennon iuxta Salem»c.
c Io. 3, 23.
et benedixit ei,
interl.| Abrae
Numérotation du verset Hbr. 7,2 
cui
interl.| Melchisedech
decimas omnium divisit Abraham,
interl.| de precipuis donavit
primum quidem
interl.| dictus est Melchisedech
qui interpretatur rex iustitie,
interl.| hic vere Christus qui iustos facit et regit
deinde autem
interl.| dictus est
et rex Salem
interl.| pacis. Salem enim pax interpretatur
quod est rex pacis,
interl.| Christus pacificat que in celis et in terra
interl.| ens
Numérotation du verset Hbr. 7,3 
sine patre, sine matre,
interl.| non quia non habuerit sed quia Scriptura provide non memorat in figura Christi
sine genealogia,
interl.| non habens prolem
neque
interl.| Scriptura in figura Christi reticente
initium dierum
interl.| quod Scriptura dicat
marg.| NEQUE  INITIUM etc. Christus omnino non habuit initium neque finem.
neque finem vite habens,
interl.| in omnibus premissis
assimilatus autem Filio Dei manet
interl.| non in se sed in Christo
sacerdos in perpetuum.
interl.| id est sacerdotium eius durat in eternum non aliud ei succedit ut Levitico
interl.| talis fuit
marg.| IN  ETERNUM 1. Quia Scriptura obticet quod aliquis ei successisset. Vel mystice per eum loquitur de sacerdotio Christi.
1 sic Rusch
Numérotation du verset Hbr. 7,4 
Intuemini autem
interl.| etiam ex factis
marg.| INTUEMINI. Immoratur in commendanda dignitate Melchisedech et excellentis sacerdotii eius, preferens eum ipsi Abrae patri omnium et omnibus Levitis.
quantus sit
interl.| prefertur Abrae quem Iudei extollunt de quo gloriantur quem Christo preponere voluerunt : «Numquid tu maior est patre nostre Abraham ?»d
d Io. 8, 53.
hic,
interl.| Melchisedech
cui et decimam dedit
interl.| tamquam minor maiori
de precipuis
interl.| hoc est quod superius dixit divisit
Abraham patriarcha.
interl.| Princeps. patrum nostrorum
Numérotation du verset Hbr. 7,5 
Et quidem de filiis Levi
interl.| hic prefert eum Levitis
marg.| ET  QUIDEM. Et ex hoc modo intuemini quantus sit, quia aliqui de filiis Levi per hoc quod accipiunt sacrificium, et cum aliter non auderent habent mandatum in lege, sine cuius auctoritate numquam presumerent.
marg.| ET  QUIDEM  DE  FILIIS  LEVI. Tanta est sacerdotii excellentia, ut etiam similes genere multo amplius digniores sint fratribus suis. Unde Abraham incircumciso alienigene decimas non dedisset nisi excellentior esset. In quo et isti levitici sacerdotes decimas solveree.
e Cf. Lv. 27, 30 : « Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum ».
sacerdotium accipientes, mandatum habent {t. 4 : Erfurt, f. 1137rb ; facsim., p. 433b} decimas sumere a populo,
interl.| non ab aliquo summo viro vel alieno sed a populo
interl.| humili
secundum legem,
interl.| non aliter quam precipit lex
marg.| SECUNDUM  LEGEM etc. Melchisedech autem secundum nullam legem accepit a patriarcha cum esset alienigena, et in hoc dignior.
id est a fratribus suis,
interl.| in quibus licet melius confidere
interl.| a populo scilicet
quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrae.
interl.| in eo quod sumunt decimas presunt quamquam et ipsi exierunt etc., id est similes sunt genere
Numérotation du verset Hbr. 7,6 
Cuius autem generatio non adnumeratur in eis,
interl.| filii Levi a fratribus sed Melchisedech generatio cuius non numeratur in Iudeis. Quasi : qui erat alienigena absque legis mandato sua auctoritate sumptit etc.
decimas sumpsit Abraham,
interl.| quasi excellentior
et hunc
interl.| scilicet Abraham
qui habebat
interl.| id est cui facte sunt
repromissiones benedixit.
interl.| tempore maioris dignitatis
Numérotation du verset Hbr. 7,7 
Sine ulla autem contradictione,
interl.| etsi in acceptione decimarum contradicitur quod non maior quia et filii Levi a fratribus
interl.| benedixit
quod minus est, a meliore benedicitur.
interl.| typus Christi melior est promissiones habente
interl.| hoc etiam modo intuemini dignitatem Melchisedech
Numérotation du verset Hbr. 7,8 
Et hic quidem decimas morientes homines accipiunt,
interl.| id est in sacerdotio levitico
ibi autem
interl.| ubi agit de Melchisedech
contestatur2
2 contestatur] contestatus Weber
interl.| Scriptura
marg.| CONTESTATUR. Ut ego vel idem in multis locis.
quia vivit.
interl.| quia de morte eius nihil dicit in figura Christi
marg.| VIVIT. Gerebat enim typum pontificis nostri cuius excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim in quo figura precessit, discernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi in cuius Christi figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in eternum qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate sed ex voluntate proprie potestatis.
Numérotation du verset Hbr. 7,9 
Et ut ita dictum sit
interl.| hoc etiam modo dignior
interl.| per quondam tropum et modum loquendi
interl.| non enim prope in sua persona Levi decimas dedit circumcisus sacerdos incircumciso
per Abraham
interl.| quasi per materialem causam
et Levi
interl.| leviticus ordo
qui decimas accipit
interl.| a fratribus
decimatus est.
interl.| decimas dedit Melchisech
interl.| per Abraham
10
Adhuc enim in lumbis patris erat,
interl.| quando Abraham dedit
marg.| ADHUC  ENIM  IN  LUMBIS. Sicut Adam peccante qui in lumbis eius erant peccaverunt, sic Abraham dante decimas qui in lumbis eius erant decimati sunt. Sed non hoc sequitur in Christo, licet in lumbis Ade et Abrae quia non secundum concupiscentiam carnis inde descendit. Cum ergo Levi et Christus secundum carnem essent in lumbis Abrae quando decimatus est, non ideo pariter decimati sunt, quia secundum aliquem modum non erat ibi Christus quo erat ibi Levi. Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro quamvis secundum ipsam ibi fuerit Marie caro Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum substantiam corporalem inde venturus erat. Cum enim sit in semine visibilis corpulentia et invisibilis ratio utrumque cucurrit ex Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Marie, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem visibilem carnis substantiam de carne virginis sumpsit. Ratio vero conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit. Proinde secundum quod de matre accepit et in lumbis Abrae fuit. Ille est ergo decimatus in Abraham {t. 4 : Erfurt, f. 1137va ; facsim., p. 434a} qui sic fuit in lumbis eius, sicut in lumbis sui patris etiam ipse Abraham fuit, id est qui sic est natus de patre Abraham, sicut de suo patre natus est Abraham per legem, scilicet in membris repugnantem legi mentis et invisibilem concupiscentiam, quamvis eam casta et bona vita nuptiarum non sinat valere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere. Ille autem non ibi decimatus est cuius caro inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit. Nam ipsa decimatio ad prefigurandam medicinam pertinuerat, illud in Abrae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. Eadem enim caro Abrae, vel ipsius primi hominis simul, herebat et vulnus prevaricationis et medicamentum vulneris. Vulnus prevaricationis in lege membrorum repugnat legi mentis, que per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur. Medicamentum autem vulneris inde sine opere concupiscentiali in sola materia corporali per divinam conceptionis formationisque rationem de Virgine assumptum est.
quando
interl.| scilicet
obviavit
interl.| vel occurrit
ei Melchisedech.
interl.| pater Levi Abrae
Numérotation du verset Hbr. 7,11 
interl.| quia Christus secundum Melchisedech et hoc sacerdotium preest levitico ergo si potes tu Iudee solve hoc : Si ergo consummatio
marg.| SI  ERGO. AMBROSIUS. Incipit hic Veteris et Novi Testamenti differentias dare.   Si ergo sacerdotii translatio est necessario et legis, non potest enim sacerdos sine testamento et lege et preceptis esse. Transeundum est ergo a lege ad evangelium.
consummatio
interl.| perfectio
marg.| SI  ERGO  CONSUMMATIO. Vel pretulit hactenus sacerdotium Christi quod secundum ordinem Melchisedech levitico, nunc addit quod sacerdotium Christi leviticum destruat, quo destructo necessario etiam destruitur lex. Quasi : si leviticum sacerdotium consummabat, frustra surgeret alius secundum ordinem Melchisedech. Sed surgit alius quod ibi notatur translato sacerdotio, quod et probat ibi :f   In quo enim hec dicuntur , et ibig :   et amplius adhuc manifestum est . Ego illud non consummabat.
f Hbr. 7, 13.
g Hbr. 7, 15.
per sacerdotium leviticum
interl.| quia Aaron de Levi
erat
interl.| quod deberet esse
populus enim
interl.| interpositio
sub ipso legem accepit
interl.| sacerdotio ut in manu eius sit
marg.| SUB  IPSO. Quia in manu sacerdotis lex et per eum impletur lex que dicitur consummare.
marg.| Hec translatio prefigurata fuit in Samuele qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli Domino dicente : 'Qui honoraverit me honorabo eum et qui inhonoraverit'h etc.
h 1Rg. (1Sm.)3 2, 30 : « Propterea ait Dominus Deus Israel : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me : sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles ».
quid adhuc
interl.| postquam vetus consummaret
necessarium fuit3
3 fuit] om. Weber
interl.| dici a propheta David
secundum ordinem Melchisedech,
interl.| hoc non diceretur si illudmeliu esset
alium
interl.| secundum ritum et tribum
surgere sacerdotem,
interl.| qui a peccato liberavit quod non illi
et non secundum ordinem Aaron dici ?
interl.| ideo dico legem sub sacerdotio quia sic noto quod destructo sacerdotio destruatur et lex que non nisi sub eo
Numérotation du verset Hbr. 7,12 
Translato enim sacerdotio,
marg.| TRANSLATO  ENIM etc. Quod alius surgat, subsequenter probat et per tribum et per ritum. Per tribum ibi : In quo enim hec etc. Per ritum ibi : Et amplius etc.
marg.| TRANSLATO  ENIM  SACERDOTIO. Quia enim simul et ab eodem et sub {t. 4 : Erfurt, f. 1137vb ; facsim. Brepols t. 4 p. 434b} eadem sponsione utraque data sunt, quod de uno dicitur necesse est de altero intelligitur.
necesse est ut et legis translatio fiat.
interl.| ideo dico legem sub sacerdotio, quia sic noto quod destructo sacerdotio destruatur et lex que non nisi sub eo
13
In quo enim
interl.| Christus in cuius consideratione
hec dicuntur
interl.| «Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech»i
i Ps. 110, 4.
marg.| IN  QUO  HEC. Vere transfertur sacerdotium et surgit alius quod idem est dicere, quia per tribum et per ritum. Primum de tribu ostendit, postea de ritu.
de alia tribu est
interl.| de Iuda
interl.| non de tribu Levi
de qua nullus
interl.| alia
altario
interl.| vel <'alta>ri'
presto fuit.
interl.| vere de alia
Numérotation du verset Hbr. 7,14 
Manifestum enim quod ex Iuda
interl.| ut eadem sit sacerdotalis et regalis ut fuit Melchisedech rex et sacerdos
marg.| MANIFESTUM  EST  ENIM  QUOD  EX  IUDA, de tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium. Primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper, sacerdos autem factus est quando carnem suscepit quando sacrificium obtulit.
ortus sit Dominus noster,
interl.| Christus
in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
interl.| ut de ea esset aliquis sacerdos
Numérotation du verset Hbr. 7,15 
Et amplius
interl.| hec est firmior probatio per ritum
marg.| AMPLIUS. Quia si tribus in Samuele mutata erat, non tamen ritus.
adhuc
interl.| quam per tribum
manifestum est :
interl.| quod transfertur et surgit alius
si
interl.| quia
secundum similitudinem
interl.| ritum
Melchisedech exsurget4 alius sacerdos,
4 exsurget] exsurgit Weber
interl.| ut ille panem et vinum Abrae ita hic discipulis in eisdem speciebus carnem et sanguinem
Numérotation du verset Hbr. 7,16 
qui
interl.| alius
non secundum legem
interl.| secundum preceptum legis
marg.| Vel NON  SECUNDUM  LEGEM. Id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias, sed secundum virtutem ipsius legis, id est spiritualem intellectum quem exequentes vitam habent eternam.
marg.| Distat inter sacerdotium et sacerdotium, illud carnale hoc spirituale, illud temporale hoc eternum.
mandati carnalis factus est,
interl.| que lex solummodo mandabat et promittebat carnalia
sed secundum virtutem vite indissolubilis5
5 indissolubilis] insolubilis Weber
interl.| divinitatem que in eo est per quam dat vitam eternam sicut placuit divinitati
marg.| VEL  VITE  INSOLUBILIS 6. Contestatur enim Deus Pater iureiurando : «Tu es sacerdos in eternum»j.
j Ps. 110, 4.
6 sic Rusch
Numérotation du verset Hbr. 7,17 
Contestatur enim :
interl.| quod secundum Melchisedech contestatur auctoritas
interl.| CONTESTATUR ENIM. David mecum vel cum aliis multis Scripturis quod Christus est secundum Melchisedech, sed fidelius ponit ipsa verba David : «Tu es sacerdos in eternum»k.
k Ps. 110, 4.
quoniam tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 7,18 
Reprobatio quidem
interl.| ut sit locus gratie
marg.| REBROBATIO  QUIDEM. Causa supponit quare vetus sit destructum cum Deus illud dederit et Novum Testamentum substitutum, quia tempore sui status illud fuit infirmum et nunc prorsus inutile. Hoc autem perficit, quod valet ad laudem novi sacerdotis.
interl.| quia aliquid debet sequi
interl.| veteris legis
propter infirmitatem eius
interl.| quam habuit dum stetit non malitiam ut heretici mihi dixisse imponunt
interl.| etsi aliquid fecit non plene iustificavit
et inutilitatem :
interl.| quam non habet cum modo solum infirma sed etiam damnos nunc si tenetur
marg.| INUTILITER 7. Quia post adventum Christi inutile est fieri ea que olim fiebant, ut hec predicerent. Circumcisio enim et cetera huiusmodi priori populo per vetus Testamentum divintus data sunt ad significationem futurorum, que per Christum oportebat impleri. Quibus advenientibus remanserunt illa Christianis tamen legenda ad intelligentiam premisse prophetie, non autem necessario facienda quasi adhuc exspectandum esset, ut veniret revelatio Dei que his significabatur esse ventura. Proinde nunc quisquis Christianorum similiter ea celebrare voluerit, quasi sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel baiulus corporis sed impius sepulture violator.
7 sic Rusch
nihil enim
interl.| infirma tunc lex
ad perfectum adduxit lex :
interl.| etsi aliqui tunc perfecti non ex ea sed per fidem venturi
interl.| neminem iustificatione perfecit
introductio vero
interl.| illa reprobatur
interl.| fit per pontificem predictum
melioris spei,
interl.| ibi sperabantur temporalia hic celum
interl.| id est legis per quam speratur gloria
per quam proximamus ad Deum.
Numérotation du verset Hbr. 7,20 
Et quantum est
interl.| hoc item ad commendationem novi sacerdotis de cuius ordinationis qualitate hic agitur
non
interl.| quod
sine iureiurando,
interl.| Iesus factus est sacerdos
alii quidem
interl.| levitici
sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
interl.| quasi quandoque mutandi
Numérotation du verset Hbr. 7,21 
hic autem
interl.| Iesus
cum iureiurando
interl.| factus est sacerdos
interl.| facto
per eum,
interl.| Deum Patrem
qui dixit ad illum :
interl.| Iesum
interl.| Dixit : «Tu es sacerdos in eternum»l et quod in eternum iuravit Dominus.
l Ps. 110, 4.
iuravit Dominus
interl.| inconcussa veritate firmavit
interl.| hoc dicit propheta
et non penitebit eum8 tu es sacerdos in eternum.
8 eum] om. Weber
interl.| non immutabit factum
Numérotation du verset Hbr. 7,22 
In tantum
interl.| quod cum iureiurando et quod per eum proximamus ad Deum
interl.| ut sacerdotium preest et lex eius
marg.| IN  TANTUM etc. Ex laude sacerdotis infert commendationem legis.
melioris testamenti
interl.| quam fit vetus
marg.| MELIORIS. Quia meliora, id est eterna promittit vetus temporalia.
sponsor
interl.| id est assertor
factus est Iesus.
Numérotation du verset Hbr. 7,23 
Et
interl.| hoc item modo dignior Iesus quia
alii
interl.| levitici
quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere,
interl.| in vita hac
Numérotation du verset Hbr. 7,24 
hic autem
interl.| Iesus
eo quod maneat in eternum sempiternum habet sacerdotium.
marg.| HIC  AUTEM  QUOD  MANEAT etc. Sicut ille permanet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum et perpetua gratia quod quia vetus lex non potuit exclusa est. Quod autem permanet in eternum ostendit ex pontifice, quia unus est, quod non esset nisi esset immortalis, sicut in lege multi quia mortales.
Numérotation du verset Hbr. 7,25 
Unde et salvare in perpetuum9
9 in perpetuum] imperpetuum cacogr Rusch , perpetuo Weber
interl.| quia manens sempiternum habet sacerdotium
marg.| UNDE  ET  SALVARE. Ostenso quod per sacerdotium Christi vetus sacerdotium {t. 4 : Erfurt, f. 1138ra ; facsim., p. 435a} et lex destruitur, commendat actum ipsius deprimendo per contrarium actum veteris sacerdotii.
potest
interl.| Iesus ipse accedens ad Deum
accedens10
10 accedentes] accedentes Weber
interl.| vel accedentes
per semetipsum ad Deum,
interl.| non per alienas hostias sed per se vivam hostiam
interl.| nons per alium pontificem
interl.| undem : «Nemo venit ad Patrem nisi per me»
m Io. 14, 6.
semper vivens
interl.| ideo potest salvare quod non alii
ad interpellandum pro eis.
interl.| representatione sui ex ea enim natura qua pontifex est, id est humana quam celis intulit interpellat pro nobis
Numérotation du verset Hbr. 7,26 
Talis enim decebat
interl.| accedens per se
ut nobis
interl.| filiis servi alios habuerunt
interl.| positione virtutum et mente
innocens,
interl.| ad proximum
impollutus,
interl.| remotione malorum
segregatus
interl.| non tantum modo impollutus sed semper sine peccato
a peccatoribus,
interl.| id est prioribus sacerdotibus
marg.| SANCTUS : interius,   innocens : manibus,   impollutus : corpore,   segregatus a peccatoribus , id est ab11 omni peccato immunis.
11 ab] corr., ad cacogr. Rusch
et excelsior
interl.| quem omnes angeli adorant
celis factus,
interl.| omni celesti creatura
Numérotation du verset Hbr. 7,27 
qui non habet quotidie necessitatem
interl.| qui tamen figura istius fuerunt qui non hanc habent necessitatem
marg.| QUI  NON  HABET  QUOTIDIE. Qui cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non quod aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod illis convenit.
quemadmodum sacerdotes,
interl.| levitici
prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel se offerendo.
interl.| non habet necessitatem hanc. Hoc enim, id est offerre fecit non pro suis sed pro populi delictis semel, quia sufficit omnibus et ideo non est opus iterari
marg.| HOC  ENIM  FECIT. Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad eternitatem.
Numérotation du verset Hbr. 7,28 
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes :
interl.| peccandi et moriendi et ideo pro se offerebant
marg.| Lex enim homines. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi hic semel sufficit quia Filius perfectus.
sermo autem iurisiurandi qui post legem est
interl.| dictus per David
Filium
interl.| constituit sacerdotem
in eternum
interl.| duraturum
perfectum.
interl.| gratia et veritate



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_7)

Notes :