Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Hbr. 8,1 

Capitulum autem
super ea que dicuntur :
talem habemus pontificem
qui consedit
in dextera sedis
magnitudinis
in celis,
Numérotation du verset Hbr. 8,2 

sanctorum minister,
et
tabernaculi veri,
quod fixit Deus1 et non homo.
1 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Hbr. 8,3 

Omnis enim pontifex
ad offerenda munera
et hostias
constituitur,
unde necesse est et hunc
habere aliquid quod offerat.
Numérotation du verset Hbr. 8,4 

Si ergo esset super terram
nec esset sacerdos,
cum essent qui offerrent
secundum legem munera,
Numérotation du verset Hbr. 8,5 

qui
exemplari
et umbre deserviunt celestium.
Sicut responsum est
Moysi cum consummaret tabernaculum :
Vide inquit
omnia
facito secundum exemplar,
quod tibi ostensum est in monte.
Numérotation du verset Hbr. 8,6 

Nunc autem melius sortitus est ministerium,
quanto
et melioris testamenti
mediator est,
quod
in melioribus repromissionibus
sanctum est.
Numérotation du verset Hbr. 8,7 

Nam si illud prius
culpa vacasset
non utique secundi locus
inquireretur.
Numérotation du verset Hbr. 8,8 

Unde2 vituperans3
2 unde] om. Weber |
3 vituperans] + enim Weber |
eos
dicit : Ecce dies
venient4 dicit Dominus
4 venient] veniunt Weber
et consummabo
super domum Israel,
et super domum Iuda
testamentum novum,
Numérotation du verset Hbr. 8,9 

non secundum testamentum
quod feci patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum5
5 eorum] illorum Weber
ut educerem illos de terra Egypti, quoniam
ipsi non permanserunt
in testamento meo,
et ego neglexi eos dicit Dominus.
Numérotation du verset Hbr. 8,10 

Quia hoc testamentum
quod disponam
domui Israel
post
dies illos,
dicit Dominus :
dando
leges meas in mentem
eorum, et in corda6
6 corda] corde Weber
eorum superscribam eas,
et
ero eis in Deum,
et ipsi
erunt mihi in populum,
Numérotation du verset Hbr. 8,11 

et non docebit unusquisque
proximum suum,
et unusquisque fratrem suum
dicens :
cognosce Deum7, quoniam omnes
7 Deum] Dominum Weber
scient me
a minore
usque ad maiorem eorum,
Numérotation du verset Hbr. 8,12 

quia propitius ero
iniquitatibus eorum
et peccatorum illorum
iam non commemorabor8
8 commemorabor] memorabor Weber
Numérotation du verset Hbr. 8,13 

dicendo autem novum
veteravit prius
quod autem antiquatur
et senescit
prope interitum est.

Capitulum 8

Numérotation du verset Hbr. 8,1 
marg.| Capitulum autem] Sicut dictum est superius hec Epistola dividitur in quatuor partes. In prima ostendit Christum excellentiorem omni creatura. Et durat hec pars usque ad principium undecimi capituli. Et dividitur in duas partes, quia in prima probat hoc per Sacerdotium Melchisedech, qui decimas accepit ab Abraham, et benedixit ei. In secunda hoc idem probat per successionem alterius Sacerdotii, quia scilicet Propheta dicit novum fieri Sacerdotem secundum ordinem Melchisedech : et non secundum ordinem Aaron. In hoc autem octavo capitulo adhuc probat Sacerdotium Christi maius esse Sacerdotio Levitico. Primo, per dignitatem et potestatem offerentis : quia Christus fuit Deus : Aaron non, ibi :   [Capitulum autem] Secundo, per excellentiam oblati, ibi :   [omnis enim Pontifex] Et ostenditur excellentia oblati in duobus. Primo, quia non est carnale, quod notatur, ibi   [Qui exemplari] etc. Quod autem umbra sit in lege probat per auctoritatem. Ex. 25.d.   [Vide inquit, omnia facito] Tertio, probat hoc idem per melioritatem ministerii, ostendens, quod meliorem legem ministravit Christus, quam Moyses, vel Aaron, ibi :   [Nunc autem melius sortitus est ministerium] Et {7. 254vb} probat esse melius. Primo, quia meliorem legem dedit, quia meliora promittuntur, ibi,   [Quod in melioribus] etc. Secundo, quia apparet hec melioritas in evacuatione sive per evacuationem priorum, ibi : (Nam si illud, etc.) Tertio, probat ista duo auctoritate Ier. cum dicit.   [Ecce dies veniunt] etc. Ultimo, concludit ex ipsa auctoritate, quod per novum Testamentum debet fieri consummatio veteris, ibi : (Dicendo autem novum, etc.) Dicit ergo :
marg.| {l} Capitulum autem] etc. Capitulum est brevis multorum complexio, sic dicta, eo quod sub brevitate totam summam capiat. Volens ergo Apostolus quodammodo predicta perstringere, et epilogare, dicit. (Capitulum autem) facio (super ea, que dicuntur,) id est breviter perstringo ea, que predicta sunt. Et est continuandum sic. Multa dixi de laude Sacerdotis summi ; sed ad quid dicerem plus : brevem facio recapitulationem dicens.
marg.| {k} Talem habemus] etc.
marg.| Et nota, quod multis modis dicitur capitulum, etiam preter capitulum Archidiaconorum, quod a captione dicitur : quia ibi munera, ne dicam rapine ab accusatis capiuntur. Sunt autem quedam eorum capitula, ubi potius rapine fiunt nummorum, quam vindicte scelerum, vel etiam quam simplices acceptiones munerum : et illa potius capitula, quam capitula dicenda sunt. Item capitulum quandoque dicitur a capite, quasi parvum capus. Unde Gn. 1.a. alia littera. In capitulo fecit Deus celum, et terram. Hoc est in principio, sive in capite temporis. Item quandoque dicitur a capiendo summam, scilicet sententie, ut hic dicit Glossa Item dicitur quandoque ab intercapedine, secundum quod liber distinguitur per capitula. Item capitulum dicitur ab eo, quod paucos capit propter secreta, sic dicitur capitulum quod est in claustris. [Talem] Hic incipit illud capitulum, et finit, ibi : (Deus, et non homo) facietis ergo capitulum, et breviter in summa ea, que dixerat recapitulans, dicit.
marg.| {k} Talem habemus] id est ab eterno quiescit, et regnat.
marg.| {l} In dextera sedis] in equalitate sedentis Deitatis, scilicet Dei Patris, qui quiescit, et iudicat. Et dicit.   [Consedit] non dicit, sedit, sed consedit, quia Deus est, et homo in dextera Patris quiescentis secundum hominem in potioribus bonis, secundum autem Deitatem ab eterno, sedit in equalitate Patris idem Iudex. Et dicit cum Patre sup. 1.b. Sedet ad dexteram Maiestatis in Excelsis, Apc. 3.d. Ego vici, et sedi cum Patre meo in throno eius. Item Apc. 7.d. Agnus qui in medio throni est reget eos.
marg.| {m} In celis est] quia Christus secundum humanam naturam locutus est, vel super materiales celos, vel super Spiritus Angelicos.
marg.| Et nota, quod Christus dicitur Pontifex, id est faciens pontem sup. 4.d. Habentes Pontificem magnum, qui penetravit celos Iesum, etc. inf. 9.c. Christus assistens Pontifex, etc. 1Pt. 2.d. Conversi estis nunc ad Pastorem, et Episcopum animarum vestrarum. Christus autem Pontifex noster per crucem suam fecit nobis pontem. De ligno enim fit pons. Sap. 14.b. Ab initio cum perirent superbi Gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens seculo remisit semen nativitatis, Sap. 10.a. Cum aqua deleret terram, sanavit iterum Sapientia per contemptibile lignum, qui contemnitur a multis. Ps. 30.c. Qui videbant me foras fugerunt a me Sap. 14.a. Exiguo ligno crediderunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Exiguo ligno, id est parve penitentie, quia per parvam penitentiam liberatur homo, et salvatur.
marg.| Item in eodem dicitur. Benedictum lignum, per quod fit iustitia ; per manus autem fit Idolum. Idolum enim maledictum est : et ipse, qui fecit illud, id est penitentia hypocritarum maledicta est ; ipsa enim est, quasi idolum habet enim similitudinem penitentie, et non rem. Item Pontifex dicitur, quia seipsum in ara crucis obtulit primo Sacrificium. Non Nadab, et Abiu, sed sicut dicitur Lv. 10.a. Quod Aaron obtulit primo Sacrificium. Nadab filii eius in igne alieno consumpti sunt ; ita Christo seipsum in cruce offerente Sacerdotes, et Pharisei igne invidie succensi sunt.
marg.| {n} Sanctorum minister] quia ministrat in Sanctis id est in celis, non sicut Sacerdos Leviticus in Sanctis manufactis, Unde subdit.
marg.| {o} Et] pro, id est.
marg.| {p} Tabernaculi veri] non umbratilis, sed veri, id est Ecclesie celestis presentis, in quo, et cui ministravit Christus, gratiam, et gloriam dabit Dominus, et transiens ministrabit illis. Vel.
marg.| {n} Sanctorum minister] quia ministrat Sanctum, et verum celeste confert. Secundum illud. Mt. 25.c. Venite benedicti Patris mei, etc.
marg.| {q} Quod fixit Deus, et non homo] quia tabernaculum {7. 255ra} verum, scilicet celestem Ecclesiam, et presentem filius Dei in se, qui est fundamentum, et fundator stabilivit. inf. 11.c. Expectabat civitatem fundamenta habentem cuius Artifex, et Conditor Deus. Item de isto tabernaculo dicitur. Is. 33.d. Oculi tui videbunt Ierusalem civitatem opulentam, tabernaculum ; quod nequaquam transferri poterit : quia, scilicet non est manu hominis factum illud tabernaculum. 2Cor. 5.a. Domum habemus non manufactam, sed eternam in celis Nm. 24.a. Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua Israel ut valles nemorose ut horti iuxta fluvios irrigui : ut tabernacula que fixit Dominus, quasi cedri iuxta aquas, Ex. 25.b. Portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum, Domine, quod firmaverunt manus tue, Domine. Et hoc est, quod dicitur.   [Quod fixit Deus] etc. Et nota, quod ex hoc, quod hic dicitur, arguit Chrysostomus quod celum non movetur, Dicit enim sic. Ubi sunt, qui dicunt celum moveri ? ubi sunt, qui sphere forme id esse nuntiant ? utraque enim hec destructa sunt, hic dixit, quod fixit, quia, scilicet spherica non figuntur.
marg.| Et nota primo : notat filii Dei potestatem, et Maiestatem, sive cum Patre equalitatem, cum dicit. [In dextera sedis] Alii enim Sacerdotes qui non sunt equales Deo, non dicuntur ad dexteram Dei sedere : sed pedibus eius appropinquare. Secundum illud. Dt. 33.a. Qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius. Quod subditur.   [Minister Sanctorum] dignationis eius, Primum est Potestatis ; istud humilitatis. Primum est Maiestatis, et glorie ; illud autem servitutis, et misericordie per hec ergo duo, potens et misericors Pontifex noster ostenditur. Quod autem dicitur.   [Et non homo] Hoc addit, quia et vetus tabernaculum posuit Deus, sed per ministerium hominum.
marg.| {a} Omnis enim] quasi Christus est minister, et recte ; quia omnis Pontifex constituitur ad ministrandum. Et hoc est, quod ait.   [Omnis enim Pontifex] Munera, sicut panes, et Thus, et huiusmodi.
marg.| {b} Et hostias] de animalibus. Hoc idem dicitur sup. 5.a. Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his que sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis. Similiter nostri Sacerdotes deberent offerre Deo munera, id est panes, id est fructum sue doctrine, et predicationis, et Thus orationis. Et hostias id est macerationem carnis, Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem sanctam Deo placentem. Vel munera debent offerre Deo in subditis, et hostias in seipsis ; ut et seipsos per bonam vitam Deo tribuant : et subditos in orationibus Deo recommendent, Gn. 4.a. Respexit Dominus ad Abel, qui, scilicet primo se obtulit, et postea munera eius, quia Dominus preces illius exaudit pro aliis, qui se primo per bonam conversationem sibi devovit. Sir. 44.c. Noe inventus est perfectus iustus quantum ad se scilicet et in tempore iracundie factus est reconciliatio aliorum scilicet Unde Dt. 33.b. Ponent thymiama in furore tuo, et holocausta super altare tuum. Thymiama, scilicet devote orationis pro subditis, et holocausta, id est seipsos Deo concremabunt super altare Domini, id est in memoria crucis Christi, et passionis. Crux enim Christi altare nostrum est, in quo debemus omnia offerre ; quia omnia nostra bona insufficientia sunt, nisi in fiducia Christi crucis, et passionis offerantur.
marg.| {c} Unde] quia omnis constituitur ad offerendum,   [necesse est hunc] scilicet Christum,   [habere aliquid, quod offerat] quia aliter non est Sacerdos, nisi aliquid habet ad offerendum. Et verum est hoc, quod Christus fuit Sacerdos, et hostia ; unde seipsum obtulit, et seipsum offerendo in cruce Patri, et preces pro nobis, et supplicationes obtulit, Gal. 1.a. Qui dilexit nos, et dedit semetipsum pro peccatis nostris, sup. 5.b. Qui in diebus carnis sue preces supplicationesque ad eum, qui posset illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis exauditus est pro sua reverentia.
marg.| {d} Si ergo] quasi necesse est Christum habere aliquid, quod {7. 255rb} offerat ; ergo illud est celeste non carnale : quia si esset super terram, quod Iesus offert, id est carnale aliquid ; tunc.
marg.| {e} Non esset Sacerdos] id est tunc non oporteret quod Christus esset Sacerdos, cum essent plures Sacerdotes legales, qui carnalia offerrent. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {f} Cum essent] multi alii.
marg.| {g} Qui offerrent secundum legem munera] carnalia, ita et superflue carnalia offerret Christus.
marg.| {h} Qui] scilicet tales Sacerdotes.
marg.| {i} Exemplari] id est figure.
marg.| {k} Et] pro, id est.
marg.| {l} Umbre deserviunt celestium] Celestium mysteriorum, scilicet Col. 2.c. Nemo vos iudicet, aut in potu, aut in cibo, aut in parte diei festi, aut neomenie, aut Sabbatorum, que sunt umbra futurorum ; corpus autem Christi, Inf. 10.a. Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Et numquid potest accedentes perfectos facere, etc. Deserviunt dico umbre.
marg.| {m} Sicut responsum est Moysi] a Domino. Hic probat evacuanda esse illa legalia : quia umbra erant, et figura, quod ostendit per hoc, quod Dominus dixit Moysi.
marg.| {n} Cum consummaret] id est cum consummationem tabernaculi, et eorum, que circa tabernaculum necessaria erant, intenderet.
marg.| {o} Vide inquit] Dominus cui, non dicit, audi, sed vide ; quia auditus noster indisciplinabilior est visu. Non enim quecumque audimus, anime deponimus ; sed ea, que videmus.
marg.| {p} Omnia facito] Nota, quod Dominus Moysi duo ostendit. Unum exterius in monte alterum interius. In monte ostendit quamdam similitudinem ad litteram, quam imitaturus erat in opere tabernaculi. Propterea ostendit illi in monte veritatem signate rei, unde precepit Dominus, ut faceret tabernaculum secundum illam similitudinem exterius ostensam, et taliter ipsum tabernaculum, et ea, que circa tabernaculum erant facienda disponeret : et ut ipsa essent exemplar, et figura veritatis future, quam etiam eidem Moysi ostenderat per fidem in monte. Et hoc est.   [Omnia facito] Omnia dicit, et de constructione tabernaculi, et de sacrificiis, que in eo oblaturi essent.
marg.| {q} Secundum exemplar] quasi similitudinem ad litteram illius.
marg.| {r} Quod tibi ostensum est] quia ostendit ei Dominus in visu, quod esset facturus. Vel.
marg.| {q} Secundum exemplar] id est secundum veritatem.
marg.| {r} Quod tibi ostensum est] id est sic fac tabernaculum, ut congrue exprimat veritatem, et representet ostensam tibi per fidem in monte. Ex. 26.f. Et eriges tabernaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Et sicut de tabernaculo ; ita de templo dictum est, 1. Par. 28.d. Omnia, inquit, venerunt scripta in manu Domini ad me, ut intelligerem omnia opera exemplaris. Item aliter exponitur.
marg.| {p} Omnia] Hoc dicitur Moysi, vel Prelato, ut Ecclesiam suam disponit in terra secundum similitudinem Ecclesie triumphantis in patria. Unde Mt. 6.b. Fiat voluntas tua, sicut in celo, et in terra, Iob. 38.d. Numquid nosti ordinem celi, et penes rationem eius in terra ? id est numquid terrena ordinabis secundum ordinem celestium, quasi dicat non tu, sed ego, Apc. 21.e. Mensuram hominis, que est Angeli. Unde Dt. 32.a. Secundum aliam litteram. Constituit terminos populorum iuxta numerum Angelorum Dei.
marg.| Et nota, quod dicit. [Vide omnia facito] Primum est videre, et postea facere, contra illos, qui multa sciunt, Is. 42.d. Qui vides multa, nonne custodies ? et qui apertas habes aures, nonne audies ? Ex. 25.d. Inspice et fac secundum exemplar, quod in monte tibi monstratum est, id est fac secundum quod nosti esse faciendum. Unde, quod hic dicitur.   [Omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte] aliter potest exponi, id est exterius ostendas in monte. Mons enim est mens, secundum quod dicit beatus Bernardus Fundamenta eius in montibus sanctis, id est in mentibus sacris. Beatus est iste, qui sic operatur, sicut novit operandum. Unde Io. 13.b. Si hec scitis, beati eritis, si feceritis ea. Lc. 11.d. Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.
marg.| Vel. [Omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte] id est in operibus tuis Christum imitare. Christus enim est mons, de quo Is. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles. In monte illo ostenditur nobis exemplar operationis nostre : quia omnis eius actio nostra est instructio, 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc.
marg.| {s} Nunc autem] Hic ostendit maius esse Sacerdotium Christi per maioritatem legis, quam ipse monstravit. Dicit ergo : (Nunc autem,) quasi illi Sacerdotes umbre, et exemplari deserviunt in veteri lege ; sed Christus, (nunc,) id est in tempore gratie.
marg.| {t} Melius sortitus est ministerium] Sacerdotii quam {7. 255va} fuerit in vetere lege.
marg.| {a} Quanto, et melioris] etc. id est legis : quia eterna promittit.
marg.| {b} Mediator est] id est dator medius inter Deum, et hominem, quasi diceret, per hoc, quo melior est lex Christi, et meliora promittens, quam lex vetus, patet quod melior est Sacerdos, qui talem ministrat : quia si melius est, quod ministratur ; ergo et melius est : ministerium : et similiter melior est Minister. Chrysostomus Vide quanto melius est ministerium ministerio : sed illud tropus hec veritas inf. 9.d. ideo novi Testamenti mediator est, ut morte intercedente in redemptionem earum prevaricationum, que erant sub veteri Testamento repromissionem accipiant, qui vocati sunt eterne hereditatis Dt. 5.a. Ego sequester, et medius fui inter Deum, et vos. Nota, quod dicit,   [sortitus est] id est divina electione adeptus, que dicitur sors ; quia divina electio est sine acceptione personarum. Unde. 1. Par. 24.d. Tam maiores, quam minores omnes sors equaliter dividebat. Ostendit autem melius esse Testamentum Christi dicens.
marg.| {c} Quod] Testamentum novum,   [sancitum est] id est confirmatum ita ut duret.
marg.| {d} In melioribus repromissionibus] quia vetus Testamentum promittebat terrena. Unde Is. 1.e. Si volueritis et audieritis me, bona terre comedetis. Dt. 6.a. Audi, Israel, et observa, ut facias, quod precipit tibi Dominus et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum dare terram lacte et melle manantem. Novum autem Testamentum promittit celestia. Illud ergo, quod promittit eterna, et celestia, et in talibus promissionibus stabile est, et firmum, patet, quod melius est, quam Testamentum vetus.
marg.| Et nota, quod lex Christi dicitur Testamentum pro stabilitate, quia immobilis est. Unde Mt. 24.c. Celum, et terra transibunt, verba autem mea non preteribunt. Item, quia consummatum est in morte Testatoris, id est Christi. Unde Christus in morte dixit. Iob. 19.f. Consummatum est, quasi diceret. Testamentum meum firmum est ; quia morior.
marg.| {e} Nam si illud] quasi diceret, bene dico, quod Testamentum Christi melius est, quam vetus, quod etiam adhuc ostendo per eius evacuationem.   [Nam si illud prius] id est primum Testamentum.
marg.| {f} Culpa vacasset] etc. Vetus Testamentum non vacavit culpa ; ergo culpam habuit. Contra Rm. 7.b. Quid ergo dicemus : lex peccatum est ? Absit. Et in eodem capitulo Lex quidem sancta est, mandatum est iustum et bonum. Respondeo, quod hic dicitur sic intelligitur.   [Nam si illud culpa vacasset] id est vacare culpa suos observatores faceret, id est si perfecte hominem a culpa mundaret. Unde Chrysostomus Si enim primum illud esset inculpabile, id est si inculpabiles faceret. Non enim dicitur, culpabile, id est criminibus obnoxium ; sed non utile : quia nihil ad perfectum adduxit lex sup. 7.c. Id est sufficiens, non sicut domus, vel vestimentum dicitur non inculpabile : quia habet causationem, vel minorationem Vel dicitur non vacare a culpa, et ab actione culpe : lex enim subintravit, ut abundaret delictum. Rm. 5.d.   [Dicit ergo] Nam si illud prius culpa vacasset, id est fecisset vacare.
marg.| {g} Non utique secundi locus] id est opportunitas.
marg.| {h} Inquireretur] id est a Sanctis veteris Testamenti tempore gratie, in quo daretur nova, et novus Rex non tam ferventi animo peteretur. Unde Iob. desideranti nove legis instructionem, et iuvamen aiebat. Iob. 31.d. Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat, et librum scribat ipse, qui iudicat, ut in humero meo portem illum, et circumdem illum, quasi coronam capiti meo.
marg.| Et nota, quod primum describitur liber portari in humero : postea quasi corona circumdari ; quia si modo bene portatur in opere ; in futuro exhibebit nobis coronam iustitie. De qua. 2Tim. 4.b. In reliquo reposita est mihi corona iustitie. Iste ergo liber novi Testamenti, qui in presenti onerat, in futuro coronat. Non inquireretur a Sanctis, si sufficienter per legem veterem instructi essent, et auditi. Simile sup. 7.b. Si consummatio per Sacerdotium Leviticum erat, quid adhuc {7. 255vb} necessarium erat alium surgere Sacerdotem ; etc.
marg.| {i} Vituperans enim] quasi si illud vacasset culpa, non inquireretur locus secundi. Sed inquiritur   [Vituperans enim eos] Propheta, scilicet Ieremias eos, scilicet qui in lege erant. Chrysostomus Non dicit id, sed eos : quia ipsum Testamentum non erat culpabile, sed ipsi dicit.
marg.| {k} Ecce dies veniunt] id est paulatim appropinquant dies gratie, quos illuminabit Christus suo adventu ; quia ipse est Sol iustitie. Mal. 3.a.
marg.| {l} Dicit Dominus] qui non mentitur.
marg.| {m} Et consummabo super domum Israel, et super domum Iuda Testamentum novum] Consummatio dicitur fieri in novo Testamento : quia in eo implentur repromissiones, et observantie singulares. Item quia in novo Testamento solida ; et plena promittuntur ; in veteri autem inania, id est ; temporalia, que inania sunt, et vana. Unde Ier. 4.f. Aspexi terram : et ecce vacua erat, et nihil. Secundo, tempus gratie dicitur tempus plenitudinis, sive consummationis. Gal. 4.a. Propter triplicem, scilicet repletionem ventris, mentis, et legis. Et de prima dicitur. Mt. 1.d. Ecce Virgo in utero habebit. De secunda dicitur. Act. 2.a. Repleti sunt omnes Spiritu sancto. De tertia dicitur. Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. Is. 10.f. Consummatio abbreviata inundabit iustitiam, consummationem et abbreviationem faciet Dominus Deus exercituum in medio omnis terre.
marg.| {o} Testamentum novum] Novum dicitur ; quia a novo datum : et quia ad innovandum : et ita dicitur novum ab effectu ; quia innovat, sicut. Io. 13.d. Mandatum novum do vobis ; ut diligatis invicem. Dicitur etiam innovare Testamentum Christi ; quia cum gratia, et in spiritu innovante. Unde Ez. 11.d. Spiritum novum tribuam in visceribus eorum. Is. 43.c. Ego facio nova, et nunc orientur. Ps. 50. Spiritum rectum innova, etc. De innovatione autem ista, qua homo de veteri homine mutatur in novum, et quot modis fiat, require super illud. Is. 41.a. Gentes fortitudinem mutent. Et ad Eph. 4.f. ibi : Renovamini spiritu mentis vestre. Et Col. 3.f. Item Testamentum dicitur novum ; quia in eo nova dicuntur mandata, scilicet, miracula Christi et exempla.
marg.| Unde Sir. 36.a. Innova signa, et immuta mirabilia.
marg.| {n} Super domum Israel, et super domum] etc. id est super Iudeos de decem Tribubus, ad litteram, et de duabus. Illis enim promissus est Christus : et illis exhibitus, et illis primo predicatum est Evangelium regni celorum.
marg.| Et nota, quod dicit, [super] quia desuper datum est, et supra merita hominum fuit illud donum. Item quia datum ad hoc, ut sit super hominem, id est ut dominetur homini, et homo obediat ipsi veritati Evangelii. Sed sicut dicit Apostolus Rm. 10.c. Non omnes obediunt Evangelio Is. enim dicit. Domine, quis credidit auditui nostro ? Is. 13.a.
marg.| {p} Non secundum] quasi ideo dico novum ; quia erit ; non secundum   [Testamentum, quod feci patribus eorum] id est quia non erit de terrenis, sicut illud vetus, quod factum est in monte Sinai, et datum patribus eorum.
marg.| {q} In die, qua apprehendi manum illorum] sicut Medicus egrotum sublevat, et nutrix parvulum.
marg.| {r} Ut educerem eos de terra Egypti] Mox enim duplex pactum, sive Testamentum facit cum homine. Primum facit in exitu Egypti. Secundum facit in introitu terre promissionis. Primum Testamentum est in exitu peccati, secundum in ingressu boni. Primum Testamentum, id est repromissio, que fit exeuntibus de peccato, est promissio venie. Promittit enim veniam penitentibus. Ezec. 18.f. Quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor. Secundum Testamentum, id est secunda promissio remunerationis eterne penitenti. In prima promittit veniam, hoc est, primum testificatoris, et perseveranti promittit gloriam, hoc est secundum. Mt. 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
marg.| Ad hoc autem, ut exeat peccator de Egypto peccati, opus habet Apprehensore, qui apprehendat manum eius. Ad hoc vero, ut post exitum in Egyptum non redeat, opus habet Ductore, qui eum teneat, et ducat in viam boni operis. Unde Is. 42.a. Apprehendi manum tuam, et servavi te : apprehendi, ut exires, servavi te, ut perseverares. Unde hic dicit. [In die qua apprehendi manum illorum, ut educerem eos de terra Egypti]
marg.| Dominus enim est, sicut medicus, qui egroti manum apprehendit, ut surgat de lecto carnalis concupiscentie, vel de somno torporis, et ignavie.
marg.| Unde Eph. 5.d. Surge, qui dormis, et exurge a mortuis et illuminabit tibi Christus. Lc. 5.e. Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
marg.| {7. 256ra} Item Dominus est, sicut Nauta, qui manum apprehendit periclitantis, ut eum attrahat ad navem penitentie. Unde Mt. 14.d. Continuo Iesus extendens manum apprehendit eum. Item sicut mater, vel nutrix que manum accipit infantis adhuc imbecillis, ut eum ducat per viam iustitie, Nm. 11.c. Et porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum ; et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum. Sed nota, quod dicit [In die qua apprehendi manum eorum] Oportet enim quod homo manum habeat ; et illam Deo porrigat si vult ipse, quod Dominus eum apprehendat. Dominus enim manum auxilii abstrahit illis, qui ei manum non extendunt bone operationis ; quia nisi cooperetur homo, non operabitur in eo Dominus. Dei enim adiutores sumus. 1Cor. 3.c. Iob. 8.d. Deus non proiiciet simplicem nec porriget manum malignis. Manum enim dexteram licet aliquando sinistram, quia ipse Solem suum facit oriri super bonos, et malos, Mt. 5.g. Sed.
marg.| {a} Quoniam ipsi] apprehendi manum eorum, quasi parvulorum et infirmorum. Sed, (quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo,) id est in observatione mandatorum meorum, quia vitulum fecerunt in Oreb, Ex. 32.b. Et ego neglexi eos quasi dicat, non prius abieci eos ; sed ipsi prius me abiecerunt : quia non permanserunt in custodia mandatorum, Ps. 118. Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis, etc. Dt. 27.d. Maledictus non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit. Alia littera est in Ier. secundum nos. Et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus, id est ego punivi eos, sicut Rex, et Dominus, Ez. 20.f. In furore effuso regnabo super vos, id est in puniendo vos ostendam me esse Dominum, et Regem vestrum.
marg.| {c} Quia hoc est] etc. quasi vere novum Testamentum dabo, et non secundum illud vetus.   [Quia hoc Testamentum, quod disponam] ordinaliter.
marg.| {d} Domui Israel] id est videntium Deum per fidem.
marg.| {e} Post dies illos] id est in diebus gratie a me prefinitis. Et dicit.   [Post dies illos] quasi illud futurum erat in ultimis temporibus. Et vere disponam, quia, (dabo leges meas, etc.) Vel sic secundum aliam litteram. Disponam tantum, ita, scilicet (Dando leges meas), id est mandata mea scribam in eorum intellectibus, ut ea intelligant.
marg.| {f} In corda eorum superscribam eas] id est amorem faciendi, et studiendi in mandatis meis in eorum affectibus in prima iste sunt tabule cordis, in quibus debent scribi leges Domini. Unde Prv. 3.a. Misericordia et veritas non te deserant : circumda gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui. Item Prv. 7.a. Serva mandata mea, et vives : legem meam, quasi pupillam oculi tui liga eam in digitis tuis, id est legem habeas iugiter in manu per operationem, et scribe eam in tabulis cordis tui, id est in intellectu per cognitionem et in affectu per devotionem. Tabule enim cordis sunt intellectus, vel intelligentia capax, et memoria tenax. Apost. Col. 3.a. Epistola estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Signanter dicit, Spiritu Dei, quia Spiritus sanctus digitus Dei est, Lc. 11.c. Quo presente diffunditur caritas in cordibus nostris Rm. 5.a. Que est plenitudo legis Rm. 13.c. Et finis precepti, 1Tim. 1.a.
marg.| {g} Et ero] quasi subscribam legem meam, et in mentibus eorum, et sic ero illis.
marg.| {h} In Deum] id est ipsi me habebunt pro Deo, me colendo, et me timendo.
marg.| {i} Et ipsi erunt mihi in populum] id est ego habebo eos pro populo meo regendo, et protegendo, Apc. 21.a. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus : et habitabit cum illis : et ipsi populus eius erunt : et ipse Deus cum eis erit eorum Deus, Lv. 20.b. Separavi vos a cunctis populis ; ut essetis mei. E contra, Os. 2.d. Non populus meus vos, et ego non Deus vester.
marg.| {k} Et non docebit] etc. Quasi predicta dabit in hoc mundo, et in futuro dabit perfectam sui cognitionem. Unde subdit. (Et non docebit unusquisque proximum suum,) quem amat
marg.| {l} Et unusquisque fratrem suum] quem plus diligit.
marg.| {m} Dicens cognosce Dominum] idest, alter alterum non docebit.
marg.| {n} Quia omnes scient me] Ideo cognoscent me sicut sum. 1Cor. 13.d. Nunc cognosco ex parte ; {7. 256rb} tunc autem cognoscam, sicut cognitus sum. Tunc enim per seipsam ipsa veritas ; qua Deus illuminabit intellectus omnium ad sui cognitionem, Is. 54.d. Ponam universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis, Io. 1.e. Scriptum est in prophetis. Et erunt omnes docibiles Dei, Is. 50.b. Mane erigit mihi aurem, ut audiam eum quasi Magistrum, Os. 5.a. Et ego eruditor omnium eorum dicit Dominus. Scient dico.
marg.| {o} Me a minimo] vel   [a minore usque ad maiorem eorum] quasi non solum maiores eorum dignitate, et merito plene cognoscent, non instructi a maioribus.
marg.| Vel.
marg.| {p} Vel : Vel : A minore usque ad maiorem eorum] quia minores tempore vocationis prius frequenter ad gloriam eterne felicitatis, sicut latro prius est remuneratus quam Petrus, Mt. 20.a. Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
marg.| Item nota, quod omne bonum incipit a minoribus, id est ab humilibus. Unde et Ecclesia dicitur incepisse ab Abel, et regnum David. Malum autem incipit a maioribus secundum quod dicitur Dn. 13.a. Egressa est iniquitas a Senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Et similiter pena incipit a maioribus, Ez. 9.c. A sanctuario meo incipite, 1Pt. 4.d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Indulgentia a minoribus, Sap. 6.a. Exiguo conceditur misericordia potens autem potenter tormenta patientur. Vel de presenti legitur.
marg.| {k} Et non docebit unusquisque proximum suum] etc. Quod factum est in novo Testamento in adventu Spiritus sancti, qui docuit Apostolos, secundum quod Dominus promiserat eis, Io. 16.c. Cum venerit ille Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem, Lc. ult. g. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.
marg.| {q} Quia propitius ero] quasi dicat predicta omnia faciam eis. (Quia propitius ero,) id est peccata, que fecerunt in proximis remittam eis.
marg.| {r} Et peccatorum illorum] que fecerunt in seipsis.
marg.| {s} Iam non memorabor] quia delebo ea. Vel pro eodem accipe iniquitates, et peccata, quibus Dominus propitius est, cum culpam diluit. Et ea dicitur non memorari ad puniendum, scilicet cum penam dimittit. Utrumque ergo facit Dominus, quia et culpam delet et penam. Vel omnino dimittit. Vel parvam penam pro emenda infligit, Ier. 36.a. Revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati eorum, et peccatorum eorum Ex. 22.d. Si clamaverint ad me, exaudiam eos, quia misericors sum. Hoc est, quod hic dicitur. (Et propitius ero iniquitatibus eorum) Item Ez. 18.e. Si impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis, que operatus est omnium iniquitatum eius non recordabor. Hoc est, quod dicitur (Et peccata illorum iam non memorabor.) Glossa In quibusdam libris habetur.   [Et peccatum illorum] etc. Et tunc de originali accipitur. Quare autem hanc de Ieremia adduxerit auctoritatem, aperit dicens.
marg.| {t} Dicendo autem] quasi Propheta in predicta auctoritate dixit novum   [Dicendo novum veteravit prius] id est vetus ostendit, et si vetus ergo finiendum. Unde subdit.
marg.| {u} Quod autem antiquatur] ut est in animatis.
marg.| {x} Et senescit] ut est in inanimatis.
marg.| {y} Prope interitum est] quia antiquatio, et senectus sunt prenuntii mortis. Ex hoc ergo vult Apostolus ostendere, quod in adventu, quoniam datum est novum Testamentum primum Testamentum senuit, et ita paulatim usque ad interitum deductum est, quia manifestata omni veritate post passionem Christi, et Apostolorum predicationem, tunc omnino debuit sepeliri. Si autem in senectute posita non videbunt, lex tamquam idololatria sperni. Sed sicut dicit Augustinus Cum honore fuerat mater sepelienda, secundum illud Prv. 23.c. Ne contemnas, cum senuerit mater tua.
marg.| Et nota, quod supra dixit. [Novum] Non dicit aliud, quia Evangelium non est aliud, id est diversum omnino. Unde Chrysostomus Non dicit aliud sed novum, si quis domum debentem cadere relicto fundamento renovet, dicitur, quod domum illam novam fecit, et etiam celum novum dicitur 2Pt. 3.c. Fundamentum enim legis remansit ; vetustas autem, et sufficientia abiicienda sunt. Secundum illud Lv. 26.b. Novis supervenientibus vetera proiicietis, Is. 44.c. Antiqua ne intueamini, ecce ego facio nova.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hbr. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=73&chapitre=73_8)

Notes :