Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset Tb. 1,1 
Tobias
ex tribu et civitate Neptalim
que est in superioribus Galilee
supra Naasson
post viam que ducit ad occidentem
in sinistra habens civitatem
Sephet
Numérotation du verset Tb. 1,2 
cum captus esset in diebus Salmanasar
regis Assyriorum
in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
Numérotation du verset Tb. 1,3 
ita ut omnia que habere poterat quotidie concaptivis
fratribus ex eius genere impertiret.
Numérotation du verset Tb. 1,4 
Cumque esset iunior
omnibus in tribu Neptalim, nihil tamen puerile gessit in opere.
Numérotation du verset Tb. 1,5 
Denique, cum irent omnes
ad vitulos aureos
quos Ieroboam
rex Israel fecerat, hic
solus fugiebat consortia omnium.
Numérotation du verset Tb. 1,6 
Et pergebat in Hierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum
Israel, omnia primitiva sua
et cerimonias
suas fideliter offerens,
Numérotation du verset Tb. 1,7 
ita ut in tertio anno proselytis
et advenis ministraret omnem decimationem
Numérotation du verset Tb. 1,8 
Hec et his similia secundum legem Dei
puerulus observabat.
Numérotation du verset Tb. 1,9 
Cum vero factus fuisset vir, accepit uxorem Annam
de tribu sua
et genuit ex ea
filium, nomen suum imponens ei
Numérotation du verset Tb. 1,10 
quem ab infantia timere
Deum docuit et abstinere ab omni peccato.
Numérotation du verset Tb. 1,11 
Igitur, cum per captivitatem
devenisset cum uxore sua
et filio in civitatem Ninive
cum omni tribu sua
Numérotation du verset Tb. 1,12 
et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodivit animam suam
et numquam contaminatus est in escis eorum.
Numérotation du verset Tb. 1,13 
Et quoniam
memor fuit Domini in toto corde suo
dedit illi Deus
gratiam in conspectu Salmanasar regis,
Numérotation du verset Tb. 1,14 
et dedit ei
potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quecumque facere voluisset.
Numérotation du verset Tb. 1,15 
Pergebat enim per omnes
qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
Numérotation du verset Tb. 1,16 
Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege
habuisset decem talenta argenti
Numérotation du verset Tb. 1,17 
et cum multa turba generis {Erfurt, f. 166rb ; facsim., p. 331b} sui in Gabelum egentem
videret*, qui erat ex tribu eius
sub chirographo
dedit illi memoratum pondus argenti
Numérotation du verset Tb. 1,18 
Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo,
Numérotation du verset Tb. 1,19 
Tobias pergebat per cognationem suam, et consolabatur eos
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis.
Numérotation du verset Tb. 1,20 
Esurientes
alebat nudisque vestimenta
prebebat et mortuis
atque occisis
SEPULTURAM SOLLICITUS exhibebat.
Numérotation du verset Tb. 1,21 
denique cum reversus esset rex Sennacherib
fugiens a Iudea
plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum.
Numérotation du verset Tb. 1,22 
At ubi
nuntiatum est regi
iussit eum
occidi et tulit omnem substantiam eius
Numérotation du verset Tb. 1,23 
Tobias vero cum filio suo
et cum uxore suo
fugiens, nudus latuit quia multi
diligebant eum.
Numérotation du verset Tb. 1,24 
Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem
filii ipsius
Numérotation du verset Tb. 1,25 
Et reversus Tobias
ad domum suam
omnisque facultas eius
restituta est ei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Tb. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=22&chapitre=22_1)

Notes :