Biblia communis

Capitulum 5

Numérotation du verset Tb. 5,1 
Tunc respondit Tobias patri suo et dixit : Omnia precepisti mihi.
Faciam, pater.
Numérotation du verset Tb. 5,2 
Quomodo autem pecuniam hanc requiram ignoro. Ille me nescit et ego eum ignoro. Quod signum dabo ei ? Sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.
Numérotation du verset Tb. 5,3 
Tunc pater suus respondit illi et dixit : Chirographum quidem illius apud me habeo quod, dum illi ostenderis, statim restituet.
Numérotation du verset Tb. 5,4 
Sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum. Salva mercede sua, dum adhuc vivo, ut recipias eam.
Numérotation du verset Tb. 5,5 
Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum stantem precinctum et quasi paratum ad ambulandum.
Numérotation du verset Tb. 5,6 
Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum et dixit : Unde te habemus, bone iuvenis ?
Numérotation du verset Tb. 5,7 
At ille respondit : ex filiis Israel.
Et Tobias dixit ei : Nosti viam que ducit in regionem Medorum ?
Numérotation du verset Tb. 5,8 
Cui respondit : Novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi
qui moratur in Rages Medorum que posita est in monte Egbathanis1.
1 Egbathanis ΩJ Ed1455 Rusch ] Ecbatanis Clementina , Exbathanis Weber
Numérotation du verset Tb. 5,9 
Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hec ipsa nuntiem patri meo.
Numérotation du verset Tb. 5,10 
Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hec patri suo. Super que admiratus pater
rogavit ut introiret ad eum.
Numérotation du verset Tb. 5,11 
Ingressus itaque salutavit eum et dixit : Gaudium tibi sit semper.
Numérotation du verset Tb. 5,12 
Et ait Tobias :
Quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo et lumen celi non video ?
Numérotation du verset Tb. 5,13 
Cui ait iuvenis : Forti animo esto. In proximo est ut a Deo cureris.
Numérotation du verset Tb. 5,14 
Dixit itaque Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? Et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
Numérotation du verset Tb. 5,15 
ET DIXIT EI ANGELUS : ego ducam et reducam eum ad te.
Numérotation du verset Tb. 5,16 
Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.
Numérotation du verset Tb. 5,17 
Cui Raphael angelus dixit : Genus queris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat ?
Numérotation du verset Tb. 5,18 
Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias, Ananie magni filius.
Numérotation du verset Tb. 5,19 
Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
Numérotation du verset Tb. 5,20 
Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum.
Numérotation du verset Tb. 5,21 
Respondens autem Tobias ait : Bene ambuletis et sit Dominus in itinere vestro, et angelus eius comitetur vobiscum.
Numérotation du verset Tb. 5,22 
tunc paratis omnibus que erant in via portanda,
fecit Tobias ‘vale’ patri suo et matri sue et ambulaverunt ambo simul.
Numérotation du verset Tb. 5,23 
Cumque profecti essent, cepit mater eius flere et dicere : Baculum senectutis
nostre tulisti et transmisisti a nobis.
Numérotation du verset Tb. 5,24 
Numquam fuisset ipsa pecunia pro qua misisti eum.
Numérotation du verset Tb. 5,25 
Sufficiebat nobis paupertas nostra ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
Numérotation du verset Tb. 5,26 
Noli flere, salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt illum.
Numérotation du verset Tb. 5,27 
Credo enim quod angelus Dei bonus comittetur ei, et bene disponit omnia que circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
Numérotation du verset Tb. 5,28 
Ad hanc vocem
cessavit mater eius flere et tacuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Tb. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=22&chapitre=22_5)

Notes :