Biblia communis

Capitulum 11

Numérotation du verset Tb. 11,1 
Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charram1, que est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
1 Charram Rusch Weber ] Charan Clementina
Numérotation du verset Tb. 11,2 
Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
Numérotation du verset Tb. 11,3 
Si placet itaque tibi precedamus et lento gradu insequantur iter nostrum familie simul cum coniuge tua et cum animalibus.
Numérotation du verset Tb. 11,4 
Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis; erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt.
Numérotation du verset Tb. 11,5 
Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis ut respicere poterat de longinquo. {t. 2 : Erfurt, f. 170va ; facsim., p. 340a}
Numérotation du verset Tb. 11,6 
Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe et illico cognovit venientem filium suum currensque nuntiavit viro suo dicens : Ecce venit filius tuus.
Numérotation du verset Tb. 11,7 
Dixitque Raphael ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum.
Numérotation du verset Tb. 11,8 
Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum. Scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen celi et in aspectu tuo gaudebit.
Numérotation du verset Tb. 11,9 
Tunc precucurrit canis
qui simul fuerat in via et, quasi nuntius adveniens, blandimento sue caude gaudebat.
Numérotation du verset Tb. 11,10 
Et exsurgens cecus pater, cepit offendens pedibus currere et, data manu
puero,
occurrit in obviam filio suo.
Numérotation du verset Tb. 11,11 
Et suspiciens osculatus est eum cum uxore sua, et ceperunt flere
pre gaudio.
Numérotation du verset Tb. 11,12 
Cumque adorassent Deum et gratias egissent consederunt.
Numérotation du verset Tb. 11,13 
Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patri suo.
Numérotation du verset Tb. 11,14 
Et sustinuit quasi dimidiam fere horam
et cepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi.
Numérotation du verset Tb. 11,15 
Quod apprehendens Tobias, traxit ab oculis eius statimque visum recepit.
Numérotation du verset Tb. 11,16 
Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum.
Numérotation du verset Tb. 11,17 
Dicebatque Tobias : Benedico te Domine Deus Israel quia tu castigasti me et tu salvasti me. Et ecce ego video Tobiam filium meum.
Numérotation du verset Tb. 11,18 
Ingressa est etiam post septem dies sara uxor filii eius et omnis familia et pecora sana
et cameli et pecunia multa uxoris
sed et illa pecunia
quam receperat a Gabelo.
Numérotation du verset Tb. 11,19 
Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei que fecisset circa eum per hominem {t. 2 : Erfurt, f. 170vb ; facsim., p. 340b} qui eum duxerat.
Numérotation du verset Tb. 11,20 
Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobie gaudentes
ad Tobiam et congratulantes ei de omnibus bonis que circa illum ostenderat Deus.
Numérotation du verset Tb. 11,21 
Et per septem dies epulantes,
omnes cum gaudio magno gavisi sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Tb. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=22&chapitre=22_11)

Notes :