Biblia communis

Capitulum 13

Numérotation du verset Tb. 13,1 
Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum
et dixit :
Magnus es Domine in eternum et in omnia secula
regnum tuum,
Numérotation du verset Tb. 13,2 
quoniam tu flagellas et salvas, deducis ad inferos et reducis
et non est qui effugiat manum tuam .
Numérotation du verset Tb. 13,3 
et in conspectu gentium
laudate eum,
Numérotation du verset Tb. 13,4 
quoniam ideo dispersit vos inter gentes que ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens preter eum.
Numérotation du verset Tb. 13,5 
Ipse castigavit nos
propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 13,6 
Aspicite
ergo que fecit nobiscum et cum timore
et tremore
confitemini illi, regemque seculorum exaltate in operibus vestris.
Numérotation du verset Tb. 13,7 
Ego autem in terra captivitatis mee confitebor illi quoniam ostendit
maiestatem suam in gentem peccatricem.
Numérotation du verset Tb. 13,8 
Convertimini
itaque peccatores et facite iustitiam
coram Domino, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 13,9 
Ego
autem et anima mea
in eo letabimur.
Numérotation du verset Tb. 13,10 
Benedicite Dominum omnes electi eius, agite dies letitie
et confitemini illi
Numérotation du verset Tb. 13,11 
Hierusalem civitas Dei,
castigavit
te Dominus in operibus manuum tuarum.
Numérotation du verset Tb. 13,12 
Confitere Domino in bonis tuis
et benedic Deum seculorum ut reedificet in te
tabernaculum suum
et revocet ad te omnes captivos
et gaudeas
in omnia secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 13,13 
Luce splendida fulgebis
et omnes fines terre
adorabunt
te.
Numérotation du verset Tb. 13,14 
Nationes ex longinquo
ad te venient et munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam
in sanctificatione habebunt.
Numérotation du verset Tb. 13,15 
Nomen enim magnum
invocabunt in te.
Numérotation du verset Tb. 13,16 
Maledicti erunt
qui contempserint te
et condemnati erunt
omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui edificaverint te.
Numérotation du verset Tb. 13,17 
Tu autem letaberis in filiis tuis
quoniam omnes benedicentur et {t. 2 : Erfurt, f. 171va ; facsim., p. 342a} congregabuntur
ad Dominum.
Numérotation du verset Tb. 13,18 
Beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pacem tuam.
Numérotation du verset Tb. 13,19 
Anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Tb. 13,20 
Beatus ero si fuerint reliquie seminis mei
ad videndam claritatem Hierusalem.
Numérotation du verset Tb. 13,21 
Porte Hierusalem
ex saphiro
et smaragdo
edificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius.
Numérotation du verset Tb. 13,22 
Ex lapide candido et mundo
omnes platee eius sternentur
et per vicos eius Alleluia cantabitur.
Numérotation du verset Tb. 13,23 
Benedictus Dominus,
qui exaltavit eam ut sit regnum eius in secula seculorum super eam. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Tb. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=22&chapitre=22_13)

Notes :