Biblia communis

Capitulum 3

Numérotation du verset Tb. 3,1 
Tunc Tobias ingemuit et cepit orare cum lacrimis,
Numérotation du verset Tb. 3,2 
dicens : Iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et iudicium.
Numérotation du verset Tb. 3,3 
Et nunc Domine memor esto mei. Ne vindictam sumas
de peccatis meis
neque reminiscaris delicta mea
vel parentum meorum.
Numérotation du verset Tb. 3,4 
Quoniam non obedivimus
preceptis tuis et traditi sumus
in direptionem
et captivitatem
et mortem
et in fabulam et in improperium omnibus nationibus
in quibus dispersisti
nos.
Numérotation du verset Tb. 3,5 
Et nunc Domine magna
iudicia tua quia non egimus secundum precepta tua et non ambulavimus
sinceriter coram te.
Numérotation du verset Tb. 3,6 
Et nunc Domine secundum voluntatem
tuam
fac mecum
et precipe
in pace
recipere spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere.
Numérotation du verset Tb. 3,7 
Eadem itaque die
contigit ut Sara
filia Raguelis in Rages1 civitate Medorum et2 ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
1 Raguelis in Rages ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Raguhel in Cor1 (antiq. non habent Rages ) Weber
2 et] ut praem. Weber
Numérotation du verset Tb. 3,8 
quoniam tradita fuerat septem viris et demonium nomine Asmodeus
occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
Numérotation du verset Tb. 3,9 
Ergo, cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum {t. 2 : Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 333b} tuorum.
Numérotation du verset Tb. 3,10 
Numquid et occidere me vis, sicut etiam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum* domus
non manducavit neque bibit,
Numérotation du verset Tb. 3,11 
sed in oratione
persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum, ut ab isto improperio
liberaret eam.
Numérotation du verset Tb. 3,12 
Factum est autem die tertia CUM COMPLERET benedictionem, benedicens Dominum
Numérotation du verset Tb. 3,13 
dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus
patrum nostrorum
qui cum iratus fueris
misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis
his
qui invocant
te.
Numérotation du verset Tb. 3,14 
Ad te Domine
faciem
meam converto
ad te oculos meos
erigo.
Numérotation du verset Tb. 3,15 
Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
Numérotation du verset Tb. 3,16 
Tu scis
Domine quia numquam concupivi virum
et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
Numérotation du verset Tb. 3,17 
Numquam cum ludentibus
miscui me, neque cum his qui in levitate
ambulant
participem me prebui.
Numérotation du verset Tb. 3,18 
Virum
autem cum timore tuo ,
non cum libidine mea,
consensi suscipere.
Numérotation du verset Tb. 3,19 
Et aut ego indigna fui illis,
aut illi forsitan mihi digni non fuerunt quia forsitan viro alii
conservasti me.
Numérotation du verset Tb. 3,20 
consilium tuum
Numérotation du verset Tb. 3,21 
Hoc autem pro certo habet omnis qui colit te quia vita eius, si in probatione fuerit ,
coronabitur;
si autem in tribulatione fuerit, liberabitur;
et si in correctione fuerit, ad misericordiam
venire tuam licebit.
Numérotation du verset Tb. 3,22 
Non enim delectaris
in perditionibus
nostris
quia post tempestatem
tranquillam
facis et, post lacrimationem et fletum,
exultationem infundis.
Numérotation du verset Tb. 3,23 
Sit nomen tuum, Deus
benedictum in secula.
Numérotation du verset Tb. 3,24 
In illo tempore exaudite
sunt preces amborum
in conspectu
glorie summi Dei,
Numérotation du verset Tb. 3,25 
et MISSUS EST angelus Domini
sanctus Raphael
ut curaret eos ambos, quorum uno tempore recitate sunt orationes in conspectu Domini.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Tb. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=22&chapitre=22_3)

Notes :