Biblia communis

Capitulum 8

Numérotation du verset Tb. 8,1 
Postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam.
Numérotation du verset Tb. 8,2 
Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos.
Numérotation du verset Tb. 8,3 
Tunc Raphael angelus apprehendit demonium
et religavit eum in deserto superioris Egypti.
Numérotation du verset Tb. 8,4 
Tunc {t. 2 : Erfurt, f. 169va ; facsim., p. 338a} hortatus est virginem Tobias dixitque ei : Sara exsurge et deprecemur Deum hodie et cras et secundum cras quia his tribus noctibus Deo iungimur, tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio.
Numérotation du verset Tb. 8,5 
Filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut gentes que ignorant Deum.
Numérotation du verset Tb. 8,6 
Surgentes pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
Numérotation du verset Tb. 8,7 
Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te celi
terre, mareque et fontes et flumina et omnes creature tue que in eis sunt.
Numérotation du verset Tb. 8,8 
Tu fecisti Adam de limo terre, dedisti eique adiutorium Evam.
Numérotation du verset Tb. 8,9 
Et nunc Domine tu scis quia non luxurie causa accipio sororem meam coniugem sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 8,10 
Dixit itaque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani.
Numérotation du verset Tb. 8,11 
Et factum est circa pullorum cantum
accersiri iussit Raguel servos suos et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulcrum.
Numérotation du verset Tb. 8,12 
Dicebat enim : Ne simili modo evenerit ei quo et ceteris aliis septem viris qui sunt ingressi ad eam.
Numérotation du verset Tb. 8,13 
Cumque parasset fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
Numérotation du verset Tb. 8,14 
Mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam antequam lucescat.
Numérotation du verset Tb. 8,15 
At illa misit unam ex ancillis suis. Que ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
Numérotation du verset Tb. 8,16 
Et reversa nuntiavit bonum nuntium. Et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius.
Numérotation du verset Tb. 8,17 
Et dixerunt : benedicimus te Domine Deus Israel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus.
Numérotation du verset Tb. 8,18 
Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
Numérotation du verset Tb. 8,19 
Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te et sacrificium laudis tue et sue sanitatis offerre ut cognoscat {t. 2 : Erfurt, f. 169vb ; facsim., p. 338b} universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.
Numérotation du verset Tb. 8,20 
Statimque precepit servis suis Raguel ut replerent terra fossam quam fecerant priusquam elucesseret.
Numérotation du verset Tb. 8,21 
Uxori autem sue dixit ut instrueret convivium et prepararet omnia que in cibos erant iter agentibus necessaria.
Numérotation du verset Tb. 8,22 
DUASque pinguas vaccas
et quatuor arietes
occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis cunctisque amicis.
Numérotation du verset Tb. 8,23 
et adiuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud eum.
Numérotation du verset Tb. 8,24 
De omnibus autem que possidebat Raguel, dimidiam partem
dedit Tobie, et fecit hanc Scripturam ut pars dimidia que supererat post obitum eorum Tobie dominio deveniret.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Tb. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=22&chapitre=22_8)

Notes :