Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset Tb. 7,1 
Ingressi sunt autem
ad Raguelem1
et suscepit eos
Raguel cum gaudio.
1 Raguelem ΣT EW* Ω Ed1455 Ed1530 Clementina Rusch ] Ragu(h)el ΠF K* Weber
Numérotation du verset Tb. 7,2 
Intuensque Tobiam Raguel, dixit Anne uxori sue : Quam similis est iuvenis iste consobrino meo.
Numérotation du verset Tb. 7,3 
Et cum hec dixisset ait : Unde estis iuvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Neptalim sumus, ex captivitate Ninive
Numérotation du verset Tb. 7,4 
Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt : Novimus.
Numérotation du verset Tb. 7,5 
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
Numérotation du verset Tb. 7,6 
Et misit se Raguel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans supra collum eius
Numérotation du verset Tb. 7,7 
dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
Numérotation du verset Tb. 7,8 
Et Anna uxor eius et Sara ipsorum filia lacrimate sunt.
Numérotation du verset Tb. 7,9 
Postquam autem locuti sunt, precepit Raguel occidi arietem et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
Numérotation du verset Tb. 7,10 
Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
Numérotation du verset Tb. 7,11 
Quo audito verbo Raguel
expavit, sciens quid evenerit illis septem viris
{t. 2 : Erfurt, f. 169rb ; facsim., p. 337b} qui ingressi sunt ad eam, et timere cepit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret et non daret petenti ullum responsum,
Numérotation du verset Tb. 7,12 
dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti
quoniam huic timenti
Deum debetur coniunx filia tua. Propterea alius
non potuit habere illam.
Numérotation du verset Tb. 7,13 
Tunc dixit Raguel :
Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
Numérotation du verset Tb. 7,14 
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me ut ista coniungeretur cognationi sue secundum legem Moysi.
Et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
Numérotation du verset Tb. 7,15 
Et apprehendens
dexteram filie sue,
dextere Tobie tradidit dicens : Deus Abraham et Deus Isaac, Deus Iacob
vobiscum sit et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis.
Numérotation du verset Tb. 7,16 
Et, accepta carta, fecerunt conscriptionem coniugii.
Numérotation du verset Tb. 7,17 
Et post epulati sunt, benedicentes Deum.
Numérotation du verset Tb. 7,18 
Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam et precepit ei ut pararet alterum cubiculum.
Numérotation du verset Tb. 7,19 
Et introduxit illuc Saram filiam suam et lacrimata est.
Numérotation du verset Tb. 7,20 
Dixitque ei : Forti animo esto filia mea. Dominus celi det tibi gaudium pro tedio quod perpessa es.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Tb. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=22&chapitre=22_7)

Notes :