Biblia communis

Capitulum 21

Numérotation du verset Ez. 21,1 
{t. 3: Erfurt, f. 203rb ; facsim., p. 261b} Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,2 
fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem
et stilla ad sanctuaria
et propheta contra humum Israel
Numérotation du verset Ez. 21,3 
et dices terre Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiiciam gladium meum
de vagina sua et occidam in te iustum et impium
Numérotation du verset Ez. 21,4 
pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 21,5 
ut sciat omnis caro
quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua
irrevocabilem
Numérotation du verset Ez. 21,6 
et tu fili hominis ingemesce
in contritione lumborum et in amaritudinibus
ingemesce coram eis
Numérotation du verset Ez. 21,7 
cumque dixerint ad te quare tu gemis
dices pro auditu quia venit et
tabescet omne cor
et dissolventur universe manus et infirmabitur omnis spiritus
et per cuncta genua fluent {t. 3: Erfurt, f. 20 3va ; facsim., p. 2 62a } aque
ecce venit
et fiet
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 21,8 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,9 
fili hominis propheta et dices hec dicit Dominus Deus
loquere gladius
gladius exacutus est et limatus
Numérotation du verset Ez. 21,10 
ut cedat victimas
exacutus est ut splendeat limatus est qui
moves sceptrum filii mei
succidisti omne lignum
Numérotation du verset Ez. 21,11 
et dedi eum
ad levigandum ut teneatur manu
iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
Numérotation du verset Ez. 21,12 
clama
et ulula
fili hominis
quia hic factus est in populo meo
hic in cunctis ducibus Israel qui fugerant
gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
Numérotation du verset Ez. 21,13 
quia
probatus est
et hoc cum sceptrum subverterit
et non erit dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 21,14 
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum
et duplicetur gladius
ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magne qui obstupescere eos facit
Numérotation du verset Ez. 21,15 
et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum acuti1
ad cedem
1 acuti] amicti Weber
Numérotation du verset Ez. 21,16 
exacuere
vade
ad dexteram sive ad sinistram quocumque faciei tue est appetitus
Numérotation du verset Ez. 21,17 
quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum
Numérotation du verset Ez. 21,18 
et
factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,19 
et tu fili
hominis pone tibi duas vias ut {t. 3: Erfurt, f. 20 3vb ; facsim., p. 2 62b } veniat
gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite
vie civitatis coniciet
Numérotation du verset Ez. 21,20 
viam pones ut veniat gladius ad Rabbath
filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem
munitissimam
Numérotation du verset Ez. 21,21 
stetit enim rex Babylonis
in bivio in capite duarum viarum divinationem querens commiscens
sagittas
interrogavit idola exta consuluit
Numérotation du verset Ez. 21,22 
ad dexteram eius
facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os
in cede ut elevet vocem
in ululatu ut ponat arietes contra portas ut comportet aggerem ut edificet munitiones
Numérotation du verset Ez. 21,23 
eritque
quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum
et
sabbatorum otium imitans
ipse autem
recordabitur iniquitatis ad capiendum
Numérotation du verset Ez. 21,24 
idcirco hec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestre et
revelastis
prevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu
capiemini
Numérotation du verset Ez. 21,25 
tu autem
profane impie dux Israel cuius venit dies in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset Ez. 21,26 
hec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hec est
que humilem sublevavit et sublimem humiliavit
Numérotation du verset Ez. 21,27 
iniquitatem iniquitatem iniquitatem
ponam eam et hoc nunc factum {t. 3: Erfurt, f. 20 4ra ; facsim., p. 2 63a } est
donec veniret
cuius
est iudicium et tradam ei
Numérotation du verset Ez. 21,28 
et tu fili hominis propheta et dic hec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum
et dices mucro mucro evaginate
ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
Numérotation du verset Ez. 21,29 
cum
tibi viderentur vana
et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum
quorum venit dies
in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset Ez. 21,30 
revertere
ad vaginam tuam
in loco in quo creatus es in terra nativitatis tue iudicabo te
Numérotation du verset Ez. 21,31 
et effundam super te
indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te
daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum
Numérotation du verset Ez. 21,32 
igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terre oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ez. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=37&chapitre=37_21)

Notes :