Capitulum 42

Numérotation du verset Ez. 42,1 
in atrium exterius per viam ducentem
ad aquilonem et eduxit
me in gazophylacium
quod erat contra separatum edificium
et contra edem vergentem ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 42,2 
in facie longitudinis centum cubitos
ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos
Numérotation du verset Ez. 42,3 
contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus
iuncta porticui triplici
Numérotation du verset Ez. 42,4 
et ante gazophylacia
deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens vie cubiti unius et ostia earum ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 42,5 
ubi erant gazophylacia
in superioribus humiliora quia supportabant porticus que ex illis eminebant
de inferioribus et de mediis edificii
Numérotation du verset Ez. 42,6 
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columne atriorum propterea {t. 3: Erfurt, f. 225rb ; facsim., p. 305b} eminebant de inferioribus et de mediis
a terra cubitis quinquaginta1
1 cubitis quinquaginta S T Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Ez. 42,7 
et peribolus exterior
secundum gazophylacia que erant in via atrii exterioris ante gazophylacia longitudo eius quinquaginta
cubitorum
Numérotation du verset Ez. 42,8 
quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo
ante faciem templi
centum cubitorum
Numérotation du verset Ez. 42,9 
et erat subter gazophylacia hec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori
Numérotation du verset Ez. 42,10 
in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie edificii separati et erant ante edificium gazophylacia
Numérotation du verset Ez. 42,11 
et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum que erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum
sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum
Numérotation du verset Ez. 42,12 
secundum ostia gazophylaciorum
que erant in via respiciente ad notum
ostium in capite vie que via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem {t. 3: Erfurt, f. 225va ; facsim., p. 306a} ingredientibus
Numérotation du verset Ez. 42,13 
et dixit ad me
gazophylacia aquilonis et gazophylacia austri
que sunt ante edificium separatum hec sunt gazophylacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem
pro peccato et pro delicto
locus enim sanctus est
Numérotation du verset Ez. 42,14 
cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi
reponent vestimenta sua
in quibus ministrant quia sancta sunt
vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum
Numérotation du verset Ez. 42,15 
cumque complesset
mensuras domus interioris eduxit me per viam porte
que respiciebat ad viam orientalem et
mensus est eam undique per circuitum
Numérotation du verset Ez. 42,16 
mensus autem est contra ventum orientalem
calamo mensure quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset Ez. 42,17 
et mensus {t. 3: Erfurt, f. 225vb ; facsim., p. 306b} est contra ventum aquilonis2 quingentos calamos in calamo mensure per gyrum
2 aquilonis] aquilonem Weber
Numérotation du verset Ez. 42,18 
et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset Ez. 42,19 
et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensure
Numérotation du verset Ez. 42,20 
per quatuor ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ez. 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=37&chapitre=37_42)

Notes :