Capitulum 36

Numérotation du verset Ez. 36,1 
{t. 3: Erfurt, f. 216va; facsim., p. 288a} Tu autem fili hominis propheta super montes Israel
et dices montes Israel audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 36,2 
hec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis
euge altitudines sempiterne
in hereditatem date sunt nobis
Numérotation du verset Ez. 36,3 
propterea vaticinare et dic hec dicit Dominus Deus pro eo
quod desolati estis
et conculcati
per circuitum
et facti in hereditatem reliquis gentibus
et ascendistis super labium lingue
et opprobrium populi
Numérotation du verset Ez. 36,4 
propterea montes Israel audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus montibus et collibus
torrentibus vallibusque et desertis parietinis
et urbibus derelictis que depopulate sunt et subsannate a reliquis gentibus
per circuitum
Numérotation du verset Ez. 36,5 
propterea hec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de
reliquis gentibus et de Idumea universa
sibi in hereditatem cum gaudio
et toto corde ex animo et eiecerunt
eam ut vastarent
Numérotation du verset Ez. 36,6 
idcirco
vaticinare super humum Israel
et dices montibus et collibus iugis et vallibus
hec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo
locutus sum
eo quod confusionem gentium sustinueritis
Numérotation du verset Ez. 36,7 
idcirco hec dicit Dominus Deus ego levavi
manum meam
ut
gentes que in circuitu vestro sunt ipse confusionem suam portent
Numérotation du verset Ez. 36,8 
vos autem montes Israel
ramos vestros
germinetis et fructum vestrum
afferatis populo meo Israel prope est enim ut veniat
Numérotation du verset Ez. 36,9 
quia ecce ego
ad vos
et convertar ad vos
et arabimini
et accipietis sementem
Numérotation du verset Ez. 36,10 
et
multiplicabo
in vobis homines omnemque domum Israel et habitabuntur
civitates
et ruinosa instaurabuntur
Numérotation du verset Ez. 36,11 
et replebo vos hominibus
et iumentis
et multiplicabuntur
et crescent
et habitari vos faciam sicut a principio
bonisque donabo maioribus
quam habuistis ab initio et
scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 36,12 
et adducam super vos homines populum meum Israel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis
Numérotation du verset Ez. 36,13 
hec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam
Numérotation du verset Ez. 36,14 
propterea homines non comedes amplius
et gentem tuam {t. 3: Erfurt, f. 217ra; facsim., p. 289a} non necabis ultra
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,15 
nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et opprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam
non amittes amplius
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,16 
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 36,17 
fili hominis domus Israel
habitaverunt
in humo sua
et polluerunt eam in viis suis
et in studiis suis iuxta immunditiam
menstruate facta est via eorum coram me
Numérotation du verset Ez. 36,18 
et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et
in idolis suis
polluerunt eam
Numérotation du verset Ez. 36,19 
et dispersi eos in gentes
et ventilati sunt in terris
iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos
Numérotation du verset Ez. 36,20 
et ingressi sunt ad gentes
ad quas introierunt
et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis
populus Domini iste est
et de terra eius
egressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,21 
et peperci nomini meo sancto
quod polluerat domus Israel in gentibus ad quas ingressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,22 
idcirco dices domui Israel hec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israel
sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis
Numérotation du verset Ez. 36,23 
et sanctificabo nomen meum magnum
quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum
ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis
Numérotation du verset Ez. 36,24 
tollam quippe vos de gentibus et congregabo {t. 3: Erfurt, f. 217rb; facsim., p. 289b} vos1 de universis terris et adducam vos in terram vestram
1 vos] om. Weber
Numérotation du verset Ez. 36,25 
et effundam super vos aquam mundam
et mundabimini ab omnibus inquinamentis
vestris et ab universis idolis vestris
mundabo vos
Numérotation du verset Ez. 36,26 
et dabo vobis cor novum
et spiritum novum ponam in medio vestri
et
auferam cor lapideum
de carne vestra et dabo vobis cor carneum
Numérotation du verset Ez. 36,27 
et spiritum meum ponam in medio vestri et
faciam ut in preceptis meis ambuletis
et iudicia mea
custodiatis
et operemini
Numérotation du verset Ez. 36,28 
et habitabitis in terra
quam dedi patribus vestris
et
eritis
mihi in populum et ego
ero vobis in Deum
Numérotation du verset Ez. 36,29 
et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum
et multiplicabo illud
et non imponam in vobis famem
Numérotation du verset Ez. 36,30 
et multiplicabo fructum ligni
et genimina agri
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus
Numérotation du verset Ez. 36,31 
et recordabimini
viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestre
et scelera vestra
Numérotation du verset Ez. 36,32 
non propter vos
ego faciam
ait Dominus Deus notum sit vobis
confundimini et erubescite super viis vestris domus Israel
Numérotation du verset Ez. 36,33 
hec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes
et instauravero ruinosa
Numérotation du verset Ez. 36,34 
deserta fuerit exculta
que quondam erat desolata
in oculis omnis viatoris
Numérotation du verset Ez. 36,35 
dicent
terra illa inculta
facta est
ut hortus voluptatis
et civitates
deserte
et destitute
atque suffosse
munite
sederunt
Numérotation du verset Ez. 36,36 
et
scient gentes quecumque derelicte fuerint in circuitu vestro
quia ego Dominus edificavi
dissipata plantavique inculta
ego Dominus locutus sum
et fecerim
Numérotation du verset Ez. 36,37 
hec dicit Dominus Deus
adhuc in hoc invenient me domus Israel
ut faciam eis
multiplicabo eos sicut gregem
hominum
Numérotation du verset Ez. 36,38 
ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem
in sollemnitatibus eius
sic erunt civitates deserte pleneque gregibus hominum et
scient quia ego
Dominus



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ez. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=37&chapitre=37_36)

Notes :