Capitulum 22

Numérotation du verset Ez. 22,1 
{t. 3: Erfurt, f. 204ra ; facsim., p. 263a} Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 22,2 
et tu fili hominis num iudicas
num iudicas civitatem sanguinum
Numérotation du verset Ez. 22,3 
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hec dicit Dominus Deus
civitas effundens sanguinem in medio sui
ut
veniat tempus eius
et que fecit idola contra semetipsam
ut pollueretur
Numérotation du verset Ez. 22,4 
in sanguine tuo
qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis que fecisti polluta es
et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti
tempus annorum tuorum propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris
Numérotation du verset Ez. 22,5 
{t. 3: Erfurt, f. 20 4rb ; facsim., p. 2 63b } que iuxta sunt et que procul a te triumphabunt de te sordida
nobilis
grandis interitu
Numérotation du verset Ez. 22,6 
ecce principes Israel singuli
in brachio suo
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
Numérotation du verset Ez. 22,7 
patrem et matrem
contumeliis affecerunt in te
advenam calumniati sunt in medio tui
pupillum et viduam
contristaverunt apud te
Numérotation du verset Ez. 22,8 
sanctuaria mea sprevistis
et sabbata mea polluistis
Numérotation du verset Ez. 22,9 
viri detractores
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
et super montes
comederunt in te scelus
operati sunt in medio tui
Numérotation du verset Ez. 22,10 
verecundiora
patris discoperuerunt in te immunditiam menstruate
humiliaverunt in te
Numérotation du verset Ez. 22,11 
et unusquisque in uxorem proximi sui
operatus est abominationem et
socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam
filiam patris sui oppressit in te
Numérotation du verset Ez. 22,12 
munera acceperunt
apud te ad effundendum sanguinem
usuram et
superabundantiam accepisti et avare
proximos tuos
calumniabaris meique oblita es
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 22,13 
ecce complosi
manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui
Numérotation du verset Ez. 22,14 
numquid sustinebit cor tuum aut prevalebunt manus tue in diebus quos ego faciam {t. 3: Erfurt, f. 20 4va ; facsim., p. 2 64a } tibi ego Dominus locutus sum et faciam
Numérotation du verset Ez. 22,15 
et dispergam te
in nationes et ventilabo te in terras
et deficere faciam immunditiam tuam a te
Numérotation du verset Ez. 22,16 
et possidebo te in conspectu gentium et scies
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 22,17 
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 22,18 
fili hominis versa est mihi domus Israel in scoriam
omnes isti aes
et stagnum
et ferrum
et plumbum
in medio fornacis scoria argenti facti sunt
Numérotation du verset Ez. 22,19 
propterea hec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 22,20 
congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem
ad conflandum sic congregabo
in furore meo
et in ira mea et requiescam
et conflabo vos
Numérotation du verset Ez. 22,21 
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius
Numérotation du verset Ez. 22,22 
ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis
quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos
Numérotation du verset Ez. 22,23 
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 22,24 
fili {t. 3: Erfurt, f. 20 4vb ; facsim., p. 2 64b } hominis dic ei: Tu es terra immunda et non compluta in die furoris
Numérotation du verset Ez. 22,25 
coniuratio prophetarum in medio eius
sicut leo rugiens capiensque predam animam devoraverunt
opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt
in medio illius
Numérotation du verset Ez. 22,26 
sacerdotes eius contempserunt legem meam
et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum
non habuere distantiam
et inter pollutum et mundum non intellexerunt
et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar
in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 22,27 
principes eius
in medio illius quasi lupi rapientes predam
ad effundendum sanguinem
et perdendas animas et avare sectanda lucra
Numérotation du verset Ez. 22,28 
prophete autem eius liniebant eos
absque temperamento videntes vana et divinantes
eis
mendacium dicentes hec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
Numérotation du verset Ez. 22,29 
populi
terre
calumniabantur calumniam et rapiebant violenter
egenum et pauperem
affligebant et advenam opprimebant {t. 3: Erfurt, f. 20 5ra ; facsim., p. 2 65a } calumnia absque iudicio
Numérotation du verset Ez. 22,30 
et quesivi de eis virum
qui interponeret sepem
et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
Numérotation du verset Ez. 22,31 
et
effudi super eos indignationem meam in igne ire mee consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ez. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=37&chapitre=37_22)

Notes :