Capitulum 5

Numérotation du verset Ez. 5,1 
{t. 3: Erfurt, f. 189va ; facsim., p. 234a} Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos
Numérotation du verset Ez. 5,2 
tertiam partem igni combures in medio civitatis iuxta completionem
dierum obsidionis et assumens tertiam partem concides gladio
in circuitu eius
tertiam vero aliam disperges in ventum
et gladium
nudabo post eos
Numérotation du verset Ez. 5,3 
et sumes inde parvum numerum
et ligabis eos in summitate pallii tui
Numérotation du verset Ez. 5,4 
et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis
et combures eos igni ex eo
egredietur ignis in omnem domum Israel
Numérotation du verset Ez. 5,5 
hec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium
posui eam
et in circuitu eius terras
Numérotation du verset Ez. 5,6 
et
contempsit iudicia mea
ut plus esset impia quam gentes et precepta mea ultra quam terre que in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt
et in preceptis meis non ambulaverunt
Numérotation du verset Ez. 5,7 
idcirco hec dicit Dominus Deus quia superastis gentes que in circuitu vestro sunt in preceptis meis non ambulastis et iudicia mea non {t. 3: Erfurt, f. 189vb ; facsim., p. 234b} fecistis et iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro sunt non estis operati.
Numérotation du verset Ez. 5,8 
Ideo hec dicit Dominus Deus: Ecce ego
ad te et ipse ego
faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
Numérotation du verset Ez. 5,9 
et faciam in te que non feci
et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas
Numérotation du verset Ez. 5,10 
ideo patres comedent filios
in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum
Numérotation du verset Ez. 5,11 
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus
nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis
et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam
et non parcet oculus meus
et non miserebor
Numérotation du verset Ez. 5,12 
tertia tui pars
peste morietur et fame consumetur in medio tui
et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos
Numérotation du verset Ez. 5,13 
et compleam furorem meum
et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor
et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis
Numérotation du verset Ez. 5,14 
et dabo {t. 3: Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 235a} te in desertum et in opprobrium in gentibus que in circuitu tuo sunt in conspectu omnis pretereuntis
Numérotation du verset Ez. 5,15 
et eris opprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus que in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione
et in increpationibus ire
Numérotation du verset Ez. 5,16 
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos que erunt mortifere et quas mittam ut disperdam vos
et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum
panis
Numérotation du verset Ez. 5,17 
et immittam in vos famem
et bestias pessimas
usque ad internicionem et pestilentia
et sanguis
transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ez. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=37&chapitre=37_5)

Notes :