Biblia communis

Capitulum 31

Numérotation du verset Ez. 31,1 
{t. 3: Erfurt, f. 212rb ; facsim., p. 279b} Et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 31,2 
{t. 3: Erfurt, f. 212va ; facsim., p. 280a} fili hominis dic pharaoni regi Egypti
et populo eius
cui similis factus es in magnitudine tua
Numérotation du verset Ez. 31,3 
ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher
ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
Numérotation du verset Ez. 31,4 
aque nutrierunt illum
abyssus exaltavit eum
flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
Numérotation du verset Ez. 31,5 
propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis
et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius pre aquis multis
Numérotation du verset Ez. 31,6 
cumque extendisset umbram suam
in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia celi
et sub frondibus eius genuerunt omnes bestie saltuum
et sub umbraculo illius habitabat cetus gentium plurimarum
Numérotation du verset Ez. 31,7 
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum
erat enim radix illius iuxta aquas multas
Numérotation du verset Ez. 31,8 
cedri
non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes
non adequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt eque frondibus illius omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi et pulchritudini eius
Numérotation du verset Ez. 31,9 
quoniam speciosum feci eum
et multis condensisque frondibus et emulata sunt {t. 3: Erfurt, f. 212vb ; facsim., p. 280b} eum omnia ligna voluptatis que erant in paradiso Dei
Numérotation du verset Ez. 31,10 
propterea hec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine
et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius
in altitudine sua
Numérotation du verset Ez. 31,11 
tradidi eum
in manu fortissimi gentium
faciens faciet ei
iuxta impietatem eius eieci eum
Numérotation du verset Ez. 31,12 
et succident illum
alieni et crudelissimi nationum et proicient
eum
super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terre
et recedent de umbraculo eius
omnes populi terre
et relinquent eum
Numérotation du verset Ez. 31,13 
in ruina eius habitaverunt omnia volatilia celi et in ramis eius fuerunt universe bestie regionis
Numérotation du verset Ez. 31,14 
quam ob rem
non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum
neque
ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum
omnia que irrigantur aquis
quia omnes
traditi sunt
in mortem ad terram ultimam
in medio filiorum hominum
ad eos qui descendunt in lacum
Numérotation du verset Ez. 31,15 
Hec dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos indixi luctum
operui eum
et prohibui flumina
eius
et coercui aquas multas.
Contristatus est super eum
Libanus
et omnia ligna agri concussa sunt
Numérotation du verset Ez. 31,16 
a sonitu ruine eius
commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his
qui descendebant in lacum
et consolata sunt
in terra
infima omnia ligna voluptatis
egregia atque preclara in Libano universa que irrigabantur
aquis
Numérotation du verset Ez. 31,17 
nam et ipsi cum ea
descendent ad infernum ad interfectos gladio
et brachium uniuscuiusque sedebit
sub umbraculo
eius in medio nationum
Numérotation du verset Ez. 31,18 
cui assimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis
ecce
deductus es cum lignis voluptatis
ad terram ultimam
in medio incircumcisorum
dormies
cum his qui interfecti sunt gladio
ipse est pharao
et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ez. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=37&chapitre=37_31)

Notes :