Capitulum 11
Numérotation du verset
Est. 11,1
÷ Anno quarto regnantibus Ptolomeo et Cleopatra1, attulerunt Dositheus qui se sacerdotem et levitici generis ferebat et Ptolomeus filius eius hanc epistolam Phurim quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolomei filium in Hierusalem.
1 Anno... Cleopatra] hic inc. cap. 11 CorS1
Hoc quoque principium erat in editione vulgata quod nec in hebreo nec apud ullum fertur interpretum.
Numérotation du verset
Est. 11,2
÷ Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis nisan, vidit somnium Mardocheus, filius Iaheri2 filii Semei filii Cis de tribu Beniamin
2 Iaheri
Rusch
] Iahiri
Weber
Numérotation du verset
Est. 11,3
÷ homo Iudeus qui habitabat in urbe Susis vir magnus et inter primos aule regie.
Numérotation du verset
Est. 11,4
÷ Erat autem de eo numero captivorum quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Hierusalem cum Iechonia rege Iuda3.
3 Iuda] Iudee
Weber
Numérotation du verset
Est. 11,5
÷ Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus4, tonitrua et terremotus et conturbatio super terram
4 tumultus] + et
Weber
Numérotation du verset
Est. 11,6
÷ et ecce duo dracones magni paratique contra se in prelium
Numérotation du verset
Est. 11,7
÷ ad quorum clamorem cuncte concitate sunt nationes ut pugnarent contra gentem iustorum.
Numérotation du verset
Est. 11,8
÷ Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustie et ingens formido super terram.
Numérotation du verset
Est. 11,9
÷ Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua et preparata ad mortem.
Numérotation du verset
Est. 11,10
÷ Clamaveruntque ad Deum et illis vociferantibus fons parvus crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit.
Numérotation du verset
Est. 11,11
÷ Lux et sol ortus est et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos.
Numérotation du verset
Est. 11,12
÷ Quod cum vidisset Mardocheus et surrexisset de stratu cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium.

Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Est. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=24&chapitre=24_11)

Notes :