Capitulum 5
Numérotation du verset
Est. 5,1
Die autem tertio
induta est
Esther
regalibus vestimentis
et stetit
in atrio domus regie, quod erat interius contra basilicam regis,
at ille sedebat super solium suum1 in consistorio palatii contra ostium domus.
1 suum Ω
Rusch Clementina
]
om.Weber
Numérotation du verset
Est. 5,2
cumque vidisset Esther reginam stantem
placuit oculis eius
et extendit
contra eam virgam auream quam tenebat manu,
que accedens osculata est
summitatem virge eius.
Numérotation du verset
Est. 5,3
Dixitque ad eam rex : Quid vis Esther regina ? Que est petitio tua ? Etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi.
Numérotation du verset
Est. 5,4
At illa respondit : Si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum,
ad convivium quod paravi.
Numérotation du verset
Est. 5,5
Statimque rex :
Vocate inquit cito Aman
ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat.
Numérotation du verset
Est. 5,6
Dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter :
Quid petis ut detur tibi ? Et pro qua re postulas ? Etiam si dimidiam partem regni mei petieris impetrabis.
Numérotation du verset
Est. 5,7
Cui respondit Esther : Petitio mea et preces sunt iste2 :
2 sunt iste ΩS
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 5,8
si inveni in conspectu regis gratiam3 :
3 in conspectu regis – gratiam
Rusch Clementina
]
inv. Weber
et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras
aperiam regi4 voluntatem meam.
4 aperiam regi ΩS
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 5,9
Egressus est itaque illo die Aman letus et alacer.
Cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis sue indignatus est valde
Numérotation du verset
Est. 5,10
et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos5 et Zares uxorem suam
5 suos
Rusch Clementina cum hebr.
, pauci codd. graec. et antiq. vers. lat.]
om. Weber
Numérotation du verset
Est. 5,11
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Numérotation du verset
Est. 5,12
Et post hec ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit cum rege ad convivium preter me, apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Numérotation du verset
Est. 5,13
Et cum hec omnia habeam nihil me habere puto, quamdiu videro Mardocheum Iudeum sedentem ante fores regias.
Numérotation du verset
Est. 5,14
Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici :
Iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut appendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege letus ad convivium. Placuitque6 ei consilium et iussit excelsam parari crucem.
6 Placuitque] Placuit
Weber
Capitulum 5
Numérotation du verset
Est. 5,1
Die autem tertio
interl.|
tempore gratie vel post incarnationem, post passionem et resurrectionem
induta est
interl.|
baptismo
Esther
interl.|
Ecclesia
regalibus vestimentis
interl.|
fide spe et caritate et aliis virtutibus quibus induta regi dignius societur
et stetit
interl.|
fortiter
in atrio domus regie, quod erat interius contra basilicam regis,
interl.|
operationem presentis vite que spectat ad solium superni regis qui piis precibus annuit
at ille sedebat super solium suum1 in consistorio palatii contra ostium domus.
1 suum Ω
Ed1455
Rusch Clementina
]
om.Weber
interl.|
ut fideles videat et singulorum opera diiudicet
Numérotation du verset
Est. 5,2
cumque vidisset Esther reginam stantem
interl.|
non titubantem in adversis
placuit oculis eius
interl.|
qui omnia scrutatur
et extendit
interl.|
monstravit
contra eam virgam auream quam tenebat manu,
marg.|
VIRGAM
AUREAM. Regiminis potentiam vel passionis crucem per quam acquisivit potestatem de qua dicitur a : «Data est mihi omnis potestas in celo et in terra». Et alibib : «Propter quod exaltavit illum Deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen».
a Mt. 28, 18.
b Cf. Phil. 2, 9.
que accedens osculata est
interl.|
omni devotione implens
summitatem virge eius.
Numérotation du verset
Est. 5,3
Dixitque ad eam rex : Quid vis Esther regina ? Que est petitio tua ? Etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi.
interl.|
quasi c :"Petite et accipietis querite et invenietis pulsate et aperietur vobis"
c Cf. Mt. 7, 7 ; Lc. 11, 9.
Numérotation du verset
Est. 5,4
At illa respondit : Si regi placet obsecro {t. 2 : Erfurt, f. 182vb ; facsim., p. 364b} ut venias ad me hodie et Aman tecum,
interl.|
non tantum amicos sed inimicos invitatur
interl.|
«Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos»d
d Lc. 6, 35.
ad convivium quod paravi.
interl.|
predicationis largitatem, ubi panis qui confortat et «vinum quod letificat cor hominis»e
e Ps. 103, 15.
Numérotation du verset
Est. 5,5
Statimque rex :
interl.|
fidei devotionem qua delectatur Deus
Vocate inquit cito Aman
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 182vb ; facsim., p. 364b}
VOCATE. Concordat voluntas regine invitantis et regis iubentis, sed ve illi qui indignus accedit qui licet invitatus venit suis tamen obstantibus meritis letitiam convivii non habebit. Intrabit ergo rex videbit discumbentes et non vestitum veste nuptiali proiiciet in tenebras exterioresf, undeg : «In insidiis suis capientur iniqui».
f Cf. Mt. 22, 1-14.
g Prv. 11, 6.
ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat.
Numérotation du verset
Est. 5,6
Dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter :
interl.|
convivii quo reficit Deus
Quid petis ut detur tibi ? Et pro qua re postulas ? Etiam si dimidiam partem regni mei petieris impetrabis.
Numérotation du verset
Est. 5,7
Cui respondit Esther : Petitio mea et preces sunt iste2 :
2 sunt iste ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 5,8
si inveni in conspectu regis gratiam3 :
3 in conspectu regis – gratiam
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Weber
marg.|
SI
INVENI
GRATIAM. Dilatio petendi non deputatur segnitiei sed patientie. Non enim in presenti sed in futuro bonis et malis retribuetur merces. Cras enim pro futuro ponitur. Undeh :"nolite solliciti esse de crastino" et Iacob in Genesii ait :"Apparebit mihi cras iustitia mea". Et de agno diciturj : «Non remanebit ex eo quicquam usque mane». Cum autem iudicium venerit revelabitur quali veste quisque ad convivium intraveritk.
h Cf. Lc. 12, 22.
i Cf. Gn. 30, 33.
j Cf. Lv. 22, 30.
k Cf. Mt. 22, 1-14.
et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras
interl.|
in futuro
aperiam regi4 voluntatem meam.
4 aperiam regi ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 5,9
Egressus est itaque illo die Aman letus et alacer.
interl.|
nesciens quid pareret ventura dies
Cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis sue indignatus est valde
Numérotation du verset
Est. 5,10
et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos5 et Zares uxorem suam
5 suos
Ed1455
Rusch Clementina cum hebr.
, pauci codd. graec. et antiq. vers. lat.]
om. Weber
marg.|
ZARES
UXORES
EIUS. Id est familiaritas peccandi. Vel ad litteram uxores regum et principum in persecutione fidelium consenserent.
Numérotation du verset
Est. 5,11
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Numérotation du verset
Est. 5,12
Et post hec ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit cum rege ad convivium preter me, apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Numérotation du verset
Est. 5,13
Et cum hec omnia habeam nihil me habere puto, quamdiu videro Mardocheum Iudeum sedentem ante fores {t. 2 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 365a} regias.
Numérotation du verset
Est. 5,14
Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici :
interl.|
satellites ministri scelerum
Iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut appendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege letus ad convivium. Placuitque6 ei consilium et iussit excelsam parari crucem.
6 Placuitque] Placuit
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Est. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=24&chapitre=24_5)

Notes :