Glossa ordinaria

<52.547b> Prologus ‘Cum sim promptus’

Numérotation du verset 1Mcc. Prol.547b,1 

Domino1 excellentissimo et in cultu christiane religionis strenuissimo Lodovico regi, Rabanus vilissimus servorum Dei, in Domino dominorum perpetuam optat salutem.
1 Domino] Epistola Rabani praem. Rusch
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.547b,2 

Cum sim promptus animo2 ad parendum atque serviendum vestre voluntati, quotidie cogito quid honorificentie vestre gratum exhibeam ut mei memoria sedulo apud vos maneat et devotio mentis mee erga obsequium vestrum appareat. Unde grandis mihi questionis angustia in animo versatur cogitandi quid potissimum reverentie vestre offeram, quando alii iuxta id quod sibi condecet et opulentia rerum vires illis ministrat, multiplicia munera vobis deferunt3.a
a Cf. Repertorium biblicum, n° 547.
2 animo Rusch Bruyne ] animorum Bruyne (v), Edmaior. |
3 munera - vobis deferunt] inv. Edmaior. |
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.547b,3 

Ego autem ita per me hoc non efficere posse sentio. Sed tamen vacuus a munere penitus non ero, quia iuxta paupertatem virium mearum et ingenii tenuitatem ea que in meditatione sanctarum Scripturarum elaboravi offerre decerno. Que licet non sunt4 condigna prudentie5 vestre, tamen credo, non sunt ubique spernenda. Preterito siquidem anno transmisi vobis tractatum in Danielem prophetam quem non solum ex dictis maiorum, quin etiam ex nostre parvitatis sensu confeceram. Nunc vero, quia tempus est illud quo Romana Ecclesia constituit libros legi Machabeorum6 in Ecclesia, eorumdem librorum expositionem quam ante annos aliquot, rogantibus amicis, sensu historico simul et allegorico dictaveram, excellentie vestre defero, ut si aliquando sensum mysticum in eis vos dinoscere7 delectet, habeatis in promptu quo illum explicitum invenire valeatis. Non dico valde diserte et oratione rhetorica, sed lucido sermone et catholica fide. Vos quoque, si quid in predicto opere reperiatis vobis gratum et rite prolatum, eius gratie hoc deputetis a quo est omne bonum. Si quid autem minus recte vel inconvenienter positum vobis ibidem videatur, imperitie mee magis deputetis quam malitie, qui quamdium in hoc corpusculo vixero, in Christi servitio, prout possibilitas fuerit, laborare contendo. Ipsius enim est misericordie ut qui mihi in animo hoc dedit velle, ipsum me bono opere faciat consummare. De quo propheta aitb : «Prope est Dominus omnibus invocantibus se in veritate» ‘et"non derelinquet omnes qui sperant8 in se’’c. Divinitas Domini nostri Iesu Christi diu vos hic incolumes et legis Dei veritatem amantes ad multorum salutem custodiat et post huius vite cursum ad veram et eternam beatitudinem pervenire concedat. d
b Ps.. 144, 18.
c Ps. 33, 23b : « Et non derelinquent omnes qui sperant in eum »| derelinquet Ps-G (R* L) cum Ps-R
d RABANUS MAURUS , Commentaria in libros Machabaeorum, Prologus, PL 109, 1125D-1128A <ex quo> Glossa ordinaria <ex quo> Glossa dominicana.
¶Codd. : Rusch ; Edmaior. , p. 6-7 (=ΩS ΩJ ) ; DE Bruyne , Préfaces , XII : Mcc., n° 7.1. ( sparsim contuli ; non contuli : PL109 Som4 ; om. Ω M Edminor .
4 sunt Rusch ] sint Bruyne Edmaior. |
5 prudentie Rusch Bruyne (v)] providentie Bruyne Edmaior. |
6 legi Machabeorum] inv. Bruyne Edmaior. |
7 vos dinoscere] inv. Bruyne (o) Edmaior. |
8 qui sperant Rusch ΩJ Bruyne (o)] sperantes ΩS Bruyne Edmaior. |

<52.547> Prologus ‘Cum sim promptus’

Numérotation du verset 1Mcc. Prol.547,1 
prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 301ra ; facsim., p. 457a} Domino1 excellentissimo et in cultu christiane religionis strenuissimo Lodovico regi, Rabanus vilissimus servorum Dei, in Domino dominorum perpetuam optat salutem.
1 Domino] Epistola Rabani praem. Rusch
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.547,2 
prol.| Cum sim promptus animo2 ad parendum atque serviendum vestre voluntati, quotidie cogito quid honorificentie vestre gratum exhibeam ut mei memoria sedulo apud vos maneat et devotio mentis mee erga obsequium vestrum appareat. Unde grandis mihi questionis angustia in animo versatur cogitandi quid potissimum reverentie vestre offeram, quando alii iuxta id quod sibi condecet et opulentia rerum vires illis ministrat, multiplicia munera vobis deferunt3.a
a Cf. Repertorium biblicum, n° 547.
2 animo Rusch Bruyne ] animorum Bruyne (v), Edmaior.
3 munera - vobis deferunt] inv. Edmaior.
Numérotation du verset 1Mcc. Prol.547,3 
prol.| Ego autem ita per me hoc non efficere posse sentio. Sed tamen vacuus a munere penitus non ero, quia iuxta paupertatem virium mearum et ingenii tenuitatem ea que in meditatione sanctarum Scripturarum elaboravi offerre decerno. Que licet non sunt4 condigna prudentie5 vestre, tamen credo, non sunt ubique spernenda. Preterito siquidem anno transmisi vobis tractatum in Danielem prophetam quem non solum ex dictis maiorum, quin etiam ex nostre parvitatis sensu confeceram. Nunc vero, quia tempus est illud quo Romana Ecclesia constituit libros legi Machabeorum6 in Ecclesia, eorumdem librorum expositionem quam ante annos aliquot, rogantibus amicis, sensu historico simul et allegorico dictaveram, excellentie vestre defero, ut si aliquando sensum mysticum in eis vos dinoscere7 delectet, habeatis in promptu quo illum explicitum invenire valeatis. Non dico valde diserte et oratione rhetorica, sed lucido sermone et catholica fide. Vos quoque, si quid in predicto opere reperiatis vobis gratum et rite prolatum, eius gratie {t. 3 : Erfurt, f. 301rb ; facsim., p. 457b} hoc deputetis a quo est omne bonum. Si quid autem minus recte vel inconvenienter positum vobis ibidem videatur, imperitie mee magis deputetis quam malitie, qui quamdium in hoc corpusculo vixero, in Christi servitio, prout possibilitas fuerit, laborare contendo. Ipsius enim est misericordie ut qui mihi in animo hoc dedit velle, ipsum me bono opere faciat consummare. De quo propheta aitb : «Prope est Dominus omnibus invocantibus se in veritate» ‘et"non derelinquet omnes qui sperant8 in se’’c. Divinitas Domini nostri Iesu Christi diu vos hic incolumes et legis Dei veritatem amantes ad multorum salutem custodiat et post huius vite cursum ad veram et eternam beatitudinem pervenire concedat.A d
b Ps.. 144, 18.
c Ps. 33, 23b : « Et non derelinquent omnes qui sperant in eum »| derelinquet Ps-G (R* L) cum Ps-R
d Rabanus Maurus , Commentaria in libros Machabaeorum, Prologus, PL 109, 1125D-1128A <ex quo> Glossa ordinaria <ex quo> Glossa dominicana.
A ¶Codd. : Rusch ; Edmaior. , p. 6-7 (=ΩS ΩJ ) ; De Bruyne , Préfaces , XII : Mcc., n° 7.1. ( sparsim contuli   ; non contuli : T20h PL109 Som4 ; om. Ω M Edminor .
4 sunt Rusch ] sint Bruyne Edmaior.
5 prudentie Rusch Bruyne (v)] providentie Bruyne Edmaior.
6 legi Machabeorum] inv. Bruyne Edmaior.
7 vos dinoscere] inv. Bruyne (o) Edmaior.
8 qui sperant Rusch ΩJ Bruyne (o)] sperantes ΩS Bruyne Edmaior.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Mcc. Prologus ‘Cum sim promptus’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=52&chapitre=52_Prol.547)

Notes :