Capitulum 12
Numérotation du verset
Hbr. 12,1
Ideoque
et
nos
tantam habentes impositam nubem testium,
deponentes
omne pondus,
et circumstans nos peccatum,
per pacientiam
curramus
propositum nobis
certamen,
Numérotation du verset
Hbr. 12,2
aspicientes in auctorem fidei,
et consummatorem Iesum, qui pro proposito sibi gaudio
sustinuit crucem, confusione contempta,
atque
in dextera sedis Dei sedit.
Numérotation du verset
Hbr. 12,3
Recogitate enim eum qui talem sustinuit
a peccatoribus adversus1
1 adversus] adversum
Weber
semetipsum2
2 semetipsum] semetipsos
Weber
contradictionem,
ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
Numérotation du verset
Hbr. 12,4
Nondum enim3
3 enim]
om. Weber
usque ad sanguinem
restitistis, adversus peccatum
repugnantes,
Numérotation du verset
Hbr. 12,5
et obliti estis consolationis
que vobis tamquam filiis
loquitur dicens : fili mi,
noli negligere disciplinam Dei4,
4 Dei] Domini
Weber
neque fatigeris
dum ab eo argueris.
Numérotation du verset
Hbr. 12,6
Quem enim
diligit Deus5 castigat,
5 Deus] Dominus
Weber
flagellat
autem
omnem filium
quem recipit.
Numérotation du verset
Hbr. 12,7
In disciplina perseverate.
Tamquam
filiis offert vobis6 se7 Deus,
6 offert vobis]
inv. Weber
|
7 se]
om. Weber
|
quis enim filius quem non corripiat8 pater ?
8 corripiat] corripit
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 12,8
Quod si extra disciplinam estis
cuius
participes facti sunt omnes,
ergo adulteri
et non filii
estis.
Numérotation du verset
Hbr. 12,9
Deinde
patres quidem carnis nostre,
habuimus eruditores, et reverebamur eos9,
9 eos]
om. Weber
num10 multo magis obtemperabimus Patri spirituum
10 num] non
Weber
et vivemus ?
Numérotation du verset
Hbr. 12,10
Et illi quidem
in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos,
hic autem
ad id quod utile est
in recipiendo sanctificationem eius.
Numérotation du verset
Hbr. 12,11
Omnis autem disciplina
in presenti quidem videtur non esse gaudii
sed meroris, postea autem
fructum pacatissimum
exercitatis
per eam
reddet11 iustitie.
11 reddet] reddit
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 12,12
Propter quod
remissas manus
et soluta genua
erigite,
Numérotation du verset
Hbr. 12,13
et gressus rectos facite pedibus vestris,
ut non claudicans quis12 erret
12 quis]
om. Weber
magis autem sanetur.
Numérotation du verset
Hbr. 12,14
Pacem
sequimini cum omnibus, et sanctimoniam
sine qua
nemo videbit Deum13,
13 Deum] Dominum
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 12,15
contemplantes
ne quis desit
gratie Dei,
ne qua radix
amaritudinis
sursum germinans
impediat,
et per illam
inquinentur multi.
Numérotation du verset
Hbr. 12,16
Ne quis
fornicator
aut profanus
ut Esau,
qui propter unam escam vendidit primitiva sua,
Numérotation du verset
Hbr. 12,17
Scitote enim
quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem,
reprobatus est
non enim invenit
penitentie locum,
quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
Non enim accessistis ad tractabilem
et accensibilem ignem
et turbinem
et caliginem et procellam et tube sonum, et vocem verborum,
quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
Non enim portabant quod dicebatur,
et si bestia
tetigerit montem
lapidabitur.
Numérotation du verset
Hbr. 12,21
Et
ita terribile erat quod videbatur.
Moyses enim14 dixit :
14 enim]
om. Weber
exterritus sum et tremebundus.
Numérotation du verset
Hbr. 12,22
Sed accessistis ad Sion montem,
et civitatem Dei viventis,
Hierusalem celestem,
et
multorum millium angelorum frequentiam15,
15 frequentiam] frequentie
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 12,23
et
Ecclesiam primitivorum,
qui conscripti sunt in celis,
et iudicem omnium Deum,
et spiritus
iustorum perfectorum,
Numérotation du verset
Hbr. 12,25
et testamenti novi mediatorem Iesum,
et sanguinis aspersionem16
16 aspersionem] parsionem
Weber
melius loquentem quam Abel.
Numérotation du verset
Hbr. 12,25
Videte
ne recusetis loquentem.
Si enim illi
non effugierunt17,
17 effugierunt] effugerunt
Weber
recusantes eum
qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui
de celo18 loquentem nobis avertimur.
18 celo] celis
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 12,26
Cuius vox
movit terram
tunc,
modo autem repromittit
dicens :
adhuc semel et19 ego movebo non solum terram
19 et]
om. Weber
sed etiam20 celum.
20 etiam] et
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 12,27
Quod autem adhuc semel dicit :
declarat mobilium translationem
tamquam factorum,
ut maneant
ea que sunt immobilia.
Numérotation du verset
Hbr. 12,28
Itaque, fratres21, regnum immobile suscipientes,
21 fratres]
om. Weber
habeamus22 gratiam,
22 habeamus] habemus
Weber
per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
Numérotation du verset
Hbr. 12,29
Etenim Deus noster ignis consumens est.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Hbr. 12,1
Ideoque
interl.|
quia isti sustinuerunt
et
interl.|
etiam
nos
marg.|
IDEOQUE
ET
NOS. Post fidei commendationem, ad illud quod inceperat redit exhortans eos ad patientiam pluribus, modis et precipue ipsius Christi exemplo.
tantam habentes impositam nubem testium,
interl.|
in exemplum fidei et operum
interl.|
post
marg.|
NUBEM
TESTIUM. Id est multitudinem sanctorum qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in estu tribulationum nos refrigerant et doctrinis compluunt.
deponentes
interl.|
vel renuntiantes peccatis que undique circumveniunt
omne pondus,
interl.|
peccatorum quod iam est vel tedium quod fit per tribulationem
et circumstans nos peccatum,
interl.|
quod circumstat et imminet etiam si nondum insit
per pacientiam
interl.|
succincti et expediti
curramus
interl.|
sine dubitatione
propositum nobis
interl.|
quod est propositum nobis
certamen,
interl.|
martyrii
Numérotation du verset
Hbr. 12,2
aspicientes in auctorem fidei,
interl.|
quia tantus est dator fidei currere debemus et quia idem consummat plena beatitudine et quia ipse idem passus est
et consummatorem {t. 4 : Erfurt, f. 1143rb ; facsim., p. 445b} Iesum, qui pro proposito sibi gaudio
interl.|
eterno ad quod per passionem itur
marg.|
QUI
PROPOSITO
SIBI
GAUDIO. Sic nos proposito nobis eterno gaudio posthabita confusione debemus currere. Vel proposito sibi gaudio temporalis regni quia voluerunt eum turbe rapere ut facerent regem quod noluit quia erat via humilitatis.
marg.|
Quod Iesus sustinuit crucem debet vos animare quia etiam hoc minus quod contradictione. Quasi : Aspicite Iesum qui sustinuit crucem. Recogitate enim ut sequamini.
marg.|
AUGUSTINUS. Omnia terrena bona contempsit Christus, ut in illis non quereretur felicitas. Omnia terrena mala sustinuit, ut in his non timeretur infelicitas. Natus enim de matre que quamvis a viro intacta conceperit, semperque intacta permanserit, fabro tamen desponsata fuit in quo et omnis carnalis nobilitatis tumorem extinxit. Natus est etiam in civitate Bethleem {t. 4 : Erfurt, f. 1143rb ; facsim., p. 445b} que inter omnes Iudee civitates erat exigua, noluit igitur quemquam de terrene civitatis sublimatate gloriari. Pauper etiam factus est cuius sunt omnia, ne de terrenis divitiis quisquam extolleretur. Noluit rex ab hominibus fieri quia humilitatis viam ostenderat miseris. Esurivit qui omnes pascit. Sitivit qui est fons sitientium. Fatigatus est ex itinere qui viam fecit nobis in celum. Obmutuit et obsurduit per quem mutus locutus est et surdus audivit. Vinctus est qui infirmitatum vincula solvit. Mortuus est qui mortuum suscitavit. Amore itaque eius similia patiamur. Tunc enim lex implebitur, dum non cupiditate rerum temporalium sed caritate illius qui precepit fiunt quecumque precepit.
sustinuit crucem, confusione contempta,
interl.|
neglecta verecundia humana
atque
interl.|
ideo
in dextera sedis Dei sedit.
Numérotation du verset
Hbr. 12,3
Recogitate enim eum qui talem sustinuit
interl.|
tam vehementem
a peccatoribus adversus1
1 adversus] adversum
Weber
interl.|
quod indignum
semetipsum2
2 semetipsum] semetipsos
Weber
interl.|
non in membris tantum
contradictionem,
interl.|
in omnibus adversis
ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
interl.|
si corpus deficit animus stet
marg.|
DEFICIENTES etc. Deficere est timore tribulationis fidem negare.
interl.|
Item non debetis deficere quia estis obliti vos consolationis quasi : Non debetis oblivisci.
Numérotation du verset
Hbr. 12,4
Nondum enim3
3 enim]
om. Weber
interl.|
non debetis deficere
usque ad sanguinem
interl.|
etsi vestra amisistis
restitistis, adversus peccatum
interl.|
infidelitatem de alia
repugnantes,
interl.|
quod bonum est et ideo adhuc idem debetis facere et non deficere
Numérotation du verset
Hbr. 12,5
et obliti estis consolationis
interl.|
Christi in Scriptura consolantis
que vobis tamquam filiis
interl.|
eius id est Christi a quo fit consolatio
loquitur dicens : fili mi,
interl.|
verba Christi in Proverbiis Salomonis
interl.|
ita
noli negligere disciplinam Dei4,
4 Dei] Domini
Weber
interl.|
tribulationes quibus erudiris
neque fatigeris
interl.|
usque ad defectum
dum ab eo argueris.
interl.|
quia preterita purgat
Numérotation du verset
Hbr. 12,6
Quem enim
interl.|
ut coronet
diligit Deus5 castigat,
5 Deus] Dominus
Weber
interl.|
hic castum facit corripiendo
flagellat
interl.|
iustitia
autem
interl.|
quolibet modo
omnem filium
interl.|
aliter nullum recipit
marg.|
OMNEM
FILIUM. AUGUSTINUS. etiam unicum sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus, equalis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato. Unicus sine pecccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus que pertulerit iustus iustorum sanctusque sanctorum. Et attende hec iustitiam et misericordiam Dei. Iustitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.
quem recipit.
interl.|
misericordia
interl.|
in eternam hereditatem
interl.|
et ideo
Numérotation du verset
Hbr. 12,7
In disciplina perseverate.
interl.|
pacienter ferendo
Tamquam
interl.|
quia
filiis offert vobis6 se7 Deus,
6 offert vobis]
inv. Weber
7 se]
om. Weber
interl.|
in hoc quod disciplinam dat se ostendit Patrem quod per simile : Quis enim filius
quis enim filius quem non corripiat8 pater ?
8 corripiat] corripit
Weber
interl.|
id est cui non det disciplinam pater eius
interl.|
filii in disciplina state
marg.|
QUIS
EST
FILIUS etc. AUGUSTINUS. Dat disciplinam ut non auferat misericordiam. Cedit contumacem ut reddat hereditatem. Si promissa patris bene agnovisti non timeas flagellari sed exhereditari. Curre sub manu patris flagellantis, quia dum flagellat erudit ad hereditatem. Noli esse iniquo sensu m puerili, ut dicas plus amat pater meus fratrem meum cui permittit facere quicquid vult quam me, quia si me movero contra iussionem eius flagella invenio. Potius gaude sub flagellis, quia tibi servatur hereditas.
marg.|
CHRYSOSTOMUS. Attende quod non ait : Omnis qui flagellatur filius est. Sed omnis filius flagellatur aliter enim nullus recipitur.
Numérotation du verset
Hbr. 12,8
Quod si extra disciplinam estis
interl.|
quod non debetis
cuius
interl.|
discipline
participes facti sunt omnes,
interl.|
filii
ergo adulteri
interl.|
id est adulterini vel diaboli possessio estis
marg.|
ERGO
ADULTERI. Nota non iure vocari patrem qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti non dicuntur filii legitimi.
et non filii
interl.|
Dei
estis.
Numérotation du verset
Hbr. 12,9
Deinde
interl.|
item ratio quare debent esse in disciplina
interl.|
ad ultimum
patres quidem carnis nostre,
interl.|
non anime
habuimus eruditores, et reverebamur eos9,
9 eos]
om. Weber
interl.|
nonne ergo
marg.|
REVEREBAMUR. Revereri est cum timore honorem impendere.
num10 multo magis obtemperabimus Patri spirituum
10 num] non
Weber
interl.|
animarum que non de materia ut corpora ex patribus
et vivemus ?
interl.|
item ideo quia per eum vivemus in eternum
Numérotation du verset
Hbr. 12,10
Et illi quidem
interl.|
Et illi quidem. Item alia ratio quare obtemperandum Deo est.
in tempore paucorum {t. 4 : Erfurt, f. 1143va ; facsim., p. 446a} dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos,
interl.|
in his que volebant scilicet in vanis
hic autem
interl.|
Pater spirituum
ad id quod utile est
interl.|
ad fidem et bonam vitam
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1143va ; facsim., p. 446a} Vel ad utile, scilicet in recipiendo sanctificationem.
in recipiendo sanctificationem eius.
interl.|
si recipimus disciplinam que nos sanctificat
Numérotation du verset
Hbr. 12,11
Omnis autem disciplina
interl.|
state in
disciplina
sed verum est quod est gravis quod poterant obiicere ideo hoc dicit ut solvat
marg.|
disciplina
que grece perhedia est eruditio per molestias quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur que hic intelligitur. Est et
disciplina
que ‘scientia' dicitur, et a 'discendo' nomen accepit, et grece epistemon dicitur.
in presenti quidem videtur non esse gaudii
interl.|
sed non ita est si quis modo cogitat futura
sed meroris, postea autem
interl.|
in alia vita
fructum pacatissimum
interl.|
in omni quiete possidendum
exercitatis
interl.|
id est pacem qua maior non est
per eam
interl.|
disciplinam
reddet11 iustitie.
11 reddet] reddit
Weber
interl.|
quem iustitia meretur
Numérotation du verset
Hbr. 12,12
Propter quod
interl.|
ut habeatis talem fructum
remissas manus
interl.|
pigras in eleemosynis
et soluta genua
interl.|
fortitudine qua firmiter ut genibus statur
marg.|
MANUS. Id est affectum caritatis quo Deum complectebamini olim iterum erigite sursum ad Deum. Et
genua
, id est fortitudinem que soluta est refrigerata caritate.
erigite,
interl.|
sursum ad Deum ut nec otio torpeatis nec debilitate hesitetis
Numérotation du verset
Hbr. 12,13
et gressus rectos facite pedibus vestris,
marg.|
GRESSUS
RECTOS. Id est ut vestra fides, recte incedat confitendo quod credit, et si opus est patiendo fides que recte dicitur pes quia totum portat. Ita rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei sicut ille qui carnales observantias recipit quod est errare. Et non claudicet, ut qui timore passionis titubat, sed sanetur si erravit vel timuit.
interl.|
Vel recti gressus sunt recta intentio in operibus.
ut non claudicans quis12 erret
12 quis]
om. Weber
interl.|
a via rectitudinis
magis autem sanetur.
interl.|
a peccatis recta intentione operando bona
Numérotation du verset
Hbr. 12,14
Pacem
interl.|
usque adeo patiamini ut pacem etiam cum tribulationibus habeatis que est dilectio et concordia
sequimini cum omnibus, et sanctimoniam
interl.|
perfectionem in operibus quia sola fides non sufficit
marg.|
SANCTIMONIAM. Id est castitem mentis et corporis. Undea : «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt».
a Mt. 5, 7.
sine qua
interl.|
ex eo quod desideras te terret
nemo videbit Deum13,
13 Deum] Dominum
Weber
interl.|
pace et sanctimonia adeo necessaria est. Contendendo enim cum aliis oculum mentis extinguimus
marg.|
SINE
QUA
NEMO
VIDEBIT
DEUM. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est visionis Dei. Non dixit in ignem mittetur vel infatigabilibus tortoribus dabitur que tamen vera sunt. Sed volens te amatorem boni esse, id est visionis Dei non formidatorem mali ait, sine qua nemo videbit Deum etc. Ex eo ipso quod desideras te terret. Aliud est timere penam, aliud amare iustitiam. Si timore gehenne non facis malum, est quidem in te fides, quia credis futurum iudicium Dei. Gaudeo fidei tue, sed adhuc timeo malitie tue. Sit ergo inte pax et sanctimonia, sine qua non videbitur Deus. Nam unde Deum videamus non habebimus, si contendendo in nobis oculum extinxerimus. Simus pacifici, ut agnoscamur filii simus mundi corde, ut videamus Deum : «Beati enim pacifici quia filii Dei vocabuntur»b. «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt»c.
b Mt. 5, 9.
c Mt. 5, 8.
Numérotation du verset
Hbr. 12,15
contemplantes
interl.|
sequimini pacem
interl.|
attentione multa
marg.|
CONTEMPLANTES. Ne dubitetis posse esse tam pacientes, quia gratia Dei presto est, sed ne disitis ei hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix amaritudinis, delectatio peccati verius dicitur amaritudo et ideo vitanda.
ne quis desit
interl.|
non solum vos. Quasi : de aliis etiam sit cura vobis
gratie {t. 4 : Erfurt, f. 1143vb ; facsim., p. 446b} Dei,
interl.|
quam humane pravitatis meritum sepe repellit
ne qua radix
interl.|
cogitatio mala
amaritudinis
interl.|
delectationis noxie ex qua amaritudo
marg.|
RADIX
AMARITUDINIS. Mala cogitatio que non dulces fructus, id est opera sed amaros generat quibus impeditur iter ad celum.
sursum germinans
interl.|
ad consensum et operationem veniens
impediat,
interl.|
illam gratiam
et per illam
interl.|
amaritudinem
inquinentur multi.
interl.|
exemplo et ideo grave est
Numérotation du verset
Hbr. 12,16
Ne quis
interl.|
per partes in quibus aliquos notat
fornicator
interl.|
sit
marg.|
NE
QUIS
FORNICATOR etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua fradix amaritudinis germinet ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat.
aut profanus
interl.|
alienus a Deo
marg.|
PROFANUS. Quasi : porro, id est longe a fano, id est templo Dei, id est penitus irreligiosus.
marg.|
Vel ne quis fornicator, ut cum fide teneat carnales observantias ut concubinam que est spiritualis fornicatio. Vel profanus prorsus fidem negligens. Vel erant aliqui inter Iudeos sectatores Esau in fornicatione et castrimargia.
ut Esau,
interl.|
ecce quam pocul a religione qui pro ventre dedit benedictionem
marg.|
UT
ESAU. Qui dicitur 'fornicator' quia contra voluntatem patris et matris uxores alienigenas duxit. 'Prophanus' dicitur, quia castrimargus, id est servus ventris extitit et gulosus vendens primogenita sua pro lenticula rufa.
qui propter unam escam vendidit primitiva sua,
interl.|
dignitatem
marg.|
PRIMITIVA. Vel primogenita sua primativa hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron omnes primogeniti erant sacerdotes {t. 4 : Erfurt, f. 1143vb ; facsim., p. 446b} sicut fuit Sem. Et hec erat magna dignitas, quia et de substantia et hereditate paterna maiorem portionem sumebat. Vestiumque ornatus locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione Esau fuit, qui pro ventre dedit benedictionem. Cuius factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.
Numérotation du verset
Hbr. 12,17
Scitote enim
interl.|
ne sitis sicut Esau quia reprobatus est
quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem,
interl.|
ita cavendum est ne cum post mortem debent recipere benedictionem reprobentur et penitentia eis non valeat
reprobatus est
interl.|
a Deo Isaac confirmante benedictionem Iacob
non enim invenit
interl.|
caruit benedictione non quod non peniteret, sed quia non penituit ut debuit dicens veniat dies luctus patris mei et occidam Iacob fratrem meum
penitentie locum,
interl.|
venie et locum benedictionis per penitentiam
quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
interl.|
ex indignatione et dolore amissi honoris contra fratrem non ex vera penitentia
Non enim accessistis ad tractabilem
interl.|
id est palpabilem
et accensibilem ignem
interl.|
quo motu corporis accederetur
et turbinem
interl.|
vel comminationem ipsius legis
et caliginem et procellam et tube sonum, et vocem verborum,
interl.|
hec in datione legis facta sunt ut corda Iudeorum concurerentur ne auderent legem transgredi. Non hic terror in evangelio
{t. 4 : Erfurt, f. 1144ra ; facsim., p. 446a} quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
interl.|
non loquatur nobis Dominus Deus ne forte moriamur
marg.|
NON
ENIM
ACCESSISTIS. Dixerat ne quis desit gratie his modis quos subdidit parata enim est gratia. Et hoc est :
Non enim
ad asperitatem legis quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratie. Non ad
ignem
sed ad Spiritum sanctum qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis sed spiritu itur.
Turbinem :
turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia et significat impetum vitiorum, que per legem magis dominata sunt modo venitur ad serenitatem per gratiam spiritus.
Caliginem :
quia obscura lex modo clara intelligentia.
Procellamque
est maior quam turbo, id est tempestas que quocumque impellit hec est servitus peccati secundum operationem que per legem trahebat homines, modo autem est requies a vitiis in perfectis.
Tube sonum
que est signum motionis ad bellum, id est motus delectationis qui non per legem sed per gratiam extinguitur.
Vocem verborum :
huius modi vox est legis preceptio et comminatio quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola preceptio erat sine gratia adiuvante.
Non enim portabant quod dicebatur,
interl.|
non poterant ferre vocem angeli pre timore videntes totum montem Sina fumare procellas tonitrua et voces tubarum audientes
marg.|
NON
ENIM
PORTABANT. Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda precepta. Et si bestia tetigerit montem lapidabitur. Mons est divinitas, bestia defectus rationis, quod est quando verbum blasphemie profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia qui offendit Deum blasphemia, quem precipit lex sine misericordia lapidari. Sed in Ecclesia si vult reverti misericorditer suscipitur. Moyses exterritus est, quia tanta erat asperitas, ut et perfecti terrerentur, quia non erat ibi adiutrix gratia. Modo autem nec imperfectis gravis est preceptio cum iugum suave et onus leve. Non ad tam aspera. Sed accessistis ex superioribus ista pendent ubi dicit ad que accesserint, post remotionem illorum et non ponit contraria eorum que ex opposito intelliguntur sicut supra assignatum est. Sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion, id est ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum premium. Et civitatem Dei, quia Deus in eis habitat, quia eos iustificat aliud premium. Ad Deum iudicem omnium et Deum spirituum iustorum et perfectorum, id est ad Deum qui erit possessio iustorum cum erit omnia in omnibus. Erit et aliorum sed magis perfectorum et per hoc suadet perfectionem. Vel accessistis ad spiritus iustorum quibus socii in fide et opere. Vel ad Spiritum sanctum qui facit perfectos iustos. Per que autem hec omnia habeant subdit : Testamenti novi mediatorem, id est per Iesum qui dedit testamentum et per sanguinem Christi. Melius loquentem quam Abel qui primus iustus fuit, quem et posuit pro omnibus aliis quorum sanguis nullam remissionem facere potuit, tunc multo minus sanguis animalium sed sanguis Christi fecit. Vel melius loquitur, id est loquentes facit quod Iesus est Filius Dei, a quo redempti sumus quam sanguis Abel qui facit nos loqui Abel fuisse virum {t. 4 : Erfurt, f. 1144ra ; facsim., p. 447a} iustum et in figura Christi immolatum. Caligo obscuritatem legis significat, turbo comminationem. Si quis hoc fecerit morte moriatur. Procellam ipsam vindictam. Sonus tube adventum Dei, unded : «In tuba Dei descendet de celo», id est in voce angelorum vox verborum non ipsius Dei sed angelorum. Per angelum enim loquebatur Moysi.
d 1Th. 4, 16.|
marg.|
AUGUSTINUS. Vide ergo distantiam. Ibi post Pascha quod agitur immolatione, celebratum erat quinquagesimo die descendit Deus in Sina in igne, sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide non in corde hic vero Spiritus sanctus qui est digitus Dei venit, ubi congregati erant fideles in unum in igneis linguis, non de longinquo territans, immo sedit super singulos eorum. De celo quidem factus est subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens sonuit, sed nullus expavit. Ibi ignis et fumus, hic autem ignis ferens.
et si bestia
interl.|
sic precepit Dominus
tetigerit montem
interl.|
Moyses dixit longe state quia si bestia etiam
lapidabitur.
interl.|
grandine
Numérotation du verset
Hbr. 12,21
Et
interl.|
multum fuit terribile quod et Moysen terruit ut subditur : Moyses etc.
ita terribile erat quod videbatur.
interl.|
quod non adire auderent
Moyses enim14 dixit :
14 enim]
om. Weber
interl.|
quid ergo alii
exterritus sum et tremebundus.
Numérotation du verset
Hbr. 12,22
Sed accessistis ad Sion montem,
interl.|
id est ad eos qui in alto Deum speculantur quod speculari est magnum premium
et civitatem Dei viventis,
interl.|
hoc est
Hierusalem celestem,
interl.|
ad visionem pacis celestis
et
interl.|
ad
multorum millium angelorum frequentiam15,
15 frequentiam] frequentie
Weber
interl.|
cum pluribus maior beatitudo
interl.|
quorum socii futuri estis
Numérotation du verset
Hbr. 12,23
et
interl.|
ad
Ecclesiam primitivorum,
interl.|
apostolorum
interl.|
qui primi crediderunt
qui conscripti sunt in celis,
interl.|
’’quorum nomina scripta sunt in libro vite’’e
e Phil. 4, 3 : « Etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae » ; cf. Apc. 13, 8 ; 17, 8.
interl.|
ad similitudinem ut patres conscripti
marg.|
QUI
CONSCRIPTI
SUNT. Quasi : Ne dubitetis ad angelos pervenire quia vestri antecessores pervenerunt et hoc est. Qui conscripti sunt, id est cum eis qui in celis sunt, scripti sunt id est in eorum ordine sunt.
et iudicem omnium Deum,
interl.|
id est Christum cui Pater dedit omne iudicium
interl.|
et ita iudicabitis cum eo
et spiritus
interl.|
spiritus id est animas
iustorum perfectorum,
interl.|
vel spirituum
Numérotation du verset
Hbr. 12,25
et testamenti novi mediatorem Iesum,
interl.|
per quem possunt fieri socii angelorum
marg.|
MEDIATOREM
IESUM. Quia enim incredibile videbatur quod promittebat Deus scilicet ex hac mortalitate, corruptione, abiectione, in formi pulvere futuros homines equales angelis Dei. Non solum scruptura hominibus fecit, ut crederent sed etiam fidei sue posuit mediatorem, non quemlibet principem vel angelum, sed unicum Filium ut qua via nos perducturus esset ad illam ineffabilem immortalitatem, et cum angelis equalitatem, per ipsum Filium ostenderet et preberet. Parum enim erat Deo facere Filium suum demonstratorem vie, ideo eum fecit viam ut per illam iremus. Missus est ergo medicus quem non cognovit egrotus. Ideoque eum occidit, sed et aspersus sanguis medici valuit ad medicamentum egroti. Venit ut visitaret occisus est ut sanaret.
et sanguinis aspersionem16
16 aspersionem] parsionem
Weber
interl.|
ad emundationem sanguinis Christi
melius loquentem quam Abel.
interl.|
quia iste veniam ille vindictam iste salutem immo et persequentibus veniam cum inquit17 : ‘’Pater ignosce’’ etc. Ille damnationem clamat
17 Cf. Lc. 23, 34 : « Iesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt ».
Numérotation du verset
Hbr. 12,25
Videte
interl.|
et quia ad Iesum accessistis cuius
sanguis melius loquentem
etc. ergo
ne recusetis loquentem.
interl.|
per evangelium qui carnalia prohibet et spiritualia precipit
Si enim illi
interl.|
patres nostri
non effugierunt18,
18 effugierunt] effugerunt
Weber
interl.|
penam
recusantes eum
interl.|
id est Christum qui terrena, id est carnales observantias dabat per Moysen et terrena promittebat
interl.|
Moysen vel angelum
qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui
interl.|
non effugiemus
de celo19 loquentem nobis avertimur.
19 celo] celis
Weber
interl.|
eundem loquentem nobis spiritualia et promittentem eterna
Numérotation du verset
Hbr. 12,26
Cuius vox
interl.|
quia idem
movit terram
interl.|
ut comminaretur ne recusarent
tunc,
interl.|
cum de terra loquebatur
interl.|
cum legem dabat in Sina
modo autem {t. 4 : Erfurt, f. 1144rb ; facsim., p. 446b} repromittit
interl.|
non minatur sed promittit et ideo multominus debetis recusare
dicens :
interl.|
in Aggeo hoc legitur
adhuc semel et20 ego movebo non solum terram
20 et]
om. Weber
marg.|
ADHUC
SEMEL
EGO
MOVEBO. Quasi iam fuerunt mota. Sed ad huc movebo, per semel notat quod ulterius non movenda.
sed etiam21 celum.
21 etiam] et
Weber
interl.|
inferius
interl.|
aereum
marg.|
SED
ETIAM
CELUM. Quod inferius est, scilicet erium, unde dicuntur aves {t. 4 : Erfurt, f. 1144rb ; facsim. p. 447b} celi. Totus autem pene aer iste ventosus, quem celum vel celos Scriptura vocat, istos utique imos, non illos supremos ubi sol et luna et sidera constituta sunt dicit hic Scriptura movendos, et alibi perituros proter magnam sui quamdam commutationem.
Numérotation du verset
Hbr. 12,27
Quod autem adhuc semel dicit :
interl.|
huius auctoritatis sensum exponit
declarat mobilium translationem
interl.|
per adhuc 'mo<bilium'>
tamquam factorum,
interl.|
quod potest quia fecit ea
ut maneant
interl.|
hoc notat per semel
ea que sunt immobilia.
interl.|
postea eternaliter
marg.|
QUE
SUNT
IMMOBILIA. Quasi : quod sunt, quia quicquid erunt vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis secundum, id immobilia erunt.
Numérotation du verset
Hbr. 12,28
Itaque, fratres22, regnum immobile suscipientes,
22 fratres]
om. Weber
interl.|
iam spe
marg.|
ITAQUE
FRATRES
REGNUM
IMMOBILE. Quia celum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile et ideo nullus desit gratie.
habeamus23 gratiam,
23 habeamus] habemus
Weber
interl.|
quia Deus et iudex omnium
marg.|
VEL
HABEAMUS
GRATIAM. id est fidem spem et caritatem cum sancta operatione. Vel habeamus gratiam, id est gratias agamus de omnibus non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo.
per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
interl.|
amore honoris quia Pater id est diligentes eum ut Patrem
Numérotation du verset
Hbr. 12,29
Etenim Deus noster ignis consumens est.
interl.|
per gratiam possumus placere, quia Deus consumit omnia peccata et per hoc quod purgat et facit servire in virtutibus placemus Deo
marg.|
DEUS
NOSTER etc. factus ignis, id est Spiritus sanctus qui est et donum et gratia illa quia nobis gratis datus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_12)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_12)
Notes :