Capitulum 2
Numérotation du verset
Hbr. 2,1
Propterea
abundantius
oportet observare nos
ea que
audivimus
ne forte pereffluamus.
Numérotation du verset
Hbr. 2,2
Si enim
qui per angelos dictus est
sermo,
factus est
firmus,
et omnis prevaricatio
et inobedientia
accepit iustam mercedis retributionem,
Numérotation du verset
Hbr. 2,3
quomodo nos
effugiemus
si tantam
neglexerimus
salutem ?
Que
cum initium
accepisset enarrandi1
1 enarrandi] enarrari
Weber
per Dominum
ab eis,
qui audierunt
in nos
confirmata est,
Numérotation du verset
Hbr. 2,4
contestante Deo
signis
atque2 portentis,
2 atque] et
Weber
et variis
virtutibus,
et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Numérotation du verset
Hbr. 2,5
Non enim angelis subiecit orbem terre futurum de quo loquimur.
Numérotation du verset
Hbr. 2,6
Testatus est autem
in quodam
loco
quis dicens :
quid est homo
quod memor es
eius
aut filius hominis
quoniam
visitas eum ?
Numérotation du verset
Hbr. 2,7
Minuisti
eum
paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum,
et constituisti eum
super opera manuum tuarum.
Numérotation du verset
Hbr. 2,8
Omnia subiecisti
sub pedibus eius.
In eo
autem3
3 autem] enim
Weber
quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei.
Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei.
Numérotation du verset
Hbr. 2,9
Eum autem qui modico quam angeli minoratus est,
videmus
Iesum
propter
passionem
mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei
pro omnibus gustaret mortem.
Numérotation du verset
Hbr. 2,10
Decebat
enim eum,
propter quem omnia
et per quem
omnia
qui multos filios
in gloriam adduxerat,
auctorem
salutis eorum
per passionem4
4 passionem] passiones
Weber
consummare.
Numérotation du verset
Hbr. 2,11
Qui enim
sanctificat
et qui sanctificatur5
5 sanctificatur] sanctificantur
Weber
ex uno
omnes.
Propter
quam causam
non confunditur
fratres eos
vocare dicens :
Numérotation du verset
Hbr. 2,12
Nuntiabo
nomen tuum fratribus meis,
in medio Ecclesie
laudabo te.
Numérotation du verset
Hbr. 2,13
Et iterum :
Ego
ero fidens
in eum.
Et iterum :
Ecce ego
et pueri mei
quos mihi dedit Dominus6.
6 Dominus] Deus
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 2,14
Quia ergo pueri
communicaverunt carni et sanguini7 et ipse
7 carni et sanguini]
inv. Weber
similiter participavit eisdem8,
8 eisdem] hisdem
Weber
ut per mortem
destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum,
Numérotation du verset
Hbr. 2,15
et liberaret
eos qui timore mortis
obnoxii9
9 obnoxii] per totam vitam
praem. Weber
erant servituti
Numérotation du verset
Hbr. 2,16
nusquam enim angelos apprehendit
sed semen Abrae apprehendit.
Numérotation du verset
Hbr. 2,17
Unde
debuit per omnia fratribus assimilari10,
10 assimilari] similare
Weber
ut
misericors
fieret,
et fidelis
pontifex
ad Deum,
et11 ut repropitiaret delicta populi.
11 et]
om. Weber
In eo enim
in quo passus est
ipse temptatus
potens est eis qui temptantur auxiliari.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Hbr. 2,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Propterea.
[CHRYSOSTOMUS.] Postquam locutus est de Filio Dei multa que ad eius commendationem valent, hortatur eos quibus scribit ut diligenter animadvertant et custodiant ea que per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia premissa, quasi1: Quia Christus maior est prophetis et angelis,
propterea oportet nos abundantius observare ea que audivimus
a Filio dicta in Evangelio, quam que de lege, vel de aliis a prophetis, vel angelis dicta sunt, qui ministri legum fuerunt. Nomen tamen legis obticuit, quia in astructione sua quam in pretoribus {192.414} facit, manifestum hoc facit. Et quasi quis quereret: Quare magis oportet? subdit:
Ne forte pereffluamus,
id est eternaliter puniamur. Fluimus per penas mortalis nature, effluimus peccata addendo, pereffluimus in eternam damnationem. Hinc suadet verba Christi audienda per penam que erit negligentibus.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 2,2
marg.|
Si enim:
quod puniemur, si non observamus verba Christi, probat per minus, scilicet per verba que dicta sunt ab angelis, que sunt minus digna quam verba Christi. quasi2: Dico ne forte pereffluamus quod utique erit.
Enim,
id est quia,
sermo Dei
qui per angelos dictus est ad Moysen et ad ceteros,
factus est firmus,
id est verus, ut lex per miracula et minis et promissis confirmata est, in qua tamen non erat salus,
et omnis prevaricatio,
quod est contra {192.414} vetita facere,
et inobedientia,
quod est precepta dimittere,
accepit iustam retributionem,
scilicet quantum meruit, id est secundum quod meruit, mercedis, ut pro qualitate factorum sit qualitas pene. Attende singula verba: omnis prevaricatio dicit, ut ostendat quod pro singulis peccatis sit reddenda pena. Ac si diceret: Non solum omnis prevaricator punietur qui multorum peccatorum reus est, sed pro omni prevaricatione vel inobedientia suam recipiet penam. Iustam dicit, ne putetur perire iustitia per misericordiam. [CHRYSOSTOMUS.] Quod vero ait retributionem, hoc ad pene quantitatem refertur, que equalis peccato erit; quia secundum quod maius vel minus est peccatum, maior vel minor {192.415} erit pena. Quod vero ait mercedis, hoc ad qualitatem pene refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne crucietur.
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 2,3
marg.|
Quomodo.
quasi3: Et si sermo angelorum factus est firmus, et si omnis prevaricatio punitur,
quomodo nos,
quibus Filius Dei ipse gratia per quam salus est, locutus est,
effugiemus
gehennam,
si neglexerimus,
saltem quod minus est quam prevaricari,
tantam,
id est indeficientem,
salutem
in Evangelio factam? Non tanta erat in Veteri Testamento: ibi enim sermo, hic vero salus est.
Que cum
etc. Ostendit hic inexcusabiles esse illos qui contemnunt salutem, id est Christi sermonem qui est causa salutis. quasi4: Non effugiemus, si neglexerimus salutem.
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Que
salus
cum accepisset initium, non
constitutionis, {192.415} quia ab eterno erat, sed enarrandi [CHRYSOSTOMUS.] et hoc
per Dominum
angelorum, scilicet Christum, unde alia editio sic habet, scilicet per Christum, non longe post initium narrationis,
ab eis,
scilicet apostolis
qui audierunt,
ab ipso ore Christi,
confirmata est in nos,
scilicet Iudeos. Quomodo?
Numérotation du verset
Hbr. 2,4
marg.|
Deo contestante,
auctoritati apostolorum; per que? Signis minoribus, ut est morbos depellere, quod medici possunt;
et portentis
maioribus que contra naturam fiunt;
et variis virtutibus,
que non fiunt preter naturam. Vel de virtutibus animi dicit, scilicet quod casti sunt et humiles illi qui predicant, et cetera huiusmodi habent;
et Spiritus sancti distributionibus,
quia aliis genera linguarum, aliis alia {192.415} dona dabat. Per hec affluentiam significat gratiarum que non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia. Per quod ostenditur quod non simpliciter est eis creditum, sed per signa et prodigia. Ideoque, dum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur. Distributionibus, dico, factis, non secundum meritum hominum, sed
secundum suam,
ipsius Spiritus sancti,
voluntatem,
id est secundum placitum sue misericordie. Unde alibi:
«
Hec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singula prout vult » (1Cor. 12). Non enim dixit negligentes dignos esse pena qui contemnunt gratiam per apostolos, et miracula, et dona confirmatam. Hic dicit Christum esse potentem vindicare, et suos per passionem mortis salvare.
Numérotation du verset
Hbr. 2,5
marg.|
quasi5: {192.415} Vere non effugiemus, si neglexerimus salutem Christi, cum pro sermone angelorum non observato puniti sunt Iudei, quia Filio
subiecit Deus orbem terre,
quod
non
fecit
angelis,
quorum ministerio, etsi multa fiunt in orbe, omnia tamen spectant ad imperium. Sed hoc, scilicet ut subiiciatur,
futurum est
ei
de quo loquimur,
id est Christo. Et hoc est quod ait, orbem, dico, futurum subiectum ei de quo loquimur, scilicet Christo.
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Deus subiecit, non angelis, sed Filio, orbem terre futurum. Ita hic dicit futurum, sicut alibi dixit: Qui cum forma futuri (Rm. 5): de Adam et Christo loquens, et respectu temporum Ade futurum secundum carnem Christum dicit, sic etiam nunc futurum orbem dicit quantum ad Christum. Futurus quippe erat orbis {192.416} quantum ad Filium Dei qui semper erat, et ne de altero orbe disputare intelligeretur, addit de quo orbe loquimur. Hoc addit ne mentem auditoris errare relinqueret, dum alius quereretur orbis. Hunc ergo orbem futurum non angelis, sed Christo subditum dicit, quod comprobat auctoritate David, qui futura quasi preterita refert, utpote admissus divinis consiliis ubi omnia etiam futura sunt facta, secundum illud Isaie: Qui fecit que futura sunt. Sed prestat ut de Christi humilitate, ne per ea dubitetur de exaltatione: et non tantum de humilitate Christi, verum etiam et totius generis humani, ostendens hominem per se miserum et abiectum, sed per Dei gratiam exaltatum. Unde subdit:
Numérotation du verset
Hbr. 2,6
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Testatus est autem.
quasi6: Non solum ego hoc dico, sed etiam hoc idem
testatus est quis,
scilicet notus, egregius, prophetarum excellentissimus, scilicet David,
in quodam,
scilicet noto nobis non abscondito,
loco
Scripture sacre, in psalmo scilicet VIII, dicens:
Quid est homo,
cum despectu legendum est,
quod memor es eius, aut filius hominis
etc. {192.416} Distat inter hominem et filium hominis quod innuit disiunctio. Omnis enim filius hominis homo, sed non omnis homo filius hominis potest intelligi. Adam enim homo fuit, sed non filius hominis. Sic homines dicuntur qui portant eius imaginem: qui autem portant imaginem Christi, filii hominum potius appellantur, et ille vetus homo dicitur, et iste novus. Homo igitur hoc loco terrenus est, filius autem hominis celestis est, et ille longe seiunctus est a Deo, hic autem presens est Deo, et ideo illius memor est tamquam in longinquo positi, hunc visitat quem vultu suo, id est gratie sue presentia, illustrat. Despective itaque homo, scilicet peccator terrenus. [AUGUSTINUS] Quid est quantum ad hoc, quod {192.416} eius, quasi longe positi, memor es, temporalem prebendo salutem qua salvas homines cum iumentis? Aut filius hominis, id est homo spiritualis et celestis. Quid est quantum ad hoc,
quoniam
eum, quasi infirmum
visitas,
presentia gratie, et non solum hominis filius indiguit visitari, sed etiam Dei Filius, quia
minuisti,
scilicet Dei Filium.
6 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, ut per hominem intelligantur boni, precipue qui ante adventum Christi fuerunt, per filium hominis Christus. Et legitur item cum despectu hoc modo: Homo bonus ac iustus. Quid est. quasi7: Despectus, fragilis, peccator, quantum ad hoc quod memor eius es. [AMBROSIUS]
Memor
est Deus hominis, quando peccata dimittit, aut Filius hominis iam surgit, id est a membris ad caput ascendit, cum ait, {192.417A} Filius hominis, id est Christus, qui non ex duobus hominibus, sed de Virgine natus est. Filius, inquam, hominis quid est quantum ad hoc, quoniam visitas eum, id est hominem per ipsum Filium hominis, quasi per medicum infirmum?
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 2,7
marg.|
Nota verborum proprietates: supra dixit, memor, ubi agit de iustis qui fuerunt ante Christi adventum, quorum quasi memor fuit, quando patriarchis de celo misertus. Hic autem ponit, visitas, ubi agit de incarnatione, cum Verbum caro factum est, cum medicus ad infernos venit
Minuisti.
quasi8: Per filium hominis, id est Christum, visitas hominem, et
eum
tamen, id est Christum, minuisti.
8 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita ut per hominem et filium hominis intelligatur Christus homo, cuius fuit Deus memor in conceptione {192.417B} donando immunitatem peccati, et visitavit in resurrectione dando gloriam immortalitatis, et legitur admirative hoc modo, homo, Christus. Quid est scilicet quam magnum quid et dignum per hoc quod memor es eius, faciendo eum immunem a peccato. Aut, id est et Filius hominis, scilicet idem ipse Christus qui est homo de homine, ut Deus de Deo. Quid est scilicet secundum quam excellentissimum. Quid per hoc, quoniam visitas eum, resuscitando? Minuisti. quasi9: Visitasti Christum hominem. Et per hoc indiguit visitari, quia tu minuisti eum per passibilem naturam. Minoratus enim est dum se exinanivit formam servi accipiens: ergo propter ipsam infirmitatem carnis quam Dei sapientia gestare {192.417C} dignata est. Et passionis humilitatem recte dicitur, minuisti
ab angelis,
quia mortalis et passibilis, sed
paulo minus,
quia etsi passibilis, tamen imperabat angelis, et quia sine peccato erat; sed post ad similitudinem triumphantis,
coronasti eum,
id est undique circumdedisti,
gloria,
in resurrectione et ascensione. Et honore, id est in consessu Patris.
9 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel gloria, id est claritate immortalitatis,
et honore,
quod sibi flectitur omne genu,
et constituisti eum,
ut stabilem,
super opera;
sed addit,
manuum tuarum,
id est super digniora etiam opera, id est super homines et angelos que per excellentiam dicuntur
opera manuum
.
Numérotation du verset
Hbr. 2,8
marg.|
Et non solum constitutus est super opera ut dignior, sed etiam
omnia subiecisti sub pedibus eius,
id est potestati eius et {192.417D} dominio, ut adorent illum et vereantur. Posset enim superior esse, et tamen omnibus donari. Ideo ait:
Subiecisti omnia sub pedibus eius.
Nulla enim creatura erit non subiecta, cui primates ut ita dicam spiritus subiiciuntur. In eo enim, vel autem, exponit sensum David prophete quem in predictis verbis habuit, quasi10: David ait: Omnia subiecisti.
In eo autem quod
Scriptura
subiecit ei omnia,
id est subiecta ei ostendit omnia. Nihil dimisit non subiectum ei, id est nihil excepit de omnibus. Dum enim dicit omnia, nec terrena excipit, nec celestia.
10 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita continua secundum litteram quam habet.
Enim.
quasi11: Bene dico orbem terre futurum subiectum {192.418A} Christo, quia in eo quod Scriptura dicit:
Ei omnia subiecit,
id est dicit ei subiecta esse omnia.
Nihil dimisit non subiectum.
Non mutatur sententia: Quam eamdem sententiam alia etiam littera confirmat que est, in eo enim quod dicit omnia subiecit, nihil dimisit ei non subiectum.
Nunc autem.
quasi12: Scriptura dicit, omnia subiecisti, sed tamen nondum omnia subiecta sunt ei. Et ideo congrue supra dixit orbem futurum subiectum. Et hoc est quod ait, nunc autem. Etsi Scriptura dicat omnia,
tamen necdum videmus omnia sabiecta ei
voluntate que subiicienda sunt. Quotidie enim aliqui subiiciuntur ei, sed non omnes qui subiiciendi sunt subiicientur, donec in iudicio. Distingue cum ait, nihil dimisit non subiectum. Hic universalem subiectionem, {192.418B} scilicet sive voluntariam sive necessariam, designat. Cum vero ait, necdum videmus etc. hic tantum voluntariam fideliter credentium in eum.
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 2,9
dist. 3 :
dist. 3 :
prol.|
marg.|
Eum autem.
quasi13: Necdum videmus subiecta ei, sed tamen pars prophetie iam impleta est, quia
videmus eum
etc. in quo constat quod complebitur alia, et ideo nec doleatis de adversis.
Eum,
{192.418C} inquam,
qui modico minoratus est quam angeli,
videmus iam Iesum, id est Salvatorem, et
coronatum gloria et honore.
Hoc utique merito, scilicet
propter passionem,
non quamlibet, sed
mortis.
Hic iam incipit ostendere, non pro potentia tantum vel ultione verba Christi esse audienda, sed pro dilectione qua dilexit nos ut pro nobis moreretur. Unde addit:
Ut gratia Dei
etc.
13 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita lege: Videmus eum iam Iesum, et coronatum gloria et honore, qui modico quam angeli minoratus est, non secundum naturam humane mentis, sed propter passionem mortis. Maiores quidem angeli possunt dici homine, quia maiores sunt hominis corpore, maiores sunt et animo; sed in eo tantum quod peccati originalis merito {192.418D} corruptibile corpus aggravat ipsum animum. Natura vero humane mentis qualem Christus assumpsit, que nullo peccato potuit depravari, solus maior est Deus. Propter quid ergo modico quam angeli minoratus dicatur aperuit, cum ait, propter passionem mortis. Minor ergo angelis fuit, non propter naturam hominis, sed propter passionem mortis. Natura vero hominis que mente rationabili et intellectuali creaturas ceteras antecedit, Deus solus est maior. Minor ergo angelis fuit corpore, non mente. Quod autem videtur tibi nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi maiorem qua maiores videntur angeli, non recte cogitas, nec attendis quem locum habeat {192.419A} in rebus humana natura que condita est ad imaginem Dei, cui tamen iniuria facta non est. [AUGUSTINUS] Cum Christus dicebat: Pater maior me est, qui non carni sue solum, sed etiam menti quam gerebat humane Deum Patrem preferebat. Que tota sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori.
Ut gratia Dei.
quasi14: Minoratus est ab angelis. Et hoc ideo ut gratia Dei, id est ipse qui est gratia Dei, quia gratis dat, vel quia gratis datus est nobis,
gustaret mortem.
14 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, ut sit ablativi casus hoc modo: ut gratia Dei, id est per gratiam Dei qua homo non meruit, ipse gustaret, proprie dixit gustaret, quia amara est mors, vel quia cito transiit. [CHRYSOSTOMUS.] Breve namque intervallum in illa faciens confestim surrexit, sicut {192.419B} qui gustat breviter experitur. Gustaret, dico,
pro omnibus,
scilicet predestinatis qui per eius mortem redempti sunt et salvati. Vel pro omnibus hominibus, generaliter mortuus est, quia omnibus pretium suffecit. Ideo proprie dixit pro omnibus, quia non pro fidelibus tantum, sed pro mundo universo mortuus est. Et si enim omnes non credunt, ipse tamen quod suum est implevit.
Numérotation du verset
Hbr. 2,10
marg.|
Decebat enim.
quasi15: Minoratus est Christus ut gustaret mortem, quod convenientissimum erat. Decebat
enim eum,
scilicet Deum Patrem,
propter quem
glorificandum
omnia
facta sunt,
et per quem
auctorem
omnia
facta sunt,
qui multos filios
adoptivos
adduxerat,
id est adducendos previderat,
in gloria
eterna decebat
consummare,
id est perficere in {192.419C} gloria beatitudinis, quod incepit in resurrectione, quando immortalitatis gloria sublimatus est, et auctum est in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris; et perficietur in iudicio quando ei omnia subiicientur, et erit omnia in omnibus. Decebat, inquam, eum consummare
auctorem salutis eorum
filiorum, id est Christum qui est Filius per naturam, cuius coheredes erimus, qui sumus adoptione filii. Vide quantum est in medio nostrum, et ille Filius est, et nos filii sumus, sed distat, quia ille salvat, nos salvamur; ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo coniungit nos Scriptura, modo disiungit.
Multos,
inquit,
filios,
hic coniunxit;
auctorem salutis eorum,
hic discrevit. Consummare, dico, et hoc
per
{192.419D}
passionem
237 mortis, que mors sanande nostre miserie convenientissima fuit, ac valde necessaria, quia aliter nisi Christus moreretur, scilicet homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra facta essent omnia. Cetera enim homini serviunt, homo Deo, nec in aliquibus Deus glorificaretur, cum ad hec omnia facta sint, falsa esset etiam eius predicatio de filiis adducendis.
Qui enim.
Probat quod pro nostra liberatione decuit Christus pati. Videtur enim indecens quod auctor salutis pateretur, sed non dedecet, quia ex Deo pendet, et idem ei subiectus ut alii homines, et ideo convenit ei pati opus est, et quod opus fuerit postea dicit ibi
Quia ergo
etc. [CHRYSOSTOMUS.] quasi16: Decebat Patrem consummare Christum per passionem, {192.420} nec dedecebat Christum pati.
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 2,11
marg.|
Qui enim sanctificat
predestinatos, id est Christus,
et sanctificantur per eum,
id est nos
omnes,
eque
ex uno
pendent et sunt. Ecce iterum quomodo coniungit dicens esse ex uno, item, intuere quantum interest, ille quidem sanctificat, nos sanctificamur. Licet ergo ex uno simus, verumtamen multum interest. Ille enim est ex Patre secundum deitatem ut proprius Filius, id est ex eius essentia genitus, nos autem adoptivi.
marg.|
Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesie laudabo te.
Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter {192.420} participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahe apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo enim in quo passus est ipse et temptatus, potens est et eis qui temptantur auxiliari.
Numérotation du verset
Hbr. 2,11b
dist. 4
dist. 4
marg.|
Propter quam.
Probat quod ex uno sunt omnes dicens:
Propter quam causam,
id est quia utrique, scilicet caput et membra, sunt ex eodem,
non confunditur,
vel erubescit Christus licet a peccato immunis.
Vocare eos fratres,
qui peccando facti sunt degeneres, dicens in psalmo:
Numérotation du verset
Hbr. 2,12
marg.|
O Pater:
Nuntiabo,
{192.420} vel narrabo post resurrectionem,
nomen tuum,
id est famam et gloriam Deitatis,
fratribus meis.
Et ego positus
in medio Ecclesie,
ut columna,
laudabo te.
Vel in medio Ecclesie, id est in toto orbe, circumquaque laudabo te. Attende quod cum dicit, non erubescit fratres vocare, ostendit quod non eius nature est fraternitas nostra, sed misericordie et humilitatis. Quod autem fratres simus probat per prophetam, ne putetur novum.
Numérotation du verset
Hbr. 2,13
marg.|
Et iterum:
Auctoritate Isaie se ex Deo esse et pendere ostendit, ego Christus ut verus homo,
ero fidens
secundum humanitatem,
in eum,
scilicet Deum Patrem, quod non faceret nisi a Deo esset. Et iterum. Eamdem subiectionem ad Deum et humane nature communitatem {192.420} nobiscum demonstrat, dicens:
Ecce ego,
presto sum servire,
et pueri mei,
scilicet apostoli et alii fideles,
quos mihi,
tamquam capiti membra in unitate nature et gratie,
dedit Dominus.
Numérotation du verset
Hbr. 2,14
marg.|
Et in hoc patet quod ex Deo sunt,
quia ego et pueri communicaverunt carni et sanguini.
Et ipse similiter participavit eisdem: probavit quod decuerit Christum pati, si opus esset. Quod autem opus fuerit hic demonstrat, quia pueri communicaverunt carni et sanguini. quasi17: Constat quod ex Deo est ipse Christus sanctificans et sanctificati, et ita non dedecet eum pati, si sit opus; sed quid fuit opus pati? Ecce, quia pueri communicaverunt. Et hoc est quod ait, quasi18: Ex uno Deo est ipse cum sanctificatis, et quia pueri, qui sanctificandi erant; {192.421A} communicaverunt carni et sanguini, id est anime, id est homines erant corruptibiles constantes ex corpore et anima, que per sanguinem accipitur. Ergo, id est ideo,
et ipse
Christus
participavit eisdem,
id est pueris, quia factus est puer constans ex anima et carne, vel participavit eisdem, id est carne et sanguine, scilicet anima. Et hoc similiter, id est ita quod fuit homo passibilis et mortalis ut posset mori. Ecce vera in Christo fraternitas, et non ficta humanitas,
ut per mortem
suam
destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum,
auctorem mortis, quia peccati, ex quo processit mors. Hoc enim testimonio satis monstratur etiam mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, id est ex peccato quod ille persuasit, accidisse. Nec {192.421} enim ob aliud potestatem habere mortis verissime diceretur. Unde ille qui sine ullo peccato vel originali vel proprio moriebatur, dixit:
Ecce venit princeps mundi huius,
id est diabolus qui habet potestatem mortis,
et in me nihil inveniet
(Io. 14), scilicet peccati, propter quod homines mori fecit; nihil ergo invenit diabolus in Christo ut moreretur, sed pro voluntate Patris mori Christus voluit, non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de obedientia et iustitia factus obediens usque ad mortem, per quam nos redemit a servitute diaboli. Incideramus enim in principem huius seculi qui seduxit Adam et servum fecit, et cepit nos tamquam vernaculos possidere. Sed venit Redemptor {192.421} et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor captivatori nostro? Tetendit muscipulam, crucem suam posuit ibi quasi escam, sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit non debitoris, per quod iussus est reddere debitores. Fudit sanguinem innocentis, et iussus est reddere a nocentibus. Ille quippe sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo diabolus nos tenebat deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nisi vinculis peccatorum nostrorum: iste erant catene captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis Passionis, intravit in domum eius, id est in corda eorum, ubi ipse habitabat, et vasa eius eripuit. Nos sumus vasa ista [que] impleverat ille amaritudine sua, quam nostro Redemptori in felle propinavit. Salvator {192.421} autem noster eripiens vasa eius, et sua faciens, fudit amaritudinem et implevit dulcedine. Participavit ergo pueris, id est factus est homo passibilis et mortalis, ut sic vinceret diabolum. Nisi enim homo esset qui diabolum vinceret, non iuste, sed violenter homo ei tolli videretur, qui se illi sponte subiecit; sed si eum homo vincit, iure hominem perdit: et ut homo vincat, necesse est ut Deus in eo sit, qui faciat eum sine peccatis esse. Si enim per se homo esset vel angelus in homine facile peccaret, cum utramque naturam per se constet cecidisse.
17 Quasi] + dicat
PL
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 2,15
marg.|
Factus est homo Dei Filius, hominis filius passibilis et mortalis, ut per mortem destrueret diabolum, {192.422} deletis peccatis, per que sub illo captivi eramus; et per eamdem mortem
liberaret eos, qui timore mortis
corporalis
per totam
hanc
vitam erant obnoxii,
id est subditi,
servituti
diaboli et peccati. Hic quiddam mirabile demonstrat, quia per quod potestatem habebat diabolus, per hoc victus est, et que fuerant arma illi forti adversum mundum, per ea illum Christus percussit, in quo magnitudinem virtutis eius et solertie insinuat. Mors enim erat arma per que vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo. Unde:
Ero mors tua, o mors
(Os. 13). Et per eam liberavit obnoxios servituti. Intuere quantum bonum operatur mors Christi. Liberavit eos qui timore mortis obnoxii erant servituti. Servi siquidem erant qui mortem timebant, et omnia patiebantur {192.422} ne morerentur. Nunc autem sancti per Christum ad regnum transituri irrident eam. Unde Apostolusa: « Cupio dissolvi et esse cum Christo ». Unde et beatus Iob ait:
Pellem pro pelle, et omnia que habet homo dabit pro anima sua
(Iob 2). Et est victoria fidei, que utique defuisset, si credentes immortalitas mox consecuta esset. Poterat quidem hoc Deus dare credentibus ut nec istius experirentur corporis mortem; sed si hoc fecisset carni quedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent Christianos, nisi quod mori omnino non possent, ac per hoc nemo propter illam beatam vitam que futura est ad {192.422} Christi gratiam festinaret; sed propter renovandam mortis molestiam delicatius crederetur in Christum, essetque fides enervis et debilis. Quid magnum esset credere videndo non mori eos qui crederent? Credens enim omnino non moriturus. Quanto fortius ita credere, ut se speret moriturus sine fine victurum, exemplo Christi qui post mortem resurrexit in gloria, et beata sine fine vita vivit. Desideremus ergo vitam Christi, quia tenemus pignus mortem Christi. Quomodo non dabit nobis bona sua qui passus est mala nostra? In terris istis, in seculo isto maligno, quid abundat nisi nasci laborare et mori? Hec sunt mercimonia regionis nostre. Ad tales merces mercator ille descendit, et quia omnis mercator dat et accipit, dat quod habet et accipit {192.422} quod non habet, etiam Christus in ista mercatura dedit et accepit. Sed quid accepit? Quid hic abundabat, nisi nasci, laborare et mori? Et quid dedit? Renasci, resurgere et in eternum regnare. O bone mercator, gratias agimus, quia emisti nos, sanguinem tuum bibimus, Evangelium legimus, instrumentum nostrum; servi tui sumus, creatura tua sumus; fecisti nos, redemisti nos. Emere potest quis servum suum, creare non potest; Dominus autem Christus et servos suos creavit ut essent, et redemit per mortem, ne semper captivi essent; sicut et mortem gustavit, ut timorem mortis fideles vincerent. {192.423} Ut enim medicus non habens necessitatem ex cibis qui egroto preparantur gustare, sed ille consulens ei vel consolans eum, primum de cibis illius degustat ut persuadeat egroto promptius illos cibos accipere: sic etiam Dominus, cum omnes homines mortem timerent, persuadens eis, ut fiducialiter ad mortem accederent, et ipse gustavit mortem, nullam mortis habens necessitatem. Vel 238 ita, et liberaret: Et agit de timore pene, quo Iudei sub lege serviebant, quos evacuata lege per gratiam a legis onere et servili timore liberavit. quasi19: Factus est Christus homo, ut per mortem destrueret diabolum, et per eamdem mortem legem evacuaret, et ea evacuata, liberaret eos, id est Iudeos liberos faceret per gratiam.
a Cupio dissolvi et esse cum Christo] : sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815. [MM2022]
19 Quasi] + dicat
PL
marg.|
{192.423}
Qui timore mortis,
corporis vel anime,
per totam vitam obnoxii erant servituti
legis, id est timore penarum servi erant legis, quia timore penarum corporis vel anime servabant legem, quos Christus liberavit vel ab inferno vel a iugo legis.
Numérotation du verset
Hbr. 2,16
marg.|
Numquam enim.
quasi20: Participavit eis, ut homines sanctificaret et liberaret, et recte hec causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret: quod in angelis apparet, quia
nusquam apprehendit angelos,
id est in nulla Scriptura legitur apprehendisse angelicam naturam, ut angelos redimeret. Sed hoc legitur quod
semen Abrahe,
id est carnem de Abraham, ut filios eius salvaret [CHRYSOSTOMUS.] non dico assumpsit, sed
apprehendit.
quasi21: Longe fugientem consequens, in quo {192.423} humane nature dignitas intelligi potest et misericordia et gratia qua hoc facit, et cura quam de nobis habuit, fugientem quippe ante ipsum humanam naturam et longe fugientem. Longe enim eramus, insecutus apprehendit. Non angelice nature data est hec dignitas, ut Deus ei in unam personam iungeretur, et revera magnum et mirabile et stupore plenum est carnem nostram sursum sedere et adorari ab angelis et archangelis. Hoc ergo sepius in mente versans excessum patior magna de genere humano imaginans.
20 Quasi] + dicat
PL
21 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 2,17
marg.|
Unde,
scilicet quia semen Abrahe apprehendit,
debuit similari per omnia fratribus,
ut scilicet passibilis, ut mortalis esset et cetera huiusmodi, in quibus simulatus est fratribus, scilicet quod natus, quod educatus, quod crevit, {192.423} quod passus est et mortuus; qui supra paterne substantie figura dictus est debuit similari Deo, ideo
ut fieret
actu miserendi misericors
,
quod erat in natura,
et fidelis,
scilicet nullum fallens, pontifex, id est mediator et pons
ad Deum,
seipsum offerens ei sacrificium ut
repropitiaret,
id est prope vocatus removeret,
delicta populi.
Qui bene potest hoc facere.
Numérotation du verset
Hbr. 2,18
marg.|
In eo enim in quo passus est ipse,
id est in inferiori substantia, scilicet in carne in qua passus est a Pilato,
et temptatus
a diabolo [AMBROSIUS] vel
expertus,
alia littera,
potens est et eis qui temptantur auxiliari.
De incarnato hoc dicit, qui in carne quam suscepit multa seva passus est, novitque per experimentum que est ista {192.424} tribulatio et temptatio patientium, non sicut Deus solum novit passiones nostras, sed etiam sicut homo cognovit per experimentum, per hoc scilicet quod temptatus et passus multa novit compati, licet quidem impassibilis sit secundum quod Deus. Et est sensus: Potens est eis auxiliari qui temptantur, id est cum multa alacritate protendit manum ad compatiendum temptatis, perfecteque novit id facere. Nota quod ait, temptatus. Temptat quidem Deus, temptat homo, temptat diabolus. Temptat Deus ut probet; diabolus, ut decipiat; homo, ut sciat quod nescit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_2)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_2)
Notes :