Glossa magna

Capitulum 7

Numérotation du verset Hbr. 7,1 

Hic enim
Melchisedech
rex Salem,
sacerdos Dei summi,
qui obviavit Abrae regresso a cede regum,
et benedixit ei,
Numérotation du verset Hbr. 7,2 

cui
decimas omnium divisit Abraham,
primum quidem
qui interpretatur rex iustitie,
deinde autem
et rex Salem
quod est rex pacis,
Numérotation du verset Hbr. 7,3 

sine patre, sine matre,
sine genealogia,
neque
initium dierum
neque finem vite habens,
assimilatus autem Filio Dei manet
sacerdos in perpetuum.
Numérotation du verset Hbr. 7,4 

Intuemini autem
quantus sit
hic,
cui et decimam dedit
de precipuis
Abraham patriarcha.
Numérotation du verset Hbr. 7,5 

Et quidem de filiis Levi
sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo,
secundum legem,
id est a fratribus suis,
quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrae.
Numérotation du verset Hbr. 7,6 

Cuius autem generatio non adnumeratur in eis,
decimas sumpsit Abraham,
et hunc
qui habebat
repromissiones benedixit.
Numérotation du verset Hbr. 7,7 

Sine ulla autem contradictione,
quod minus est, a meliore benedicitur.
Numérotation du verset Hbr. 7,8 

Et hic quidem decimas morientes homines accipiunt,
ibi autem
contestatur1
1 contestatur] contestatus Weber
quia vivit.
Numérotation du verset Hbr. 7,9 

Et ut ita dictum sit
per Abraham
et Levi
qui decimas accipit
decimatus est.
10
Adhuc enim in lumbis patris erat,
quando
obviavit
ei Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 7,11 

Si ergo
consummatio
per sacerdotium leviticum
erat
populus enim
sub ipso legem accepit
quid adhuc
necessarium fuit2
2 fuit] om. Weber
secundum ordinem Melchisedech,
alium
surgere sacerdotem,
et non secundum ordinem Aaron dici ?
Numérotation du verset Hbr. 7,12 

Translato enim sacerdotio,
necesse est ut et legis translatio fiat.
13
In quo enim
hec dicuntur
de alia tribu est
de qua nullus
altario
presto fuit.
Numérotation du verset Hbr. 7,14 

Manifestum enim quod ex Iuda
ortus sit Dominus noster,
in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Numérotation du verset Hbr. 7,15 

Et amplius
adhuc
manifestum est :
si
secundum similitudinem
Melchisedech exsurget3 alius sacerdos,
3 exsurget] exsurgit Weber
Numérotation du verset Hbr. 7,16 

qui
non secundum legem
mandati carnalis factus est,
sed secundum virtutem vite indissolubilis4
4 indissolubilis] insolubilis Weber
Numérotation du verset Hbr. 7,17 

Contestatur enim :
quoniam tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 7,18 

Reprobatio quidem
fit precedentis mandati,
propter infirmitatem eius
et inutilitatem :
nihil enim
ad perfectum adduxit lex :
introductio vero
melioris spei,
per quam proximamus ad Deum.
Numérotation du verset Hbr. 7,20 

Et quantum est
non
sine iureiurando,
alii quidem
sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
Numérotation du verset Hbr. 7,21 

hic autem
cum iureiurando
per eum,
qui dixit ad illum :
iuravit Dominus
et non penitebit eum5 tu es sacerdos in eternum.
5 eum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 7,22 

In tantum
melioris testamenti
sponsor
factus est Iesus.
Numérotation du verset Hbr. 7,23 

Et
alii
quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere,
Numérotation du verset Hbr. 7,24 

hic autem
eo quod maneat in eternum sempiternum habet sacerdotium.
Numérotation du verset Hbr. 7,25 

Unde et salvare in perpetuum6
6 in perpetuum] imperpetuum cacogr Rusch , perpetuo Weber
potest
accedens7
7 accedentes] accedentes Weber
per semetipsum ad Deum,
semper vivens
ad interpellandum pro eis.
Numérotation du verset Hbr. 7,26 

Talis enim decebat
ut nobis
esset pontifex, sanctus,
innocens,
impollutus,
segregatus
a peccatoribus,
et excelsior
celis factus,
Numérotation du verset Hbr. 7,27 

qui non habet quotidie necessitatem
quemadmodum sacerdotes,
prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel se offerendo.
Numérotation du verset Hbr. 7,28 

Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes :
sermo autem iurisiurandi qui post legem est
Filium
in eternum
perfectum.

Capitulum 7

Numérotation du verset Hbr. 7,1 
dist. 1
prol.|
marg.|   Hic enim etc. Interpositis multis de correctione eorum illum grandem sermonem de sacrificio {192.447} Christi, quem superius tetigit, iam hic incipit exsequi, ostendens quomodo Iesus sacerdos sit secundum ordinem Melchisedech, usque ibi:   assimilatus autem Filio. quasi1: Benedico quod Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Hic enim Melchisedech fuit rex Salem et sacerdos Dei summi, scilicet qui non per hominem, sed per Deum constitutus est,   qui obviavit Abrahe, regresso a cede regum. Sicut in Genesi legitur, quatuor reges adversus quinque pugnaverunt, eosque vicerunt: sub quinque degebat Loth, et captus a quatuor. Quod cum audisset Abraham cum  CCCXVIII vernaculis persecutus est eos atque percussit, reduxit Loth et omnem substantiam quam ceperant. Huic igitur {192.447} Abrahe redeunti occurrit Melchisedech,   et benedixit ei, Abrahe.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,2 
marg.|   Cui Melchisedech   et Abraham decimas omnium, non dico, dedit, sed   divisit, quia de precipuis donavit. [HIERONYMUS] Tradunt Hebrei istum Melchisedech fuisse Sem filium Noe. Et quando Abraham natus est,  CCC nonaginta annos habuisse, et Abrahe ut nepoti obviasse, et panem in refectionem eius et suorum protulisse, et ut sacerdotem Dei decimas accepisse. Salem plerique dicunt fuisse Hierusalem, sed fuit oppidum regionis Sichem, quod et hodie Salem dicitur, ubi ex magnitudine ruinarum palatium Melchisedech ostenditur. Unde in Evangelio:   Erat Ioannes baptizans in Ennon, iuxta Salem (Io. 3). Et iste   quidem primum, dictus est Melchisedech,   quod interpretatur rex iustitie. Melchos {192.448} enim, vel Melchi, dicitur   rex; Sedech,   iustus vel   iustitia; inde Melchisedech, id est rex iustitie.   Deinde autem dictus est   rex Salem quod est rex pacis, Salem enim interpretatur   pax.
Numérotation du verset Hbr. 7,3 
marg.|  Ipse, dico, ens sine patre et sine matre: non quod non habuit, sed quia Scriptura provide non memorat in figura Christi:   Sine genealogia, id est non habens prolem,   neque habens initium dierum, quod Scriptura dicat,   neque finem vite, Scriptura in figura Christi subticente. [Chrysostomus] Ideo ergo hoc dicitur non habere, quia non est scriptum illa habuisse. In omnibus autem his premissis   assimilatus est Filio Dei. Et quomodo? Attendamus. [REMIGIUS.] Dictus est Melchisedech, Melchisedech dicitur rex iustitie. Hic est Christus qui filios per iustitiam regit inter procellas seculi, similiter {192.448} rex Salem, id est pacis, Christus est, quia quos hic in iustitia regit, in pace eterna regere non desinit. Ipse etiam est sacerdos Dei summi qui se in ara crucis obtulit. Ipse etiam obviavit Abrahe regresso a cede regum, id est obviat et occurrit dando gratiam cuique fideli. Post cedem quatuor principalium vitiorum quatuor virtutibus oppositorum, que per quinque sensus subintrant et dominantur, sicut quatuor reges per quinque victos vinctum Loth tenebant, et benedicit ei, scilicet fideli dando incrementum fidei et boni operis. Dat etiam panem et vinum, id est corpus et sanguinem suum quo pasti a preteritis mundantur et in futurum confortantur. Cui Abraham, id est fidelis dat decimas omnium, {192.448} id est omnem perfectionem suam ei attribuit. Item diligenter attende que sequuntur quomodo Christo conveniant. [CHRYSOSTOMUS.] Primum, quidem dictus est Melchisedech, id est rex iustitie. Hoc vere Christus qui iustos facit et regit. Deinde autem rex Salem, id est rex pacis. Et hoc vere Christus qui pacificavit que in celo et que in terra sunt. Quis homo est rex iustitie et pacis, nisi Christus? Nullus. Item, nota prius dicturus rex iustitie, post rex pacis, quia Christus regit prius suos hic in iustitia; post in futuro reget eos in pace eterna. Ipse est etiam sine patre secundum carnem, et sine matre secundum deitatem; et sine genealogia, quia filios carnis non habuit, neque habens initium, neque finem; et in his omnibus similitudo est huius et illius. [AMBROSIUS] {192.448} Et si ergo omnes patriarche et prophete fuerunt figura Christi, Melchisedech tamen specialius, quia non de genere Iudeorum, ut quidam dicunt, precessit in typum sacerdotii Christi qui dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedech multis modis, quia solus rex et sacerdos fuit, et ante circumcisionem functus sacerdotio, ut non gentes a Iudeis, sed Iudei a gentibus sacerdotium acciperent. Et non fuit unctus oleo visibili, ut Moyses instituit, sed oleo exsultationis et puritate fidei, nec animalia immolavit, sed pane et vino Christi sacerdotium dedicavit. Non vere sine patre et matre cum Christus, secundum duas naturas, et Patrem habuit et matrem, sed quia in Genesi inducitur subito occurrisse Abrahe, et nec ante nec post genealogia {192.449} eius invenitur vel nomen: huius autem exemplo affirmat Apostolus quod sacerdotium Aaron et principium habuit et finem, sed Ecclesie sacerdotium, et in preteritum, et in futurum sit eternum, quia nec alius precessit ante Melchisedech, nec post Christum succedet, vel post Christum, nec olim successit, nec in futuro succedet alius. In omnibus autem assimilatus est Filio Dei,   manet sacerdos in eternum, vel in perpetuum, quia Scriptura obticet quod alius ei successisset. Vel mystice per eum loquitur de sacerdotio Christi. Manet ergo sacerdos in eternum, non in se, sed in Christo, id est sacerdotium eius in Christo et in Ecclesia durat in eternum, quia non alius ei succedit ut Levitico.
Numérotation du verset Hbr. 7,4 
dist. 2
prol.|
marg.|   Intuemini autem. Commemoratis quibusdam quibus {192.449} assimilatur Melchisedech Dei Filio, id est Christo, adhuc immoratur in commendanda dignitate ipsius et excellentia sacerdotii eius, preferens eum ipsi Abrahe patri omnium et omnibus Levitis. quasi2: Talis fuit Melchisedech. Intuemini autem, etiam ex factis   quantus sit hic, id est Melchisedech,   cui Abraham patriarcha, id est princeps patrum nostrorum,   decimas 246   dedit, tamquam minor maiori. Et hoc   de precipuis suis, hoc est propter quod superius dixit divisit. [AMBROSIUS] Ecce hic Melchisedech prefertur Abrahe quem Iudei extollunt, de quo gloriantur quem Christo Iudei preponere voluerunt, dicentes:   Numquid tu maior es patre nostro Abraham etc. (Io. 8). Et quidem hic prefert cum Levitis. quasi3: Hoc modo intuemini {192.449} quantus sit.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,5 
marg.|   Et, id est quia, aliqui   quidem de filiis Levi accipientes sacerdotium. Aliter enim non auderent sumere, non dico sumunt decimas, sed   habent mandatum in lege, sine cuius auctoritate numquam presumerent   sumere decimas, non ab aliquo summo viro vel alieno, sed   a populo humili, sibi carnis coniunctione coniuncto,   id est a fratribus suis, in quibus melius licet confidere, sumere, dico, nec absoluta licentia, sed   secundum legem, id est non aliter quam precepit lex. Hic autem secundum nullam legem accepit a patriarcha, cum esset alienigena et in hoc dignior. Quamquam. quasi4: In hoc quod sumunt decimas presunt.   Quanqam et ipsi exierunt de lumbis Abrahe, id est pares sint in genere. [CHRYSOSTOMUS.] Tanta est quippe {192.450} sacerdotii excellentia, ut etiam similes genere et eumdem habentes progenitorem, multo amplius digniores sint fratribus suis. Unde Abraham patriarcha incircumciso alienigene decimas non dedisset, nisi excellentior esset. In quo et isti Levitici sacerdotes decimas non dedisset solvere, quia decimati sunt in eo.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,6 
marg.|   Cuius autem. quasi5: Filii Levi a fratribus accipiunt, sed Melchisedech,   cuius generatio non annumeratur in eis, id est in Iudeis. quasi6: Qui erat alienigena absque mandato, sua auctoritate   sumpsit decimas, quasi excellentior   ab Abraham, patriarcha,   et benedixit hunc, scilicet Abraham tam magnum   qui habebat, id est cui facte sunt   repromissiones gentium in suo semine benedicendarum. quasi7: Benedixit eum etiam tempore {192.450} maioris dignitatis.
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,7 
marg.|  Benedixit, dico, sine ulla iam contradictione. Quod minus est benedicitur a maiori. Proinde typus Christi melior est promissiones habente, quia hoc videtur minus quod benedicitur ab aliquo ex communi omnium iudicio, et sine ulla contradictione. Etsi ergo in acceptione decimarum contradicitur, quod non ideo sit maior quia filii Levi accipiunt a fratribus. hic tamen non potest contradici.
Numérotation du verset Hbr. 7,8 
marg.|   Et hic. quasi8: Hoc etiam modo intuemini dignitatem in Melchisedech.   Et, id est quia,   hic quidem, id est in sacerdotio Levitico,   homines morientes accipiunt decimas. Ibi autem, ubi agitur de Melchisedech, Scriptura contestatur, id est mecum testatur. {192.450} Vel contestatur, id est idem in multis locis testatur, scilicet quia vivit, quia de morte eius nihil dicit in figura Christi. Gerebat enim typum pontificis nostri, cuius excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim in quo rei future figura precessit decernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi, in cuius Christi figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur Christus   sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech (Ps.  CIX), qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate proprie potestatis.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,9 
marg.|   Et ut ita. [AMBROSIUS] quasi9: Hoc etiam modo dignior est Melchisedech quam Levi Etiam, id est quia   Levi, id est Leviticus ordo,   qui a fratribus   decimas accepit decimatus est, id est decimas {192.450} dedit Melchisedech. Et hoc per Abraham, quasi per materialem causam,   ut dictum sit, per quemdam, scilicet tropum, id est figuram loquendi, non enim proprie in sua persona Levi decimas dedit, scilicet circumcisus sacerdos incircumciso.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,10 
marg.|   Adhuc enim. quasi10: Benedixi per Abraham.   Adhuc enim, scilicet quando Abraham decimas dedit,   erat Levi   in lumbis patris, scilicet Abrahe,   quando Melchisedech occurrit, vel   obviavit ei, scilicet patri Levi, id est Abrahe, et ideo in eo decimatus. Sicut enim Adam peccante qui in lumbis eius erant decimati sunt, sed hoc non sequitur in Christo, licet in lumbis Ade et Abrahe fuerit, quia non secundum concupiscentiam carnis inde descendit. Cum ergo Levi et Christus secundum carnem {192.451A} essent, in lumbis Abrahe, quando decimatus est, ideo pariter decimati non sunt, quia secundum aliquem modum non erat ibi Christus quo erat ibi Levi, secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi. Qua ratione per concubitum venturus erat in matrem secundum quam rationem non ibi erat corpus Christi, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Marie caro, Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum substantiam corporalem inde venturus erat. Cum enim sit in semine, et visibilis corpulentia, et insensibilis ratio utrumque cucurrit ex Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Marie, quia et ipsum eo modo conceptum est et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit. Ratio vero {192.451} conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit. Proinde secundum hoc quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahe fuit. Ille est ergo decimatus in Abraham qui sic fuit in lumbis eius, sicut in lumbis sui patris etiam ipse Abraham fuit, id est qui sic est natus de patre Abraham, sicut de suo patre natus est Abraham per legem, scilicet in membris repugnantem legi mentis et invisilbiem concupiscentiam, quamvis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant valere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere. Ille autem non ibi decimatus est cuius caro inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit. Nam cum ipsa decimatio ad presignandum medicinam pertinuerit, illud in Abrahe {192.451} carne decimabitur, quod curabatur, non illud unde curabatur. Eadem enim caro Abrahe vel ipsius primi hominis simul habebat, et vulnus prevaricationis, et medicamentum vulneris. Vulnus prevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis que per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur. Medicamentum autem vulneris in eo quod inde sine opere concupiscentiali in sola materia corporali per divinam conceptionis fornicationisque rationem de Virgine assumptus est.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,11 
dist. 3
prol.|
marg.|   Si ergo etc. Pretulit hactenus sacerdotium Christi, quod est secundum ordinem Melchisedech, {192.452} Levitico nunc addit, scilicet quod sacerdotium Christi Leviticum destruit, quo destructo necessario etiam destruitur lex, quia sub illo data est. quasi11: Quia Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Et hoc sacerdotium preest Levitico. Ergo, si potes, o Iudee, solve hoc   si consummatio, id est perfectio,   erat per sacerdotium Leviticum, quia Aaron de Levi fuit. Quid adhuc, postquam consummaret   necessarium fuit, dici a David propheta alium, secundum ritum et secundum tribum,   sacerdotem, qui a peccato liberaret, quod non isti,   surgere secundum ordinem Melchisedech. Hoc non diceretur, si illud melius esset, et   non dicit secundum ordinem Aaron, in aliquo? hoc addidit ne utrumque tenere putes.
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,12 
marg.|  quasi12: {192.452} Si leviticum sacerdotium consummabit, frustra surgeret alius secundum ordinem Melchisedech, sed surgit alius quod ibi notatur: translato enim sacerdotio. Et quod alius surgat subsequenter probat, et per tribum, et per ritum, per tribum ibi:   In quo enim hec dicuntur; per ritum ibi:   Et amplius adhuc manifestum est, et sic constat alium surgere. Ergo illud non consummabat. Insiste littere,   translato. quasi13: Si Leviticum sacerdotium consummaret, frustra alius surgeret sacerdos. Sed surgit alius, transfertur enim sacerdotium. Et   translato sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat, quia enim simul ab eodem, et sub eadem sponsione utraque data sunt, quod de uno dicitur, necesse ut de altero intelligatur, et merito translato sacerdotio transfertur lex. {192.452} Populus enim accepit legem sub ipso sacerdotio, quia in manu sacerdotis est lex, et per eum impletur lex que dicitur consummare.
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita potest legi. Si ergo. [CHRYSOSTOMUS.] De Melchisedech ostendit quanto melior esset Abraham, et multam differentiam predicavit. [AMBROSIUS] Hic iam incipit Veteris et Novi Testamenti differentias dare, quia illud imperfectum est, hoc autem perfectum et recta via progreditur, ostendens quia melius est sacerdotium secundum ordinem Melchisedech Levitico. [CHRYSOSTOMUS.] quasi14: Quia Christus est secundum ordinem Melchisedech, ergo, responde, o Iudee, si consummatio, id est perfectio, est per sacerdotium Leviticum, quod utique deberet esse. Populus enim sub {192.452} ipso accepit legem, quidem adhuc necessarium, fuit dici a propheta alium surgere secundum ordinem Melchisedech, et non secundum ordinem Aaron. [AMBROSIUS] quasi15: Non fuit necessarium. Translato enim. quasi16: Dico quod populus sub sacerdotio legem accepit. [CHRYSOSTOMUS.] Si ergo translatio est sacerdotii necessario legis, non potest enim sacerdos sine testamento, et lege, et preceptis esse. Transeundum ergo est a lege ad Evangelium. Et hoc est quod ait: Translato enim. quasi17: Ideo dico legem sub sacerdotio datam, quia sic noto, quod translato sacerdotio, id est destructo, necesse est ut et legis fiat translatio, id est ut lex destruatur, que non nisi sub eo. [HIERONYMUS.] Hec translatio sacerdotii prefigurata fuit in Samuele, qui {192.453} 247 cum non esset de tribu Levitica, sed de tribu Ephraim, electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Heli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui me inhonoraverit, inhonorus erit.
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,13 
marg.|   In quo enim etc. quasi18: Vere transfertur sacerdotium, surgit alius, quod idem est dicere, quia et per ritum et per tribum. Primum de tribu ostendit, postea de ritu. quasi19: Vere secundum cibum alius surgit. Christus enim in quo, id est in cuius consideratione   hec dicuntur, scilicet. Tu es sacerdos in eternum etc.   De alia tribu est, non de tribu Levi. De qua alia nullus presto fuit altario, id est accessit ad ministerium altaris.
18 Quasi] + dicat PL
19 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,14 
marg.|   Et vere de alia manifestum est enim quod Dominus noster, scilicet Christus   ortus sit ex Iuda, de tribu ad tribum. Translatum {192.453} est sacerdotium de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis, ut fuit Melchisedech rex et sacerdos. Et intuere mysterium. [CHRYSOSTOMUS.] Primum fuit regalis, postea sacerdotalis facta est, sic Christus rex erat semper. Sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit.   In qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est, ut de ea aliquis esset sacerdos.
Numérotation du verset Hbr. 7,15 
marg.|   Et amplius quam per tribum   adhuc manifestum est, quod transfertur sacerdotium, et surgit alius. Hec est enim firmior probatio per ritum, quia si tribus in Samuele mutata erat, non tamen ritus. Et vere manifestum est,   si, id est quia,   alius sacerdos exsurgit secundum similitudinem, id est ritum   Melchisedech. {192.453} Ut enim ille panem et vinum obtulit Abrahe, ita hic discipulis in eisdem speciebus carnem et sanguinem dedit.
Numérotation du verset Hbr. 7,16 
marg.|  Exsurgit alius, dico, qui, alius non est factus, sacerdos   secundum legem carnalis mandati, id est secundum preceptum legis, que lex solummodo mandabat, et promittebat carnalia,   secundum virtutem vite insolubilis, id est secundum deitatem que in eo est per quam dat vitam eternam suis, sicut placuit deitati.
marg.|  Vel ita: non est factus sacerdos secundum legem carnalis mandati, id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias, sed secundum virtutem vite insolubilis, id est secundum spiritualem intellectum ipsius legis, que exsequentes vitam habent eternam. [AMBROSIUS] Ecce distat {192.453} inter sacerdotium et sacerdotium: illud carnale, hoc spirituale; illud temporale, hoc eternum.
Numérotation du verset Hbr. 7,17 
marg.|   Contestatur autem, quod secundum ordinem Melchisedech sit sacerdos, probat auctoritas. Contestatur enim, David mecum, vel cum aliis multis Scripturis quod Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech, sed fidelius ponit ipsa verba David, dicens:   Quoniam tu es. quasi20: Vere contestatur,   quoniam, dicit,   tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech.
20 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita benedixi secundum virtutem vite insolubilis. Contestatur enim, Deus pater iureiurando de filio, quoniam dicit de eo: Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 7,18 
dist. 4
prol.|
marg.|   Reprobatio quidem. Ostendit sacerdotium esse translatum ex tribu et ritu, pro quo constat legem quoque esse translatam. Sed quia forte ad transferende legis demonstrationem sacerdotii translatio sufficere non videretur, supponit hic causam, que omnium hominum animis satisfacit, si causam alicuius rei cognoverint. Ostendit enim quare Vetus Testamentum sit destructum, cum Deus illud dederit, {192.454C} et novum substitutum; quia, scilicet tempore sui status, illud fuit infirmum, et nunc prorsus inutile. Hoc autem perficit quod valet ad laudem novi sacerdotis. Ait itaque sic:   Reprobatio quidem fit, ut sit locus gratie,   precedentis mandati, id est veteris legis. Et bene ait precedentis, quia aliud debet sequi. Reprobatio fit, dico et non dico propter malignitatem eius, nec propter malitiam, sicut heretici insurgentes mihi imponunt; sed   propter infirmitatem eius, quam habuit dum stetit, quia etsi aliquid tunc fecit, non plene iustificavit;   et inutilitatem, quam modo habet. Non solum enim infirma, sed etiam damnata est. Nec si tenetur [AUGUSTINUS] quia post adventum Christi inutile erat fieri ea que olim fiebant, ut hec predicerent. {192.454D} Circumcisio enim etc. huiusmodi priori populo per Testamentum Vetus divinitus data sunt ad significationem futurorum, que per Christum oportebat impleri, quibus advenientibus remanserunt illa Christianis tantum legenda ad intelligentiam premisse prophetie, non autem necessario facienda. quasi21: Adhuc exspectandum esset ut veniret revelatio. Dei que his significabatur esse ventura. Proinde nunc quisquis Christianorum similiter ea celebrare voluerit, quasi sopitos cineres eruens, non erit pius deductor, vel baiulus corporis, sed impius sepulture violator.
21 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,19 
marg.|   Nihil enim. quasi22: Vere infirmata fuit lex, Tunc   nihil enim ad perfectum adduxit lex, id est neminem {192.455} in iustificatione perfecit, et si enim tunc aliqui perfecti fuerunt, non tamen ex ea, vel per eam, sed per fidem venturi.   Introductio vero. quasi23: Illa reprobatur.   Introductio vero fit per predictum pontificem,   melioris spei, id est melioris legis per quam speratur gloria eterna. Ibi enim sperabantur temporalia, hic celum.   Per quam spem   proximamus ad Deum.
22 Quasi] + dicat PL
23 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,20 
marg.|  Et quantum est hoc? pertinet ad commendationem novi sacerdotis, decus ordinationis qualitate hic agitur. quasi24: per multa eum commendavimus. Et adhuc aliud dico. Et quantum est hoc , scilicet quod   non sine iureiurando, Iesus factus est sacerdos?
24 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,23 
marg.|   Alii quidem, id est Levitici. quasi25: Quandoque mutandi   sine iurando facti sunt sacerdotes.
25 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,24 
marg.|   Hic autem, id {192.455} est Iesus factus est sacerdos,   cum iureiurando facto   per eum, scilicet per Deum Patrem,   qui dixit ad illum, scilicet Iesum, hoc, scilicet dixit: Tu   es sacerdos in eternum. Et quod in eternum,   iuravit Dominus. Hoc dixit propheta, id est inconcussa veritate firmavit.   Et non penitebit eum. Et hoc item dixit, id est non mutabit factum.   In tantum etc. Ex laude sacerdotis infert commendationem legis, dicens:   In tantum, id est per hec que tanta sunt, scilicet quod cum iurando factus est sacerdos, et quod per eum approximamus ad Deum. Certum est quod Iesus factus est sponsor, id est assertor   melioris Testamenti quam sit vetus. Ut enim sacerdotium Christi preest Levitico, ita et lex eius preest. veteri. Melius est ergo Novum Testamentum {192.455} quam Vetus, quia meliora, id est lex eius preest Veteri. Melius est ergo Novum Testamentum quam Vetus, quia meliora, id est eterna promittit, Vetus temporalia.
marg.|  Et alii. Hoc iterum modo dignior est Iesus. Et, id est quia, alii quidem, id est Levitici, plures facti sunt sacerdotes secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur permanere, in vita. Hic autem, id est Iesus, eo quod permaneat in eternum sempiternum habet sacerdotium; [AMBROSIUS] et sicut ille permanet, ita et lex quam attulit, in qua est vera remissio et perpetua gratia. Quod quia vetus lex non potuit, exclusa est; quod autem permanet in eternum, ostendit ex pontifice; quia unus est quod non {192.455} esset, nisi esset immortalis: sicut in lege multi erant, quia mortales.
Numérotation du verset Hbr. 7,25 
marg.|  Unde scilicet quia manens sempiternum habet sacerdotium, et salvare in perpetuum potest accedens, vel accedentes. Ostenso quod per sacerdotium Christi, vetus sacerdotium destruitur et lex, commendat actum ipsius deprimendo per contrariam operationem veteris sacrificii. quasi26:   Salvare potest   in perpetuum. Ipse, dico, accedens ad Deum, non per alium pontificem, nec per alienas hostias [CHRYSOSTOMUS.] sed per semetipsum sacerdotem et hostiam. Iesus ipse accedit ad Deum per se vivam hostiam, vel secundum aliam litteram, potest salvare quos? Accedentes ad Deum, non per alium, sed per semetipsum secundum quod ipse ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Io. 14): ideo {192.456} potest salvare, quia est semper vivens, quod non alii ad interpellandum pro nobis representatione sui. Ex ea natura qua pontifex est, in humana quam celis intulit, interpellat pro nobis.
26 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,26 
marg.|   Talis enim. quasi27: Dico quod per se est accedens ad Deum, et merito. Est enim sanctus interius positione virtutum et mente, innocens manibus quantum ad proximum, et impollutus corpore per remotionem malorum, et non modo est impollutus, sed etiam segregatus a peccatoribus, id est immunis ab omni peccato, quia semper sine peccato. Vel segregatus a peccatoribus, id est a prioribus sacerdotibus, quibus dissimilis est, et factus est excelsior celis, id est in omni celesti creatura, quia eum omnes angeli adorant, et decebat ut talis pontifex esset {192.456} nobis, filiis; servi alios pontifices habuerunt.
27 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,27 
marg.|  Qui, cum talis sit, non habet quotidie necessitatem, non quod aliquando egeat, sed hoc dicit ut removeat, quod legalibus sacerdotibus convenit. Non habet necessitatem, dico, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; quemadmodum facit Levitici qui tantum istius figura fuerunt, qui non hanc habuit necessitatem sacerdos incommutabilis. Hoc enim. 248 quasi28: Vere non habet necessitatem hanc. Hoc enim, id est offerre fecit, offerendo seipsum non pro suis, sed pro populi delictis. Et hoc semel, quia sufficit omnibus una oblatio, et non est opus iterari. [AMBROSIUS] Adeo enim magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, tamen sufficit ad eternitatem.
28 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 7,28 
prol.|
marg.|  {192.456} Lex enim. quasi29: Levitici sacerdotes habent necessitatem quotidie et non Christus. Et recte, quia illi infirmi, hic autem semel sufficit, quia Filius perfectus. Et hoc est:   Lex enim constituit homines   sacerdotes habentes infirmitatem peccandi et moriendi, et ideo pro se offerebant.   Sermo autem iurisiurandi qui post legem dictus   est per David, constituit sacerdotem duraturum   in eternum ipsum   Filium, gratia et veritate perfectum.
29 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 7 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_7)

Notes :