Argumenti expositio

marg.| {GME64Pr1} {Zw58 f. 126v } [Hieronymus] 1 Ephesus est Asie Metropolis civitas in qua erat templum Diane et eiusdem in ipso multimammia, id est multarum mammiarum effigies, qua cultores eius decepti putabant eam omnium viventium esse nutricem. Adeo autem in illa civitate et idolatria et magicarum artium prestigia vigerunt, quod per excellentiam templum illud magnum vocabatur, et magnitudinem dee cuncta asia immo universus orbis colere dicebatur. Unde bestiales ita facti erant effesu, ut ad illos ab errore reuocandos Apostolus triennio laboraverit, et nocte ac die cum lacrimis evangelium predicaverit. A quibus quamvis cum tanta caritate abisset, ut osculis, amplexibus, et etiam lacrimis, unum se cum eo scientie thesaurum habere et magistri desiderium testati fuissent, tamen metuens ne antiqua eos consuetudo ab evangelica fide retraheret, scripsit eis epistolam, in qua de dignitate Christi et eius personali in duabus substantiis unitate et eiusdem in ecclesia beneficiis, obscuros sensus et ignota seculis sacramenta congessit atque de angelorum et demonum docuit potestate. Ipsos quoque ephesios quales ante fuerunt et quales post fidem sint ostendit, ut omnibus his in mentis prospectu positis et sacramentorum dignitas moveat ammirationem, et meditationis assiduitas fidei comparet firmitatem, et tante gratie beneficium augeat caritatem. Circa finem tum omnes simul, tum diversos et sexus et conditiones de moribus instruit.
1 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Eph. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=64&chapitre=64_Prol.)

Notes :