<01.284b> Hieronymi epistola ‘Frater Ambrosius’ ad Paulinum
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,1 I
¶
Epistola Hieronymi ad Paulinum presbyterum de omnibus divine Historie libris incipit.
1 - Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit simul2 et suavissimas litteras, que a principio amicitiarum, fidem probate iam fidei et veteris amicitie3preferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non presentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio; sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus historiis, quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria4transisse, ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates5; sic Plato Egyptum et6Architam Tharentinum eamque oram Italie que quondam magna Grecia dicebatur, laboriosissime peragravit; ut qui Athenis magister erat et potens, cuiusque doctrinam Academie7gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, malens aliena verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, captus a piratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimoa paruit, captivus8vinctus et servus. Tamen quia philosophus, maior emente9se fuit. Ad Titum Livium lacteo eloquentie fonte manantem, de ultimis Hispanie Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus; et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa etas inauditum omnibus seculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quererent. Apollonius (sive ille magus, ut vulgus loquitur, sive philosophus, ut Pythagorici tradunt) intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indie regna penetravit et ad extremum latissimo Phison amneb transmisso, pervenit ad Bragmanas; ut Hiarcam in throno sedentem aureo et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de moribus ac10cursu dierum et siderum11 audiret docentem. Inde per Elamitas, Babylonios, Chaldeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phenices, Arabes, Palestinos, reversus ad12 Alexandriam, perexit ad13Ethiopiam, ut Gymnosophistas, et famosissimam14 solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.
a Dionysius Siciliae.
b Phison vel Physon, id est Ganges; cf.
AMBROSIUS MEDIOLANENSIS
, De paradiso, cap. 3, par. 14, CSEL 32, p. 273.6: « Haec igitur quattuor sunt flumina, hoc est Phison - secundum Hebraeos Phison dicitur, Ganges autem secundum Graecos - qui fluit contra Indiam ».
¶Codd. : <01.284> ΩJ (§ 1
tantum
contuli
)
Rusch
(
Biblia
latina
cum
Glossa
ordinaria,
ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 1, Erfurt, f. 3ra-b; facsim., p. 5)
PL22
,
CSEL54
(
sparsim
contuli
);
om.
T21
1 Epistola... incipit] Incipit epistola sancti Ieronimi ad Paulinum de omnibus divine historie libris ΩJ.
|
2 simul] simul ΩJ
|
3 et veteris amicitie] + nova
Cor3
(moderni
ET VETERIS AMICITIE NOVA
, antiq. non habent
NOVA
sed habent sic:
QUE A PRINCIPIO AMICITIARUM FIDEM PROBATE IAM VETERIS AMICITIE PREFEREBANT
)
|
4 maria] mare
Cor3
(vel)
|
5 Memphiticos vates] Memfiticus vatis
Cor3
(al.)
|
6 et ΩJ
Rusch PL22
] + <propter>
CSEL54
|
7 doctrinam Academie] doctrinas Achademie
Cor3
(vel)
,
doctrinam achadmie
cacogr. Rusch
|
8 captivus] ductus
praem. Cor3
(antiqui non habent
DUCTUS
sed moderni habent) ΩJ
|
9 maior mente] maiore mente
Cor3
(al.)
|
10 ac] de ΩJ
|
11 cursu dierum et siderum ΩJ
Rusch etc.
] siderum cursu
PL22
|
12 ad]
om.
ΩJ
PL22
|
13 ad]
om.
ΩJ
PL22
|
14 famosissimam
Rusch
ΩJ
PL22 CSEL54
] Tamosissimam
cacogr.
PL22 (editio electronica2016)
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,2 II
Quid loquar de seculi hominibus? Cum Apostolus Paulus vas electionisc et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur dicens15: An experimentum queritis eius qui in me loquitur Christus?d post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Hierosolymam, ut videret Petrum et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium predicator instruendus erat. Rursumque post annos quatuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium ne forte in vacuum curreret aut cucurrissete. Habet nescio quid latentis energie viva vox et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschines, cum Rhodi exularet et legeretur illa Demosthenis oratio quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem?
c Act. 9, 15.
d 2Cor. 13, 3.
e Gal. 2, 2.
15 dicens]
om. PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,3 III
Nec hoc dico quod sit aliquid in me tale, quod vel possis a me audire16, vel velis discere sed quod ardor tuus et17 discendi studium etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile et sine doctore laudabile est. Non quid invenias sed quid queras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plaste cessent manus, tamen virtute18 totum est, quicquid esse potest. Paulus apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritualibus telis, postea doceret19 confidenter: Arma enim nostre militie20 non carnalia sunt sed potentia Deo21 ad destructionem munitionum et consilia22 destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et captivantes omnem intellectum ad obediendum Christo et subiugare parati cunctam inobedientiamf. Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis ne negligat gratiam que data sit ei per impositionem manus presbyteri23. Tito precipit ut inter ceteras virtutes episcopi quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque non negligat24 Scripturarumg: “Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem ut potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere”.
f Cf. 2Cor. 10, 4-6: « Nam arma militie nostre non carnalia sunt, sed potentia Deo ad estructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia ».
g Cf. Tit. 1, 9: « Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere ».
16 a me audire]
om. PL22 CSEL54
|
17 et] ac
PL22
|
18 virtute] τῇ δυνάμει
PL22
|
19 doceret] diceret
PL22
|
20 enim nostre militie] militie nostre
PL22
|
21 Deo] Dei
PL22
|
22 et consilia] concilia
PL22
|
23 presbyteri] presbyterii
PL22
|
24 non negligat] eligat
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,4 IV
Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Malachias25 propheta, immo per Malachiam26 Dominus interrogavit sacerdotes legem27 in tantum sacerdotis officium est interrogatum respondere de legeh. Et in Deuteronomio legimus:» Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, seniores tuos et dicent tibi»i. In Psalmo quoque centesimo decimo octavo «Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee»j. Et in descriptione iusti viri, cum eum arbori vite David que est in paradiso compararet, inter ceteras virtutes etiam28 hoc intulit: In lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac noctek. Daniel in fine sacratissime visionis ait iustos fulgere sicut29 stellas et intelligentes id30 est doctos quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent iusta rusticitas et docta iustitia? Alii stellis alii celo comparantur. Quanquam iuxta hebraicam veritatem, utrumque de eruditis possit intelligi. Ita enim apud eos legimus: Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas eternitatesl. Cur dicitur Paulus apostolus vas electionism? Nempe quia legis et Scripturarum sanctarum armarium erat. Pharisei stupent in Domini doctrina31 et mirantur in Petro et Ioanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quicquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis hoc32 Spiritus Sanctus suggerebat. “Et erant, iuxta quod scriptum est, docibiles Deo”33
n. Duodecim annos Salvator impleverat et in Templo sedens34 de questionibus legis interrogans, magis docet dum prudenter interrogat.
h Cf. Mal. 2, 7: « Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius »; cf. Agg. 2, 12 «Hec dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem, dicens …».
i Dt. 32, 7.
j Ps. 118, 54.
k Ps. 1, 2.
l Dn. 12, 3: « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates. »
m Act. 9, 15.
n Io. 6, 45.
25 Malachias] Aggeus
PL22
|
26 Malachiam] Aggeum
PL22
|
27 interrogavit…legem] interroga, ait, Sacerdotes Legem. Sacerdotis officium. Paulus cur vas electionis
PL22
|
28 etiam] et
PL22
|
29 sicut] quasi
PL22
|
30 id] hoc
PL22
|
31 in Domini doctrina] ad doctrinam Domini
PL22
|
32 hoc]
om. PL22
|
33 docibiles Deo] θεοδίδακτοι
PL22
|
34 sedens] senes
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,5
Nisi forte rusticum Petrum, rusticum Ioannem dicimus quorum uterque dicere poterat:"Etsi imperitus sermone non tamen scientia"o. Ioannes rusticus, piscator, indoctus? Et unde illa vox obsecro? «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?»p Logos35 enim grece multa significat. Nam et verbum est et ratio et supputatio et causa uniuscuiusque rei per quam sunt singula que subsistunt. Que universa recte intelligimus in Christo.
o 2Cor. 11, 6.
p Io. 1, 1.
35 Logos] Λόγος
PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,6 V
Hoc doctus Plato nescivit. Hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobaboq. Vera sapientia perdet falsam sapientiam et quanquam stultitia predicationis in cruce sit, tamen Paulus sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non seculi huius, nec principum seculi istius, qui destruuntur sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam predestinavit Deus ante secular. Dei sapientia Christus est. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientias. Hec sapientia in mysterio abscondita est de qua et noni Psalmi titulus prenotatur: Pro occultis filiit. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditiu et qui in mysterio absconditus erat, predestinatus est ante secula. Predestinatus autem et prefiguratus in Lege et prophetis. Unde et prophete appellabantur ‘videntes’ quia videbant eum quem ceteri non videbant. Abraham vidit diem eius et letatus estv. Aperiebantur celi Ezechieli; qui populo peccatori clausi36 erant. Revela inquit David oculos meos et considerabo mirabilia de lege tuaw. Lex enim spiritualis est et revelatione opus est ut intelligatur ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.
q 1Cor. 1, 19.
r Cf. 1Cor. 2, 6-7: « Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius seculi, neque principum huius seculi, qui destruuntur |7| sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, que abscondita est, quam predestinavit Deus ante secula in gloriam nostram. »
s 1Cor. 1, 24.
t Ps. 9. 1.
u Col. 2, 3.
v Cf. Io. 8, 56: « Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. »
w Ps. 118, 18.
36 clausi]
om. PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,7
Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditurx quem si dederis homini scienti litteras ut legat respondebit tibi: Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras37, tenent signatum librum nec aperire possunt nisi ille reseraverit qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit?y In Actibus38 Apostolorum sanctus eunuchus, immo sanctus39 vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam prophetam40, interrogatus a Philippo: «Putasne intelligis que legis?» respondit, Quomodo possum nisi aliquis me docuerit?z Ego, ut de me loquar interim, nec sanctior sum hoc eunucho nec studiosior qui de Ethiopia id est de extremis finibus mundi venit ad Templum, reliquit aulam regiam et tantus amator Legis fuit divine41 scientie ut etiam in vehiculo litteras legeret sacras. Et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Iesum qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus. Eadem hora credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus magister efficitur de discipulo42, plus in deserto fonte Ecclesie quam in aurato Synagoge Templo reperit.
x Apc. 5, 1.
y Apc. 3, 7.
z Cf. Act. 8, 31: « Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? »
37 litteras] + et
PL22
|
38 Actibus] Actis
PL22
|
39 sanctus]
om. PL22
|
40 prophetam]
om. PL22
|
41 divine] divineque
PL22
|
42 magister efficitur de discipulo] est ac de discipulo magister
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,8 VI
Hec a me perstricta sunt breviter (neque enim epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sacris43, sine previo et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomicis44, astrologis, medicis quorum scientia mortalibus satis45 vel utilissima est. Et in tres partes scinditur in doctrina, rationem et usum46. Ad minores artes veniam et que non tam lingua47 quam manu administrantur. Agricole, cementarii, fabri metallorum, lignorumve cesores, lanarii quoque et fullones et ceteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur absque doctore esse non possunt quod cupiunt. Quod medicorum est promittunt medici, tractant fabrilia fabriaa.
aa
QUINTUS HORATIUS FLACCUS
, Epistularum liber 2, Ep. 1, versus 115.
43 sacris] sanctis
PL22
|
44 astronomicis] astronomis
PL22
|
45 satis]
om. PL22
|
46 in doctrina, rationem et usum] τό δὸγμα τὴν μέθοδον τὴν ἐμπειριαν
PL22
|
47 lingua]
scrips.,
ligua
Rusch,
λογῳ
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,9
Sola Scripturarum ars est quam sibi passim omnes vendicant48. Scribimus indocti doctique poemata passimab. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi presumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii abducto49 supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt - proh pudor - a feminis, quod viros doceant et, ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, immo audacia edisserunt50 aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de meis51 similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post seculares litteras venerint et sermone composito aures52 populi mulserint, quicquid dixerint, hoc legem Dei putant. Nec scire dignantur, quid prophete, quid apostoli senserint sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit, et non vitiosissimum dicendi53 genus, depravare sententias et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legimus54 homerocentonas et virgiliocentonasac ac non sic etiam et55 Maronem sine Christo possimus dicere Christianum quia56 scripserit: «Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Iam nova progenies celo demittitur alto»ad. Et patrem loquentem ad filium: «Nate mee vires mea magna potentia solus»ae. Et post verba Salvatoris in cruce: «Talia perstabat memorans, fixusque manebat»af. Puerilia sunt hec et circulatorum ludo similia, docere quod ignores, immo ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.
ab
QUINTUS HORATIUS FLACCUS
, Epistularum liber 1, Ep. 1, versus 117.
ac Cf.
PROBA
, Cento, CSEL 16.1.
ad
VERGILIUS
, Eclogae sive bucolicae, 4, 6.
ae
VERGILIUS
, Aeneis, 1, 664.
af
VERGILIUS
, Aeneis, 1, 650.
48 vendicant
Rusch
] vindicant
PL22
|
49 abducto] adduco
CSEL54 PL22
|
50 edisserunt
Rusch PL22
] disserunt
CSEL54
|
51 meis] mei
PL22
|
52 aures] aurem
PL22
|
53 dicendi] docendi
PL22
|
54 legimus] legerimus
PL22 CSEL54
|
55 et]
om. PL22
|
56 quia] qui
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,10 VII
Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de creatura57 mundi, de exordio generis humani, de divisione terre, de confusione linguarum et gentium58, descensione usque ad Egyptum59 scribitur Hebreorum.
57 creatura] natura
PL22
|
58 et gentium] et
PL22
|
59 Egyptis] + gentis
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,11
Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque preceptis.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,12
In promptu est leviticus liber, in quo singula sacrificia, immo singule pene syllabe et vestes Aaron et totus ordo leviticus spirant celestia sacramenta.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,13
Numeri vero nonne totius arithmetice et prophetie Balaam et quadraginta duarum mansionum per eremum mysteria continent?
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,14
Deuteronomium vero60 secunda lex et Evangelice legis prefiguratio, nonne sic ea habet que priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Moyses, hucusque61 Pentateuchum62 quibus quinque verbis, loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriaturag.
ag Cf. 1Cor. 14, 19: « Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem millia verborum in lingua. »
60 vero] quoque
PL22
|
61 Moyses hucusque]
om. PL22
|
62 Pentateuchum]
scrips.,
Pentateuchus
Rusch PL22,
πεντάτευχος
CSEL54
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,15
Iob63 exemplar patientie que non64 mysteria suo sermone complectitur. Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur omnesque leges dialectice, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de ceteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat ut nullus de ea65 manifestius, et66 cautius scripserit67. Scio, inquit68, quod69 redemptor meus vivit, et in novissimo die70 de terra resurrecturus sum71: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum72. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meoah.
ah Iob. 19, 25-27.
¶Codd. : (Pr1.284.15) :
Edmaior.,
t. 1, p. 20 sqq.2.4-23.6. Voir déclaration de témoins initiale à laquelle nous ajoutons ici
Bam1
Bruyne
(Θ=
P9380
1
b=BernA9
m=Clm3301
g=Clm3901) ;
non
contuli
.
- RB-350. Cf.
Edmaior.
t. 9, p. X ;
Berger,
n° 57;
BRUYNE,
Préfaces.I.,
p. 3.40-4.5. Circule comme préface en position initiale dan
V
ΦV ΘAMG et en position finale dans Bam1 ΦRGP E Q.
63 Iob] quoque
Bruyne (Clm3301 BernA9)
|
64 non]
om. Bam1 Bruyne (Clm3301 BernA9)
|
65 ea] + sic
Bam1 Bruyne (
P9380
1
BernA9 Clm3301 Clm3901)
, + vel
PL22,
vel
Bam1 Bruyne (praeter
P9380
1
b m g)
|
66 et] vel
Bam1 PL22
|
67 scripserit]
« quae sequuntur desunt in
b » (
Bruyne)
|
68 Scio inquit] Ait enim Scio
Bam1,
+ ait enim
Bruyne (m)
|
69 quod] quia
Bam1
|
70 die]
om. Bam1
|
71 sum] sim
Bam1
|
72 Deum] Dominum
Bam1²
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,16
Veniam ad Iesum Nave, qui typum73 Domini non solum in gestis, verum74 etiam in nomine prefert75. Transit Iordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes atque confinia Ecclesie celestisque Hierusalem spiritualia regna describit.
73 typum] –pus
PL22
|
74 verum] sed
PL22
|
75 prefert]
om. PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,17
In Iudicum libro quot principes populi, tot figure sunt.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,18
Ruth Moabitis Isaie explet vaticinium dicentis: Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Sionai. Samuel in Eli mortuo et in occisione76 Saul veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi sacerdotii novique imperii sacramenta testatur.
ai Is. 16, 1
76 occisione] occisio
PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,19
Malachim, id est tertius et quartus Regum77, liber a Salomone usque ad Iechoniam et a Ieroboam filio Nabath usque ad Osee qui ductus est in Assyrios, regnum Iuda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt, si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesie paucitas et hereticorum contra Ecclesiam bella narrantur.
77 tertius et quartus Regum] Regum tertius et quartus
PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,20
Duodecim prophete in unius voluminis angustias coartati, multo aliud quam sonant in littera prefigurant.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,21
Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Ioseph, Iezrael et uxorem fornicariam et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri mariti78 ad se reditum prestolari.
78 mariti] viri
PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,22
Ioel filius Fatuel describit terram duodecim tribuum eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam79 et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium nomina, et effusum iri80 in cenaculo Sion. Qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur.
79 consumptam] corruptam
PL22
|
80 et effusum iri] qui effundendus erat
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,23 VIII
Amos81 pastor et rusticus et «ruborum mora distringens»aj paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, et82 quatuor scelera Damasci et83 Gaze, Tyri et84 Idumee et85 filiorum Ammon et Moab et in86 septimo et octavo87 gradu, Iude et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues que sunt in Samarie monte88 et ruituram domum maiorem minoremque testatur. Ipse cernit victorem89 locuste et stantem Dominum super murum litum vel90 adamantinum et uncinum pomorum attrahentem supplicia91 peccatoribus et famem in terra92 non famem panis nec93 sitim aque sed audiendi verbum Dei.
aj Am. 7, 14 (Vetus latina) ut laud.
HIERONYMUS
, Commentarii in prophetas minores (Am.), lib. 1 (Am.1, 1), CCSL 76, p. 212.22-23; ibid., lib. 3 (Am. 7, 14), p. 324.385, etc.
¶Codd. :
<VIII>:
Rusch
;
cf.
To101
(
Prol.
in
Am.
)
81 Amos] + propheta
To101
|
82 et] aut
PL22
|
83 et]
om. To101
|
84 et]
om. To101
|
85 et]
om. To101
|
86 in]
om.
To101
|
87 et octavo] octavoque
PL22 To101
|
88 Samarie monte]
inv. To101
|
89 victorem] fictorem
PL22 To101
|
90 m. litum vel] latum murum vel ut
To101
|
91 supplicia] supplicium
To101
|
92 terra] terram
PL22
|
93 nec] neque
To101
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,24 IX
Abdias qui interpretatur servus Domini94 pertonat contra Edom et95 sanguineum terrenumque hominem. Fratris quoque Iacob semper emulum hasta percutit spirituali.
94 Domini] Dei
PL22
|
95 et]
om. PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,25
Ionas pulcherrima columba, naufragio suo passionem Domini prefigurans, mundum ad penitentiam revocat et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,26
Micheas de Morasthi, coheres Christi vastationem annuntiat filie latronis et obsidionem ponit contra eam quia maxillam percusserit iudicis Israel.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,27
Naum consolator orbis increpat civitatem sanguinum et post eversionem illius loquitur: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacemak.
ak Na. 1, 15.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,28
Abacuc96, luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem ut Christum in cruce contempletur et dicat: “Operuit celos gloria eius et laudis eius plena est terra97. Splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius”al.
al Hab. 3, 3-4.
96 Abacuc] Abacum
CSEL54
|
97 terra] + et
CSEL54
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,29
Sophonias, speculator et arcanorum Dei98 cognitor, audit clamorem a porta piscium et eiulatum a secunda et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pile quia conticuit omnis populus Chanaan dispersi sunt99 universi qui involuti erant argento.
98 Dei] Domini
PL22
|
99 dispersi sunt] disperierunt
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,30
Aggeus festivus et letus qui seminavit in lacrimis ut in gaudio meteret, destructum Templum edificat100, Deumque101 Patrem inducit loquentem: Adhuc unum modicumque102 et ego commovebo celum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibusam.
am Agg. 2, 7-8.
100 edificat] reedificat
PL22
|
101 Deumque] Dominumque
PL22
|
102 modicumque] modicum
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,31
Zacharias, memor Domini sui, multiplex in prophetia, Iesum vestibus sordidis indutum et lampadem103 oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et a104 dextris ut post equos rufos, nigros, varios et albos105 et dissipatas quadrigas ex Ephraim et equum de Hierusalem, pauperem regem vaticinetur et predicet sedentem super pullum filium asine subiugalisan.
an Mt. 21, 5.
103 lampadem] lapidem
PL22
|
104 a]
om. PL22
|
105 varios et albos] et albos et varios
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,32
Malachias aperte et in fine omnium prophetarum, de abiectione Israel et vocatione gentium: «Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda»ao.
ao Cf. Mal. 1, 10-11.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,33
Isaiam, Ieremiam, Ezechiel et Daniel106 quis potest107 vel intelligere vel exponere? Quorum primus non prophetiam videtur mihi texere sed Evangelium. Secundus virgam nuceam et ollam succensam a facie aquilonisap et pardum spoliatum suis coloribus et quadruplex diversis metris nectit alphabetumaq. Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebreos ipse108 partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quatuor prophetas, temporum conscius et totius mundi philohistoricus109, lapidem precisum de monte sine manibusar, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat.
ap Cf. Ier. 1, 11-13.
aq Cf. Lam.
ar Cf. Dn. 2, 34.45.
106 Ezechiel et Daniel] Ezechielem et Danielem
PL22
|
107 potest] possit
PL22
|
108 ipse] iste
PL22
|
109 philohistoricus] φιλοΐστΩρ
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,34
David, Simonides noster, Pindarus et Alcheus, Flaccusas quoque, Catullus atque110 Serenus, Christum lyra personat et in decachordo psalterio ab inferis excitat111 resurgentem. Salomon pacificus et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium.
as
QUINTUS HORATIUS FLACCUS
.
110 atque] et
PL22
|
111 excitat] suscitat
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,35
Esther in Ecclesie typo populum liberat de periculo et interfecto Aman qui interpretatur iniquitas, partes convivii et diem celebrem mittit in posteros.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,36
Paralipomenon liber id est Instrumenti veteris epitome112, tantus ac talis est ut absque illo, si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, iuncturasque verborum et pretermisse in Regum libris tanguntur historie et innumerabiles explicantur Evangelii questiones.
112 epitome] ἑπιτομὴ
PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,37
Esdras et Neemias, adiutor videlicet et consolator a Domino in unum volumen artantur113 instaurant Templum, muros extruunt civitatis omnisque illa turba populi redeuntis in patriam et descriptio sacerdotum, levitarum, Israelis proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice preferunt, aliud in medulla retinent.
113 artantur] coarctantur
PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,38
Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum epistole et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni temporeat. Ceterum illud Socraticum impletur in nobis. Hoc tantum scio quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum.
at Ps. 118, 20.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,39
Mattheus, Marcus, Lucas et Ioannes, quadriga Domini et verum cherub114 quod interpretatur scientie multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintille emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt et quasi rota in rotam115 volvuntur et pergunt quocumque eos flatus Spiritus sancti perduxerit.
¶Codd. : Bern, Bürgerbibl. A.9; Cas235 (p. 7b); Cas235 (p. 7rb) ; Cava ; Clm6320 ; Clm 17040 ; Stuttgart, Bibl. fol. 8 ; Roma, Vallicelliana, B.6; Toledo. ¶Edd. :
DE BRUYNE
,
Préfaces
de
la
Bible
latine,
I, p. 6.20-25. {MM2024}
114 cherub] Cherubim
PL22
|
115 rotam] rota
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,40
{RB-660}Paulus116 apostolus ad septem scribit Ecclesias. Octava enim ad Hebreos a117 plerisque extra118 numerum119 ponitur. Timotheum instruit ac Titum120 et121 Philemonem122 pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca123 scribere.
¶Codd. : Berger n° 6 ; RB-600.
-
.
Cas235.
-
Ed.:
DE BRUYNE
,
Préfaces
de
la
Bible
latine,
I, p. 6.26-30 (K= Clm14179; p = Paris, BnF, lat. 58, M = Clm12741) ; PL 22, 548; {MM2024}
116 Paulus] Incipit prologus in epistola ad Romanos
Cas235
|
117 a]
om. PL22
|
118 extra] ex
K
|
119 numerum] numero
K
|
120 ac Titum] et Titum
K,
actum
cacogr. Cas235
|
121 et
Rusch
]
om. Bruyne Cas235 PL22
|
122 Philemonem] filimonem
M
|
123 pauca]
om. P58
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,41
Actus Apostolorum nudam quidem videntur sonare historiam et nascentis Ecclesie infantiam texere sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius Laus est in Evangelioau animadvertemus pariter omnia verba illius, anime languentis esse medicinam.
au 2Cor. 8, 18.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,42
Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas124, septem epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas et breves pariter et longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum cecutiat lectione.
124 Iudas] + Apostoli
PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,43
Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi et125 pro merito voluminis. Laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentie.
125 et]
om. PL22
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,44
Oro te, frater carissime, inter hec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihilque aliud126 querere. Nonne videtur tibi iam hic in terris regni celestis habitaculum? Nolo ut127 offendaris in Scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum que vel vitio interpretum128, vel de industria sic prolate129 sunt ut rusticam contionem facilius instruerent et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter sentiret130 indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut hec me nosse pollicear, et eorum fructus capere in terra, quorum radices in celo fixe sunt. Sed velle fateor sedenti me prefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur querens invenit. Discamus in terris quorum scientia nobis perseveret in celo.
126 nihilque aliud] nihil
PL22
|
127 ut]
om. PL22
|
128 interpretum
PL22
] interpertum
cacogr. Rusch
|
129 prolate] prolata
PL22
|
130 sentiret] audiret
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,45
Obvius131 te manibus excipiam et ut inepte aliquid ac de Hermagore tumiditate effundam132, quicquid quesieris, tecum scire conabor.
131 Obvius] Obviis
CSEL54 PL22
|
132 effundam] effutiam
PL22
|
Numérotation du verset
Ep53. Prol.284b,46
X Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum seculi, fidem amicitie, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistola preferebat. Festina, queso te, et herenti133 in salo navicule funem magis precide quam solve. Nemo renuntiaturus seculo bene potest vendere que contempsit ut venderet. Quicquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa Antiquum134 dictum est. Avaro deest tam135 quod habet quam quod non habet. «Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget». Sic vivamus quasi136 nihil habentes et omnia possidentes. Victus atque137 vestitus, divitie Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam vende, si non habes proiice. Tollenti tunicam et pallium relinquendum est. Nisi scilicet tu semper recrastinans et diem de die trahens138, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui se139 obtulit. Apostoli tantum navem et retia reliquerunt. Vidua duo era misit in140 gazophylacium, et prefertur Cresi divitiis. Facile contemnit omnia qui se semper cogitat esse moriturum.
Epistola sancti Hieronymi presbyteri ad Paulinum presbyterum explicit.
141
133 herenti] herentis
PL22
|
134 Antiquum
Cor3
(A.)] Antiqua ΩJ
|
135 deest tam ΩJ]
inv. Cor3
(antiq.)
|
136 quasi] tamquam
PL22
|
137 atque] et
PL22
|
138 diem de die trahens ΩJ] et diem die trahens
Cor3
(al.)
|
139 se] seipsum
PL22
|
140 in] ad
PL22
|
141 Epistola... explicit]
om.
ΩJ
|
<01.284b> Guillelmus Brito : Expositio prologi ‘Frater Ambrosius’
prol.|
{BRI1.2}
Frater Ambrosius
etc. Ad evidentiam huius epistole quam scribit, Hieronymus ad Paulinum presbyterum1, notandum est, quod Paulinus presbyter elegantis fuit ingenii... [suite en préparation]
1 presbyterum] + notandum quod Paulinus presbyter NAL1242.
prol.|
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.284b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 25/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.284b)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.284b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 25/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.284b)
Notes :