Nicolaus de Lyra

<01.5829-1> Nicolai de Lyra prologus ‘Hec omnia liber vite’ in postillam litteralem

Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,1 
prol.| {LYR1.1L1} A Incipit 1 primus prologus de commendatione Sacre Scripture in generali. 2* [imago]
A ¶Codd. : Re171 T25 PL 113, 25B-30B (= Ed1617) {MM2023}
1 Incipit Re171 ] om. T25 edd.
2 primus... generali Re171 T25 ] In nomine sancte Trinitatis, incipit prologus venerabilis patris, fratris Nicolai de Lyra ordinis seraphici sancti Francisci, de commendatione Sacre Scripture in generali PL113.25B
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,2 
prol.| {LYR1.1L2} «Hec omnia liber vite» etc. (Ecclesiastici 23)a. Secundum quod dicit beatus Gregorius Homil<ia> tricesima quinta Evangeliorum: «Temporalis vita, eterne vite comparata, {113.25C} mors est potius dicenda quam vita». Scientie vero a philosophis tradite ordinantur ad finem consequendum in presenti vita, quia scientie practice ab eis tradite ordinantur ad felicitatem politicam, loquendo de politica presentis vite. Similiter scientie speculative ordinantur ad felicitatem contemplativam, loquendo de contemplatione que potest haberi in vita presenti, et per viam nature, que dependet ex phantasmate. Unde dicitur tertio de anima, quod «intelligentibus nobis necesse est phantasmata simul speculari».
a Sir. 23.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,3 
prol.| {LYR1.1L3} Et de tali speculatione dicitur ibidem, quod «intelligere corrumpitur in nobis, quodam interius corrupto». Sacra autem Scriptura ordinatur ad felicitatem vite future, quam philosophi nesciverunt, secundum quod dicit beatus Hieronymus in epistola ad Paulinum de omnibus sacre Scripture libris: «Hoc doctus Plato nescivit, hoc Demosthenes eloquens ignoravit». Ex quibus concluditur quod libri a philosophis descripti continentes {113.25D} scientias ordinatas ad finem in hac temporali vita tantummodo naturaliter consequendum, si comparentur ad libros sacre Scripture, que ordinantur ad finem eterne vite, magis sunt dicendi libri mortis quam vite. Sed liber continens sacram Scripturam (que licet in multis libris partialibus dividatur, sub uno tamen libro continetur) qui nomine generali Biblia dicitur, liber vite proprie nominatur, secundum quod dicitur in verbo preassumpto: Hec omnia etc.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,4 
prol.| {LYR1.1L4} In quo Sacra Scripturaquadrupliciter describitur secundum quatuor excellentias, quibus omnem scripturam aliam excellit.
- Primo enim describitur, ut singularis eminentie, quod notat pronomen singulare, cum dicitur, hec.
- Secundo describitur ut generalis continentie, quod ostendit signum universale, cum dicitur,   omnia.
- Tertio, ut specularis intelligentie, quod denotat conditio libri, cum dicitur,   liber.
- Quarto ut salutaris efficacie, quod ostendit consecutio finis intenti, cum dicitur,   vite.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,5 
prol.| {LYR1.1L5} Circa primum {113.26B} sciendum quod una scientia eminentior est, altera seu honorabilior duplici de causa, ut habetur primo de anima. Una est quia est de nobiliori subiecto {113.26C} alia, quia procedit certiori modo. Et propter utramque sacra Scriptura, que proprie theologia dicitur, cum ipsa sola sit textus huius scientie, omnes scientias antecellit. Primo, quia habet Deum pro subiecto, qui est in summo totius nobilitatis: propter quod nominatur theologia, quasi sermo de Deo, secundo quia procedit modo certiori; alie enim scientie humanitus reperte procedunt per investigationem rationis humane. In quo quidem processis licet non sit error quantum ad cognitionem primorum principiorum, que sunt per se nota (secundum quod dicitur secundo Metaphysicorum: «In foribus quis delinquet»), tamen in deductione conclusionum ex principiis potest esse error, maxime quantum ad conclusiones a primis principiis longinquas. Unde et in tali processu omnes philosophi, innitentes tantum humane investigationi, inveniuntur errasse, et ideo de singulari eminentia huius scientie dicitur Deuteronomii quartob: «Hec est sapientia vestra, et intellectus {113.26D} coram populis». Sapientia enim dicitur proprie illa scientia que considerat altissimas causas, ut habetur primo Metaphysicorum, Sacra vero Scriptura habet Deum pro subiecto, ut dictum est, qui est prima causa simpliciter omnium et ideo proprie dicitur Sapientia.
b Dt. 4.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,6 
prol.| {LYR1.1L6} Sed convenienter additur, vestra, ad distinguendum sapientiam sanctorum, seu catholicorum, que est ipsa sacra Scriptura, a sapientia philosophorum, et hoc potissime in duobus, videlicet in proprietatibus de Deo cognitis, et in fine cognitionis. Licet enim philosophi habuerint cognitionem de Deo, hoc tamen solum fuit quantum ad proprietates que de ipso possunt concludi per investigationem rationis procedentem ex creaturis, sicut Philosophus duo decimo Metaphysicorum probat eius unitatem, et Octavo Physicorum virtutis infinitatem, et sic de similibus. Sed prophete et apostoli sancti, qui hanc Scripturam nobis tradiderunt per revelationem Spiritus sancti, habuerunt cognitionem de proprietatibus divinis transcendentibus investigationem rationis, {113.27A} ut de pluralitate personarum, earum distinctione in unitate essentie, et consimilibus. Item philosophi cognitionem de Deo habitam non ordinaverunt ad alium finem, sed ipsam quesierunt propter ipsum speculari tantum, in quantum est perfectio ipsius cognoscentis. Cognitio autem Dei, que in Sacra Scripturatraditur, ad hoc principaliter queritur, ut per ipsam ipse speculans seu contemplans feratur in amorem ipsius obiecti cogniti, scilicet Dei, ipsum super se, et super omnia diligendo. Et propter hoc Salvator Matthei vigesimo secundoc dicit quod in «duobus preceptis caritatis tota lex pendet et prophete:» et Apostolus prime ad Timotheum 1d: «Finis precepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, ac fide non ficta». Et quia philosophi suo sensui innitentes, hunc finem non attenderunt, ideo erraverunt; propter quod eorum sapientia, insipientia nominatur, ad Romanos 1e: {113.27B} «Qui cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt». Sed quoniam Sacra Scripturanon solum excellit alias inquantum est de subiecto nobiliori, sed etiam inquantum procedit modo certiori, videlicet per divinam revelationem, cui non potest subesse falsum: ideo subditur in auctoritate premissa: «Et intellectus coram populis». Intellectus enim proprie dicitur habitus principiorum, circa que non est error, ut iam dictum est: propter quod illud quod concluditur directe ex illis, iudicatur simpliciter esse verum; et quod invenitur eis repugnans, iudicatur simpliciter esse falsum. Ita similiter quidquid ex Sacra Scripturamanifeste concluditur, verum iudicatur.; quod autem ei repugnat, falsum simpliciter reputatur: et ideo Sacra Scripturanon solum vocatur sapientia, sed etiam cum hoc intellectus; {113.27C} unde dicitur Ecclesiastici decimo quinto: «Implebit eum spiritu sapientie, et intellectus». Et Colossensium primo: «Impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia, et intellectu» etc. Et sic patet primum.
c Mt. 22.
d 1Tim. 1.
e Rm. 1.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,7 
prol.| {LYR1.1L7} Circa secundum considerandum quod sub consideratione alicuius scientie non solum cadit subiectum, sed etiam ea que habent attributionem ad ipsum, ut habetur quarto Metaphys. Sicut sub consideratione medici non solum cadit sanitas, vel corpus sanabile, sed etiam urina, inquantum est indicativa sanitatis, et potio, inquantum est factiva eius, et dieta, inquantum est ipsius conservativa, et sic de aliis. Omnia autem creata habent attributionem ad ipsum Deum, qui est huius scientie subiectum, propter quod ista scientia est quodammodo considerativa omnium. In quo apparet eius continentia generalis, que notatur in verbo primitus preassumpto, {113.27D} cum dicitur, omnia; de quo potest exponi quod dicitur Sapientie primo: «Hoc quod continet omnia scientiam habet vocis»; ut sit sensus: Hoc, scilicet volumen sacre Scripture (que licet dividantur in plures libros partiales, tamen rediguntur in unum volumen quod Biblia appellatur) continet omnia, quia hec scientia est quodammodo omnium considerativa. «Scientiam habet vocis:» de proprietate vocis est, quod sit verbi significativa, et proprium est sacre Scripture quod sit divini Verbi expressiva, secundum quod manifeste habetur Ioannis primo: «In principio erat Verbum» etc. Et quia per Verbum omnia facta sunt, ut ibidem subditur, ideo omnia sub consideratione huius scientie continentur: non tamen sub propriis rationibus singulorum, quia hoc pertinet ad scientias particulares et humanitus inventas, sed inquantum ex omnibus creatis manu ducimur in cognitionem et dilectionem Dei per veram fidem caritate formatam, ad quam consideratio huius scientie ordinatur, ut predictum est. Et hoc est quod dicit Augustinus decimo quarto de Trinitate, capitulo primo: «Non {113.28A} utique quidquid sciri potest ab homine in rebus humanis, ubi plurimum supervacue vanitatis et noxie curiositatis est, huic scientie tribuens, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, que ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, et roboratur». Unde et Ioannis decimo sexto, Salvator loquens de Spiritu sancto, cuius revelatione tradita est hec Scriptura dicitf: «Docebit vos omnem veritatem»; Glossa: «necessariam ad salutem». Et sic patet secundum.
f Io. 16.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,8 
prol.| {LYR1.1L8} Circa tertium, quod est intelligentia specularis, quod notatur cum dicitur, liber, considerandum quod liber habet similitudinem speculi. Quia sicut in speculo apparent forme sensibiles, sic in libro relucent intelligibiles veritates. Unde et divina prescientia, in qua relucent omnes veritates, ‘liber’ vocatur: in quo libro leguntur sancti apostoli et prophete qui hanc scientiam tradiderunt. Et hoc est quod dicit {113.28B} glossa super illud Isaie trigesimo octavog: «dispone domui tue» etc. Glossa: «Prophete in ipso libro prescientie Dei in quo omnia scripta sunt legere possunt». Quod tamen non est sic intelligendum quod prophete viderint ipsam Dei essentiam, que idem est cum eius prescientia, quia prophetica cognitio cum habeat enigma, evacuatur in tali visione, secundum quod dicit Apostolus, Prime Corinthiorum decimo tertioh. Sed pro tanto dicuntur prophete in libro prescientie Dei legisse, quia per species divinitus impressas mentibus prophetarum, et per lumen propheticum eis proportionatum, videbant suo modo veritatem a Dei scientia ad eos derivatam per revelationem. Sicut intellectus possibilis, virtute luminis intellectus agentis, inspicit in speciebus a phantasmatibus receptis sibi proportionabiles veritates. Nos autem, qui talem cognitionem non habemus, qui lumine prophetico illustrati non {113.28C} sumus, non possumus legere in dicto libro, sed in libro Scripture sacre nobis tradito a prophetis.
g Is. 38.
h 1Cor. 13.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,9 
prol.| {LYR1.1L9} Habet tamen iste liber hoc speciale quod una littera continet plures sensus. Cuius ratio est quia principalis huius libri auctor3 est ipse Deus in cuius potestate est non solum uti vocibus ad aliquid significandum (quod etiam homines facere possunt et faciunt), sed etiam rebus significatis per voces utitur ad significandum alias res. Et ideo commune est omnibus libris quod voces aliquid significent sed speciale et huic libro quod res significate per voces aliud significent. Secundum igitur primam significationem, que est per voces, accipitur sensus litteralis seu historicus. Secundum vero aliam significationem, que est per ipsas res, accipitur sensus mysticus4, seu spiritualis, qui est triplex5 in generali; quia si res significate per voces referantur ad significandum ea que sunt in nova lege credenda, sic accipitur sensus allegoricus; si autem referantur ad {113.28D} significandum ea que per nos sunt agenda, sic est sensus moralis vel tropologicus; si autem referantur6 ad significandum ea que sunt speranda in beatitudine futura, sic est sensus anagogicus. Et dicitur ab ana quod est sursum et goge quod est ductio7*. Unde versus: « Littera gesta docet, quid credas : allegoria, moralis : quid agas, quo tendas : anagogia ».B
3 huius libri – auctor T25 PL ] inv. Re171
4 mysticus] mysticas T25
5 est triplex] inv. Re171
6 referantur] referuntur T25
7 ana... ductio Re171 T25 ] ἀνάγω quod est sursum tollo PL113
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,10 
prol.| {LYR1.1L10} Et istorum quatuor sensuum potest poni exemplum in hac dictione ‘Ierusalem’ que, secundum sensum litteralem8, significat quamdam civitatem que fuit quondam metropolis in regno Iudee, que primo fuit fundata a Melchisedechh, postea per Salomonem dilata et fortificata9. Secundum sensum vero10 moralem significat animam fidelem11, secundum quem sensum12 dicitur Isaie quinquagesimo secundo capitulo13*i: «Consurge, sede, Ierusalem» etc. Secundum vero sensum14* allegoricum significat Ecclesiam militantem, secundum quem sensum15* dicitur Apocalypsis vigesimo primoj: «Vidi civitatem sanctam Ierusalem novam descendentem de celo16*, sicut sponsam ornatam viro suo». Secundum vero sensum {113.29A} anagogicum significat Ecclesiam triumphantem, secundum quod dicitur Galatarum quartok: «Illa que sursum est Ierusalem, libera est17*, que est mater nostra». Et sicut positum est exemplum in una dictione, ita posset poni in una oratione, et sicut in una ita et in aliis. Igitur de isto libro sub una littera continente plures sensus, dicitur Ezechielis18 secundol: «Ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber, et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris». Et Apocalypsis quintom : « Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris». Scriptura exterior est sensus litteralis, qui est patentior, quia per voces immediate significatur. Scriptura autem interior est sensus mysticus vel spiritualis qui est latentior quia per res significatas vocibus designatur, ut predictum est. Et sic patet tertium. C
i Is. 52.
j Apc. 21.
k Gal. 4.
l Ez. 2, 9.
m Apc. 5.
8 sensum - litteralem] inv. Re171
9 fortificata] + h<abe>nt ? T25² (al. m.)
10 sensum vero] inv. Re171
11 animam fidelem] inv. Re171
12 vero... quem sensum] om. hom. T25
13 capitulo] om. PL
14 vero sensum] inv PL
15 sensum] om. PL
16 celo] + a Deo paratam PL
17 libera est] inv. PL113
18 Ez.] Oze. T25
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,11 
prol.| {LYR1.1L11} Circa quartum, in quo notatur efficacia salutaris, cum dicitur, vite, considerandum quod, sicut dictum {113.29B} est a principio, nulla alia scriptura, nisi ista, ducit immediate ad vitam beatam que sola est vita simpliciter, quia mortem nescit. Ideo Salvator, Ioannis quinto, loquens de efficacia huius sacre Scripture, dicebat Iudeis in lege peritis: «Scrutamini {113.30A} Scripturas, in quibus putatis vos vitam eternam habere».
Numérotation du verset Ep53. Prol.5829-1,12 
prol.| {LYR1.1L12} Circa quod sciendum quod hoc verbum, putatis , quod importat falsi opinionem, vel saltem veri dubitationem, non refertur ad ipsam sacram Scripturam, que nullum falsum continet, ut patet ex supradictis; nec est etiam dubium, quin ad vitam perducat beatam, cum sit quoddam instrumentum perveniendi ad eternam felicitatem, ut patet ex verbis beati Augustini superius inductis: sed refertur ad legisperitos Scripturam sacram male exponentes et male viventes, propter que merito privandi erant a consecutione beatitudinis eterne, que est finis huius scientie, quam sine dubio consequuntur eam sane intelligentes, et secundum sanum ipsius intellectum pie viventes, secundum quod dicitur Ecclesiastici vigesimo quarton: «Qui elucidant me, vitam eternam habebunt». Elucidatur autem Sacra Scripturain vera ipsius expositione, et in sancta operatione; quia hec Scriptura, tamquam omnibus eminentior, continet perfectiones scientie practice et speculative; et sic per veri cognitionem et boni operationem perducit ad vitam beatam, quam nobis concedat qui sine fine vivit et regnat.
n Sir. 24.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.5829-1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.5829-1)

Notes :