Nicolaus de Lyra

<01.2063> Didaci de Deza prologus defensionum

Numérotation du verset Ep53. Prol.2063,1 
prol.|a {LYR1D1} { f. 2r} Fratris Didaci de Deza ordinis predicatorum vite regularis, Serenissimi ac magni hispaniarum principis preceptoris. In defensiones sancti Thome ab impugnationibus magistri Nicholai magistrique Matthie propugnatoris sui. Ad illustrissimum ac reverendissimum dominum dominum Petrum Mendoze archipresulem Toletanum, Hispanie totius primatem sancte Romane Ecclesie cardinalem dignissimum epistola.
aAd lectorem : Nous nous contentons pour l’instant de renvoyer par hyperlien à la reproduction en mode image de l’édition princeps de 1491 (exemplaire de Séville). Les graphies des parties transcrites sont normalisées. [MM2023]
Numérotation du verset Ep53. Prol.2063,2 
prol.| {LYR1D2} Illustrissimo ac Reverendissimo in Christo Patri Domino, Domino Petro Mendoze archipresuli Toletani, Hispaniarum primati, sancte Romane Ecclesie cardinali dignissimo, frater Didacus de Deza, ordinis predicatorum vite regularis s<alutem> p<lurimam> d<icit>.
Numérotation du verset Ep53. Prol.2063,3 
prol.| {LYR1D3} Non satis constat, Pater optime, an veritas plures habeat sectatores an impugnatores. Et quidem ambiguum non est quod a prima rerum conditione vix traxerit veritas sine adversante morulam, ipsa teste veritate, ubi de prima ac pulcherrima inquit creaturarum. “Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit”b. Verum quod alii sola obsistunt ignorantia. Nam “crebro”, ut Seneca c dicit, “mendacium specie veritatis occluditur1”. Et sicut tristem frontem amicus et blandam adulator ostendit, sic verisimilitudine ut vel fallat vel surripiat coloratur veritas. Hoc erroris exemplo Galate deprehensi sunt quibus Apostolus aitd : “O insensati {f. 2v} Galate quos vos fascinavit veritati non obedire?” Alii vero inanis glorie cupiditate repugant hii iuxta prophetam, fastu quodam inflati scientie, erecta aiunt cervice, “linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt”e. Neque horum studium est inquisitionibus suis veritatem assequi sed victores videri. Unde fit ut contentionum certamina sponte suscipiant exquirantque atque ex pacis negotio, rixe inventores exurgant qui et eo se maxime doctos arbitrati sunt, si doctioribus ignorantionem audacter obiiciant.
b Io. 8, 44.
c Martinus Bracarensis , Formula vitae honestae, 2, ed. C.W. Barlow, 1950, p. 238.16 : « Crebro siquidem faciem mendacii veritas retinet, crebro mendacium specie veritatis occulitur » <ex quo> Auctoritates Aristotelis, opus 23 (De quattuor uirtutibus cardinalibus), ed. Jacqueline   Hamesse, Louvain-Paris, 1974, p. 281. 22 : « Mendacium spe veritatis occultatur ».
d Gal. 3, 1.
e Ps. 11, 5.
1 occluditur] scrips., obcluditur Ed1491
Numérotation du verset Ep53. Prol.2063,4 
prol.| {LYR1D4} Ego certe admiror, ne dicam abominor, quorumdam doctorum impudentiam quorum omne studiium et commentatio in eo posita esse videtur ut maioribus contradicant. Audiant isiti maledictionem Dei per prophetam dicentis. “Ve qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes”f. Audiant et comminationem Apostoli in epistola ad Romanosg :"His inquit qui ex contentione sunt et qui non acquiescunt veritati ira et indignatio" etc. Sed his plane longe deteriores sunt qui quadam animi amaritudine invidieque cruciatibus excitati veritatem passim negant premunt ac persequuntur ut tantum aliorum acta lacerent et extinguant. Hos vocat Apostolus scribens ad Timotheum homines corruptos mente reprobos semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Horum erat iugis pugna perpetuumque certamen cum nostro divo Hieronymo, ut ipse deplorat, quos ab indefesso latratu et rabie persecutionis canes vocare consuevit, sed et Scriptura eos parvulos id est minores, non gratis appellat dicensh : {fol. 3r} “Virum stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia” neque enim possumus invidere nisi eis quos nobis in aliquo maiores esse putamus. Ipse quisque sibi testimonium perhibet quod eo minor sit cuius invidie livore torquetur. Cur enim hostis ille antiquus primo homini invidendo surripuit nisi quia amissa beatitudine minorem se mortalitati illius agnovit? Cur et Saul David strenuum populi sui ducem persequebatur? Nisi quod eum magnis quotidie virtutum augeri successibus sensit? Habet hoc nimirum invidie estuantis virus quod cuncta que invenerit bene gesta aliorum inficit ac consumit.
f Is. 5, 21.
g Cf. Rm. 2, 8-9.
h Iob. 5, 2.
Numérotation du verset Ep53. Prol.2063,5 
prol.| {LYR1D5} Hec cum ita sint non mirentur ignari neque iurati hostes ut ita loqua insultent si divi Thome Aquinatis probatas sententias fideles atque veritate plenas morsibus obtrectatorum patere intelligunt siquidem meminisse eos oportet id usu omnibus fere scriptoribus alia atque alia ratione ut deductum est evenisse quod multorum exempla cunctis aperta satis probant. Sed hoc unum admirentur2 magis quod cernant doctrinam eius probatissimam tam multorum non utique vulgarium iaculis propulsatam non extingui, non everti aut vel in modico umquam infringi potuisse quod certe necdum ingeii sui maximi argumentum est non exile verum quod e celo vim mentis scribendique munus fide integerrimum nactus sit. Illud itaque sibimetipsis obiciant latratores quid sancti doctoris dogmata magno ac excellenti ingenio viri ut ipsi aiunt impugnavere. Nam id utique non fecissent nisi eius apud omnes summum fuisset iudicium et virtutis opinio ut tanto sibi inde maiorem {f. 3v} compararent triumphum si (quod eos fefellit) fortissimum pugilem postravissent ex eorum tamen oppugnationibus celeberrimum apud mortales qui modo ceci non sunt aut ingrati, divus Aquinas nomen assecutus est.
2 admirentur] corr., admirentutur Ed1491
Numérotation du verset Ep53. Prol.2063,6 
prol.| {LYR1D6} Horum nuper magister Nicolaus de Lyra et quidem vir doctissimus inventus est qui, cum veteris ac nove legis Postillator sederet, nonnulla sancti Thome theoremata corrigenda annotavit. Cui, cum dominus Paulus, Burgensis episcopus, se sancti doctoris defensorem offerret, magister Matthias provincie Saxonie minister, accerrimus Nicolai surrexit propugnator, et nunc rationibus eius, ut ipse putat, vires accommodando nunc novis quibusdam argutiis adinventis, sententias sancti Thome labefactare ac prope expugnare conatus est.
Numérotation du verset Ep53. Prol.2063,7 
prol.| {LYR1D7} Ego vero, non quod me maiorem aliis aut doctiorem existimem (neque enim vires meas ignoro) sed quo militie mee disciplinam pro veritate tuenda cui me devovi utcumque adimpleam, ceptum pro sancto Thoma adivi certamen. Hunc tamen mihi dumtaxat placuit imposuisse terminum ut et adversantium ratiotinationes invalidas penitus ac ineptas ostenderim et sancti doctoris dogmata inconcussa probaverim veritate subsistere. Burgensis vero benedicta et que causam sancti Thome tangere visa sunt, in sortem meam suscepi, cetera que ad rem non pertinent quecumque illa fuerint vera aut falsa, intacta reliqui.
Numérotation du verset Ep53. Prol.2063,8 
prol.| {LYR1D8} Accipiet igitur dominatio tua Reverendissima opus hoc mee in illam fidei ac Reverentie locuples testimonium, cui id iure optimo dedicavi. Certo sciens non parum illi ex tue dignitatis {f. 4r} splendore momenti et roboris proventurum. Nam ut preteream tue familie illustris antiquit atem, opes immensas, singularem potentiam que tibi cum paucis sunt communia animi tui magnitudo, rara probitas, virtutum ornamenta et omnis scientie decus, te omni obsequio dignum teque iudicem omnium litterarum efficiunt. Quod si, in editione mea hac quid inciderit quod non ad unguem, ut aiunt, fuerit elimatum pro ingenio tuo mirabili primas clarissime castigationi non parcas, at mihi non satis perito pro solita humanitate indulgeas. Sin autem labor meus tua gratia ac laude dignus fiat, fructum hunc ac premium spero et opto ut amplitudo tua munificentissima in Divi Aquinitatis honorem, libellum istum quem multos iubeat fieri Eneis litteris. Vale felix pontifex.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.2063), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.2063)

Notes :