Nicolaus de Lyra

<01.6329-2> Matthiae Doering epistola ad Paulum Burgensem

Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-2,1 
prol.| {LYR1R1.1} Copia cuiusdem littere que, contra determinationem predicte questionis, a quodam magistro in sacra pagina de ordine Minorum, auctori Additionum fuit missa. – Alme presul, ut alter Simeon annosus, famosus studio divine legis, tuam emeritam senectutem obtulisti quasi sacrificium vespertinum in quo forsan responsum accepisti a Spiritu sancto, non videre mortem, nisi prius additionibus declarativis declarationes litterales utriusque Testamenti elucidares, quasi inesset vena vite et in lumine tuo lumen illius {PL113.50B} videretur; idcirco tibi laus et honor in Ecclesia sanctorum, ut ceteris sacram Scripturam elucidantibus est concessus.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-2,2 
prol.| {LYR1R1.2} Et quoniam, alme presul, apex et pastor, speculum et agalma luciforme, prooemialiter introductio tui operis « Additiones » nominati, ad manus mei pauperis fratris minoris suspirantis, fama primo, secundo scriptura pervenit. In quo cernens mentis tue rectitudinem complantatam ramusculo bone nature legis quam interserit Paulus ad thesaurizandum patres filiis; nec minus terminum questionis, qua querit tua ingeniosa solertia dignitatem litteralis intelligentie, abundare aliis sacre Scripture sensibus, pro cuius parte contra, octo rationibus Achilleis fundamentum firmitatis questionate veritatis agitasti, non modicum firmitatem eiusdem solidando; in eo honoris virtuti debiti decisionem assignando sub numero senario. In quibus omnibus, et si magna exuberat utilitas, attamen non {PL113.50C} ingeniosa subtilitas mentem reficit elevatam, non satiat tue questionis determinatio affirmativa, cum sua solidatio potius oppositum concludat.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-2,3 
prol.| {LYR1R1.3} Quoniam sicut adoratio imaginis non propter imaginem sed imaginatum fit, sic reverentia et honor littere propter spiritum et propter quod unumquodque, et illud potius. Honor enim et reverentia transit in prototypum. Non urna aurea manna plena, virga et tabule propter arcam federis, sed arca propter talia reverenda erat. Quid interiora, nisi spiritualis intelligentia? Quid arca, nisi littera prospectatur? Quod adhuc distinctius Ezechielica visio manifestat, cum pulchrius ista depingit sub metaphora rote in medio rote. Rota in medio rote, littera gratie in littera legis quibus non concedit vitam, sed spirituali intelligentie cum subiungit: «Et spiritus vite erat in rotis». Hec enim est vera vita, quam Verbum vite cecitati Iudaice predicavit, cum dixit: «Scrutamini {PL113.50D} Scripturas» etc. Non satiat etiam primum decisionis, nec secundum, nec tertium, nec quartum, nec quintum, imo nec sextum, ubi agitur de comparatione sensus litteralis ad mysticum sensum, inter quos comparatio non est possibilis propter gradus diversarum specierum, extra quod non contingit comparatio propter intensionem gradualem specifice nature. Quare ex his dependenter fallit motivum triplicis considerationis, qua sensus litteralis aliis sensibus sempliciter comparatus est dignior, scilicet ex parte extensionis, fallit istud cum cuncta sacra eloquia plena sint Dominicis sacramentis. Hanc longiorem extensionem spiritus supra litteram cognovit Paulus cum dixit «Omnia in figura illis contingebant» non solum scripta, sed etiam quocumque modo alio tradita. Et propter hoc etiam fallit secundum, videlicet, ex parte universalitatis, quoniam quanto aliquid universalius, tanto communicabilius.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-2,4 
prol.| {LYR1R1.4} Sensus autem litteralis propter suam limitationem per doctores famosos, et signanter per doctorem Irrefragabilem 1 , est incommunicabilis. Non enim dividitur, {PL113.51A} sed pene mysticus multiplicatur. Et ponam multiplicationem doctoris, Quoniam, inquit, aut refert mores aut fidem. Primo modo tropologicus, secundo modo dupliciter, quoniam vel fidem Deitatis vel humanitatis; si Deitatis anagogicus, si humanitatis allegoricus. Tertium autem etiam fallit quoniam dignitas istorum sensuum attenditur penes maiorem utilitatem, que consequitur maiorem certitudinem, quantum est ex se: non enim certitudo spiritualis intelligentie, est speculationis, sicut litteralis intelligentie: sed est certitudo experientie, et secundum affectum, et per modum gustus, per spirationem et testimonium Spiritus sancti.
1 Alexander Halensis.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-2,5 
prol.| {LYR1R1.5} Ex quibus non consurgit ratio commendationis Postille doctoris Nicolai; sed confidendo de tui benigna conditione, cui me devote commendo, estimo rationem sue commendationis consurgere ex oppositis adiectivis, quibus Nicolaum tam immerito reprehendere niteris. Commendatur enim quis ex proprio opere; quare sententias doctorum postposuit quasi impertinentes, {PL113.51B} ut auctorizaret opus suum Ecclesie doctoribus, a qua non deviavit: Nec probas quod dicis “verba sancti Thome esse igne caritatis examinata” cum in pluribus suis determinationibus sint impugnata per plures ingeniosos theologos, viros admirabiles, quasi in corpore vel extra corpus scripserint, Deus scit.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-2,6 
prol.| {LYR1R1.6} Commendatur secundo, etsi non a proprietate sermonis hebraici quem non in lacte suxit sed a veritate sententie, circa quam non erravit, immiscendo illam habitui theologico, qui illum lactavit.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-2,7 
prol.| {LYR1R1.7} Commendatur tertio in eo quod inter omnes doctores Hebraicos Rabbi Salomonem elegit, quoniam inter omnes illum meliorem theologum invenit.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-2,8 
prol.| {LYR1R1.8} Ista sic indigesta tue digeste prudentie, alme presul, scribo calamo brevissimo, commendans tue ingeniose scientie defectus calami ignari, attamen Deo teste tibi nunc plus quam viventi in seculo afficior, cum inter mortales sis nunc virtuosior, et tui reverentia esset mihi opus tuum assidua diligentia si {PL113.51C} occurrisset mihi sua presentia. Vive cum gratia, ut vivas semper in gloria.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.6329-2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.6329-2)

Notes :